XXII. Frater Bn. Septembris ordinis dicti Templi et domus Mansi Dei,
testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et
eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et
ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad
primum, II-XXIX articulos inclusive, negavit ipsos articulos et omnia et
singula contenta in eis; adiciens quod ipse credit Dominum Jhesum Filium
Dei et beate Virginis Marie passum et mortuum in cruce fuisse pro
redemptione humani generis, non pro peccatis suis, quia nunquam
peccavit; pro cujus honore ipse et ceteri fratres, ut credit, dicti
ordinis reverenciam exhibent cruci per quam et per ipsius Christi
passionem ipse et ceteri fratres dicti ordinis, ut credit, habent spem
salvationis habende.
Quamquidem crucem ipse et ceteri fratres ejusdem ordinis cum quibus
conversatus est, et idem credit de aliis, adoraverunt et adorant ter in
anno, videlicet in duobus festis Sancte Crucis maii et septembris, et
solempnius in die Veneris sancta, discalciatis pedibus et cultellis
dimissis et capitibus discohopertis et flexis genibus, dicendo, cum sit
laycus ipse qui loquitur:
_Ador te Crist, et benesesc te Crist, qui per la sancta tua crou nos
resemist!_
Confessus est eciam se credere sacramentum altaris et alia omnia
ecclesiastica sacramenta, et idem credit de aliis fratribus ordinis
supradicti, et in eis credit esse veram salutem omnium fidelium et spem
suam habentium in illis.
Confessus eciam fuit quod nullus, nisi sacerdos fidelis fuerit,
religiosus vel secularis, possit absolvere a peccatis; dicens quod si
Magister magnus dicti ordinis confessus est de se quod quemquam fratrum
dicti ordinis absolverit a peccatis, male confessus est, et male fecit
et perperam si quemquam a peccatis de facto absolvit, cum solis
sacerdotibus claves Ecclesie habentibus hoc tantum liceat, prout credit.
Ad XXX-XXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens dixit, negavit ipsos articulos et omnia et
singula contenta in eis, excepto osculo oris tantum.
Ad XXXIIII-XLV articulos inclusive, diligenter et sigillatim [p. 504]
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis, excepto quod confessus est quod ipse et ceteri fratres
dicti ordinis, prout credit, promittunt, sue recepcionis tempore, quod
ipsum ordinem non relinquant pro minori vel majori alio ordine, nisi
obtenta licencia a suo superiore qui eam dare possit. Item confessus est
quod ipsi fratres in dicto ordine habentur ilico pro professis, et quod
ipsa recepcio ipsorum fratrum sit in domo Mansi Dei; quia alibi fieri
hoc non vidit nisi in capella dicte domus, cujus ostia clauduntur solis
fratribus dicte domus remanentibus, aliis tamen exclusis. Dicta autem
clausura dicte capelle ideo fit, prout dixit, quia tempus dicte
recepcionis fratrum habet fieri capitulum de more predicti ordinis, in
quo multa fiunt et dicuntur que nolunt nota fieri aliis, licet secundum
Deum illa fiant et secundum statuta ordinis supradicti.
Ad XLVI-LXX articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus,
respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis.
Confessus est tamen quod ipse et ceteri fratres dicti ordinis cinguntur
cordulis de lino vel de canape seu de lana, aut de junco interdum quando
eis rumpitur tempore quo arant cum bobus. Quas quidem cordulas debent
portare omni tempore supra camisias, ad designandam castitatem quam se
servaturos in ingressu sui ordinis promiserunt. Negavit tamen et dixit
de se scire, et de aliis fratribus idem credit, quod cum dictis cordulis
nulla ydola tanguntur nec cinguntur eisdem. Addidit eciam quod dictas
cordulas portant ad illam mensuram que eis placet, quia nunquam eis
precipitur quod ad certam longitudinem ipsas portent.
Ad LXXI-LXXXII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis, excepto quod confessus est quod modum recepcionis sue
in fratrem dicti ordinis non debent alicui revelare, nec de ea loqui
eciam cum aliis fratribus qui non interfuerunt ipsi recepcioni, nec de
hiis que aguntur in eorum capitulis. Et qui contrarium faceret, debebat
ordinem perdere, licet omnia et singula que retrofacta fuerunt et dicta
in eorum capitulis fuerunt semper secundum Dei beneplacitum, et [p. 505]
non in derogacione vel diminucione seu immutacione fidei orthodoxe.
Dixit eciam fratres dicti ordinis se credere non fuisse nec esse in
negligencia corrigendi vel corripiendi errores de quibus agitur in
preambulis articulis, nec necesse fuisse dictos errores nunciari
Ecclesie Dei, eo quod non putat nec credit aliquos fratres dictos
errores nec ydola nec capita unquam scivisse vel vidisse, nec esse in
dicto ordine nec in aliqua parte ejus ydolum vel ydola custodiri, nec in
veneracione ulla haberi, pro eo quia nusquam de dictis erroribus vel
ydolis in ipso ordine mentio facta fuit, prout ipse credit, et ideo nec
corrigi nec nunciari Ecclesie potuerunt que nunquam originem vel inicium
in ipso ordine habuerunt, ut credit.
Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et
sigillatim interrogatus, respondens dixit quod fratres qui confessi sunt
illa que in articulis continentur, confessi sunt falsa et mentiti sunt,
ut credit, per gulas suas, salva excellentia et sanctitate domini nostri
pape et ejus beatissime Sedis ac reverentia fratrum ejus.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod
frater G. de Abelars tunc preceptor dicte domus Mansi Dei recepit ipsum
fratrem qui loquitur in fratrem dicti ordinis, in medio instantis mensis
marcii erunt XI anni elapsi, in capella domus Mansi Dei, presentibus et
ibidem astantibus Arnoldo Cambrerio, P. de Castilione, Raymundo Saqueti
et Guillelmo Marturelli, et pluribus aliis fratribus dicti ordinis. De
modo autem sue recepcionis, dixit idem in effectu sicut frater
Bartholomeus de Turri, testis primus, dixit in hoc eodem articulo, et
prout in statutis ejusdem ordinis continetur.
Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos inclusive, diligenter et
sigillatim interrogatus, respondens dixit se nec scire nec credere
predictos errores de quibus in articulis agitur unquam habuisse ortum
vel inicium in ipso ordine vel inter fratres aliquos ordinis memorati.
Nec scit nec credit ydolum vel ydola esse vel fuisse aliquo tempore in
ipso ordine vel loco aut parte aliqua ordinis supradicti; nec venerari
putat ydolum nec custodiri ab aliquo fratre vel alio in ipso ordine,
nec unquam usque nunc mentionem aliquam audivit dici vel fieri [p. 506]
de predictis; nec scit quod sit ydolum nec capud ydoli, nec putat quod
in capitulis dicti ordinis temporibus antedictis fuerint tractata vel
dicta que Domino nostro Jhesu Christo debeant displicere.
Super aliis vero tam circumstantiis quam coherentibus ipsis articulis
diligenter interrogatus, dixit se nescire plura, nec credere aliter quam
superius est confessus.