12 Annalium P. II. L. IX. p. 200.

13 Viti Arnpekhii Chron. Bojoar. L. V. c. 17. in Bernh. Pezii Thesauro

Anecdot. noviss, Tom. III. col. 257 ss. Ea tempestate Illustrissima

Domina Ludmilla Comitissa in Pogen Filia IV. regis Bohemiae, sed

secundum fratrem Andream de S. Magno Ratisponensi nata de ducatu

Sweidniz, subtili astutia sua Ludouicum Ducem, vt eam

matrimonialiter duceret, cum tali facetia induxit. Defuncto siquidem

eius primo marito Alberto ill. Comite de Pogen, cum esset pulchra

nimis, timens Deum et moribus vt assolet clarissima, dictus Dux

saepius eam visitauit. Demum apud eam pro illicito amore dulcibus

verbis, vt moris est, vehementer sollicitauit, quod ipsa caute ac

proinde recusauit. Attamen eidem certum diem, quo ad thalamum suum

veniret, praefixit. Interim ipsa arte pictoria in velo ante lectum

eius pendente, quo dormire solebat, tres milites depingi perpulchre

fecit, et ipso die praefixo alios tres viuos familiares suos milites

sub eodem velo abscondit. Ingressus igitur princeps putans eam ibi

fore solam, more suo de illicito concubitu instetit; quae ait, si de

praesenti ducitis me in vxorem, data bona fide sub testimonio

istorum trium militum faciam quae cupitis. Quod ille illico parui

pendens tres depictos milites promisit. At illa velum deponens

inquit: sitis itaque vos strenui milites testes huius rei. Cui

responderunt milites: Bene domina gratiosa audiuimus. His auditis

Dux perplexus cameram concito exiuit, nec in anno integro ad eam

reuertitur: nimirum finito anno nuptias magnifice celebrauit, et eam

solemniter in facie Ecclesiae Christiano more in vxorem duxit.

14 Carmen Vetus de nuptiis Ludov. Duc. Bav. et Ludmillae de Bogen in

Vol. XII. Monument. Boicor. n. 133, pag. 92.

15 Alb. Kranzii Cronika regnorum Daniae, Suetiae et Norvegiae.

Argentor. 1546. pag. 599 et 600.

Über die Probenächte der teutschen Bauermädchen · 第 15 / 38 题