Caput Tertium

Sera Crusoëi pœnitentia — Desperatio — Vitam misere sustentat —

In spelunca habitat.

Felici fato contigit ut ingens ille fluctus qui Crusoëum

absorpserat, idem vi magna reciprocans*, hominem in terram

exspueret. Qui quum præter exspectationem in sicco versaretur,

tum extremis viribus usus est ut summam in oram ascenderet ;

quumque eo pervenisset cœpit circumspicere. Eheu ! qualia oculis

obversantur ! scapha, navis, socii, omnia demersa. Nihil omnino

reliquum præter avulsas tabulas quæ fluctibus ad terram

ferebantur. Unus ipse, unus mortem effugerat. Gaudio igitur et

terrore simul trepidans, in genua procubuit, manibusque

sublatis, lacrimis perfusus, Deo gratias egit. Quum vero nihil

præter arbusta, præter arbores deprehenderet, neque ulla

vestigia unde intelligere posset hanc regionem ab hominibus

incoli, gravissimum illi videbatur vitam tali in solitudine

degere. Venit quoque in mentem vagari forte ibi belluas, aut

feros homines ; tum multo majore metu perculsus est. Itaque

primum præ timore nec stare ausus nec progredi ; circumspectare

omnia et vel minimo strepitu expavescere. Sed mox qua ardebat

sitis torporem istum excussit ; quam quum diutius pati non

posset, fontem aut rivum indagare cœpit, et sic vestiganti

occurrit manans per herbas rivulus ; quem ille secutus fontem

invenit amœnissimum quo valde recreatus est.

Nec hominem fames tunc maxime urgebat, quippe cui angor

terrorque omnem cibi cupiditatem exemerant. Sed erant adeo

exhaustæ illi vires, ut multo magis requiescere vellet. Attamen

primum omnium inveniendus erat locus in quo tutus pernoctaret.

Nulla domus, nullum tugurium*, nullum specus erat ; et diu

consilii inops flebat. Tandem aves imitari hospitiumque in

arbore quærere statuit. Ac brevi unam prospexit tam densam

opacamque, ut commode insidere dorsumque acclinare posset. Hanc

reptando ascendit Deumque precatus, quum se composuisset, statim

obdormivit. Inter somnum, illi in mentem, curarum æstu jactatam,

recursabant imagines rerum earum quæ pridie vigilanti

acciderant. Videre sibi videbatur motus et minas fluctuum navem

haurientium, nautarumque ejulatus exaudire. Sibi in animo

fingebat parentes luctu ac mœrore confectos qui, filii vicem*

dolentes, manibus ad cœlum sublatis, flebant et omne prorsus

solatium aversabantur. Tunc inter somniandum magna voce :

“ Adsum, adsum, ” ait, “ parentes carissimi ! ” dumque amplexu

matrem petit, ex arbore decidit ; sed forte quod ipsi faustum

fuit, sedem in loco non sublimi posuerat, solumque tam denso

gramine vestitum erat, ut ille casu non ita gravi decideret.

Iterum arborem suam conscendit, in qua dum manibus retinet

surculos* circa eminentes, ortum solis expectabat.

Prima luce cogitabat qua ratione victum sibi paraturus esset.

Quas vero arbores hactenus conspexerat, erant omnes ex abietum

genere ; atque illæ folia quidem ferunt, sed fructus omnino

nullos.

Nec satis illi liquebat quid sibi faciendum esset. Ex arbore

tamen descendit. Quum autem pridie nihil omnino comedisset,

cœpit fame sævissima laborare ; itaque huc illuc per aliquot

millia passuum discurrit ; sed discurrendo nihil invenit, nisi

arbores steriles et gramina.

Tunc summo excruciatus angore famem et ultima* sibimet

ominabatur : “ Pereundum mihi erit fame ! ” sic miserabiliter

ejulabat. Desperanti vero necessitas satis animi viriumque

adjecit, ut se ad litus maris conferret investigaretque

diligentius si quid forte alimenti invenire posset. Sed sua eum

spes fefellit. Hic vero debilitatus fractusque procubuit voltu

in terram demisso, et valde plorabat, quod non fuisset fluctibus

et ipse obrutus. Et jam statuerat in hoc miserabili rerum

articulo* expectare, dum lenta fame, morte omnium teterrima,

vitam consumeret ; quum forte conversus, ecce nonnullas in arena

conchas ostrearum conspexit. Avidus statim eo accurrere,

circumspicere, scrutari, num forte plenas quasdam reperiret,

repertisque exultare.

Ac primo quidem illas non sine difficultate aperuit ; sed,

inserto plano eodemque* acuto silice, perfecit ut triginta

circiter haustis ventrem paululum placaret.

Quum nunc certior esset se posse quamvis misere sustentare

vitam, jam maxime sollicitus erat quo se et a feris hominibus et

bestiis tutum reciperet.

Tum in montem summum, ægre, ut erat satis excelsus, ascendit,

unde quam latissime circumspicere poterat ; sed quantus eum

terror invasit, quum vidisset se in insula esse, neque ullam

omnino terram apparere præter tres parvas insulas quæ, spatio

aliquot millium interjecto, ex æquore eminebant !

“ Heu ! me miserum ! ” — sic est locutus, manibus ad cœlum

sublatis — “ ab hominum commercio omni ita sejunctum esse, ut

mihi in hac solitudine velut feræ bestiæ vivendum sit ! Nunquam

igitur parentes meos revisam ! Nunquam licebit culpæ meæ veniam

exorare ! ”

Ita locutus monte descendit, et quærebat ubinam posset in tuto

se collocare. Diu autem frustra indagavit ; tandem ad locum

editiorem pervenit, ex adversa parte, instar parietis,

præruptum*. Quum accuratius exploraret, locum leviter excavatum,

satis angusto aditu invenit. Hic si quævis instrumenta ferrea

habuisset, facile cavum in saxo domicilium, gradatim excisum,

fecisset. Sed quum hæc omnia desideraret, huic inopiæ medendum

erat.

Postquam diu multumque deliberavit, sic secum statuit ; “ quas

hic video arbores, salicibus patriis similes sunt, quæ si

transferantur novas facile radices agunt. Eruam igitur manibus

satis magnam earum copiam quæ, ante cavernam denso ordine

consitæ, pro munimento erunt ; quum illæ radices egerint, ibi

licebit clauso et securo mihi quasi in domo dormire. ”

Tum lætus ad opus statim se accinxit. Sed quanto majore gaudio

exultavit, quum huic loco proximum fontem liquidissimum e monte

exilientem prospexisset ! Eo statim properavit quia, quum huc

illuc fervente sole discurrisset, multum æstuabat*.

Postea vero cœpit manibus et multo sudore teneras aliquot

arbores exstirpare, quas eo transtulit ubi sedem sibi

destinaverat ; atque ibi quoque cavum fodere manibus oportuit in

quo arbores insereret ; sed vesper advenit, vix quinque aut sex

arboribus consitis. Fame compulsus oram maris rursus petiit, ut

iterum conquireret ostreas ; sed quum æstus rediisset, totum

litus occupaverant undæ ; ægre igitur unam et alteram repperit,

et sic male pastus cubitum ire* coactus est. Reversus est igitur

ad arborem suam, ibi pernoctaturus, donec hospitium sibi tutum

confecisset. Ne autem hac nocte idem ipsi accideret quod

superiori, genualibus* se ei ramo religavit ad quem dorsum prius

acclinaverat, et se summo rerum Creatori commendato, tranquille

obdormivit.

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 15 / 68 题