Caput Secundum

Crusoëus pergit iter — Mala omina — Navis incensa — Advehitur ad

Canarias insulas — Inde profectus ad Americam naufragium facit.

Novum hoc Robinsonis iter faustissimum initium habuit. Jamque

incolumes fretum* Anglicum transierant, et in ipso Atlantico

mari versabantur. Tum vero plurimos dies vento reflante* navis

Americam versus abrepta est.

Vespere tandem gubernator forte declaravit se flammas relucentes

a longinquo conspicere, quumque inspecta tabula nautica*

intelligeret vel ad centum millia nihil terrarum esse,

conjecturam faciebat hunc ignem nihil aliud esse nisi navem

incendio flagrantem.

Vix hæc dixerat, quum in auras tolli visa est navis, terribili

cum fragore, et mox tota undis obruta est. Quum nox

supervenisset, nihil amplius cerni poterat. Prima autem luce

apparent duæ scaphæ, cum fluctibus luctantes, quæ remis

everberabant mare, ut ad navem accederent. Extemplo præfectus

vexillum nauticum explicuit, ut significaret se ad opem illis

ferendam paratum esse. Navis ipsa omnibus velis ad eos tendit,

atque intra dimidiam horæ partem ad miseros pervenit.

Sexaginta erant, viri, mulieres, pueri, qui omnes excepti sunt.

Erat res omnino visu miserabilis, quum infelices illi faucibus

mortis se ereptos viderent. Alii enim summo flere gaudio, alii

clamare, velut si periculum nunc primum immineret ; illi

exultare, hi pallidi manus torquere. Nonnulli stare muti et

stupentibus similes. Nemo inter nautas tam ferreus quin his

conspectis commotus ipse lacrimaretur. Quum eis paulatim

rediisset animus, unus ea narravit quæ miseris accidissent.

Navis illa incensa magna quædam atque mercatoria erat Francorum,

quæ ad Martinicam insulam tendebat. Exarserat ignis in cubiculo

gubernatoris, flamma tam velociter grassante, ut nulla ejus

extinguendæ spes adforet. Vix per tempus licebat* ipsos in

cymbas recipere, et ab incensa nave paululum discedere, quum,

correpta flammis camera in qua pulvis tormentarius sepositus

est, discerpta navis dissiluit.

Tum navis celerrimo cursu aquas secat ; qua navigandi velocitate

Robinson noster mire delectatus est. Post aliquot dies ecce

magnam navem ad se ipsos tendentem conspiciunt. Mox audiunt

sonitum tormentorum periculi instantis indicem, et animadvertunt

navem esse duobus malis orbatam. Quum ad eam proprius

accessissent, qui in ea vehebantur, sublatis manibus, hoc modo

precantur : “ Servate nos infelices, quibus omnibus pereundum

est nisi vos nostri miserebit ”.

Tum ex iis quæsitum est quid mali accidisset. Quibus quidam ex

illis sic orsus est :

“ Angli sumus, ex Jamaica insula, sacchari vecturam* inde

deportaturi. Ibi quum forte navis ad ancoras consistebat,

præfectus cum gubernatore in terram descendit, ad merces aliquas

insuper emendas.

“ Interea exorta est tempestas, tanto cum turbine, ut fune

disrupto, navis ex portu in altum propelleretur. Tempestas ista

tres dies noctesque sæviebat ; tum malis omnibus amissis, centum

amplius millia abrepti sumus. Accedit etiam ad hanc nostram

calamitatem quod nemo nostrorum artis nauticæ peritus sit ;

novem jam integras hebdomades hinc et inde jactati, victum omnem

consumpsimus, et plerique fame exhausti jacemus. ”

Quibus auditis præfectus, ut erat vir clementissimus, statim

cymbam exponi jussit, assumptaque secum idonea ciborum copia,

ipse cum Robinsone ad navem accedit. Erat sane lugendus prorsus

omnium casus qui in illa vehebantur ; universi inedia quasi

consumpti ; nonnulli vix poterant pedibus stare.

Quum autem cubiculum nauticum intrassent, horrendum visu !

jacebant humi mater, filius, servula, qui fame omnes enecati

videbantur. Mox autem deprehensum* est aliquid in eis spiritus

vitalis superesse. Postquam enim nonnullæ succi e carne expressi

guttæ* in os cujusque instillatæ sunt, lucem oculis quærere

cœperunt.

Mater præ nimia virium imbecillitate nihil absorbere poterat ;

quum autem innuisset ut tantummodo filio suo consuleretur, mox

illa exspiravit.

Interea duo reliqui animam receperant, atque ut erant ætate

robustiores, præfecti diligentia servati sunt. Quum autem

juvenis, oculis in matrem conjectis, mortuam esse intellexisset,

tantus eum invasit dolor, ut deficientibus iterum viribus ægre

ad vitam revocari posset. Vicit tamen cura, atque ille cum serva

ægre e faucibus mortis ereptus est. Deinde præfectus navem omni

genere alimentorum instruxit, malos a fabris suis reficiendos

curavit, ignarisque maris peritum nautam dedit qui navem

regeret ; atque ad terram proximam ipse tendit ut nova cibaria

compararet. Hæc erat Madeira insula. Crusoëus una cum præfecto

in terram descendit, atque ibi lætissimo fortunatæ illius insulæ

aspectu satiari non potuit. Scilicet terra partim in planitiem

porrecta, partim in colliculos molliter assurgit, et vernantem

frugiferarum arborum copiam* explicat. Cœli admodum jucunda

temperies* ; vix ullus enim hic hiemis rigor ; ita vim omnem

frigoris retundunt* clementiores solis radii mollesque

favoniorum animæ. Erant in oculis hic illic segetes in agris

bene pinguibus diffusæ, juga montium continuis vitibus consita.

Ut arridebant Crusoëo nostro pendentes racemi ! O quales ille

hausit delicias, quum præfectus ære dato impetrasset ut juveni

liceret uvis pro libidine satiari. Postquam ibi aliquantum

temporis moratus est navis reficiendæ causa, ancoram solvit.

Per plures continuos dies felicissimo cursu usi sunt.

Sed repente vehemens tempestas ab austro oritur. Spumabant

fluctus, et in immensam surgebant altitudinem. Navis tamen

invicta stetit ; sed postquam sex dies continuos atrox tempestas

sæviit, illa tam longe a via dejecta est, ut nec præfectus nec

gubernator amplius intelligeret quonam in loco versarentur.

Arbitrabantur tamen se ab insulis quæ Caraibæ vocantur non

multum abesse. Septimo autem die quum primum illucesceret, e

nautis quidam terram conspicit ! Tum omnes in stegam*

conscendere visuri quænam sit terra illa ad quam appulsuri

sint ; sed nunc lætitia in summum terrorem mutata est. Subito

navis in terram impingitur ; quo ictu qui stabant in stega

excussi omnes corruerunt.

Scilicet navis in syrtem* tam vehementi impetu allisa erat, ut

penitus affixa hæreret. Confestim fluctus spumantes tantam vim

aquæ in stegam profuderunt ut omnibus esset confugiendum, ne

ipsi abriperentur.

Tum flebilis nautarum oriri clamor ; tum ejulatus hinc Deum

orantium, inde clamantium ; alii desperantes sibi crines

avellere, jacere alii semianimi.

Hos inter Crusoëus exspiranti similis erat ; ac repente

exclamant navem dehiscere. Itaque in stegam omnes accurrere et

in demissam quam celerrime scapham omnes desilire. Tanta autem

erat multitudo inconsulte ruentium, ut vix palmæ latitudine*

scapha undas superaret. Quum vero terra procul abesset, sæviente

adeo tempestate, cuncti de ora assequenda desperabant.

Et jam ingens fluctus ad scapham volvi, montis instar, quo omnes

conspecto obstupescere, remosque dimittere. Nunc, nunc instat

periculum. Aquæ mons scapham assequitur subvertitque ; tum

universi hauriuntur.

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 14 / 68 题