VII kalendas februarii, anno quo supra.

XXIII. Frater Guillelmus de Sancto Ypolito dicte domus Mansi Dei ordinis

dicti Templi, testis juratus ad sancta Dei Evangelia, super predictis

articulis et eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de

se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus,

respondens ad primum, II-XXXIX articulos inclusive, negavit ipsos

articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus

est Christum Jhesum crucifixum verum Deum esse, passum et mortuum fuisse

in ligno sancte crucis pro redemptione humani generis, non pro culpis

nec pro peccatis suis, sed pro nostris duntaxat, cum ipse peccatum non

fecerit, nec dolus unquam fuerit in ore ejus semper veridico; se habere

spem firmam habende salvationis per eum et per neminem alium; pro cujus

honore ipse et reliqui fratres Templi portant signum venerabilis crucis

rubee in mantellis albis vel nigris, in figuram vel signum sacri

sanguinis Jhesu Christi, cujus effusione ipse crucem suam sanctissimam

insignavit; quam fratres dicti Templi ter in anno adorant reverenter.

Item confessus est quod, tempore sue recepcionis, tam preceptor Mansi

Dei, qui ipsum in fratrem recepit ad ordinem dicti Templi, quam ipse

receptus per eum, sese mutuo osculati fuerunt in ore tantum.

Idem addidit se credere, et idem credit eciam de aliis suis

confratribus, omnia sacramenta Ecclesie Dei vera esse et salutem humani

generis contineri in illis, et esse fidem suam quod in ipsis sacramentis

sit salus et liberacio peccatorum omnium fidelium sperantium in Domino

Jhesu Christo.

Adiciens quod nec Magister nec preceptores nec visitatores [p. 507]

ordinis Templi nec quisquam alius claves Ecclesie non habens, nisi sint

fideles presbiteri et rite delibuti execucionem ordinis habentes a suo

prelato, non possunt confitentes absolvere a peccatis. Que quidem

absolucio cum spiritualis sit et animas liberat a peccatis, putat et

credit quod a nemine possit fieri layco nisi a solo presbitero, ut

predixit. Dixit tamen quod predicti magistri et preceptores et

visitatores interdum puniunt fratres criminosos et delinquentes penis

corporalibus, verberantes eosdem in corpore, et penas alias infligunt

sicut in statutis ipsius ordinis designantur, et interdum gratiam

faciunt sicut eis videtur, et penas predictas vel prorsus relaxant vel

mitigant sicut placet.

Item confessus est quod, tempore sue recepcionis, fratres ejusdem

ordinis promittunt recipienti eos se non deserturos ordinem Templi

assumptum pro quovis alio ordine majore vel leviore, nisi facultas

agendi hec a sibi superiore et licencia tribuatur.

Dixit eciam quod statim recepti ad dictum ordinem pro professis

habentur, et quod eorum recepcio januis clausis fit in capella et

capitulo Mansi Dei, exclusis extraneis, et solis fratribus presentibus

ordinis qui tunc adsunt; et hoc ideo fieri dixit de more et statutis

dicti ordinis, quia in capitulis in quibus fratres recipiuntur multa

fiunt et tractantur secreta que non licet aliis quam fratribus

publicari.

Ad XL-LXXXII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus,

respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis,

excepto quod ipse, et idem credit de aliis fratribus, portat cingulum de

lino vel de canape super camisiam, ad designandum castitatem quam ipsi

fratres in sua recepcione receptori promittunt servare.

Dixit tamen quod ipsis cordulis non cinguntur nec tanguntur ydola nec

capita aliqua ydolorum, nec scit nec unquam audivit fratrem aliquem qui

talibus cordulis cinctus fuerit sic pollutis in ydolis et infectis.

Item dixit quod ipse in nullis capitulis dicti ordinis unquam fuit nisi

in solis capitulis domus Mansi Dei; que cum fiunt presentibus fratribus

dicte domus, in capella ejusdem domus, clausis hostiis fiunt, [p. 508]

exclusis reliquis qui non sunt fratres ordinis predicti. Nec unquam

scivit nec audivit quod aliqua inibi fierent vel dicerentur, nisi illa

que necessaria sunt ordini, secundum Dei beneplacitum et honorem, et que

putat esse utilia et expedire animabus fratrum ordinis supradicti; et

illa promittunt dicti fratres clausa et secreta tenere, nec super illis

collationem habere, nisi inter eos fratres solos qui in ipsis capitulis

affuerunt; et si quisquam secus faceret, pena certa statuta est contra

eum ut se privatum sentiat commodis dicte domus.

Adjecit eciam se nescire nec unquam scivisse quod in ordine Templi, nec

in aliqua parte vel aliquo loco ejus, fuerint errores de quibus

tractatur in articulis prelibatis; et ideo presidentes ipsi ordini de

negligentia corripiendi vel denunciandi Ecclesie Dei, vel de fratrum

desistencia a dictis erroribus qui nunquam fuerunt in dicto ordine,

prout credit, nequeunt aliqualiter reprehendi, nec dolus nec culpa

aliqua dari eis juste potuit, quia puniri vel reprehendi aut corrigi vel

castigari non potuit quod non fuit.

Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et

sigillatim interrogatus, respondens dixit quod fratres qui in presencia

sanctissimi domini nostri summi pontificis et dominorum cardinalium

fratrum ejus, predicta in articulis contenta asseruntur fuisse confessi,

respondet et dicit se credere ipsos fratres in omnibus et per omnia

falsa esse confessos et contra omnimodam veritatem, salva semper

excellencia societatis ejusdem domini nostri pape et dominorum

cardinalium reverencia et sacri consistorii sancte Sedis.

Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod

frater Arnaldus de Torrosella tunc preceptor dicte domus Mansi Dei, in

festo Penthecostes proxime futuro erunt XV anni elapsi vel circa,

recepit ipsum qui loquitur in fratrem dicti ordinis, in capella dicte

domus Mansi Dei, presentibus et ibidem astantibus Arº Rocha, Raymundo

Sageti, Laurentio Regalis, Jacobo de Oleriis et pluribus aliis fratribus

dicti ordinis.

De modo autem sue recepcionis et coherentibus ei, dixit idem in effectu

sicut frater Bartholomeus de Turre testis primus deposuit, et sicut

in libro statutorum et regule ordinis Templi latius continetur. [p. 509]

Qui quidem liber exhibitus est et traditus domino Elnensi episcopo,

inquisitori hujus inquisitionis, per dictum fratrem Bartholomeum, ut

audivit dici.

Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim

interrogatus, respondens dixit se nec scire nec credere predictos

errores de quibus in articulis agitur unquam habuisse ortum vel inicium

a quoque de fratribus ordinis memorati nec a quovis alio, nec scit nec

credit ydolum vel ydola esse vel fuisse aliquo tempore in ipso ordine

vel loco aut parte aliqua ordinis sepedicti; nec venerari putat ydolum

custodiri ab aliquo fratre vel alio in ipso ordine, nec usquam usque nec

nunc mentionem aliquam audivit dici vel fieri de predictis, nec scit

quid sit ydolum nec capud ydoli, nec putat quod in capitulis dicti

ordinis, temporibus anteactis, aliqua fuerint tractata vel dicta que

Domino nostro Jhesu Christo debeant displicere.

Super aliis vero tam circumstanciis quam coherentibus ipsis articulis

diligenter interrogatus, dixit se nescire plura nec credere aliter quam

superius est confessus.

Anno et die quibus supra.

XXIIII. Frater Symon de Elna ordinis dicti Templi et domus Mansi Dei,

testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et

eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et

ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad

primum, II-XXXIX articulos inclusive, negavit ipsos articulos et omnia

et singula contenta in eis. Confessus tamen est quod in recepcione

fratrum ad dictum ordinem nulla fiunt nec fieri precipiuntur nec

docentur ab aliquo inhonesta facta vel dicta, sed solum Deo beneplacita

et honesta.

Dixit eciam quod sacramentum altaris et omnia alia ecclesiastica

sacramenta credunt dicti fratres et ipse qui loquitur, sicut fideles et

catholici Christiani, prout ipse scit de se, et de aliis confratribus

ipsius ordinis idem credit. Credunt eciam Christum Dominum Jhesum Deum

esse unicum redemptorem et salvatorem omnium sperantium in se, [p. 510]

et ejus crucem adhorant singulis annis ter veneratione et devotione

humili et devota, nudis pedibus, in die Veneris sancta, cultellis et

cofis capitum depositis, exclusa omni irreverencia et immundicia de

quibus in articulis mentio fit expressa.

Adjecit eciam quod, tempore receptionum fratrum ad dictum ordinem, tam

recipiens quam recepti vicissim sese deosculantur in ore tantum,

abjectis ceteris deosculationibus turpibus et nefandis. Ad osculum autem

oris admittuntur dicti fratres noviter recepti per fratres alios

circumstantes et per recipientes eciam, ut inter se mutuam habeant

caritatem, et ut semper fraterna dilectione utantur.

Item dixit se non recordari an promittant simpliciter vel jurent se non

relicturos susceptum ordinem Templi; sed bene scit quod statim cum

recepti sunt ad illum pro professis habentur.

Dicte autem recepciones fratrum fiunt in capella domus Mansi Dei,

clausis januis capelle ipsius, et exclusis omnibus aliis preter fratres.

Nec unquam interfuit in aliorum locorum capitulis, nisi in solis

capitulis dicte domus Mansi Dei.

Ad XL-LXXXII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus,

respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis;

excepto quod confessus est quod ipse et ceteri fratres dicti ordinis

portant cordulas de lino vel de canape super camisias de die et de nocte

continue, ad restringendam lasciviam carnis et in signum castitatis

servande quam in assumptione sui ordinis promiserunt, non tactas tamen

in ydolis vel capitibus ydolorum; quod nescit nec unquam audivit

mentionem fieri usquam nunc de eisdem; nec scitur, prout ipse credit,

per aliquem fratrem dicti ordinis quid sit ydolum in ordine vel in

aliqua parte ipsius. Nec unquam ad certam longitudinem vel mensuram

recipiunt cordulas quibus renes eorum cingunt, sed eas portant et

assumunt sicut placet eisdem.

Item confessus est quod modum sue recepcionis ipsi fratres nec alia que

fiunt in eorum capitulis audent alicui revelare, nec loqui eciam de hiis

qui ibi fiunt cum fratribus aliis dicti ordinis, nisi duntaxat cum illis

qui in ipsis capitulis affuerunt.

De erroribus autem et de eorum correctionibus, necnon de eis [p. 511]

non notificatis vel insinuatis Ecclesie, de quibus agitur in articulis

prelibatis, respondit et dixit se nec scisse nec unquam mentionem fieri

audisse in domo Mansi Dei, in qua a tempore recepcionis sue citra ad

dictum ordinem moram traxit; nec putat nec credit opus fuisse vel locum

dictis correctioni, insinuationi et emendationi de quibus agitur, cum,

sicut credit, nunquam fuerint dicta nefanda crimina nec errores in

ordine, nec in domo Mansi Dei ipsius Templi, nec apud fratres aliquos,

sicut spes sua est et sic credit. Ad id autem quod dicitur multos ex

fratribus dicti ordinis, tam in judicio quam extra, quam coram

solempnibus personis confessos esse errores de quibus agitur in

articulis, respondit et dixit se non credere ipsos fratres nec eorum

aliquos confessionem de predictis erroribus veram confessionem fecisse,

sed falsam penitus, sicut credit; cum in nulla parte ordine Templi

commissa vel audita fuerint, prout credit, dicta nefanda crimina

contenta in eis.

Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et

sigillatim interrogatus, respondit et dixit quod fratres dicti Templi

qui dictos errores et crimina in presentia sanctissimi patris et domini

nostri pape, et coram dominis reverendis cardinalibus et in eorum

consistorio, sunt confessi, cujuscumque condicionis vel status predicti

confitentes existant, se credere dictos confitentes contra veritatem

falsitatem dixisse et veritatem penitus tacuisse; cum, sicut credit, in

dicto ordine Templi vel in aliqua parte ejus nec dicta unquam fuerint

vel commissa nec audita sic nefanda crimina ut illa sunt, sicut credit;

et ideo mentitos dictos fratres esse credit in capud suum, salva semper

sanctitate et excellentia Sedis apostolice et honore.

Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod

frater Raymundus de Baco tunc preceptor dicte domus Mansi Dei recepit

ipsum in fratrem dicti ordinis, circa festum Omnium Sanctorum proxime

venturum erunt XXXVII anni elapsi vel circa, in capella dicte domus,

presentibus et ibidem astantibus Arº Rocha, Raymundo de Cirritania, G.

Vinea, Petro de Villanova et pluribus aliis fratribus dicti ordinis jam

defunctis.

De modo autem sue recepcionis et contingentibus eam, dixit idem [p. 512]

in effectu ut frater Bartholomeus de Turre, primus testis, dixit et

deposuit supra in eodem articulo, et sicut de dicto modo recipiendorum

fratrum ad dictum ordinem agitur et tractatur in libro statutorum et

regule ordinis dicti Templi.

Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim

interrogatus, dixit se nichil scire de contentis in eisdem.

Super aliis vero tam circumstantiis quam coherentibus ipsis articulis

diligenter interrogatus, dixit se nescire plura nec credere aliter quam

superius est confessus.

Anno et die quibus supra.

XXV. Frater Jacobus Mascaroni ordinis dicti Templi et domus Mansi Dei,

testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et

eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et

ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad

primum, II-XLV articulos inclusive, dixit se nec scire nec credere

contenta in illis nec aliqua de eisdem; salvo quod in recepcionibus

fratrum ad ordinem Templi fiunt deosculationes fratrum recipientium et

receptorum ad dictum ordinem in ore tantum, secundum morem et statuta

dicti ordinis, in signum fraterne dilectionis in Domino et mutue

caritatis.

Addidit quoque quod fratres, statim cum recepti sunt ad dictum ordinem,

sunt professi; promittentes simpliciter, non jurantes quod susceptum

ordinem Templi pro quovis alio fortiori vel leviori non relinquent;

possent tamen si vellent, obtenta licencia superioris, cui esset

facultas libera concedendi.

Addidit eciam quod ad dictum ordinem Templi fit recepcio fratrum in

ecclesiis seu capellis domorum dicti ordinis, clausis januis capellarum,

et exclusis omnibus preter fratres ordinis antedicti.

Interrogatus quare clauduntur janue capelle in qua fratres ad ordinem

predictum recipiendi sunt, dixit quod sic se habent consuetudines et

statuta ordinis dicti Templi.

Ad XLVI-LXXXII articulos inclusive, diligenter et sigillatim [p. 513]

interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula

contenta in eis; addens se nec scire nec credere que dicuntur in illis,

eo salvo quod scit quod fratres dicti ordinis, ex quo sunt recepti ad

illum, tenentur et debent portare singuli singulas cordulas de lino vel

de canape seu de lana supra camisias suas, ad restringenda carnis vicia,

et in signum honestatis et castitatis promisse a se.

Addidit tamen quod nusquam cum predictis cordulis capita vel ydola

cinguntur vel tanguntur, nec eis injungitur, prout credit, quod certe

longitudinis debeant esse dicte cordule, quibus omni tempore debent esse

precincti et cum eis dormire, sed fratrum quisque sibi eas assumit

breves vel longas, sicut placet, et cum eas contingit rumpi vetustate

vel alio quovis modo, recipiunt alias sicut volunt.

Adjecit eciam quod fratres dicti ordinis, omni cessante prohibicione,

sua confitentur peccata non fratribus nec magistris nec preceptoribus

laycis, sed fratribus capellanis et presbiteris ejusdem ordinis, si eis

volentibus confiteri adsit facultas libera adeundi eosdem presbiteros,

vel si malint, licenter fratribus Predicatoribus vel Minoribus aut aliis

religionis approbate, aut secularibus presbiteris execucionem ordinis

habentibus, possunt sua confiteri peccata et penitencias salutares ab

eis recipere pro peccatis.

Ad illud autem quod in articulis dicitur de correctione et nunciatione

non facta Ecclesie per superiores ipsius ordinis, et de viciis et

criminibus ac erroribus non correctis et a fratribus dicti ordinis

dimissis, respondens dixit se nusquam in dicto ordine audisse mentionem

fieri predictorum, nec scit nec credit quod in ipso ordine nec in aliqua

parte ejus vicia, errores et crimina de quibus agitur in articulis,

habuerint ortum nec initium, nec unquam in ordine predicto audita

fuerint nec eciam acceptata.

Quamobrem nec correctione nec emendatione nec significatione facienda

Ecclesie eguerunt, quia non potuit nunciari Ecclesie vel corrigi quod

non fuit, ut credit.

Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et

sigillatim interrogatus, respondens dixit quod predicti qui in [p. 514]

articulis fratres asseruntur fuisse dicti ordinis Templi, cujuscumque

conditionis illi fuerint qui confessi sunt errores, crimina et vicia in

articulis nominata, dicit illos non fuisse fratres Templi, sed diabolos

in pelle hominum incarnatos; eo quod falsitatem in omnibus et per omnia

dixerunt et confessi sunt, veritate prorsus exclusa, sicut ipse qui

loquitur firmiter sperat et credit, salva semper sanctitate et

excellentia sanctissimi domini nostri pape et ejus sacri consistorii,

quorum honori nullatenus intendit detrahere, licet dixit dictos fratres

confitentes falsitatem dixisse in suis confessionibus et veritatem per

omnia tacuisse, ut credit.

Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod

frater Raymundus de Baco tunc preceptor dicte domus Mansi Dei recepit

ipsum fratrem qui loquitur in fratrem dicti ordinis, die Dominica prima

post festum sancti Andree proxime preteriti fuerunt XXX anni elapsi vel

circa, in capella dicte domus Mansi Dei, presentibus et ibidem

astantibus Jacobo de Oleriis, Petro de Camporotundo, et Jordano de

Pulcrovisu, et pluribus aliis fratribus dicti ordinis.

De modo autem sue recepcionis, et contingentibus eandem, dixit idem in

effectu sicut frater Bartholomeus de Turre, primus testis, dixit et

deposuit in hoc eodem articulo.

Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim

interrogatus, respondens dixit se nichil scire de contentis in eis.

Super aliis vero tam circumstanciis quam coherentibus ipsis articulis

diligenter interrogatus, dixit se nescire plura nec credere aliter quod

superius est confessus.

Explicit inquisitio per nos Elnensem episcopum cepta contra predictos

fratres milicie Templi, ex commissione nobis facta per Sedem

apostolicam, super articulis a dicta Sede nobis transmissis et a

reverendo in Christo patre et domino Egidio sancte Narbonnensis ecclesie

archiepiscopo, qui auctoritate sacrosancte Sedis predicte litteratorie

inquisitionem hanc per nos precepit fieri, prout de hiis ex preambulis

et litteris ac documentis aliis extra precedentem inquestam [p. 515]

vacantibus plene patet. Unde ad eternam memoriam premissorum, prelibatam

inquestam manu publica triplici tabellionum publicorum scriptam, et

diligenter per dictos tabelliones examinatam et compertam, ut ab eis

didicimus per omnia veraciter convenire, subscriptam eciam ab eorum

singulis, ut moris apud eos est, et signis solitis subsignatam, necnon a

collegis seu nostris coinquisitoribus Elnensis ecclesie viris

venerabilibus archidiacono et sacrista, ceterisque viris religiosis de

quibus in precedentibus agitur accersitis, eorumdem collegarum sigillis

et nostro cereis et pendentibus, licet diebus et loco diversis, nos

tamen apud Elnam, in domo nostra episcopali, anno Domini millesimo

trecentesimo decimo, II kalendas septembris, fecimus communiri.

Ego vero Petrus Gayraudi clericus et notarius publicus reverendi in

Christo patris domini episcopi supradicti, predictis omnibus et singulis

interfui, et ea omnia manu propria scripsi, et in formam publicam

redegi, et signo meo consueto signavi. (L. S.)

Ego Petrus Raynaudi clericus, notarius ad predicta per reverendum

dominum Elnensem episcopum predictum constitutus, huic presenti

inquisicioni presens fui, et dicto mandato ipsius domini episcopi

subscripsi, et hoc signum feci. (L. S.)

Ego Johannes de Villaclara notarius ad predicta per reverendum dominum

Elnensem episcopum predictum constitutus, huic presenti inquisicioni

presens interfui, et de mandato ipsius domini episcopi subscripsi, et

meo publico et solito subsignavi signo. (L. S.)

Le procès des Templiers, Tome II. · 第 15 / 18 题