16 Cimbrische Heidenreligion. Hamburg 1691. C. 34. §. 6. S. 290.

17 Saxo Grammat. in Historia Daniae L. V. p. 89. Eidem (Hithino)

postmodum cum Hilda Hoegini Jutorum reguli filia spectatae admodum

opinionis virgine, mutuus amor incessit. Quippe nondum inuicem

conspectos, alterna incenderat fama. At vbi mutuae conspectionis

copia incidit, neuter obtutum ab altero remittere poterat, adeo

pertinax amor oculos morabatur. — At Hoeginus Filiam suam Hithino

despondit, coniurato inuicem vter ferro perisset, alterum alterius

vltorem fore. — Interea Hithinus apud Hoeginum quorundam

obtrectatione insimulatus est, quasi filiam eius ante sponsalium

sacra stupri illecebris temerasset: quod tunc immane cunctis

gentibus facinus habebatur. Igitur Hoeginus credulis auribus rem

falso nuntiatam excipiens, Hithinum regia apud Sclauos stipendia

colligentem classe lacessit, — quamobrem Frotho missis qui simul eos

accesserent, scrupulosius causam simultatis inquirit. Qua cognita

iuxta legis a se latae formulam pronunciauit. Videns autem ne sic

quidem eos in gratiam reduci posse, patre filiam pertinacius

reposcente, litem ferro decidendam edixit. Id quippe solum

dirimendae controversiae remedium videbatur.

18 Thorm. Torfaei Hist. Norveg. P. I. C. VI. p. 201. His nodis

implicatus (Rex Haraldus) remissa sponsione, quam patri per vim

expresserat, renunciatoque omni iure, inque Sturlaugum translato,

quod in sponsam consecutus erat vicem suam ad rem cum prouocatore

gerendam deligit. His ita compositis Sturlaugus ad Comitem Hringum,

virginis patrem — se confert, nuptias filiae — facile paciscitur, et

ne castitatem eius hostibus delibandam seruaret, approperat, cuius

commendatione instructus, mox inde ad nutricem eius Freyam —

accedit, exactae aetatis anum sed veneficarum artium peritissimam. —

Haec cum arcani genii fomentis corpus eius inunxisset, inque

societatem lecti per vnam noctem ense sequestro a suo diremptum

admisisset, inusitatas vires magnumque robur ei impressit,

donatumque lacerna et inuictis acuminis gladio iam aduersario haut

imparem praesagiens dimisit, qui deinde cum Kolo decertans viribus

eum et vita spoliauit.

19 Torm. Torfaei Hist. rer. Norvegicar. Hafniae 1711. P. I. L. V. c.

XXV. p. 226.

20 Antiqu. Dan. de causis contemtae a Danis adhuc gentilibus mortis.

Hafniae 1690. L. I. C. 1. p. 7. Immobiles ad minas mortis intentatas

vultus pertulit Illugus Gridae alumnus, qui a Grida rogatus lectum

cum filia ipsius adscendere, paruit et protinus ad blanditias versus

ab adcurrente cum acuto gladio matre capillos arripitur, quasi mox

caput amissuris. Ille immotus sine metus vllo indicio mansit. Quo

circa missus sine mora lecti sociam adgreditur. Adcurrit rursum

mater trahitque ad spondam lecti, minantibus verbis insultans: iam

morieris. Ille nihil, nisi: mortem non timeo. Anus mirata abit, et

verso protinus ad virginem Illugo denique adcurrit, quasi iam serio

vitam ipsi ademtura. Illugus nihil motus placide ictum opperiebatur.

Tunc Grida in admirationem rapta exclamat. — — Tu instar aliorum

hominum non es; venae tuae nihil tremunt. Jam vitam a me et filiam

iuxta te collocatam, cui Hildae nomen est, accipe.

21 Gregor. Turon. Hist. L. III. c. 22. inter script. rer. Francic.

Andr. du Chesne. Tom. I. p. 251. Deuteriam — speciosam — cernens,

amore eius capitur, suoque eam copulauit Strato, a. 533. c. 23. —

Deuteriam exinde accersit, eamque sibi matrimonio sociauit, a. 534.

22 Charles le Cointe, Ann. Franc. Eccles. ad a. 773. n. 2. ad a. 803.

n. 49. et ad a. 814. Nach den Arabischen Monumenten war die Hagar

eine solche Gemahlin des Abrahams, und ihr Sohn Ismael empfieng

daher als Erstgebohrner das gegen Kanaan weit vorzüglichere Arabien.

D’Herbelot, Bibl. Orient. pag. 420. Hagiar.

23 Capit. L. VI. c. 730. Nullum sine dote fiat coniugium, nec sine

publicis nuptiis quisquam nubere praesumat. L. VII. c. 305. — nisi

forte illa mulier et ingenua facta, et dotata legitime, et puplicis

nuptiis honestata videatur.

24 Thorm. Torfaei Historia Norveg. P. II. p. 20. Tandem Biorgulfus

aduentus sui causam exponit, nimirum quod filiam eius domum

deducere, sibique sine nuptiarum solennitate sociare gestiat. Id

dissolutas vel approperatas nuptias appellabant, (Schade! dass der

Autor den eigenen urkundlichen Ausdruk nicht beigesezt hat.) quod

concubinae seu pellicis statum, (nemlich eine unebenbürtige oder

Morgengabsehe) non vxoris denotat. — — Extorto hoc modo magis quam

impetrato patris consensu Biorgolfus virginem vncia auri emit

(vergl. Fredegar. Schol. in Epit. gest. Francor., cap. 18.) veteri

lingua „eyri Gullz“ octaua scilicet parte marcae. Atque ita eodem

secum lecto in aedibus paternis prima nocte collocatam deinde domum

deduxit. — Post duos deinde filios ex isto contubernio susceptos

decessit, — quos post obitum patris cum matre domo sine vlla

paternae haereditatis portione, ad auum maternum reduci Bryniolfus

(der rechtmässige ehliche Sohn) curauit, vbi tantisper educabantur,

donec illo mortuo vniuersa haereditas ad solam matrem peruenit.

Dergleichen Söhne stahnden auch unter der Gewalt ihrer in

rechtmässigen Ehen erzeugten Brüder. S. Ludgar. in Vita S. Gregorii

Abb. VI‐traject. ap. Sur. XXV. Aug. p. 277. Fuerunt ei fratres

nobiles et eximii de patre geniti et de matre eius nati alii

fratres, et tempore et viribus secundum saeculi dignitatem minores,

quibus necesse erat in obsequio esse maiorum. Factum est autem, vt

aliqui ex maioribus fratribus honorati a Rege Carolo Martello vel

Pippino mitterentur in longinquiora regna Galliarum, illuc et

subsequi et inhaerere necesse erat iunioribus. Sihe meinen Versuch

über die Geschichte der teutschen Erbfolge, Band I. S. 138.

25 Eberh. Christ. Canz, Diss. de iuribus et obligationibus vxoris

secundum Jus Wurtemberg. Tub. 1772. p. 10.

26 XX Briefe über die vornehmste Merkwürdigkeiten _von der Schweiz_,

zum Nuzen iunger Reisenden. 1769. I. B. IV. Br. von Bern.

27 Dass diese Benennung im mittlern Zeitalter gar nichts anstössiges

gehabt hat, zeigt Stryk de liberis nat. regum et princ. C. II. p.

26. 27. In der spätern Zeit wurden die natürlichen Kinder in

Frankreich gegen ihre Väter um einen Grad geringer gehalten. Charles

Loysseau des Ordres C. V. n. 64. Ils doivent tousjours être mis d’un

degré plus bas, qu’eux: de sorte que les batards des Rois sont

princes: Ceux des Princes sont Seigneurs: Ceux des Seigneurs sont

Gentils‐hommes, et ceux des Gentils‐hommes sont roturiers, afin que

le concubinage n’ait autant d’honneur que le loial mariage.

28 Jo. Nic. Hert. in Notit. regni Francor. Vet. C. IV. §. 9. Edit.

Hombergk. Vol. II. Tom. I. p. 225. Jo. Sam. Stryk in Diss. de

liberis natur. regum et principum, Halae 1700. C. III. p. 36. 37.

29 Adami Bremens. Hist. Eccles. L. II. cap. 54. Caeterum Suein et

Harold a Concubina geniti erant; qui, vt mos est Barbaris, aequam

tunc inter liberos Knut sortiti sunt partem haereditatis.

30 Davon handelt Stryk in dem ganzen III. Cap. der angeführten

Abhandlung, S. 37 u. f. Sihe auch Leges Longobard. R. Rotharis, c.

154–162. in Muratorii Script. rer. Ital. T. I. P. II. p. 26.

31 Jus prov. Saxon. Cod. Old. Pict. L. III. art. 47. An siner Amien

mach en man not don, und sin Liv verwercken, of he se ane eren danc

beleget.

32 In Cod. Oldenburg. c. 306. Eyn jeglich man mac an siner Amyen die

notnunft begen, daz sol man uber sie richten, als ob er nie bi ir

gelege.

33 ap. Leibnit. in Tom. III. Script. rerum Brunswicens. p. 502. n. 94.

An siner Amyen mach en not began. Amye bedeutet eine Libste. Sihe

_Chr. Ulr. Grupen Teutsche Alterthümer_ zur Erläuterung des Sächs.

und Schwäb. Land‐ und Lehenrechts. C. VIII. S. 110.

34 Thorm. Torf. Hist. Norveg. L. VII. c. 4. p. 313. Consensit Asmundus

annuloque aureo donauit, ipsa negante munus hoc sibi tutum acceptu

suspicante matre praemium esse concubitus. Jo. Gottl. Heineccii

Elementa Jur. Germ. L. I. Tit. X. §. 214. p. 171. Dreyer, de termino

effectuum ciuil. matrimonii a quo. §. 5. h. p. Dipl. Ludouici Com.

Pal. Rheni et inferioris superiorisque Bauariae Ducis de 1475. in

Cod. dipl. Poloniae, T. I. pag. 389. — in quorum 30000 fl. dotis

recompensam, alia 30000 fl. Hung. ratione donationis propter nuptias

ac summam ratione largitatis sponsalitiae, vulgariter Morgengab,

quam ex more in signum coniugalis amoris post primum thalami

ingressum principes Almaniae coniugibus suis donare consueuerunt.

35 Sciendum est omnibus et firmiter retinendum, quod hi, qui vxores

ducere voluerint, sicut eas castas et incorruptas cupiunt inuenire,

sic ad eas casti et incorrupti debent accedere, easque cum

benedictione sacerdotali sicque in sacramentario continetur,

accipere: sed prius eas dotali titulo debent conligare. Vergl.

_Gottfried Schüze_ Lobschrift auf die Weiber der alten teutschen und

nordischen Völker. Hamburg, 1776. Seite 169. 170.

36 Lex 179. ap. Muratori Script. rerum Ital. Tom. I. P. II, p. 29. Si

dixerit sponsus de sponsa sua, postquam eam sponsauerit, quod

adulterata sit, liceat eam parentibus purificare cum XII.

sacramentalibus suis. — — Si parentes eam — de ipso crimine mundare

non potuerint, tunc sponsus recipiat res suas, quas dederit, et illa

patiatur poenam adulterii, sicut in hoc edicto scriptum est.

37 Procop. de Bello Goth. Lib. IV. — Barbaros illas sponsas, nisi ob

stuprum non dimittere.

38 Ebendaher wurde nach den Westgothischen Gesezen eine Braut, die sich

mit einem andern vergieng, als eine Ehebrecherin gestraft. Lex

Wisigoth. L. III. T. IV. §. 2.

39 Saxo Grammat. Edit. Steph. Jo. Stephanii. Sorae, 1644. L. V. p. 85.

Maribus quoque quamcunque primitus cognouissent, ducendi legem

inflixit.

40 Er ward entweder um 80 Mark Silbers oder mit einem halbjährigen

Gefängnisse und lebenslänglicher Landesverweisung gestraft. Henr.

Balemann, Diss. de Foemina ex Antiquit. legibusque Rom. Germ. et

praesertim Lubecens. Altorf, 1756. Sect. II. C. II. §. 19. p. 132.

133.

41 De bello Goth. L. IV. Tanto enim honore pudicitia apud Barbaros

colitur, vt femina, de cuius nuptiis actum est, etiamsi corpore sit

integra, pro corrupta habeatur.

Über die Probenächte der teutschen Bauermädchen · 第 16 / 38 题