XII. Frater Arnaldus Septembris de ordine dicti Templi domus Mansi Dei,
testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et
eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et
ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad
primum, II-XXIX articulos inclusive, negavit ipsos articulos et omnia et
singula contenta in eis, eo salvo quod ipsi fratres ejusdem ordinis et
ipse cum eis ter in anno et singulis annis cum debita reverencia et
honore, depositis gladiis et calciamentis pedum suorum necnon cofis
capitum suorum, in die Veneris sancta ultima Cadragesime adorant crucem
sanctam in qua Dominus noster Jhesus Christus Dei filius pro salute
humani generis, non pro suis peccatis, quia nusquam peccavit nec dolus
fuit in ore ejus, sed pro nostris criminibus mortis suplicium passus
fuit, dicendo: «Adoro te, Christe, et benedico tibi, quia per crucem
tuam redemisti mundum.»
Item annuatim crucis adoracionem faciunt in duobus aliis festivis
diebus, videlicet in mense madii die Sancte Crucis, necnon et in mense
septembris in die Exaltacionis Sancte Crucis, non tantum discalciatis
pedibus, sed cultellis et cofis capitum depositis; adiciens quod
sacramenta Ecclesie tam ipse quam ceteri fratres dicti ordinis plene
credunt, prout ipse scit de se ipso, et de aliis confratribus credit,
sicut sancta Ecclesia a Christicolis jubet credi. Sacramenta autem
predicta, cum sit laycus et ignorans, exprimere et declarare nescivit,
licet ipsa in mente sua teneat et habeat, et per ea anime sue sperat
habere salutem.
Ad XXX-XXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens dixit quod die sue recepcionis ad ordinem
Templi facte de se et de fratre Guillelmo de Caramanno nunc mortuo, per
fratrem Raymundum de Gardia preceptorem domus Templi Mansi Dei qui adhuc
vivit, preceptor in capella ejusdem domus, post recepcionem de se factam
et de alio ejus confratre, idem frater Raymundus preceptor recepit ipsum
et alium confratrem ad osculum pacis in signum fraterne dileccionis et
caritatis, et in ore tantum osculatus fuit eos, et ipsi pari [p. 475]
modo aliquos de astantibus confratribus ejusdem ordinis fuerunt osculati
in ore tantum, exclusis et abjectis aliis deosculationibus nefandis de
quibus agitur in articulis supradictis. Reliqua in dictis articulis
contenta et eorum singula non credidit, sed negavit penitus esse vera.
Ad XXXIIII-XXXIX articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, dixit et credidit quod per sacramentum injungitur eis,
post recepcionem factam de se ipsis, ut non relinquant susceptum ordinem
pro majori vel debiliori ordine, nisi illud facerent superioris eorum
petita licencia et obtenta, et quod statim ex quo recepti sunt fratres
ad dictum ordinem, sunt professi et pro professis habentur. Ad id autem
quod de clandestina recepcione fratrum agitur in articulis prelibatis,
dixit quod fratres qui recipiuntur de novo in capitulis dicti ordinis,
que fiunt ex more sicut sancti patres qui dictum ordinem invenerunt, et
ipsa capitula in capellis ipsius ordinis et in ecclesiis fieri
statuerunt, exclusis quibuslibet aliis preter confratres ordinis
supradicti. Reliqua in dictis articulis secundum Deum et ejus
beneplacitum putat fieri, et sic credit.
Ad XL-XLV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus,
negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in illis vera esse,
nec veritatem in puncto continent, sicut credit.
Ad XLVI-LXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondit se scire quod, postquam ipse fuit receptus ad
dictum ordinem, de mandato ipsius preceptoris qui eum receperat ad
ordinem Templi, emit quandam cordulam lineam apud Perpinianum, non certe
longitudinis vel grossitudinis, sed sicut sibi placuit; quam, ex
precepto dicti recipientis eum in fratrem, semper die nocteque cingere
debuit et portare circa lombos et supra camisiam, in signum promisse
castitatis perpetuo conservande; quaquidem cordula ex vetustate vel
aliter rupta, potuit aliam ejusdem vel alterius longitudinis emere vel
aliter ex dono recipere et portare. Non tamen cum dicta cordula debuit
ydolum vel capud aliquod cingere vel tangere, nec aliqua nefanda facere
de quibus agitur in articulis supradictis, sicut ipse qui [p. 476]
loquitur predicta nefanda non fecit, nec audivit ab aliquo fratre dicti
ordinis illa fieri, nec credit aliquo modo a quoque Christicola facta
esse.
Dixit etiam ita fuisse ordinatum, quod ea que fiunt in capitulis dicti
ordinis secreta teneri debeant et haberi, et nulli alii pandi, nisi
solis illis qui in capitulis dicti ordinis affuerunt. Cetera omnia et
singula contenta in dictis articulis vera esse non credit.
Ad LXXIIII articulum diligenter interrogatus, dixit et respondit de more
et consuetudine dicti ordinis hoc esse, ut fratres predicti ordinis,
quando et quociens eis placet sua velle peccata confiteri, illa
confiteantur fratri capellano presbitero ejusdem ordinis, dum tamen
ipsum habere possint libere et absque ullo impedimento. Verum si forte
ipsum fratrem capellanum habere non possint, ut quia non adest vel forte
impeditus sit aliqua justa causa quominus confessiones fratrum audire
valeat, tunc demum dicti fratres, absque superioris licentia speciali,
possunt pro suis confitendis peccatis adire viros religiosos approbate
religionis presbiteros, aut seculares alios sacerdotes, sicut maluerint,
et eisdem sua poterunt licenter confiteri peccata, et ab eis vel eorum
altero penitencias recipere salutares.
Ad LXXV-LXXXI articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens dixit se nec scire nec credere errores
predictos, nec aliquem de eisdem esse nec fuisse in ordine supradicto,
nec correccione aliqua dictum ordinem nec ejus fratres indiguisse nec
indigere, nec oportuisse nec necesse fuisse illos errores nunciari per
superiores dicti ordinis, nec per aliquem fratrem ejus Ecclesie Dei, pro
eo quod nunquam dicti errores fuisse vel esse in dicto ordine scit nec
credit; verum nec corrigi nec nunciari Ecclesie opus esse, ab eo quod
non est neque fuit, nec ab eorum observancia fuit necesse recedere, quod
nullum inicium habuerunt. Ad id autem quod dicitur in uno de articulis
supradictis, ut predicti fratres in sua recepcione jurent utilitatem et
augmentum dicti ordinis quoque modo illud valeant procurare, respondet
quod fratres jurant quod neminem Christianum offendent scienter nec in
bonis nec eciam in persona, et aliter reputarent et crederent [p. 477]
fratres predicti Deum offendere et peccare et contra statuta dicti
ordinis facere, et quod de temere actis a se penas luerent, et a suis
superioribus gravissime punirentur. Reliqua autem in dictis articulis
contenta et singula negavit, et non credidit esse vera.
Ad LXXXII articulum diligenter interrogatus, respondens negavit ipsum
articulum et contenta in eo, adiciens se non credere quod illi qui
predicta in articulo contenta asserunt fuisse confessi non sunt nec
fuerunt fratres dicti ordinis, sed falsarii et ficte et simulate
adinventionis errorum predictorum, et mentiti sunt per os proprium falso
modo.
Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et
sigillatim interrogatus, respondens dixit quod, si fratres de quibus
agitur in articulis confessi fuerint contenta in eis, falsa confessi
sunt et discrepantia penitus a veritate, et per gulas suas mentiti sunt
falso modo, excellentia tamen semper salva domini nostri summi
pontificis, et venerabilium dominorum cardinalium reverentia et honore
et sacri consistorii dicte Sedis, in quorum presencia dictas
confessiones in ipsis articulis asserit factas fore.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, dixit quod frater Raymundus
de Gardia preceptor domus Mansi Dei ordinis dicti Templi recepit ipsum
in fratrem dicti ordinis in capella dicte domus Mansi Dei, in festo
Nativitatis gloriose Virginis matris Dei mensis septembris futuro
proxime erunt IIII^or anni elapsi, presentibus G. de Tamarite milite,
Bartholomeo de Turri, B. Guerrerio, Johanne Coma presbiteris capellanis,
G. de Sancto Ypolito et aliis pluribus fratribus ordinis supradicti.
Quem autem modum servarunt tam recipiens quam recepti in dicta
recepcione ad ordinem Templi interrogatus, dixit et respondit quod, ante
ingressum dicti ordinis, quesitum a se fuit utrum fuisset
excommunicatus, et utrum esset creditoribus obligatus, et an votum
fecisset de introytu seu ingressu alterius religionis, et utrum cum
muliere aliqua matrimonium contraxisset, et an aliqua promisisset dare
vel dedisset alicui pro patranda ejus recepcione ad ordinem dicti
Templi, et multa alia que moris sunt inquiri et fieri ab eo qui [p. 478]
recipitur ad ordinem dicti Templi fuerunt a se quesita et responsa eis
data a se, sicut frater Bartholomeus de Turre capellanus dicti ordinis,
primus testis, dixit et in sua testificacione superius, prout credit,
deposuit, et in libro statutorum dicti ordinis et regule illa que
fratres tenentur jurare, dicere, facere et exprimere in recepcione sua,
noviter faciunt, exprimunt et declarant, plenius continetur. Cum enim
ipse sit laycus qui loquitur, non potuit in memoria continere universa
et singula que fratres dicti ordinis jurant et promittunt, nec illa que
a recipientibus queruntur noviter a receptis. Sed dixit et expressit
aliqua et alia de quibus non recordatur, dixit esse contenta et scripta
in libro quodam statutorum et regule ordinis supradicti.
Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim
interrogatus, dixit se nec scire nec credere errores de quibus agitur in
articulis, nec aliquem de eisdem originem habuisse in dicto ordine, nec
de eis in ipso ordine per aliquem vel aliquos mentionem aliquam factam
esse, nec de dictis erroribus quemquam dicti ordinis fratrem locutum
fuisse, nec credit quod a dicto ordine vel ab aliquo quare dicti errores
introducerentur vel fierent causam esse inventam, donec de eis mentio
fuit facta generaliter inter eos, captionis et detentionis tempore
eorundem. Nec credit venerationem dictorum errorum, ydolorum vel
capitum, nec custodiam eorundem, factam fuisse in dicto ordine vel in
aliquo loco ejus, sed credit falsa esse penitus contenta in articulis
supradictis.
Super aliis vero de quibus inquiri precipitur circumstanciis, sicut
pericie visum fuerat inquirentis, inquisitus et interrogatus diligenter,
dixit se plura alia nescire.
Anno quo supra, X kalendas februarii.
XIII. Frater Raymundus Rulli ordinis dicti Templi domus Mansi Dei,
testis juratus ad sacra Dei Evangelia super predictis articulis et eorum
quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et ut
testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad
primum, II-XXIX articulos inclusive, negavit ipsos articulos et omnia
et singula contenta in eis, salvo quod dicit se credere [p. 479]
firmiter filium Dei et beate Virginis Marie passum fuisse pro
redemptione humani generis, non pro suis peccatis, cum nunquam
peccaverit. Dixit etiam se habere spem salvationis habende per eum, et
idem credit de aliis fratribus ejusdem ordinis. Addidit insuper
sacramentum altaris se credere et alia ecclesiastica sacramenta, prout
Ecclesia Dei tenet et docet; et idem credit de aliis fratribus ordinis
antedicti. Addidit quoque se credere, et idem credit de aliis fratribus,
quod nec Magister ordinis sui, nec aliquis laycus possit aliquem
absolvere a peccatis, nisi soli illi qui sunt rite promoti ad ordinem
sacerdotalem.
Ad XXX-XXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit omnia et singula contenta in dictis
articulis simpliciter, excepto osculo oris tantum, quod faciunt
recipientes et recepti ad dictum ordinem Templi in recepcione sua, in
signum amoris et caritatis fraterne mutue inter ipsos.
Ad XXXIIII-XXXIX articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis, salvo quod confessus est quod ipse qui loquitur fuit
receptus in capella domus Mansi Dei, clausis januis, et exclusis omnibus
aliis, exceptis fratribus ejusdem ordinis qui aderant, dicens se nescire
quid vult sonare nec dicere _habentur pro professis_, cum sit homo
simplex, rudus et laycus.
Ad XL-XLV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus,
negavit simpliciter ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis.
Ad XLVI-LXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis.
Dixit tamen se portare cingulum sive cordulam super camisiam in signum
castitatis servande, ut credit, non tamen quod fuerit tacta alicui
capiti seu ydolo.
Addidit eciam se credere quod ea que aguntur et dicuntur in capitulis
non debeant revelari, nescit tamen causam quare.
Ad LXXIIII-LXXXI articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit omnia et singula contenta in [p. 480]
dictis articulis; addens quod peccata sua possunt confiteri presbitero
capellano ejusdem ordinis; eis autem deficientibus, poterant et possunt,
de consuetudine et more dicti ordinis, adire licenter quoslibet
religiosos approbate religionis vel alium quemlibet presbiterum
secularem, quibus peccata sua confitentur, et penitenciam salutarem
recipiunt ab eisdem.
Ad LXXXII articulum diligenter interrogatus, dixit se non credere
contenta in eo.
Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et
sigillatim interrogatus, respondens dixit se credere quod dicti fratres
de quibus agitur in articulis sint confessi errores predictos vel
majorem partem eorum sanctissimo domino nostro pape et coram dominis
cardinalibus et coram aliis bonis viris. Dicit tamen se credere quod
predicti fratres confitentes falso modo confessi sunt supradicta.
Et hoc dicit salva semper excellentia domini nostri pape et ejus
consistorii, et honore dominorum cardinalium.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod
frater Raymundus de Gardia preceptor domus Mansi Dei ordinis dicti
Templi, qui tunc erat et adhuc est, recepit ipsum et Johannem de Comba
presbiterum et Ferrarium Hoti in fratres dicti ordinis, in domo Mansi
Dei, in capella ejusdem domus Mansi Dei, IIII^or anni fuerunt elapsi die
Dominica circa festum sancti Martini proxime preteritum, astantibus et
presentibus Bartholomeo de Turre, Bn. Guerrerio presbiteris et
capellanis et fratribus dicti ordinis, et quibusdam aliis confratribus
dicte domus.
Modus autem sue recepcionis et dictorum duorum fratrum cum eo fuit talis
qualem dictus frater Bartholomeus dixit in sua testificatione, et ut de
dicto modo recipiendi fratres ad dictum ordinem fit mentio in libro
statutorum et regule dicti ordinis, exhibito et tradito nobis
inquisitoribus per dictum fratrem Bartholomeum de Turre, primum testem.
Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter interrogatus et
sigillatim, respondit et negavit omnia et singula contenta in eis.
Super omnibus aliis vero interrogatus diligenter, dixit se [p. 481]
nichil amplius scire nec credere, nisi ut supra testificatus est in
premissis.
Anno et die quibus supra.
XIIII. Frater Guillelmus Marturelli ordinis dicti Templi domus Mansi
Dei, testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et
eorum quolibet, sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et
ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad
primum, II-XXIX articulos, negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis, dicens se credere firmiter Jhesum Christum Dei filium
et beate Marie semper Virginis passum fuisse pro redempcione humani
generis, non pro peccatis suis, cum nunquam peccaverit; et se habere
spem salvationis habende per eum solum; et credit omnia sacramenta
ecclesiastica, prout sancta mater Ecclesia tenet et docet; et idem
credit de aliis fratribus dicti ordinis. Adiciens eciam quod ter in anno
quolibet ipse et alii fratres dicti ordinis cum quibus conversatus est
adoravit et adoraverunt crucem Christi humiliter et devote.
Dixit eciam se credere quod nullus possit confiteri alicui sua peccata
nec ab eo recipere penitenciam salutarem, nisi a sacerdotibus dicti
ordinis, vel ab aliis sacerdotibus religiosis vel secularibus quibus
execucio ordinis sit concessa.
Ad XXX-XXXIX articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus,
respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis,
excepto osculo oris tantum, quod confessus est facere et dare receptum
in ordine supradicto recipienti et aliquibus fratribus circumstantibus
ordinis supradicti.
Item confessus est quod fratres recepti in ipso ordine incontinenti
habentur pro professis post sui recepcionem; sed causam quare, dixit se
nescire, nisi quod audivit dici quod sic fuit olim per sanctos patres
qui dictum ordinem statuerunt statutum et ordinatum.
Item confessus est quod recepcio ipsorum fratrum quos recipi vidit in
domo Mansi Dei, quia alibi recipi nullos vidit, fuit facta in capella
dicte domus Mansi Dei, januis clausis, et solis fratribus [p. 482]
presentibus qui in ipsa domo tunc erant; sed causam quare clausis januis
facta fuit, dixit se nescire.
Ad XL-LXXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in
eis, excepto quod confessus est quod ipse et ceteri fratres dicti
ordinis, prout credit, portant continue cingula sive cordulas super
camisiam in signum castitatis servande; non tamen cum illis tanguntur
vel cinguntur capita ydolorum nec aliqua ydola.
Item confessus est quod injungitur ipsis fratribus tempore sue
recepcionis quod ea que fiunt in eorum capitulis non revelent, nec
loquantur eciam cum aliis fratribus ejusdem ordinis qui non interfuerunt
in ipsis capitulis tempore quo capitula ibi fiunt, et si qui inventi
essent qui secreta capituli revelassent, punirentur penis statutis in
constitucionibus eorumdem.
Ad LXXIIII-LXXXI articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis.
Dixit tamen quod ipse qui loquitur in aliquo alio conventu dicti ordinis
Templi nunquam fuit nisi in conventu domus Mansi Dei, et ibidem stando
confessus fuit sua peccata fratri capellano ejusdem domus. A tempore
tamen citra quo captus exstitit ipse et ceteri fratres ejusdem ordinis,
confessus est aliquando fratribus Minoribus venientibus ad dictam domum,
credens quod ipse et ceteri fratres dicti ordinis possint confiteri
aliis presbiteris regularibus et secularibus preterquam propriis
capellanis et ipsis eciam fratribus capellanis.
Ad LXXXII articulum diligenter interrogatus, dixit quod illi fratres de
quibus in articulo fit mentio, si confessi sunt prout in articulo
continetur, confessi sunt contra verum, ut dixit et credit, et magnam
falsitatem dixerunt.
Ad LXXXIII, LXXXIIII, et LXXXV articulos inclusive, diligenter et
sigillatim interrogatus, respondens dixit quod illi fratres qui predicta
confessi sunt in presencia sanctissimi domini nostri pape et dominorum
cardinalium et in pleno consistorio et per juramentum, confessi [p. 483]
sunt, prout credit, puram et simplicem falsitatem.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod
frater G. de Abelars preceptor domus Mansi Dei milicie Templi quondam,
recepit ipsum in fratrem dicti ordinis in capella domus Mansi Dei, in
vigilia Epifanie Domini proxime preterita, que fuit in die Dominica
fuerunt XIII anni elapsi, presentibus et ibidem astantibus Arnaldo Rocha
cambrerio, Jacobo de Oleriis, Michale Remilli et pluribus aliis
confratribus dicti ordinis.
Modum autem sue recepcionis et aliorum fratrum quos vidit recipi in
dicta domo Mansi Dei expressit in effectu, sicut frater Bartholomeus de
Turre, primus testis supra, et ut continetur in libro per ipsum primum
testem exhibito nobis inquisitoribus statutorum et regule dicti Templi.
Ad LXXXVII, LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim
interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in
eis.
Super aliis vero diligenter interrogatus, dixit se nichil amplius scire
nec credere nisi ut supra testificatus est in predictis.
Anno et die quibus supra.
XV. Frater Petrus de Sancto Arnaco ordinis dicti Templi domus Mansi Dei,
testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et
eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et
ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad
primum, II-XXXIX articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in
eis; adiciens se credere, et idem quod de se scit credit de aliis
fratribus dicti ordinis, Christum Dominum Jhesum passum fuisse non pro
suis peccatis, et se habere spem salvacionis habende per ipsum solum.
Dicens eciam quod ipse et ceteri fratres dicti ordinis cum quibus
conversatus est, et idem credit de aliis, reverenter ob honorem Domini
nostri crucifixi Jhesu crucem ter singulis annis adorant, videlicet in
die Veneris sancta et in duobus festis Sancte Crucis, et se [p. 484]
credere sacramentum altaris et alia sacramenta sancte Dei Ecclesie esse
inducta pro animarum fidelium salute, et esse in Ecclesia sancta Dei
statuta prout ipsa universalis Ecclesia hoc predicat atque tenet. Credit
eciam quod nullus nec de suo ordine nec quivis alius possit absolvere a
peccatis, nisi fuerit rite in sacerdotio ordinatus.
Confitetur eciam quod magnus Magister dicti ordinis et ceteri
preceptores layci presidentes possunt penas corporales ipsis fratribus
pro culpis a se comissis imponere, juxta statuta ordinis supradicti;
penitencias autem spirituales nequeunt confitentibus peccata injungere,
nisi fuerint sacerdotes.
Confitetur quoque quod, in recepcione fratrum dicti ordinis, recipiens
et receptus se mutuo osculantur in ore tantum; receptus vero aliquos
fratres de astantibus osculatur similiter et in ore tantum, in signum
amoris et fidei ac caritatis fraterne.
Item confessus est quod, inter alia que ipsi fratres recepti promittunt
in sua recepcione, promittunt non exire ipsum ordinem pro majori alio
ordine vel minori, nisi hoc faciant de licencia sui superioris qui ad
hoc habeat potestatem.
Confessus est eciam se non vidisse aliquos fratres alibi recipi nisi in
dicta domo Mansi Dei, ubi vidit septem vel octo fratres recipi ad
ordinem supradictum; ubi ipse et illos quos recipi vidit fuerunt recepti
in capella ejusdem domus, clausis januis et omnibus aliis ejectis,
exceptis fratribus dicte domus qui tunc aderant in capella predicta.
Ad XL-LXXXII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus,
respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis,
excepto quod confessus est quod fratres ipsius ordinis portant quilibet
cingulum sive cordulam super camisiam continue; sed causam quare dixit
se nescire; tamen credit quod ea racione quia receptus ad dictum ordinem
habetur ut homo mortuus quoad mundum.
Dixit eciam quod cum dicta cordula non tangitur capud nec ydolum; sed
quoque, cum rumpitur vetustate vel aliter, recipiunt aliud cingulum vel
cordulam, sicut placet, de filo lineo vel de lana.
Item dixit quod, tempore sue recepcionis, precipitur eis ut nulli alii
que acta sunt in capitulo sue recepcionis vel dicta nec eciam [p. 485]
in ceteris capitulis pandant vel dicant, nec collationem habeant cum
aliis eciam fratribus, nisi cum eis duntaxat qui in ipsis capitulis
affuerunt, et si secus a quoque fieret, non audivit quod pena aliqua
plecteretur.
Ad id autem quod dicitur quod presidentes ordini fratres errores
predictos vel eorum aliquos corripere seu corrigere aut nunciare Dei
Ecclesie neglexerunt, respondit et dixit se nescire nec credere errores
de quibus agitur unquam fuisse nec esse in ordine predicto, et quod non
fuerunt nec reperiri potuerunt in ipso ordine, prout credit, non fuit
necesse eos corrigi nec Ecclesie nunciari; quod quod non est neque fuit
non potuit corripi nec Ecclesie nunciari, nec ab ordine in quo non
fuerant separari.
Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et
sigillatim interrogatus, respondit et dixit se credere quod fratres de
quibus agitur in articulis confessionem fecerint de predictis erroribus
et de aliis contentis in dictis articulis, coram sanctissimo patre et
domino nostro papa et ejus consistorio et coram dominis cardinalibus et
nonnullis aliis de quibus fit mentio in articulis prelibatis; et hoc
ideo credit quod fuerint confessi predicti qui fratres appellantur, quod
dictus dominus noster papa hoc in sua littera asserit et fatetur. Dixit
tamen iste frater qui loquitur quod, ejusdem domini pape salva semper
sue sanctitatis excellentia, suique consistorii et sacre Sedis ac
fratrum ejus dominorum cardinalium reverencia et honore, predicti qui
fratres dicti ordinis asseruntur falsitatem puram et meram confessi
sunt, et in capud proprium sunt mentiti, quod nec scit nec credit quod
predicti errores nec pars aliqua eorundem unquam confessi fuerint nec
auditi in ordine dicti Templi.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod
frater G. de Abelars tunc preceptor dicte domus Mansi Dei, in mense
madii proxime venienti erunt XV anni vel circa elapsi, ut credit, sed de
die dixit se non recordari, recepit ipsum fratrem qui loquitur et
fratrem Bñ de Rivo in fratres ordinis dicti Templi, in capella dicte
domus Mansi Dei, januis clausis, presentibus et ibidem [p. 486]
astantibus Bartholomeo de Turri capellano, Arnaldo Rocha cambrerio,
Jacobo de Oleriis fratribus dicti ordinis, et pluribus aliis fratribus
dicti ordinis.
De modo autem sue et fratris alterius cum eo recepti recepcione, dixit
in effectu sicut frater Bartholomeus de Turre, primus testis, supra
deposuit coram nobis inquisitoribus prelibatis.
Ad LXXXVII, LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit, et dixit se nec scire nec credere nec
audivisse aliqua toto tempore vite sue in dicto ordine de contentis in
eis.
Super aliis vero circumstanciis et coherentibus articulis preambulis
requisitus et diligenter interrogatus, et an aliqua que negaverit
confiteri velit et aliud dicere quod superius sit testificatus, dixit se
velle persistere in interrogatis et a se responsis, neque velle addere
vel detrahere supradictis.
Dixit eciam se habere officium in dicta domo Mansi Dei custodiendi
pecudes et pecora et jumenta pertinencia ad domum predictam.
Anno et die quibus supra.
XVI. Frater Raymundus Descarme ordinis dicti Templi domus Mansi Dei,
testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et
eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et
ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad
primum, II-XXXIX articulos inclusive, negavit eos et omnia et singula
contenta in eis; salvo quod ipse qui loquitur et ceteri fratres dicti
ordinis quos familiares habuit, et idem credit de omnibus aliis
fratribus ejusdem ordinis, unum Deum et Dominum Jhesum Christum credunt
fuisse passum pro redempcione humani generis, non pro suis sceleribus,
que nunquam habuit nec comisit; pro cujus honore ipsi fratres crucem
adorant singulis annis ter.
Credit eciam sacramenta altaris verum esse, et idem credit de aliis
Ecclesie sacramentis, et in eis salutem humani generis contineri.
Dixit eciam se credere quod nec magnus Magister nec quivis alius,
nisi sit sacerdos, potest aliquem absolvere a peccatis, et si [p. 487]
magnus Magister dicti ordinis confessus fuit se posse alios fratres
absolvere a peccatis, sicut in articulo dicitur, confessus est contra
verum.
Item dixit quod recipiens et receptus deosculantur se in ore tantum, et
ipse receptus noviter osculatur in ore tantum fratres alios ejusdem
ordinis aliquos circumstantes, vel omnes vel aliquos de predictis.
Dixit eciam quod recepti in ordine supradicto promittunt in sua
recepcione inter alia quod non exibunt nec relinquent ipsum ordinem pro
minori vel majori, sine licencia superioris qui dictam licenciam possit
dare; et incontinenti post eorum recepcionem habentur pro professis,
juxta statuta ordinis dicti Templi. Que quidem recepciones fiunt nullis
presentibus nisi fratribus ordinis supradicti.
Ad XL-LXXXII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus,
respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis,
excepto quod confessus est quod ipsi fratres cinguntur super camisiam
cordulis de lino vel de lana vel de canape; negavit tamen quod ipse
cordule non cinguntur nec tanguntur in capitibus ydolorum.
Item confessus est quod ipsi fratres promittunt inter alia tempore sue
receptionis, quod modum receptionis sue non debeant revelare, que fiunt
et dicuntur in ipsis capitulis, nec loqui eciam cum fratribus ejusdem
ordinis de hiis que aguntur in ipsis capitulis, nisi hiis qui
interfuerunt in eisdem.
Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et
sigillatim interrogatus, respondens dixit quod illi fratres qui confessi
sunt predicta vel aliquos errores, prout in ipsis articulis continetur,
non dixerunt verum, ymo falsum, et mentiti sunt super capud suum, salva
excellentia Sedis apostolice.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod
frater Guillelmus de Abelars preceptor olim dicte domus Mansi Dei, in
capella ejusdem domus, in prima Dominica Carniprivii Cadragesime Domini
erunt XI anni elapsi, ut credit, recepit ipsum qui loquitur in fratrem
ordinis supradicti, presentibus et ibidem astantibus Arnaldo [p. 488]
Rocha, Guillelmo Marturelli, Petro Rubeo, Jacobo de Rosergue et pluribus
aliis fratribus dicti ordinis.
De modo autem sue recepcionis et de hiis que servari debent ab hiis qui
recipiuntur ad ipsum ordinem, dixit sicut plenius deposuit frater
Bartholomeus de Turre, primus testis.
Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim
interrogatus, respondit se nescire nec credere aliqua de contentis in
eis. Nec scit nec unquam audivit, ut dixit, usque nunc fieri mentionem
in ordine Templi vel alibi de dictis erroribus, nec unde originem
habuerunt, nec a quo vel a quibus; nec scit ubi ydola vel capita de
quibus agitur in articulis sint, nec a quo custodita; nec scit quid sit
ydolum, nec unquam audivit de ydolo vel ydolis aliquem fratrem vel alium
loquentem; nec credit quod ydolum sit aliquid, sed nichil.
Super aliis vero omnibus et singulis contentis in dictis articulis,
dixit se nichil amplius scire.
Anno quo supra, nono kalendas februarii.
XVII. Frater Petrus Servientis ordinis dicti Templi et domus Mansi Dei,
testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et
eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et
ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad
primum, II-XXXIX articulos inclusive, negavit ipsos articulos et omnia
et singula contenta in eis, excepto quod credit et fatetur quod eo
tempore quo ipse et alii fratres recipiuntur ad dictum ordinem,
recipiens preceptor vel magister, post recepcionem eorum et post
impositam clamidem in collis eorum, osculatur ipsos fratres sic receptos
in ore tantum, in signum fraterne dilectionis et caritatis.
Item fatetur moris esse et consuetudinis dicti ordinis quod quia illi
qui in fratres ejus recipiuntur habent recipi et admitti ad dictum
ordinem, in capitulis, recipiuntur clausis januis ecclesie vel capelle
domus in qua recipiuntur, ne ea que aguntur in capitulo nota fiant aliis
quam fratribus qui affuerunt in illis.
Item dixit se credere pure et simpliciter omnia et singula Dei [p. 489]
Ecclesie sacramenta, et in illis credit firmiter, nec dubitat
Christicolarum et Deum timentium veram esse salutem.
Dixit eciam se nescire nec credere quod cuiquam fratri capellano et
presbitero dicti ordinis, quando missarum sollempnia agit et celebrat,
interdicatur ab aliquo presidente ipsi ordini ne perfecte et complete
conficiat, neve verba tradita a sanctis patribus et a Domino Jhesu
Christo in confectione sacri corporis et preciosi sanguinis Jhesu
Christi dicantur.
Addidit eciam verum esse quod, post recepcionem fratrum ad dictum
ordinem, jurant se non relinquere susceptum habitum dicti ordinis nec
ipsum ordinem pro fortiori vel debiliori religione qualibet, nisi
auctoritate sui superioris hoc facerent, cui esset dandi auctoritas in
religionem aliam transeundi.
Confessus est eciam quod statim habetur pro professo qui ad eundem
ordinem est receptus.
Ad XL-LXXII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus,
negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, eo salvo
quod scit et credit quod, postquam sunt fratres recepti ad dictum
ordinem, injungitur eisdem a recipiente, et sic est de more et
consuetudine dicti ordinis, ut recepti assumant et recipiant, prout
placet, cordulas quasdam de lino vel de canape aut de lana, certe vel
incerte mensure, quibus die noctuque precincti sint, eciam dum dormiunt
vel comedunt, in signum promisse a se castitatis manutenende et servande
totis temporibus vite sue.
Adjecit tamen et dixit quod cum dictis cordulis nec capita nec ydola de
quibus in articulis agitur tanguntur nec cinguntur, sed simpliciter et
cum puro intellectu dictas cordulas recipiunt sicut placet, et eas
portant quandiu integre perseverant. Eis autem vetustate vel aliter
corruptis, licenter alias cordulas recipiunt cujusque materie, eciam de
jonquo, si magis placeat; nec in hoc voluntas specialis requiritur
preceptoris vel alterius presidentis.
Addidit eciam quod, post suam recepcionem, injungitur noviter receptis
ad ordinem, absque sacramento aliquo, ne illa que acta, dicta [p. 490]
vel prolata in capitulis pandant recepti, neve detegant cuique alii,
eciam si frater sit dicti ordinis, nisi illis duntaxat qui capitulo sue
recepcionis tempore affuerunt.
Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et
sigillatim interrogatus, respondens dixit se credere contentas
deposiciones in littera excellentissimi domini nostri summi pontificis
vulgatas et publicatas in ejus sacro consistorio, factas esse per
predictos qui fratres fuisse dicuntur ordinis dicti Templi; dixit tamen
quod semper, salva excellencia et honore ejusdem domini nostri summi
pontificis et ejus consistorii atque fratrum, predictos fratres Templi
in dictis articulis contentos falso modo et contra veritatem illa que
confessi sunt dixisse et confessos esse, cum hic qui loquitur nec sciat
nec credat dictos errores vel de illis aliquem in dicto ordine Templi
unquam fuisse patratos nec eciam nominatos.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod
frater Arnaldus de Torroselha preceptor domus Templi de Gardenchis in
terra Catalonie recepit ipsum in fratrem dicti ordinis, in capella dicte
domus, circa festum sancti Michaelis proxime preteriti fuerunt XII^cim
anni vel circa elapsi, presentibus et ibidem astantibus Petro de
Montecurvo milite, Bartholomeo Navarro presbitero capellano, Guillelmo
de Passavant, P. de Montesquino et aliis multis fratribus ejusdem
ordinis.
De modo autem sue recepcionis, dixit prout frater Bartholomeus de Turre
testis primus, et frater capellanus ejusdem ordinis, supra dixit et
deposuit in sua testificatione.
Ad LXXXVII, LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit simpliciter universa et singula in
ipsis articulis contenta et specificata; addens quod nec scit nec credit
errores predictos traxisse vel habuisse originem nec nomen aliquod
habuisse in ordine Templi, et plus eciam quia nec in aliqua parte mundi
apud fideles aliquos Christianos, cum diabolica sint ea que asseruntur
et dicuntur in articulis errores exprimentibus sepedictos; nec scit nec
unquam vidit nec credidit capita vel ydola unquam fuisse in ordine
Templi nec apud fratres aliquos ejus, nec scit nec credit quod [p. 491]
cum reverencia aliqua portentur, nec a quoque dicti ordinis custodiantur
vel habeantur; sed putat falsum quod de ydolis et capitibus dicitur
antedictis.
Interrogatus si in aliquo vult confiteri secundum veritatem et dicere
verum esse quod forte negavit, respondet dicens se veritatem puram
dixisse et in responsis a se velle persistere, cum omnia et singula
falsa esse credat que in dictis erroribus et articulis sint expressa.
Super aliis vero contentis in dictis articulis, dixit se nichil amplius
scire, nisi tamen ea que supra testificatus est.
Anno et die quibus supra.
XVIII. Frater Arnaldus Calis ordinis dicti Templi et domus Mansi Dei,
testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis et eorum quolibet
sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et ut testis de
aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad primum,
II-XXIX articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus,
negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; addens quod
de more et statutis est ipsius ordinis perpetuo observatis, ut dixit, ut
annis singulis, die Veneris sancta, ob reverenciam Passionis Domini
nostri Jhesu Christi die predicta crucifixi, crucem positam ante altare
in pane mundo cerico, pedibus discalciatis et depositis sotularibus et
nudis pedibus, et cultellis necnon cofis capitum, flexis genibus, cum
devotione et humilitate qua possunt majori, singuli fratres ejusdem
ordinis adorent crucem predictam, dicendo: «Adoramus te, Christe, et
benedicimus tibi, quia per crucem tuam redemisti mundum.»
Item duabus autem festivitatibus Sancte Crucis mensis maii et
septembris, non depositis sotularibus, nisi velint, sed cultellis et
cofis capitum duntaxat extractis et positis, reverenter crucem predictam
adorant. Et sacramenta omnia sancte Dei Ecclesie, sicut ipsa precipit et
observat, sic et ipsi fratres et totus ordo credit pure et simpliciter
et observat, et per ea credit ipse et alii fratres dicti [p. 492]
ordinis, prout credit, ad salutem animarum et corporum pervenire debere.
Ad XXX-XXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos et contenta in eis et singulis
eorumdem, excepto osculo oris tantum quo utuntur recipiens et receptus.
Ad XXXIIII-XXXVII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus respondit, et contenta in illis vera esse fatetur.
Ad XXXVIII-LVII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, negavit illos articulos et contenta in illis simpliciter,
prout sonant, tanquam inaudita, incognita et ignota in ordine Templi vel
in aliqua parte ejus, prout credit de omnibus fratribus, et scit et
asserit de se ipso.
Ad LVIII-LXVIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in
eis, salvo et excepto quod, in recepcione sua et fratrum dicti ordinis
quorum recepcioni sepius affuit, injungi vidit et audivit a receptore ut
quasdam cordulas recipiant et portent continue, die noctuque, in signum
castitatis et honestatis a receptis promisse.
Dixit tamen quod cum dictis cordulis nec capita nec ydola tanguntur de
quibus agitur in articulis prelibatis, nec audivit de dicto tactu unquam
in ipso ordine fieri mentionem.
Ad LXIX-LXXXII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis, salvo et excepto quod, tempore sue recepcionis, juravit
statuta et consuetudines et mores bonos dicti ordinis Templi servare;
inter que dicit esse tenere secreta capituli quantum ad extraneos,
necnon quoad alios fratres dicti ordinis qui a capitulis abfuerunt.
Item addidit quod illi qui errores contentos in dictis articulis sunt
confessi, qui eciam fratres dicti ordinis appellantur, dixit se non
credere fratres fuisse, nec in confessionibus suis vera dixisse; ymo
credit ipsos et eorum singulos contra veritatem falsa dixisse et in
caput suum mentitos esse.
Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et
sigillatim interrogatus, respondens dixit se credere predictos [p. 493]
milites et presbiteros dicti ordinis coram domino nostro summo pontifice
et coram dominis cardinalibus et in ejus consistorio per juramentum
fuisse confessos errores de quibus in articulis predictis agitur; falso
modo tamen et contra Deum et veram justiciam, cum in ordine Templi
nunquam auditi fuerint, nec unquam cogniti, nec unquam de ipso ordine
manifesti. Et hoc dixit sic se credere, prout dixit, salva tamen
sanctitate dicti domini nostri pape et dominorum cardinalium reverencia
et honore.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondit quod frater
Raymundus de Baco preceptor domus Mansi Dei ordinis supradicti recepit
ipsum in ecclesia dicte domus, jam fere fuerunt XXXVII anni vel circa
elapsi, intra festum sancti Martini et Natale Domini proxime preteritum,
presentibus Petro de Camporotundo, Johanne Troyn, Arnaldo Rocha
cambrerio, deffunctis nunc, et Jordano de Pulcrovisu fratribus dicte
domus, et aliis multis fratribus dicti ordinis. Que autem observancia et
quis modus sue recepcionis fuit, dixit se non recordari plene; cum sit
senex et semper deditus ruri et custodie animalium dicte domus. Iterum
sue ignorantie est lapsus longissimi temporis antedicti.
Ad LXXXVII, LXXXVIII et ultimum articulum diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis. Interrogatus si qua vellet addere vel mutare confiteri
que negata sunt a se secundum veritatem, tamen dixit se velle persistere
in confessatis a se superius et negatis.
Super aliis vero coherentibus et circumstanciis de quibus visum fuit
inquisitoribus requiri et interrogare debere requisitus et interrogatus
diligenter, plura non addidit, quia se nescire plura dixit.
Anno et die quibus supra.
XIX. Frater Egidius de Vilert ordinis dicti Templi et domus Mansi Dei,
testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et
eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se [p. 494]
ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus,
respondens ad primum, II-XXIX articulos inclusive, diligenter et
sigillatim interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis; addens quod tam ipse quam ceteri fratres ejusdem
ordinis, prout ipse scit de se et de aliis fratribus idem credit, habent
firmam fiduciam et spem salutis sue in sacramentis Ecclesie, sicut
sancta et universalis mater Ecclesia ipsa nobis fidelibus veneranda
tradidit et servanda.
Ad XXX-XXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis; excepto osculo oris tantum quo utuntur in fratrum
recepcione tam recipiens quam recepti.
Ad XXXIIII-XXXVII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens dixit contenta in illis simpliciter vera esse.
Ad XXXVIII-LVII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, negavit illos articulos et contenta in illis simpliciter,
prout sonant, tanquam inaudita, incognita et ignota in ordine Templi vel
in aliqua parte ejus, prout credit de omnibus fratribus, et scit et
asserit de se ipso.
Ad LVIII-LXXXII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis vera esse, excepto quod scit et credit quod fratres
dicti ordinis portant cordulas quasdam, quibus omni tempore supra
camisias sunt precincti in signum honestatis et castitatis promisse a
se, tempore sue recepcionis facte ab illis preceptoribus qui eos
recipiunt ad ordinem supradictum.
Dixit quoque quod cum dictis cordulis nec capita nec ydola tanguntur nec
tacta fuerunt a se nec ab aliquo fratre dicti ordinis, prout credit, nec
scit quid sit ydolum, nec in dicto ordine a quoquam audivit unquam fieri
mentionem. Adiciens quod pro libito voluntatis dictas cordulas portandas
semper recipiunt de filo lineo, de canape vel de lana, non ad certam
mensuram in longitudinem nec alio quovis modo, sed sicut cuique eorum
magis placet; et cum eas rumpi contingit, alias cordulas [p. 495]
recipiunt ejusdem longitudinis vel alterius sicut placet; nec eis
preceptum fit ab aliquo in dicto ordine presidente ut ad certam
longitudinem vel mensuram portent cordulas antedictas.
Addidit quoque et dixit quod illa que aguntur et fiunt in eorum
capitulis debent et tenentur in secreto habere, tenere et nemini
publicare; penam autem qui contra faceret, sustineret, quia amitterent
comoda domus Templi.
Item dixit quod de hiis que acta sunt sive dicta in capitulis ejusdem
ordinis non licet cuiquam eorum loqui personis aliis prorsus extraneis,
nec nisi confratribus qui dictis capitulis affuerunt. Plus eciam idem
frater dixit quod fratres dicti ordinis sua possunt confiteri peccata
fratribus ejusdem ordinis presbiteris capellanis, eisque deficientibus,
possunt licenter adire religiosos quoslibet sacerdotes approbate
religionis, vel si malint, seculares alios sacerdotes ordinis
presbiteralem execucionem habentes, quibus sua confiteantur peccata, et
ab eis de vere confessis recipiant penitencias salutares. Ad ea vero que
in articulis continentur quod majores et presidentes ordinis dicti
Templi scientes dictos errores vel aliquos de eisdem esse in dicto
ordine vel fuisse, ipsosque fratres errare graviter in eisdem eosque
corrigere temere negligentes nec Dei Ecclesie nunciare curarunt,
respondit et dixit predictos errores nusquam in dicto ordine exordium
habuisse, nec usquam de eis mentionem aliquam credidit factam esse; et
idcirco nec locus correccioni fuit dictorum errorum, nec denunciacioni
sancte Dei Ecclesie faciende de illis. Plus addidit et adjecit se non
credere fratres qui in judicio et extra errores predictos confessi sunt
veritatem dixisse, nec credit fratres alios dicti ordinis in predictis
erroribus deliquisse.
Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et
sigillatim interrogatus, respondens dixit se credere predictos milites
et alios fratres dicti ordinis coram domino nostro summo pontifice et
coram dominis cardinalibus et in ejus consistorio per juramentum fuisse
confessos errores de quibus in articulis predictis agitur, falso modo
tamen et contra Deum et veram justiciam, cum in dicto ordine [p. 496]
Templi nusquam auditi fuerint nec unquam cogniti nec cuiquam de ipso
ordine manifesti, prout credit et hoc dixit se credere, prout dixit,
salva tamen sanctitate et excellencia dicti domini nostri pape et
dominorum cardinalium reverencia et honore.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondit quod frater G. de
Abelars preceptor tunc domus Mansi Dei recepit ipsum qui loquitur in
fratrem dicti ordinis, in capella domus Mansi Dei, in festo
Annunciationis Beate Marie erunt XII anni elapsi vel circa, presentibus
et ibidem astantibus Reverendo de Sancto Justo, Pontio de Camporrello
militibus, Remundo de Vilert, Remundo Comitis et pluribus aliis
fratribus dicti ordinis.
Modus autem sue recepcionis fuit hic qui sequitur. Primo enim dictus
preceptor, exacto a se qui loquitur sacramento de veritate dicenda, fuit
interrogatus per dictum preceptorem utrum idem frater esset tunc
excommunicatus, vel an cum muliere aliqua matrimonium contraxisset, vel
an esset creditoribus aliquibus obligatus quibus de propriis bonis ejus
qui recipitur satisfieri non possit, et an votum emisisset de religione
alia intranda, et an morbum ocultum aliquem haberet in proprio corpore
quo invalidus vel ineptus ad impendendum Templo servicium redderetur.
Ad que omnia respondens dixit in se nulla esse nec aliquid de predictis.
Sunt et alia plura que quesita fuerunt ab eo, de quibus agitur et
seriosius invenitur superius in deposicione fratris Bartholomey de Turre
presbiteri et capellani dicte domus Mansi Dei, primi testis, et de
quibus a receptis fratribus inquiritur recepcionis sue tempore, prout in
libro statutorum et regule dicti ordinis, quem idem frater Bartholomeus
exhibuit dicto domino episcopo inquirenti et tradidit, continetur.
Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim
interrogatus, dixit se nichil scire nec credere aliquid vel aliqua de
contentis in eis.
Super aliis vero circumstanciis et coherentibus articulis prescriptis
diligenter requisitus, dixit se nichil nec aliqua plura scire quam
dixit. Requisitus si vult persistere in dictis a se responsis [p. 497]
et confessatis vel negatis, et an velit aliqua confiteri secundum
veritatem que a se superius sunt negata, respondit et dixit se scire et
credere quod pure, in omnibus et per omnia, dixerit veritatem, a qua
recedere non intendit.
Anno et die quibus supra.
XX. Frater Guillelmus de Terratis ordinis dicti Templi et domus Mansi
Dei, testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et
eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et
ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad
primum, II-XXIX articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in
eis; adiciens quod si magnus Magister ordinis predicti confessus est
predicta, mentitus est in capud suum et falso modo per gulam suam.
Ad XXX-XXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis, excepto oris osculo, quod tam a recipiente ad ordinem
quam a recepto fit duntaxat in ore.
Ad XXXIIII-XXXVII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens dixit vera esse contenta in ipsis articulis;
adiciens de more esse ipsius ordinis quod fratres qui recepti sunt ad
ipsum ordinem promittunt per juramentum se non exire nec relinquere
susceptum ordinem pro majori vel minori alio, nisi obtenta licentia a
superiore potestatem habente dandi licenciam ad alium ordinem
transeundi.
Ad XXXVIII-LVII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit simpliciter universa et singula in eis
contenta, dicens se nec scire nec credere illa nec aliqua de illis.
Ad LVIII-LXX articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus,
respondens negavit omnia et singula contenta in illis, salvo quod
fatetur quod, recepcionis tempore fratrum dicti ordinis, injungitur eis
ut portent quasdam cordulas de filo lineo vel de canape, vel de [p. 498]
lana, quibus continue cingantur supra camisias nocte et die, in signum
honestatis et castitatis servande perpetuo, sicut post factam de se
recepcionem ad dictum ordinem promiserunt. Cum dictis autem cordulis nec
capita tanguntur nec ydola cinguntur, cum is qui loquitur nec scivit nec
unquam audivit in ordine predicto vel alibi dici quod sit ydolum, sed
credit quod sit diabolus sive nichil; et idem credit de ceteris
fratribus dicti ordinis ut deposuit de se ipso.
Ad LXXI-LXXXII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis; eo salvo quod ea que aguntur in capitulis dicti ordinis
debent teneri secreta a fratribus qui in dictis capitulis affuerunt, nec
extraneis quibuslibet nec eciam aliis fratribus revelanda sunt qui in
dictis capitulis non fuerunt. Dicit tamen se nunquam fuisse in aliis
congregationibus vel capitulis dicti ordinis nisi duntaxat in capitulis
retro factis in capella domus Mansi Dei predicti. Adjecit eciam quod
fratres ejusdem ordinis absque licentia ab eis petita possunt licenter
sua confiteri peccata religiosis viris presbiteris religionis cujuslibet
approbate, vel sacerdotibus secularibus executionem habentibus suorum
ordinum, quando non habent presentem fratrem capellanum dicti ordinis
cui predicta peccata confiteri valeant et ab eo penitenciam recipere de
confessis. Adjecit eciam quod fratres qui predicta in dictis articulis
contenta confessi sunt coram personis quibuslibet, in judicio sive
extra, publice et in locis publicis, ut in articulo enarratur, falsa
confessi sunt et in capud suum mentiti sunt et per gulas. Quia vero in
articulis dicitur quod fratres dicti ordinis predictos errores, quos
adesse sciebant ipsi ordini, corrigere neglexerunt vel sancte Dei
Ecclesie nunciare, vel ut cessaretur vel desisteretur ab illis, dicit et
respondit hic qui loquitur quod in corrigendo, cessando, vel desistendo,
aut nunciando Ecclesie Dei, apud dictos fratres nec dolus nec culpa,
desidia seu negligentia nulla fuit, nec fratres alii ejusdem ordinis
indiguerunt correctione aliqua vel cessatione, eo quod nusquam error vel
errores de quibus agitur in articulis in toto ordine vel ejus parte
aliqua originem vel principium habuerunt, nec in ipso ordine [p. 499]
auditi sunt nec commissi, prout predicta credit et non dubitat quin vera
sit sua responsio ut facta est in premissis.
Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et
sigillatim interrogatus, respondens dixit se credere predictos milites
et alios fratres dicti ordinis coram domino nostro summo pontifice et
coram dominis cardinalibus et in ejus consistorio per juramentum fuisse
confessos errores de quibus in articulis predictis agitur, falso modo
tamen et contra Deum et veram justiciam, cum in dicto ordine Templi
nusquam auditi fuerint nec unquam cogniti, nec cuiquam de ipso ordine
manifesti. Et hoc dixit se credere, prout dixit, salva tamen sanctitate
et excellentia dicti domini nostri pape et dominorum cardinalium
reverentia et honore.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod
frater Guillelmus de Benaies preceptor tunc domus Mansi Dei predicte,
recepit ipsum qui loquitur in fratrem dicti ordinis similiter cum
Bernardo Morerii et Johanne Olibe fratribus dicti ordinis tunc
viventibus, nunc defunctis, in capella dicte domus Mansi Dei, XXII anni
fuerunt elapsi vel circa in vigilia Natalis Domini proxime preterita,
astantibus et presentibus P. de Redorta, Bertrando de Rippis Altis
militibus, Jacobo de Oleriis et Petro de Camporotundo, et pluribus aliis
fratribus dicti ordinis viventibus aliquibus et aliis nunc defunctis.
Modus autem sue recepcionis et aliorum qui secum fuerunt recepti fuit
talis qualem ipsum expressit in effectu in sua testificatione frater
Bartholomeus de Turre primus testis, et sicut continetur in libro
statutorum et morum bonorum dicti ordinis, de quibus et eorum singulis
frater predictus in dicta sua recepcione promisit observanciam et illa
custodire et semper servare que in dicto libro latius sunt contenta.
Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim
interrogatus, dixit se nec scire nec credere aliquid vel aliqua de
contentis in eis.
Super aliis vero coherentibus et circumstanciis de quibus visum fuit
inquisitoribus requiri et interrogari debere, requisitus et interrogatus
diligenter, plura non addidit, quia se nescire nec credere [p. 500]
plura dixit.
VIIIº kalendas februarii anno quo supra.
XXI. Frater Ferrarius Hoti ordinis dicti Templi et domus Mansi Dei,
testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et
eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et
ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad
primum, II-XXIX articulos inclusive, negavit ipsos articulos et omnia et
singula contenta in eis; dicens se nec scire nec credere predicta facta
fuisse nec commissa in ordine supradicto ab aliquo vel aliquibus ordinis
prelibati; ymo scit et credit quod sancte crucis Christi adoracionem de
more ipsius ordinis fratres ejus annuatim ter faciunt et adorant,
dicendo: «Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, quia per sanctam
crucem tuam redemisti mundum.» Predictam autem adoracionem faciunt in
die Veneris sancta, qua Dominus Jhesus Dei filius passus fuit mortem in
dicta cruce pro nobis et nostris peccatis, non pro suis, quia ipse
nusquam peccavit; et dictam faciunt adoracionem nudis pedibus, cultellis
et cofis capitis dimissis, genibus flexis, cum summa devotione meliori
qua possunt. Sacramenta vero Ecclesie Dei et credunt et in illis salutem
suam et spem salutationis sue esse fatentur et dicunt, et sacramentum
sive sacrificium misse credunt eo more fieri in altari per sacerdotes
ipsius ordinis sicut sancta Ecclesia docet et tenet.
Ad XXX-XXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, dixit quod cum fratrum fit recepcio in ordine supradicto,
tam recipiens quam recepti sese mutuo osculantur in ore tantum, in
signum fraterne dilectionis et caritatis. Reliqua autem in dictis
articulis contenta nec aliquid de eisdem credidit esse vera.
Ad XXXIIII-XXXVII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens dixit vera esse contenta in illis; adiciens
quod statuta ipsius ordinis hoc habent in se ut recepti fratres ad ipsum
ordinem promittant recipienti ne pro majori vel minori alio ordine
susceptum Templi ordinem derelinquant, nisi obtenta licencia [p. 501]
ejus qui concedere illud possit; addens quod recepti ad dictum ordinem
confestim pro professis habentur. Ipse autem nusquam alibi fuit ubi
fratrum recepcio fieret ad dictum ordinem, nisi in domo Mansi Dei
duntaxat quod est in diocesi Elnensi, in cujus capella fratres de more
recipiuntur januis clausis ejus et exclusis omnibus preter fratres.
Ad XXXVIII-LVII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in
eis; adiciens se nec scire nec credere aliqua contenta in illis vera
esse, nec in ordine Templi aliquo tempore fuisse commissa.
Ad LVIII-LXX articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus,
negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, eo salvo
quod fatetur quod fratres ejusdem ordinis, ex statuto ipsius, jubentur
sue recepcionis tempore semper sine intermissione portare supra camisias
cordulas quasdam de lino, vel de canape, vel de lana, tenues et
graciles; sed cum vetustate rumpuntur, recipiunt et assumunt alias, non
ad certam longitudinem, sed sicut eis placet, et ut eis possint cingi.
Non tamen audivit nec scivit nec credit quod cum dictis cordulis capud
ydoli cingatur per aliquem de dictis fratribus, nec a se aliqualiter
capud vel ydolum sua cordula tactum fuerit. Dictas autem cordulas, ut
dixit, portant in signum honestatis et castitatis a se promisse tempore
quo ad dictum ordinem assumuntur.
Ad LXXI-LXXXII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et singula contenta in
eis, excepto eo quod confessus est quod ea que fiunt in capitulis dicti
ordinis Templi debent secreta tenere illi qui ibi interfuerunt et nulli
alii revelare, eciam si fratres sint ejusdem ordinis, nisi interfuerint
in eisdem.
Item dixit quod fratres ejusdem ordinis, prout credit, non fuerunt
negligentes corrigere errores de quibus agitur in articulis, nec fuerunt
desides eos Ecclesie nunciare. Et hoc ideo dixit quod in dicto ordine,
nec in aliqua ejus parte, nec apud fratres aliquos, predicti errores
inicium aliquo tempore habuerunt, et ideo nec corrigi nec [p. 502]
nunciari Ecclesie potuerunt, eo quod non fuerunt, quia non potuit
corrigi nec nunciari Ecclesie quod non fuit, nec desinere quod non
cepit.
Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos diligenter et sigillatim
interrogatus, dixit quod fratres dicti ordinis qui confessi sunt ea que
continentur in articulis mentiti sunt in capud suum, veritate prorsus
obmissa, salva excellencia et sanctitate Sedis apostolice et ejusdem
domini nostri pape, et honore ac reverencia fratrum ejus.
Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod
frater Raymundus de Gardia preceptor domus Mansi Dei ordinis predicti,
die Dominica precedente Adventum Domini fuerunt IIII^or anni elapsi,
recepit ipsum et Johannem Coma et Raymundum Remilli in fratres dicti
ordinis, in capella ipsius domus Mansi Dei, presentibus et ibidem
astantibus Guillelmo de Tamarit, Guillelmo Raymundi militibus,
Bartholomeo de Turre et Bertrando Guerrerii capellanis presbiteris, et
pluribus aliis fratribus dicte domus.
Modum autem sue recepcionis et aliorum secum pariter receptorum dixit in
effectu, sicut frater Bartholomeus de Turre, primus testis, deposuit in
sua deposicione in eodem articulo supra, et sicut in libro statutorum et
regule ejusdem ordinis continetur.
Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis, et dixit se nec scire nec credere errores aliquos de
quibus agitur in articulis supradictis fuisse unquam nec esse in ordine
Templi, nec unquam de eis audivit usque nunc in predicto ordine fieri
mentionem, nec scivit unquam nec audivit in dicto ordine quid sit
ydolum, nec scit in ordine vel aliqua parte ejus ydolum aliquod
custodiri nec in veneratione haberi; quia nec venerari potuit ydolum
quod non fuit.
Super aliis vero tam circumstanciis quam coherentibus ipsis articulis
diligenter interrogatus, dixit se nescire plura nec credere aliter quam
superius est confessus.