Reperit poma eximiæ magnitudinis — Sibi conficit varia
instrumenta — Funiculos — Stratum — Umbellam — Peram —
Calendarium.
Hac nocte Crusoëus ex arbore non decidit ; sed placide usque ad
ortum solis quievit.
Prima luce litus petiit, ut, collectis ibi ostreis, ad opus
inchoatum reverteretur. Quum eo alia via tenderet, eunti
contigit arborem invenire quæ poma inusitatæ magnitudinis
ferebat. Quorum etsi indolem ignorabat, quum speraret ea fore
quibus vesci posset, unum ex iis decussit.
Erat autem nux oblonga nec minor capite pueruli, quæ vulgo in
insulis Americanis cocossa vocatur. Erat nucleus quasi medulla
et succus qui saporem olei ex dulci amygdala expressi*
referebat, atque in medio lac gratissimum.
Quum stomachum latrantem una non placaret, alteram, tertiam
quoque, decussit, quibus abunde satiatus, litus maris petiit ;
quumque mare reddidisset terras paulo ante salo mersas,
nonnullas passim in sicco ostreas repperit. Magnam quoque et
planam in litore concham invenit qua pro spatha usus est ; atque
illud ipsi non mediocri fuit adjumento. Nec multo post plantam
deprehendit fibroso caule, qualis est apud nos lini aut
cannabis*.
Hæc ille et talia quovis alio tempore neglexisset ; nunc vero
nihil omittebat, intentus ad singula, si quid forte inde
utilitatis caperet.
Quum ergo speraret id plantæ genus non minus sibi fore
opportunum quam linum nobis aut cannabem, ejus copiam evulsit,
colligatosque fasciculos in aquam demersit.
Diebus aliquot peractis, quum animadvertisset exteriorem crustam
aqua jam satis emollitam, fasciculis inde sublatis, stirpes
molliores factas ad solem apricum explicuit. Quibus vix
mediocriter siccatis, tentavit num hoc quoque, lini instar,
repetito fustis ictu*, conteri posset. Quumque res ex sententia
cessisset, confestim funiculos facere conatur tanta firmitate,
ut concham baculo affixam alligare posset. Quo facto illi
instrumentum haud absimile ligoni olitoris erat.
Tum vero opus assiduo persecutus est, densasque conseruit
arbores, donec areolam ante propositum sibi domicilium omnino
sepsisset, atque inde quasi paries exstitit adeo validus, ut
nonnisi vi multa expugnari posset.
Illas veniente die, illas decedente irrigabat aqua e fonte
proximo hausta, ac brevi magno cum gaudio teneras vidit arbores
suas virescentes crescentesque adeo feliciter ut mira esset in
ipso aspectu loci amœnitas.
Septo* jam perfecto, continuum resti torquendæ impendit diem ad
scalam conficiendam ; noluerat enim domicilium suum porta
claudere, ne parum firma foret adversus irruentis feræ impetum.
Quæ rupes domicilio imminebat circiter duodecim pedes alta erat.
In summa stabat arbor cui scalam ita alligavit ut in terram
dependeret. Tum rupem conscendere neque frustra aggressus est.
His omnibus confectis, secum ut deliberare cœpit quomodo cavum
augeret, facile intellexit tale opus solis manibus non
suscipiendum esse. Excogitandum erat instrumentum quod adjumento
foret.
Ea mente regionem lustravit, et nactus est tandem lapidem
securis formam referentem, præacutum, atque in eo foramen in
quod manubrium intrudi posset. Quæ res multo labore, et lapide
alio adhibito, feliciter successit ; quumque fustem alligasset
funiculis quos propria arte paraverat, hærebat manubrium quasi
clavis affixum.
Dum pergit quærere, duos invenit lapides alios, variis operibus
aptos ; alter instar erat tudiculæ*, alter ita formatus ut aciem
cuneo similem* haberet. Utroque Crusoëus assumpto, animo tam
alacri reversus est, ut extemplo se ad opus accingeret.
Qui quidem tum cuneo, tum tudicula sensim multa rupis fragmenta
decussit. Res erat plena sane laboris. Sed diebus aliquot in
opere consumptis tantopere processerat, ut spatium cubiculo
idoneum existimaret. Tunc avulso gramine siccatoque, fœnum
confecit, lectulum inde commodum sibi paraturus.
Nihil igitur fuit impedimento quominus in suggestu hoc tam molli
somno indulgeret, quippe cui sedenti, alitum more, in arbore
octo amplius noctes fuerant traducendæ. O quanta voluptate
fructus est quum liceret fessos artus in lectulo componere !
Jamque dies primus hebdomadis proximus erat, Deumque rogavit
sibi peccatorum veniam, parentibus miseris præsidium et solatia.
Deinde ut diem illum semper dignosceret, neque dierum ordo
excideret e memoria, venit in mentem Robinsoni sibi calendarium
condere ; non illud quidem tam accuratum, nec typis impressum*,
quali nos utimur, ejusmodi tamen ut ad dies numerandos
sufficeret. Quod quidem tali modo assecutus est. Quatuor
arboribus contiguis cortice quam levissimo electis, unam quæ
magnitudine cæteras superabat, die confecto lineola incisa
notavit. Post incisas septem lineolas, erat finis hebdomadis,
quem exarata* in proxima arbore linea indicabat.
Quoties in altera hac arbore quatuor aut quinque lineolas
insculpserat, in tertia arbore simili linea notabat integrum
mensem peractum. Duodecim autem lineis menstruis* insculptis in
quarta arbore signabat annum peractum.
His ergo annalibus Crusoëus temporum ordinem servabat, diemque
unum a cæteris dignoscere poterat, quam more Christianorum rite
celebraret.
Interim consumpta erat maxima pars nucum cocossæ ejus quam unam
huc usque invenerat, atque in litore tam raræ apparebant ostreæ
ut homini alendo non sufficerent. Itaque de victu iterum
sollicito esse animo cœpit.
Hactenus quidem non longe a domicilio suo discesserat, metu et
ferarum et hominum. Jam vero necessitate coactus, insulam
perlustrare ausus est ut nova quæreret alimenta, constituitque
die proximo iter facere novum. Sed ut se a nimio solis æstu
defenderet, vesperam illam umbellæ conficiendæ impendit. Quum
illi essent neque linteum neque virgulæ balænarum* neque
forfices neque acus neque fila, e viminibus salignis* tegmen
struxit, et insertum in media parte baculum funiculis alligavit.
Tum ex arbore cocossæ folia sumpsit latiora, quibus tegmini
affixis umbellam confecit tanta densitate ut solis radiis omnino
impervia esset. Atque eadem arte textis funiculis fabricavit
sibi peram in qua et victum secum portaret, et conderet
alimenta, si quæ invenire sibi contigisset.
Tum vero tantopere lætatus est opere perfecto ut noctem insomnis
traduxerit.