juratus, vestes radiatas deferens, quia cum eis captus fuerat una cum
teste predicto, jam est annus vel circa, cum aufugisset, aliorum
capcione audita, et habebat barbam rasam, quadragenarius vel circa, cum
quo inquisitum fuerat per dominum episcopum Matisconensem, lectis et
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se
nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod
sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de
Tauris Lingonensis diocesis, circa instans festum Nativitatis Domini
erunt VIII anni, per fratrem Stephanum de Espalhi serviente quondam,
presentibus fratribus Hugone de Cabilone milite, avunculo [p. 266]
ipsius testis, qui aufugit in capcione aliorum, Petro Grangero, Petro de
Castellione servientibus, et Symone de Jemvilla presbitero, defunctis. A
quo receptore petita societate ordinis et concessa, fecit eum vovere et
jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et non revelare
secreta capituliorum nec illa que dicerentur eidem; et imposito sibi
mantello, receptor et omnes astantes fuerunt eum osculati in ore, et
ipse testis fuit osculatus eundem receptorem in umbilico in carne nuda.
Post que allata per dictum presbiterum de altari quadam cruce metallina
in qua erat ymago Crucifixi, supra quoddam scamnum collocata, dictus
receptor peciit ab eodem teste si credebat in illum qui representabatur
per dictam ymaginem; et eo respondente quod sic, dixit ei quod non
crederet in eum, et quod ipsum abnegaret, quia hoc erat de punctis dicte
religionis. Cum autem ipse testis refragaretur, dictus receptor dixit ei
quod abnegaret secure, quia capellanus predictus poterat eum absolvere,
et dictus frater Petrus de Castelione suasit ei quod faceret predicta,
et tunc ipse testis abnegavit Jhesum ore, non corde; sed ad mandatum
eorum noluit spuere supra dictam crucem, ut dixit. Postmodum dixit ei
dictus receptor quod non crederet sacramentis altaris, nec esset in loco
in quo aliquis baptizaretur vel mulier jaceret de puerperio, nec quod
offerret ad missam, nec confiterentur nisi sacerdotibus ordinis eorum.
Alia illicita non recolit affuisse in dicta sua recepcione nec post,
credens quod eadem et non alia intervenirent communiter et ubique in
recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post, quia per eundem modum
vidit in dicta capella, sunt circiter VI anni, recipi fratrem Falconem
de Milli militem, qui aufugit in capcione aliorum consanguineorum
ejusdem testis, per fratrem Johannem de Mars militem quondam,
presentibus fratribus Arberto de Villa-super-terram serviente, et
Arberto presbitero, curato de Arenteriis Lingonensis diocesis, et Viardo
de la Telaria preceptore domus Templi de la Telaria, qui fuerunt capti
una cum aliis Templariis, de quorum vita vel morte non habet
certitudinem. Item, dixit preceptum sibi fuisse per dictum receptorem in
recepcione sua quod conculcaret crucem, sed ipse eam noluit [p. 267]
conculcare. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis
sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et
quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire;
statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis
presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio
contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias
cum quibus jacebant. Credit quod recusantes facere illicita confessata
per eum, vel ea aut secreta capituliorum revelantes, in tali carcere
positi fuissent in quo parum vixissent. Fratres ordinis quibus credit
nota fuisse confessata per eum fuerunt negligentes, quia non
correxerunt, nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem
vidit convenienter fieri et servari in dicta domo in qua fuit receptus,
sed non fuit in aliis domibus ordinis. Defendebatur eis ne interessent
loco in quo aliquis Christianus exheredaretur injuste. Ordinata per
Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc propter
predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; ad cujus
ordinis deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et intelligebat
Latinum.
Frater Raynaldus Belli Pili serviens, Cabilonensis diocesis, testis
supra juratus, quinquagenarius vel circa, qui voluntarie mantellum
dimiserat, et radi fecerat sibi barbam de voluntate preceptoris sui, sub
quo morabatur in ducatu Lotharingie, in domo Templi de Villencourt, post
capcionem aliorum fratrum in regno Francie, cum quo nundum inquisitum
fuerat per aliquem prelatum, ut dixit, lectis et diligenter expositis
sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere,
nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: [p. 268]
videlicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Paganis
Trecensis diocesis, in instanti festo Omnium Sanctorum, erunt circiter
XIII anni, per fratrem Johannem de Mars preceptorem tunc dicte domus,
presentibus fratribus pluribus mortuis, inter quos fuerunt fratres
Petrus de Trecis et Symon de Bretenay, in hunc modum: nam cum
requisivisset instanter et ter sibi concedi panem et aquam ordinis, et
eidem predictum fuisset quod bene deliberaret, quia oporteret eum multa
dura et aspera sustinere, finaliter eo pro dicta recepcione instante,
fecit eidem receptor vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere
sine proprio; et imposito sibi mantello, receptor et astantes fuerunt
eum osculati in ore, et ipse testis receptorem in umbilico in carne
nuda. Post que precepit ei dictus receptor quod abnegaret crucem
depictam in quodam libro, et ipse testis abnegavit ore, non corde, ad
admonicionem cujusdam presbiteri qui adherat, cujus nomen et cognomen
ignorat; per quem fuit ei dictum quod auctoritate domini pappe poterat
absolvere eum. Postmodum dictus receptor precepit ei quod conculcaret
dictam crucem, et ipse noluit conculcare. Alia illicita non recolit
affuisse in dicta sua recepcione nec post, nec scit si dicta illicita
vel alia interveniebant in recepcionibus aliorum vel post. Credit tamen
pocius quod sic quam contrarium, quanquam nihil illicitum viderit fieri,
superveniens in recepcione fratris Gerardi de Virencourt servientis post
tradicionem mantelli ei factam, recepti in capella domus Templi de
Virencourt Tullensis diocesis, per fratrem Aymonem deu Zelet, sunt nunc
circiter VIIII anni, presentibus fratribus Alberico de Noouroy Bisuncio,
cujus cognomen ignorat, et pluribus aliis deffunctis; aliorum
recepcionibus se non recolit affuisse. Item, dixit quod ipse bene
credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis
eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent.
Statim pro professis habebantur, et dicebatur eis quod excommunicati
fuissent si ex tunc ordinem exivissent. Clandestine recipiebantur,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod juste vel
injuste haberetur suspicio contra eos. Cordulis unde volebant [p. 269]
assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant, sed de ydolis
et capitibus ydolorum, et de aliis capitibus de quibus deposuerunt
magister Anthonius de Vercellis et frater Hugo de Fauro, non audivit
ultra mare, ubi fuit sex annis antequam intrasset ordinem Templi, nec
citra fieri aliquam mencionem. Promisit non revelare secreta
capitulorum; si revelasset, credit quod punitus fuisset. Absque licencia
non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres scientes
errores confessatos per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt
eos, nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem vidit
convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit
commoratus. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset, ut credit,
totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio
et infamia sunt exorta; et audivit dici quod Magister et alii confessi
sunt aliqua contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die in loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, cum prefati domini commissarii vellent finem imponere
inquisicioni presenti et concludere in eadem, et negocium remittere
domino Pappe, juxta formam commissionis facte eisdem, et, ut dixerunt,
scripsissent reverendo patri in Christo domino G. Dei gracia Bajocensi
episcopo, eorum college, tunc in Romana curia existenti, ut
certificaretur cum dicto domino Papa, an hoc placeret eidem, et idem
dominus Bajocensis rescripsisset eisdem quod acta per dictos dominos
commissarios super presenti inquisicione ad negocii instruccionem satis
eidem domino Pape, et aliquibus dominis cardinalibus ad hoc deputatis
specialiter per eum, sufficere videbantur, nisi de receptis ultra mare
possent adhuc informacionem recipere pleniorem, dictusque [p. 270]
dominus Bajocensis de Romana curia rediisset, et esset cum domino rege
Francie illustri apud Pontissaram, ubi parlamentum regium tenebatur, una
cum reverendo patre domino G. Dei gracia archiepiscopo Narbonensi,
collega eorum, et dicti domini archiepiscopus et episcopus Bajocensis
non possent convenienter parlamentum regium dimittere supradictum, et
pro premissis explendis Parisius accedere, ubi inquisicionis hujusmodi
processus fuerat incoatus et eciam prosecutus, prefati domini episcopi
Lemovicensis et Mimatensis, Matheus de Neapoli et archidiaconus
Tridentinus, ad preces et requisicionem predicti domini regis, ad cujus
eciam instanciam, ut dicebant, distulerant finem imponere in predictis,
quousque idem dominus Bajocensis et alii predicti domini regii nuncii de
Romana curia rediissent, contulerunt se personaliter die sabbati post
Pentecosten, que fuit quinta dies mensis Junii, ad abbaciam regalem
prope Pontissaram, ad conferendum de predictis cum dominis rege,
archiepiscopo et episcopo supradictis, in loco existentibus memorato; et
habita inter se collacione et deliberacione diligenti, prefati domini
archiepiscopus et episcopi, Matheus de Neapoli et archidiaconus
Tridentinus considerato quod, per attestaciones ducentorum triginta et
unius testium, per quorum aliquos deponebatur de recepcionibus factis
ultra mare in presenti inquisicione, et aliorum in diversis mundi
partibus examinatorum, contra ordinem et pro ipso, una cum septuaginta
duobus examinatis per dictum dominum Pappam et aliquos dominos
cardinales in regno Francie, poterant reperiri ea que reperirentur per
plures, si adhuc administrarentur dominis commissariis antedictis et
examinarentur per eos; actendentes insuper quod plures testes tunc non
offerebantur eis, per quos possent informari de recepcionibus factis
ultra mare, et quod per reverendum in Christo patrem dominum Stephanum,
Dei gracia tituli Sancti Ciriaci in Termis presbiterum cardinalem,
scriptum fuerat dominis Lemovicensi et Mimatensi predictis, ut dicebant,
quod processum mitterent celeriter antedictum; pensantes eciam [p. 271]
quod generale concilium instabat, et quod voluntas domini Pappe et dicti
domini regis eciam concurrebat ad finem hujusmodi imponendum,
decreverunt imponere finem negocio supradicto, et in quantum in ipsis
fuit imposuerunt, potissime cum nec eciam plures testes administrarentur
eisdem, ordinantes remittere ipsum negocium et processum domino Pappe,
per viros venerabiles et discretos magistros Chatardum de Penna Varia
canonicum Sancti Juniani, et Petrum de Aureliaco licenciatos in legibus,
cum patentibus eorum litteris sigillis suis sigillatis, continencie
infrascripte:
«Sanctissimo patri dominoque suo domino Clementi, divina providente
clemencia sacrosancte ac universalis Ecclesie summo pontifici, devoti
vestri capellani, Narbonensis archiepiscopus, Bajocensis, Mimatensis et
Lemovicensis episcopi, Matheus de Neapoli notarius Majoris Caleti
Rothomagensis, et Johannes de Nantua capellanus Vestri, Tridentine
ecclesiarum archidiaconi, ad inquirendum contra Templariorum ordinem in
regno Francie, una cum venerabilibus viris dominis Guillelmo Agarni
Aquensi preposito, et Johanne de Monte Lauro Magalonensi archidiacono,
cum illa clausula quod, si predictis exequendis omnes nequiremus
interesse, septem, sex, quinque, quatuor vel tres ex nobis, dum tamen
duo adessent prelati, exequeremur predicta, a sanctitate vestra
deputati, pedum oscula beatorum. Noscat beatitudo vestra, pater
sanctissime, per nos omnes, dictis Preposito ab inicio negocii, et
Magalonensi archidiacono post examinacionem decem et septem testium
legitime excusatis, in dicta inquisicione, cum quanta fide, diligencia
et acceleracione, servata commissionis forma, potuimus, fuisse
processum. In qua quidem inquisicione ducentos triginta et unum testes a
venerabili viro N. Preposito Pictavensi reverendi in Christo patris
domini Petri Dei gracia Penestrini, et provido viro Johanne de Jemvilla
serviente armorum domini regis Francie illustris, dicti domini regis
auctoritate; ad custodiam Templariorum in dicto regno deputatis, nobis
de diversis provinciis administratos, qui alias examinati [p. 272]
contra ordinem non fuerunt, recepimus, et juramento prestito per eosdem
supra articulis in commissione contentis, omnes simul quando adesse
potuimus, et prefatis nobilibus Narbonensi archiepiscopo et Bajocensi
episcopo pro negociis regiis aliquando ex necessitate absentibus,
legitime tamen excusatis, nos Mimatensis et Lemovicensis episcopi,
notarius et archidiaconus Tridentinus predicti, examinavimus diligenter,
quinque tabellionibus publicis et interdum pluribus in dicta
examinacione et in toto processu presentibus, per quos dictum processum
grossari, in formam publicam redigi et eorum signis signari fecimus.
Ipsum quoque processum per duos ex dictis tabellionibus, et per unum in
papiro, sub eodem tenore et collacione diligenti habita, scriptum,
sanctitati vestre sub nostris interclussum sigillis, sigillo mei
Bajocensis episcopi qui habeo ad meam redire diocesim, excepto, duximus
per discretos viros magistros Chatardum de Penna Varia canonicum Sancti
Juniani diocesis Lemovicensis, et Petrum de Aureliaco licenciatos in
legibus, latores presencium transmittendum; et ex superabondanti
cautela, dictum processum, per unum ex dictis tabellionibus in formam
publicam redactum, deposuimus in Thesaurario beate Marie Parisiensis,
absque beatitudinis vestre litteris specialibus nemini exhibendum; et
nichilominus nos Narbonensis, Mimatensis, Lemovicensis, notarius et
archidiaconus Tridentinus antedicti, tabellionum nostrorum penes nos
retinuimus prothocolla, una cum dicto processu deposito, omnium
nostrorum clausa sigillis, ne contenta in dicto processu ante
sanctitatis vestre ordinacionem valeant publicari. Conservet Altissimus
feliciter et longeve Ecclesie sancte sue clemenciam vestram, que
ecclesias nobis commissas et nos suos in ejus dignetur habere gracia
propensius commendatos. Scripta in abbacia regali prope Pontisseram
Parisiensis diocesis, anno Domini millesimo CCCº undecimo, indictione
nona, pontificatus vestri anno sexto, die quinta mensis Junii.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus nobili ac potenti
viro domino Guidone comite Sancti Pauli, ac domino Guillelmo de [p. 273]
Plesiano domini regis Francie milite, ac venerabilibus viris domino
Guafrido de Plaxeyo domini pape notario, ac magistro Amisio de
Aurelianis, et me Floriamonte de Nantua, Bernardo Filholi, Guillelmo
Radulphi, Bernardo Humbaldi et Hugone Nicolai notariis suprascriptis.
Deo gracias, amen.
Et ego Floriamons Dondedei de Nantua clericus, apostolica et imperiali
auctoritate notarius publicus, in hujus modi negocio per dictos dominos
commissarios adhibitus, predictis processibus, prout continetur, in
ducentis et decem et novem foliis cum dimidio supra positis, scriptis
manu mea, et signis discretorum virorum magistrorum Bernardi Filholi,
Guillelmi Radulphi, Bernardi Humbaldi, et Hugonis Nicolai notariorum
publicorum, per quaternos, quintenos seu sexternos in principio et in
fine signatis, in quorum quidem foliorum paginis singulis sunt
communiter quadraginta vel circa linee, presentem processum, annis,
indictione, pontificatu, diebus et locis predictis, prout est superius
specificatum et singulariter declaratum, de mandato dictorum dominorum
commissariorum, prout adfuerunt, propria manu scripsi, et in hanc
publicam formam in hoc libro de papiro redegi et signavi signo meo
consueto, et nichilominus infrascripti notarii signaverunt.
Et ego Guillelmus Radulphi de Sancto Floro Claromontensis diocesis,
clericus publicus, auctoritate sacrosancte Romane notarius, predictis
processibus supra per dictum Floriamontem scriptis et designatis,
[presens interfui?] una cum dictis Floriamonte, Bernardo Filioli, Hugone
Nicolai et Bernardo Umbaldi notariis antedictis, prout supra
specificatum est et singulariter declaratum, et de mandato dictorum
dominorum commissariorum, prout affuerunt, hic me subscripsi, et signum
meum apposui consuetum.
Et ego Bernardus Umbaldi de Barchinona clericus, domini regis Francie
illustris auctoritate notarius publicus, predictis processibus, [p. 274]
supra per dictum Floriamontem scriptis et designatis, presens interfui,
una cum dicto Hugone et Bernardo Filholi, Guillelmo Radulphi notariis
predictis, prout supra specificatum est et singulariter declaratum, et
de mandato dictorum dominorum commissariorum, prout adfuerunt, hic me
subscripsi, et signum meum supra apposui consuetum.
Et ego Bernardus Filholus clericus, Lemovicensis diocesis, auctoritate
apostolica publicus notarius, predictis processibus, supra per dictum
Floriamontem scriptis et designatis, presens interfui, una cum dictis
Hugone et Bernardo Umbaldi, Guillelmo Radulphi, et Floriamonte notariis
antedictis, prout supra specificatum est et singulariter declaratum, et
de mandato dictorum dominorum commissariorum, prout adfuerunt, hic me
subscripsi, et signum meum apposui consuetum.
Ac ego Hugo de Eugubio clericus sacrosancte Romane ecclesie, et
imperiali auctoritate notarius publicus, predictis processibus, supra
per dictum Floriamontem scriptis et designatis, presens interfui, una
cum dictis Bernardo Filholi, Guillelmo Radulphi, Bernardo Umbaldi, et
Floriamonte notariis antedictis, prout supra specificatum et
singulariter declaratum, et de mandato dictorum dominorum
commissariorum, prout affuerunt, hic me subscripsi, et signum meum
apposui consuetum.
INTERROGATOIRE
SUBI AU TEMPLE DE PARIS
PAR CENT QUARANTE TEMPLIERS,
DEVANT LE FRÈRE GUILLAUME DE PARIS,
INQUISITEUR DE LA FOI EN FRANCE
(DU 19 OCTOBRE AU 24 NOVEMBRE 1307).
Archives nationales, Trésor des chartes, J, 413.
In Christi nomine, amen. Pateat universis, per hoc presens [p. 277]
publicum instrumentum, quod anno Domini millesimo CCCº septimo,
indicione sexta, pontificatus sanctissimi patris et domini Clementis,
divina providencia pape quinti, anno secundo, die XIX^a Octobris, in
religiosi et honesti viri fratris Guillermi de Parisius, ordinis
Predicatorum, inquisitoris heretice pravitatis in regno Francie,
auctoritate apostolica deputati in domo milicie Templi Parisius, pro
inquirendo contra quasdam personas eidem delatas super dicto crimine
existentis, et in nostrum notariorum publicorum et testium
infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater Johannes de
Fouilleyo ordinis milicie Templi presbyter, juratus ad sancta Dei
Evangelia eidem preposita et ab eo tacta dicere in causa fidei, de se et
aliis personis ejusdem ordinis, plenam, puram et integram veritatem; et
interrogatus de tempore recepcionis sue et modo ejusdem, dixit idem
frater Johannes, sponte et sine coactione, ut dicebat per juramentum
suum, quod die Lune ante instans Carniprevium vel circa erunt tres anni
quod fuit receptus, in predicta domo Parisius, in ordine predicto, per
fratrem Johannem, tunc thesaurarium Templi Parisiensis, presentibus
fratre Johanne de Tere et aliis de quorum nominibus non recolit. Qui
thesaurarius eum recipiens, presentibus aliis fratribus, fecit
promictere multas observancias ordinis et jurare tenere, et servare
statuta et secreta ordinis et nonnulla alia que in ordinibus fieri
consue[verunt et speci]aliter quod de dicto ordine ex tunc in antea non
exiret. Et hiis factis, et mantello sibi ad collum posito, quidam frater
de cujus nomine non recolit, quia [....]rat, duxit eum ad partem,
videlicet ad quamdam capellam prope locum in quo fuerat receptus, aliis
fratribus remanentibus in loco recepcionis, et dixit quod oportebat
negare Deum. Qui receptus dixit quod nullo modo hoc faceret, dicens
tamen quod libenter negaret Deum quem pagani colunt. Et tunc [p. 278]
idem frater arripuit eum ad pectus per vestes, dicens ei quod ipse erat
totus eorum, cum jurasset se de dicto ordine non exire, et quod nisi hoc
faceret, ipse poneret eum in tali prisione de qua amodo non exiret. Et
tunc idem frater Johannes dirigens verba sua ad dictum fratrem, dixit:
«Nego te;» intelligens de dicto fratre. Sed ipse postea revertens ad cor
habuit deliberationem et consilium cum defuncto magistro Bonifacio
Lombardo, quondam advocato Parisius jurisperito, super hoc, et utrum
posset de ordine predicto exire; et licet eidem ad plenum nesciret
consulere, tamen de ipsius consilio idem frater Johannes fecit unam
protestacionem in curia officialis Parisius, sede tunc vacante, quod
dictus ordo sibi non placebat, et quod libenter exiret de eo, si auderet
vel posset: super quo extant lictere sigillo predicti officialis
sigillate, ut dixit; et hoc alias confessus fuit reverendo patri domino
episcopo Parisiensi, qui nunc est, qui episcopus eidem, quatinus poterat
et ad eum pertinebat, injuncta sibi penitencia salutari, beneficium
absolucionis impendit, ut dixit.
Acta sunt hec Parisius, in dictis domibus Templi, in camera dicti
fratris Johannis, presentibus discretis viris et religiosis, fratre
Reginaldo priore de Pissiaco, magistris Reginaldo de Albigniaco Majoris
et Petro Barrer, Sancti Ursini Bituricensium ecclesiarum canonicis, et
pluribus aliis testibus ad hec vocatis et rogatis.
Deinde anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, in quodam
alio loco dictarum domorum, in dicta domini inquisitoris, nostrorum
notariorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus
frater Raynerus de Larchent, eodem modo juratus de se et aliis, in dicta
causa fidei, plenam, puram et integram dicere veritatem, et interrogatus
de tempore et modo recepcionis sue, dixit per juramentum suum quod
receptus fuit apud Bellum Visum in Gastinesio Senonensis diocesis, per
fratrem Johannem de Turno thesaurarium tunc temporis Templi Parisiensis,
viginti sex annis vel circa elapsis. Et confessus fuit et dixit per
juramentum suum quod, post multas promissiones factas de statutis et
secretis dicti ordinis observandis et clamide sibi posita ad [p. 279]
collum, ipse, de precepto recipientis, osculatus fuit dictum recipientem
primo in fine spine dorsi, secundo in umbilico et tertio in ore. Et
postea prefatus recipiens fecit eum abnegare semel crucem sibi ostensam,
et prepositam ab ipso recipiente nomine seu racione ejus qui fuit in ea
crucifixus, videlicet dominus Jhesus Christus, et ter spuere supra eam.
Et decantaverunt recipiens et alii fratres dicti ordinis qui ad hoc
erant presentes psalmum _Ecce quam bonum et quam jocundum habitare
fratres in unum!_ Et dixit ille qui loquitur, per juramentum suum, quod
intencionis sue erat quod cantabant illum psalmum, et hoc preceperunt
sibi illa intencione quod unus haberet rem carnaliter cum alio.
Interrogatus utrum viderit quoddam capud quod adoratur, ut dicitur, a
fratribus dicti ordinis existentibus in capitulis generalibus, dixit per
juramentum suum quod sic, duodecim vicibus in duodecim capitulis, et
specialiter in capitulo quod fuit Parisius, die Martis post festum
apostolorum Petri et Pauli ultimo preteritum. Interrogatus quale erat,
dixit quod est quoddam capud cum barba quod adorant, osculantur et
vocant salvatorem suum. Interrogatus ubi esset, respondit quod nescit
ubi sit, vel ubi custoditur. Credit tamen quod magnus Magister ordinis,
vel ille qui tenet capitulum, custodit illud. Quo facto, dictus dominus
inquisitor peciit ab eo, per juramentum suum tactis sacrosanctis
Evangeliis iterum factum, utrum in deposicione sua propter tormenta, vel
metum tormentorum, vel aliqua alia causa, aliquam veritatem tacuisset,
vel falsitatem immiscuisset vel dixisset; qui respondit, per suum
predictum juramentum, quod non, immo puram veritatem dixerat et meram.
Actum presentibus dicto fratre R. priore de Pissiaco, et Guillelmo de
Hangesto, et aliis testibus ad hoc vocatis.
Item frater Reginaldus de Tremblayo presbiter, prior dicte domus Templi
Parisius, in dicti domini inquisitoris, nostrum notariorum publicorum et
testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus, anno,
indicione, pontificatu, anno et die predictis, in dictis [p. 280]
domibus Templi Parisius, juratus eodem modo de se et de aliis, in dicta
causa fidei, plenam, puram et integram dicere veritatem, et interrogatus
de tempore et modo recepcionis sue, dixit per juramentum suum quod fuit
receptus in predicta domo Parisius, viginti annis vel circa elapsis, per
fratrem Johannem de Turno thesaurarium tunc temporis dicte domus,
presentibus predicto fratre Remundo de Larchent et quibusdam aliis
fratribus ipsius ordinis, de quorum nominibus non recolit. Et confessus
fuit per juramentum et recognovit quod, eo recepto, mantello ad collum
sibi tradito, et promissione facta de statutis et secretis ordinis
observandis, ipse qui loquitur, de mandato et precepto dicti
recipientis, negavit Christum, et spuit supra crucem clamidis sue semel;
dicens, per juramentum suum super hoc a dicto domino inquisitore
repetitum, et iterum prestitum ab ipso priore, quod id quod confessus
est verum est, et quod aliud quam veritatem vi, vel metu prisionis aut
tormenti, non dixit.
Actum presentibus dictis fratre Reginaldo, priore de Pissiaco, Guillelmo
de Hangesto, et aliis testibus ad hoc vocatis et rogatis.
Item anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, in dicta domo
Templi Parisius, in dicti domini inquisitoris, nostrum notariorum
publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus
frater Guido Delphinus miles, juratus eodem modo de se et de aliis et
dicta causa fidei plenam, puram et integram dicere veritatem, et
interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per juramentum
suum, quod receptus fuit in ordine predicto in Arvernia, in quadam domo
dicti ordinis vocata la Vausete, viginti sex annis vel circa elapsis,
per fratrem Franconem de Bornio, una cum duobus aliis fratribus
capellanis qui fuerunt recepti cum eo per dictum fratrem Franconem. Et
confessus fuit et recognovit per juramentum suum quod, eo recepto,
promissione ab eo facta de statutis, consuetudinibus et secretis ordinis
observandis, et mantello sibi ad collum posito, predictus recipiens
duxit eum ad quemdam locum obscurum, et, ostensa sibi cruce, precepit
sibi quod abnegaret prophetam qui passus fuit in ea, et ter [p. 281]
spueret supra eam. Qui existens tunc undecim annorum solummodo, ut
dicebat, abnegavit prophetam predictum ter, et qualibet vice spuit supra
dictam crucem. Postea idem recipiens precepit sibi quod abstineret a
mulieribus, et commisceret se cum aliis fratribus, si vellet, et eos
similiter admitteret secum ad hoc. Tamen ipse qui loquitur dixit quod
hoc non fecit, nec permisit; dicens quod ipsemet aliquos recepit
fratres, sed ipse non fecit per istum modum, nec fieri mandavit.
Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit
receptorem suum in ore solummodo, et dixit, per juramentum suum iterum
prestitum, quod ea quæ dixit sunt vera, et quod vi, vel metu prisionis
aut tormenti, non dixit aliud quam veritatem, nec in predicta
confessione sua immiscuit falsitatem.
Actum presentibus dictis fratre Reginaldo priore de Pissiaco, et
Guillelmo de Hangesto, et aliis testibus ad hoc vocatis.
Item anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, in dictis
domibus Templi Parisius, in dicti domini inquisitoris, nostrum
notariorum publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter
constitutus frater Johannes de Nivella, juratus eodem modo de se et de
aliis, in dicta causa fidei, plenam, puram et integram dicere veritatem,
et interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per juramentum
suum quod biennio vel circa elapso receptus fuit Capue, per fratrem
Symonem preceptorem domus illius loci, presente fratre Johanne capellano
dicti ordinis. Et dixit per juramentum suum et recognovit quod eo
recepto, promissione ab eo facta de statutis et secretis ordinis
observandis, et mantello sibi ad collum posito, ipse osculatus fuit
recipientem, primo in ore et secundo in umbilico, et tercio retro in
fine spine dorsi; dicens per juramentum suum eciam quod recipiens,
preposita sibi cruce, precepit sibi quod abnegaret eam ter, et ter
spueret supra eam. Que predicta fecit; sed non recordatur utrum
recipiens dixit sibi quod faceret hoc nomine vel racione ipsius qui
passus fuit in ea, aut in despectu ejusdem. Quo facto idem [p. 282]
inquisitor peciit ab eo, per juramentum suum tactis sacrosanctis
Evangeliis iterum factum, utrum in deposicione sua, propter tormenta,
vel metu tormentorum, vel aliqua alia causa, aliquam veritatem
tacuisset, vel falsitatem immiscuisset aut dixisset. Qui respondit per
juramentum suum quod non; immo puram veritatem dixerat et meram.
Actum presentibus dictis fratre Reginaldo priore de Pissiaco, ordinis
Predicatorum; magistro Reginaldo de Albigniaco Bituricensi canonico;
Guillelmo de Hangesto seniore; Guillelmo de Choque cive Parisiensi; et
Guillelmo de Hangesto, et pluribus aliis testibus ad hoc vocatis et
rogatis. Anno, indicione, pontificatu, anno et die quibus supra.
Et ego Amisius de Aurelianis dictus le Ratif, clericus sacrosancte
Romane Ecclesie, notarius publicus, premissis juramentorum
prestationibus, confessionibus seu deposicionibus et omnibus aliis,
prout superius sunt expressa, una cum suprascriptis testibus et magistro
Gaufrido dicto Chalop, notario publico, presens interfui, ac, de mandato
inquisitoris predicti, huic instrumento publico me subscripsi in
testimonium premissorum, illudque signo meo solito signavi rogatus.
Et ego Gaufridus Enguelor dictus Chalop, clericus Dolensis diocesis,
apostolica auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis,
una cum dictis magistro Amisio de Aurelianis, eadem auctoritate notario
publico, et testibus suprascriptis, presens interfui, et in testimonium
premissorum me subscripsi premissis in hac et precedenti peciis simul
sutis contentis, et signum meum apposui consuetum vocatus et rogatus.
In Christi nomine amen. Pateat universis, per hoc presens publicum
instrumentum, quod anno Domini millesimo CCCº septimo, indicione sexta,
mense octobri, vicesima die ejusdem mensis, pontificatus sanctissimi
patris domini Clementis divina providentia pape quinti anno secundo, in
religiosi viri et honesti fratris Guillelmi de Parisius ordinis
Predicatorum, inquisitoris heretice pravitatis in regno [p. 283]
Francie, auctoritate apostolica deputati in domo milicie Templi Parisius
pro inquirendo contra quasdam personas ibidem existentes, eidem delatas
super dicto crimine existentis, nostrum publicorum notariorum et
infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater Petrus
de Tortavilla, frater serviens dicti ordinis milicie Templi, etatis
quinquaginta annorum vel circa, ut dicebat, juratus ad sancta Dei
Evangelia, eidem preposita et ab ipso tacta, dicere in causa fidei, tam
de se quam de aliis, plenam, puram et integram veritatem. Et
interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per juramentum
suum quod viginti sex anni sunt elapsi quod receptus fuit in domo de
Furchis Senonensis diocesis, per fratrem Johannem de Turno defunctum,
tunc thesaurarium Templi Parisius, presentibus fratre Petro dicto de
Cormeliis vel de Turno, non recordatur bene de quo, et quibusdam aliis
de quorum nominibus non recolit. Interrogatus de modo recepcionis sue,
dixit per juramentum suum quod primo fecerunt eum promittere multas
observancias dicti ordinis, et jurare servare statuta ordinis; et, hoc
facto, recipiens fecit eidem indui mantellum ordinis. Quo facto, idem
recipiens duxit eum ad quemdam locum alium et secretum, et, ostensa
eidem cruce in qua erat depicta ymago Jhesu Christi, precepit eidem quod
abnegaret eum cujus erat ymago, et spueret supra crucem. Quam
abnegacionem et spuicionem fecit ter de precepto suo; dicens etiam qui
loquitur quod, de precepto ipsius recipientis osculatus fuit eum in fine
spine dorsi, postea in umbilico, et tertio in ore. Dixit eciam per
juramentum suum quod post hec idem recipiens dixit eidem quod poterat se
commiscere carnaliter cum aliis fratribus, et alii cum eo, si vellent.
Dixit tamen per juramentum suum quod nunquam fecit.
Interrogatus si nunquam vidit aliquos fratres recipi in dicto ordine,
dixit per juramentum suum quod sic plures Parisius.
Interrogatus utrum per istum modum reciperentur, dixit per juramentum
suum quod sic.
Interrogatus quomodo scit, dixit quod vidit.
Interrogatus utrum viderit quoddam capud quod adoratur, ut dicitur,
a dictis fratribus, dixit quod non, quia nunquam fuit in [p. 284]
capitulis eorum generalibus.
Item anno, indictione, pontificatu, anno, mense et die predictis, in
ipsius inquisitoris, nostrum notariorum publicorum et infrascriptorum
testium presencia constitutus frater Matheus de Bosco Audemari
Belvacensis diocesis, magister domus de Clichiaco, eodem modo juratus,
et interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per juramentum
suum quod receptus fuit apud Latigniacum Siccum Meldensis diocesis, per
fratrem Johannem de Turno tunc thesaurarium Templi Parisius, presentibus
fratre Johanne de Besencuria et fratre Nicolao Flamingo, fratribus
ordinis predicti, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit.
Interrogatus quomodo fuit receptus, dixit per juramentum suum quod
expositis eidem multis preceptis et observanciis dicti ordinis, et
statutis et secretis, que observare promisit et tenere, posuerunt ad
collum suum mantellum ordinis; et tunc recipiens duxit eum ad partem,
et, ostensa sibi quadam cruce in qua erat depicta ymago Domini nostri
Jhesu Christi crucifixi, quesivit ab eo utrum crederet an ille cujus
ymago erat ibi depicta esset Deus, et ipse qui loquitur respondit quod
bene credebat quod sic. Et tunc dixit dictus recipiens quod oportebat
quod eum abnegaret; et ipse respondit quod aliquo modo non faceret. Et
tunc dictus recipiens posuit eum in quodam carcere, in quo stetit usque
ad vesperas. Et cum vidisset quod esset in periculo mortis, petivit quod
exiret, et faceret voluntatem ejus. Et tunc, liberatus de carcere,
abnegavit ter Jhesum Christum; sed non recolit quod spuerit supra
crucem: et propter hoc non recolit, ut dixit, quod erat ita turbatus et
territus propter illam abnegacionem, quod vix sciebat quid faciebat.
Dixit tamen idem qui loquitur, per juramentum suum, quod, de precepto
dicti recipientis, osculatus fuit eum in umbilico et in ore. Quo facto,
dixit sibi recipiens quod si aliquis calor naturalis moveret eum ad
libidinem exercendam, faceret secum jacere unum de fratribus suis et
haberet rem cum eo, et permitteret hoc idem similiter sibi [p. 285]
fieri ab aliis fratribus. Dixit tamen, per juramentum suum, quod hoc
nunquam fecit.
Interrogatus de supradicto capite si aliquid sciret de eodem, dixit per
juramentum suum quod non, quia nunquam fuit in capitulis eorumdem, licet
hoc pluries requisivisset. Dixit eciam ipse qui loquitur, per juramentum
suum, quod ipse et fratres Johannes de Besencourt, Johannes de
Jonvignie, Radulphus de Hardevillier, Johannes de Trocheincourt, Petrus
de Sausauley, Reginaldus de Argivilla et Bernardus de Sommereux fratres
ipsius ordinis, condixerant inter se longo tempore antea, quod irent ad
Sedem Apostolicam, petituri absolutionem de predictis et licenciam
transferendi se ad alium ordinem. Dixit eciam per juramentum suum quod
cum ipse faceret ter in septimana celebrari in quadam capella domus sue,
frater Hugo de Paraudo visitator Francie, ad locum predictum declinans,
calicem et omnia ornamenta que erant in capella predicta asportavit, et
inhibuit ei ne amplius faceret celebrari. Requisiti vero predicti
fratres Petrus de Tortavilla et Matheus, videlicet quilibet eorum per se
et singulariter per juramentum suum, utrum vi, timore, vel minis aut
alia quacumque causa, in deposicione sua dixissent aut immiscuissent
aliquam falsitatem, dixerunt, scilicet quilibet eorum singulariter per
se, per juramentum suum, quod non; immo plenam et meram veritatem
dixerant, sine aliqua falsitate.
Item anno, indictione, mense, die, pontificatu et anno predictis, in
dicti inquisitoris, nostrum notariorum et testium infrascriptorum
presencia personaliter constitutus frater Johannes de Tortavilla frater
dicti ordinis, etatis triginta annorum vel circa, ut dicebat; eodem modo
juratus, et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per
juramentum suum quod septem anni sunt elapsi vel circa quod fuit
receptus apud Savigniacum Senonensis diocesis, per fratrem Girardum de
Villaribus tunc magistrum seu visitatorem Francie generalem, presentibus
pluribus fratribus dicti ordinis, de quorum nominibus non recolit; et
dixit per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo [p. 286]
factas de observandis statutis, consuetudinibus et secretis ordinis,
fuit sibi apportata crux in qua erat depicta ymago Jhesu Christi, et
tunc precepit sibi dictus magister qui recepit eum quod ter spueret
supra dictam crucem et ymaginem, quod fecit de precepto suo; et postea,
de precepto ejusdem recipientis, osculatus fuit eum in inferiori parte
spine dorsi, secundo in umbilico, et tertio in ore; et dixit per
juramentum suum quod, hoc facto, recipiens precepit ei quod haberet rem
cum fratribus ordinis, si vellet, et propter hoc credens sibi licere
sine peccato, bis immiscuit se carnaliter cum quodam qui vocatur frater
Guillermus, dicti ordinis, sed nescit ubi moratur nunc. Dixit eciam quod
intelligebat racionem predicti mandati sibi facti, quod si illud vicium
commisisset cum alio qui non esset de ordine, peccatum fecisset, sed non
cum illis de ordine.
Requisitus per juramentum suum utrum vi, vel metu tormentorum, vel
timore alicujus pene, seu alia quacumque de causa, aliquam falsitatem
dixisset vel immiscuisset in sua deposicione, vel veritatem tacuisset,
dixit per juramentum suum quod non, sed puram et meram veritatem dixerat
sine falsitate.
Item frater Terricus de Remis preceptor domus de Pruneyo Ebroicensis
diocesis, etatis quinquaginta annorum vel circa, anno, indicione, mense,
die, pontificatu et anno predictis, in dicti inquisitoris, nostrum
notariorum et testium infrascriptorum presencia personaliter
constitutus, eodem modo juratus dicere de se et de aliis in causa fidei
veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per
juramentum suum quod receptus fuit Remis, per fratrem Johannem le
Verjus, de mandato fratris Arnulphide Wissemale, viginti octo anni vel
circa sunt elapsi, presentibus fratre Richardo de Remis, ejusdem
ordinis, et aliis de quibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum
quod eo recepto et clamide sibi tradita, post multa precepta dicti
ordinis sibi facta super observanciis ordinis, magister recipiens fecit
se per eum osculari in fine spine dorsi sui, postea in [p. 287]
umbilico, et postea in ore, et aportata cruce, fecit eum abnegare eam
ter, et Christum qui in ea passus fuerat, et precepit sibi quod non
haberet rem cum mulieribus, dicens sibi quod satis erant de hominibus,
dando sibi licenciam, secundum quod sibi videbatur, quod haberet rem
carnaliter cum hominibus.
Requisitus per juramentum suum utrum vi, vel metu tormentorum, vel
timore alicujus pene, seu alia quacumque de causa, aliquam falsitatem
dixisset, vel veritatem tacuisset, dixit per juramentum suum quod non,
immo meram et puram veritatem dixit, propter salutem anime sue.
Item anno, indicione, mense, die, pontificatu et anno predictis, in
predicti inquisitoris, nostrum notariorum et testium infrascriptorum
presencia personaliter constitutus frater Johannes de Sancto Lupo
magister domus de Soisiaco juxta Taverniacum, quinquaginta annorum vel
circa, ut dicebat, eodem modo juratus dicere de se et aliis in causa
fidei puram et integram veritatem, et interrogatus de tempore et modo
recepcionis sue in ordine Templariorum, dixit per juramentum suum quod
viginti anni sunt elapsi quod receptus fuit apud Latigniacum Siccum, per
quemdam fratrem dicti ordinis qui vocabatur frater Nicolaus Flamingus,
et fuit receptus de mandato fratris Johannis de Turno tunc thesaurarii
Parisius, presentibus tunc fratribus Radulpho de Hardeviller, et fratre
Deodato, et quibusdam aliis fratribus dicti ordinis, de quorum nominibus
non recordatur, et fuit cum eo receptus frater Johannes de Bafemont.
Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab ipsis
receptis factas, super quibusdam observanciis dicti ordinis, fuit
traditum mantellum illi qui loquitur, et postea fuit per duos fratres
ductus ad partem, et fuit compulsus per eos abnegare Jhesum Christum
cujus ymago erat depicta in quadam cruce que tenebatur coram eo, et
spuere semel supra crucem predictam. Dixit eciam per juramentum suum
quod fuit sibi injunctum per eos quod non haberet rem cum mulieribus,
sed si continere non posset, commisceret se carnaliter cum [p. 288]
hominibus. Dixit tamen per juramentum quod nunquam fecit.
Interrogatus si omnes alii recipiuntur per istum modum, dixit per
juramentum suum quod nescit, quia nunquam vidit aliquem recipi; tamen
credit quod sic recipiuntur alii. Requisitus de predicto capite, dixit
per juramentum suum quod nunquam vidit illud.
Interrogatus per juramentum suum utrum vi, vel metu tormentorum, vel
timore alicujus pene, seu aliqua quacumque de causa, aliquam falsitatem
dixisset, vel veritatem tacuisset, dixit per juramentum suum quod non,
immo veram et meram veritatem dixit, propter salutem anime sue.
Item anno, indicione, mense, die, pontificatu et anno predictis, in
dicta inquisitoris, nostrum notariorum et infrascriptorum testium
presencia personaliter constitutus frater Theobaldus de Bafemont
Carnotensis diocesis, frater dicti ordinis, et dispensator dicte domus
Templi Parisius, etatis triginta annorum vel circa, ut dicebat, eodem
modo juratus de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et
interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod septem anni sunt elapsi vel circa quod ipse fuit receptus in
domo de Malo Repastu juxta Trapas, per fratrem Guidonem preceptorem
Carnotensis, presentibus quodam fratre nacionis Picardorum, vocato Petro
Picardo, clavigerio dicte domus, et quibusdam aliis de quorum nominibus
non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas
promissiones per eum factas de observando statuta et secreta ordinis,
fuit receptus, et positum fuit ad collum suum mantellum ordinis, et per
illum qui recepit eum fuit ductus ad partem, et fuit eidem exhibita
quedam crux cum effigie Jhesu Christi. Tunc idem recipiens precepit ei
quod abnegaret illum qui passus fuit in illa cruce; tunc de precepto suo
abnegavit Jhesum Christum ter, et qualibet vice spuit supra crucem.
Dixit eciam ille qui loquitur per juramentum suum quod de precepto
illius recipientis osculatus fuit eum in umbilico et in ore. Quo facto,
precepit eidem quod omnino abstineret a mulieribus, et si calor
naturalis moveret eum, poterat se carnaliter commiscere cum [p. 289]
viris fratribus dicti ordinis.
Interrogatus per juramentum suum utrum omnes alii recipiantur per istum
modum, dixit quod nescit pro certo, quia nunquam vidit aliquem recipi;
sed credit quod non fuit aliter sibi factum quam aliis.
Interrogatus de capite de quo fit supra mencio, respondit per juramentum
suum se nichil scire. Interrogatus per juramentum suum utrum vi
tormentorum, vel metu, minis aut aliqua alia de causa, dixisset aut
immiscuisset in deposicione sua aliquam falsitatem, aut tacuisset
aliquam veritatem, dixit per juramentum suum quod non, immo dixerat
puram et meram veritatem, propter salutem anime sue.
Acta sunt hec anno, indicione, mense, die, pontificatu, anno et loco
predictis, presentibus religiosis viris et discretis fratribus Reginaldo
de Albigniaco priore de Pisciaco, Reginaldo de Credolio ordinis
Predicatorum; magistris Reginaldo de Foresta Laudunensis, Reginaldo de
Albigniaco Bituricensis, et Guillermo de Dolis Dolensis ecclesiarum
canonicis, et pluribus aliis clericis et laicis, testibus ad hoc vocatis
et rogatis.
In Christi nomine amen. Pateat universis per hoc presens publicum
instrumentum quod anno Domini millesimo CCCº VIIº, indicione sexta,
mense octobris, vicesima prima die ejusdem mensis, pontificatus
sanctissimi patris domini Clementis divina providencia pape quinti anno
secundo, in religiosi viri et honesti fratris Guillermi de Parisius
ordinis Predicatorum, inquisitoris heretice pravitatis in regno Francie,
auctoritate apostolica deputati in domo milicie Templi Parisiensis pro
inquirendo contra quasdam personas ibidem existentes, eidem delatas
super dicto crimine existentis, nostrum publicorum notariorum et
infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater
Guillelmus de Giaco Bisuntinensis diocesis, frater serviens de domo et
familia majoris Magistri Templi, prepositus harnesiis et animalibus
suis, etatis XXX annorum vel circa, ut dicebat, juratus ad sancta Dei
Evangelia eidem preposita et ab ipso tacta dicere in causa [p. 290]
fidei tam de se quam de aliis plenam, puram et integram veritatem, et
interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per juramentum
suum quod quatuor annis vel circa elapsis receptus fuit apud Marsiliam
per fratrem Symonem de Quinciaco, presentibus fratre Gaufrido de
Charnaio et quibusdam aliis fratribus dicti Templi qui sunt in Cipro.
Item dixit per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo
factas de statutis et secretis ordinis observandis, osculatus fuit
recipientem in ore, in umbilico et in fine spine dorsi, et aportata sibi
cruce, fecerunt eum ter spuere super eam in despectu, et ea intencione
ut recipiens, ipse qui loquitur et alii fratres presentes despicerent
crucem. Et dixit quod fuerunt duo anni inter festum Penthecostes et
nativitatem beati Johannis Baptiste, quod ipse vidit in Cipro, in villa
de Limecon, capud illud quod adorant.
Interrogatus utrum recipiens dederit ei licenciam habendi rem cum
mulieribus, dixit quod ipsi prohibent, sed non prohibent de hominibus.
Et dixit quod major Magister dicti Templi habuit rem cum eo carnaliter
ter in una nocte, in Cipro. Requisitus per juramentum suum utrum vi, vel
metu tormentorum, vel timore alicujus pene, seu aliqua alia quacumque de
causa, aliquam falsitatem dixisset vel immiscuisset in deposicione sua,
dixit per juramentum suum quod non, et quod puram et meram dixerat
veritatem.
Item anno, indicione, mense, pontificatu, anno et loco predictis, dicta
vicesima prima die ejusdem mensis octobris, in dicti inquisitoris,
nostrum notariorum et infrascriptorum testium presencia personaliter
constitutus frater Gerardus de Gauche miles dicti ordinis, Ruthenensis
diocesis, preceptor domus de Bastito diocesis Caturcensis, etatis
quadraginta quinque annorum vel circa, ut dicebat, testis juratus ad
sancta Dei Evangelia ab eo personaliter tacta dicere, in causa fidei, de
se et aliis veritatem, et requisitus de tempore et modo sue receptionis,
dixit per juramentum suum quod in festo apostolorum Petri et Pauli erunt
IX anni, quod fuit receptus per fratrem Guigonem Ademari [p. 291]
preceptorem Provincie, presentibus fratribus Gerardo Barascii et
Bertrando de Longua Valle militibus, qui fuerunt recepti cum ipso, et
fratre Raymundo Roberti preceptore de Bastito, defuncto. Dixit etiam per
juramentum suum quod idem recipiens fecit sibi aportari quamdam crucem
parvam, et tunc precepit ei quod abnegaret eum cujus imago erat in
cruce; et tunc ipse abnegavit ore, nunquam tamen abnegavit corde. Dixit
eciam per juramentum suum quod idem recipiens eidem precepit quod
spueret supra crucem, sed non fecit, ut dixit; sed utrum alii qui cum eo
fuerunt recepti spuerunt supra dictam crucem non percepit, quia totus
erat territus et turbatus de hoc quod precipiebatur sibi; quod mirum
erat. Dixit eciam per juramentum suum quod idem recipiens precepit quod
si aliqui de ordine vellent se commiscere carnaliter cum eo, quod
permitteret, et ita tenebantur eum admittere ad hoc, et quod non erat
peccatum. Sed dixit per juramentum suum quod nunquam fecit, nec fuit
requisitus, nec scivit quod aliquis de ordine hoc faceret. Requisitus
utrum fuit osculatus ipsum receptorem, dixit per juramentum suum quod
sic solummodo in ore. Requisitus si vidit recipi aliquos alios fratres,
dixit per juramentum suum quod vidit unum recipi per eumdem preceptorem,
et per istum modum fuit receptus. Requisitus quare tantum tardavit
dicere veritatem, respondit per juramentum suum quod tantum tardaverat
dicere veritatem propter timorem persone, et quia nolebat amittere
statum quem habebat magnum in ordine, et pro eo ne fratres dicerent quod
esset primus per quem ordo confunderetur et adnichilaretur. Respondit
per juramentum suum utrum vi, aut metu tormentorum vel carceris, aliquam
falsitatem dixisset, aut veritatem tacuisset in sua deposicione, dixit
per juramentum suum quod non, immo puram pro salute anime sue dixerat
veritatem.
Item anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco predictis, in
dicti inquisitoris, nostrum notariorum et infrascriptorum testium
presencia personaliter constitutus frater Robertus de Supra Villam
de Ysis Sagiensis diocesis, etatis quinquaginta annorum vel [p. 292]
circa, ut dicebat, testis eodem modo juratus de se et aliis in causa
fidei dicere veritatem; et interrogatus de tempore et modo sue
recepcionis, dixit per juramentum suum quod receptus fuit in festo beati
Dionisii fuerunt viginti quatuor anni elapsi, Parisius, in capella domus
Templi, per fratrem Johannem de Turno tunc thesaurarium Parisiensem, et
quod fuerunt cum eo recepti frater G. Canis defunctus, et quatuor alii
qui omnes sunt mortui; et dixit quod aportato libro recipiens fecit eum
jurare statuta quedam ordinis observare et osculari librum, et postea
idem recipiens ostensa sibi cruce cum ymagine Christi existentis in
dicto libro, precepit ei quod abnegaret Christum, quod fecit, ut dixit.
Interrogatus quociens abnegavit, dixit per juramentum suum quod semel,
et semel spuit supra crucem et ymaginem. Dixit tamen quod credit quod
fecisset eum abnegare et spuere pluries, sed plures fuerunt recepti cum
eo, videlicet quinque, ut videtur sibi, et ut recipiens expediret se,
non fecit eum abnegare et spuere nisi semel, et erat hora prandii.
Interrogatus utrum alii fuerant per similem modum recepti, dixit quod
nescit, quia statim duxerunt eum extra capellam, ut indueretur vestibus
ordinis.
Interrogatus utrum omnes alii qui recipiuntur sint per eumdem modum
recepti, dixit quod credit firmiter quod sic. Dixit eciam per juramentum
suum quod ille qui eum recepit dixit sibi et aliis qui fuerunt recepti
cum eo, quod si aliquis calor naturalis moveret eum ad coeundum, quod
melius erat quod fratres sui ordinis scirent secreta sua quam mulieres,
et credit quod per hoc injungeretur sibi quod ipse et alii fratres
commiscerent se carnaliter adinvicem. Dixit eciam per juramentum suum
quod de premissis dolens et contrictus confessus fuit hoc penitenciario
bone memorie domini Renulphi tunc episcopi Parisiensis, qui vocabatur
frater Nicolaus, qui eum de predictis, quatenus poterat et ad eum
pertinebat, absolvit, ut dixit, et injunxit sibi penitenciam salutarem,
et nichilominus quia adhuc habebat conscienciam scrupulosam, [p. 293]
misit quemdam nepotem suum ad curiam Romanam anno quo fuit indulgencia
generalis, et tradidit sibi factum suum in scriptis, ut faceret eum
absolvi, qui nepos suus fuit mortuus in illa via in redeundo, et nescit
si impetravit absolucionem suam predictam. Requisitus per juramentum
suum utrum vi, aut metu tormentorum aut carceris, aliquam falsitatem
dixisset, aut veritatem tacuisset in sua deposicione, dixit per
juramentum suum quod non, immo puram pro salute anime sue dixerat
veritatem.
Item anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco predictis, in
dicti inquisitoris, nostrum notariorum et infrascriptorum testium
presencia personaliter constitutus frater Petrus Brocart Parisiensis
diocesis, agricola dicte domus Templi Parisiensis, etatis quinquaginta
annorum vel circa, ut dicebat, testis eodem modo juratus de se et de
aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et
modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod quindecim anni vel
circa sunt elapsi quod fuit receptus in domo de Malo Repastu, per
fratrem Johannem de Oratorio preceptorem dicte domus de Malo Repastu,
presentibus fratre Odone de Coulon, magistro bergerio dicte domus, et
quibusdam aliis mortuis nunc, de quorum nominibus non recordatur. Dixit
eciam per juramentum suum quod, aportato libro, dictus recipiens fecit
eum jurare servare statuta ordinis, et quod, hoc facto, dictus recipiens
fecit sibi aportari quamdam crucem, et fecit ipsum fratrem Petrum spuere
ter supra eam in despectu ipsius crucis. Interrogatus de osculo, dixit
per juramentum suum quod idem recipiens fecit osculari se ab eo in fine
spine dorsi et postea in umbilico, et precepit ei quod si aliquis de
fratribus dicti ordinis vellet se cum eo carnaliter commiscere, quod hoc
permitteret, et hoc idem faceret cum aliis, si vellet.
Requisitus per juramentum suum utrum vi, vel metu tormentorum vel
carceris, aut aliqua alia de causa, falsitatem dixisset, aut veritatem
tacuisset in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non, immo
meram et integram pro salute anime sue dixerat veritatem.
Item anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco [p. 294]
predictis, in dicti inquisitoris, nostrum notariorum et infrascriptorum
testium presencia personaliter constitutus frater Petrus de Safet
oriundus in Acon, serviens dicti ordinis, et constitutus in domo majoris
Magistri ordinis Templariorum super garnisionibus dicte domus, testis
eodem modo juratus de se et aliis in causa fidei puram, meram et
integram dicere veritatem.
Interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod quatuor anni vel quinque sunt elapsi vel circa quod ipse fuit
receptus in dicto ordine per dictum majorem Magistrum, in civitate
Nicociensi, presentibus fratre Petro de Boucli ejusdem ordinis, fratre
Gaufrido Picardo, socio magistri predicti, et pluribus aliis de quorum
nominibus non recolit. Dixit eciam et per juramentum suum quod post
multas promissiones de observandis statutis et secretis dicti ordinis ab
eo factas, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens ostendit
sibi crucem in qua erat ymago Jhesu Christi depicta, et de precepto
dicti recipientis spuit ter supra eam. Dixit tamen per juramentum suum
quod credit quod intencio dicti recipientis esset quod hoc faceret in
contemptu Christi; tamen non recordatur quod hoc sibi dixerit oretenus,
et hoc pretermisit, ut credit, quia tempus erat prandendi.
Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit
dictum recipientem de mandato ipsius in fine spine dorsi et in ore.
Dixit eciam per juramentum suum quod idem Magister precepit et inhibuit
sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et quod non denegaret
fratribus dicti ordinis aliquid quod ab eo super hoc peterent. Unde
dixit per juramentum suum quod contingit, cum quadam nocte exiret de
camera dicti Magistri quidam frater dicti ordinis Yspanus, qui vocabatur
Martinus Martini, vocavit eum, et abusus fuit eo carnaliter; et hoc non
fuit sibi ausus denegare, propter preceptum quod sibi fecerat dictus
Magister.
Requisitus per juramentum suum utrum vi, vel metu, aut aliqua alia de
causa, falsitatem dixisset, aut tacuisset veritatem in sua deposicione,
dixit per juramentum suum quod non, immo puram et integram pro [p. 295]
salute anime sue dixerat veritatem.
Item anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco predictis, in
dicti inquisitoris, nostrum notariorum et infrascriptorum testium
presencia personaliter constitutus frater Gaufridus de Charneio miles
dicti ordinis, et preceptor totius Normannie, etatis quinquaginta sex
annorum vel circa, ut dicebat, testis eodem modo juratus de se et aliis
in causa fidei puram, meram et integram dicere veritatem, et
interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod sunt bene triginta septem vel triginta octo anni elapsi vel
circa quod fuit receptus in ordine Templariorum apud Stampas, per
fratrem Amalricum de Rocha, presentibus fratre Johanne Francisco
preceptore Parisiensi et quibusdam aliis qui mortui sunt. Dixit eciam
per juramentum suum quod, ipso recepto et mantello ad collum posito,
aportata fuit sibi quedam crux in qua erat ymago Jhesu Christi, et dixit
sibi idem receptor quod non crederet in illum cujus ymago erat ibi
depicta, quia falsus propheta erat, nec erat Deus. Et tunc fecit dictus
recipiens ipsum abnegare Jhesum Christum ter, ore et non corde, ut
dixit. Requisitus utrum spuerit supra ipsam ymaginem, dixit per
juramentum suum quod non recordatur, et credit quod hoc fuit ista de
causa quia festinabant se. Interrogatus de osculo, dixit per juramentum
suum quod osculatus fuit magistrum recipientem ipsum in umbilico; et
audivit dici a fratre Gerardo de Sauzeto preceptore Arvernie, qui dixit
fratribus existentibus in capitulo quod tenebat, quod melius erat se
commiscere cum fratribus ordinis quam libidinem exercere cum mulieribus;
sed nunquam fecit, nec fuit requisitus, ut dixit.
Requisitus per juramentum suum utrum receperit vel fecerit aliquos
fratres in ordine predicto, dixit per juramentum suum quod sic. Dixit
eciam per juramentum suum quod primum quem recepit in ordine, recepit
per illum modum per quem fuit receptus; et omnes alios quos recepit,
sine aliqua abnegacione vel spuicione vel aliquo inhonesto, [p. 296]
secundum prima statuta ordinis recepit; quia jam percipiebat quod ille
modus per quem fuit receptus erat nephandus et prophanus, et contra
fidem catholicam.
Interrogatus utrum vi, vel metu tormentorum vel carceris, vel alia de
causa, aliquam falsitatem immiscuerit, aut veritatem tacuerit in
deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo puram et
integram pro salute anime sue dixerat veritatem.
Item anno, indicione, mense, pontificatu, anno et loco predictis,
vicesima secunda die ejusdem mensis octobris, in dicti inquisitoris,
nostrum notariorum et infrascriptorum testium presencia personaliter
constitutus frater Guillermus de Chalou Regine clavigerius domus de la
Trace juxta Soisiacum, etatis triginta quatuor annorum vel circa, ut
dicebat; eodem modo juratus de se et aliis in causa fidei plenam, puram
et integram dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue
recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de
Saucayo in baillivia Stampensi, per fratrem Johannem thesaurarium
Parisiensem qui nunc est, circa instans festum Nativitatis Domini erunt
quatuor anni, presentibus fratre Roberto preceptore de Saucayo, et
preceptore de Stampis, cujus cognomen est de Chantuille, sed de suo
proprio nomine non recordatur, ut dicit. Dixit eciam per juramentum suum
quod, eo recepto et clamide ad collum posita, et juramento ab eo
prestito quod observaret inter cetera secreta dicti ordinis, dicti
preceptores duxerunt eum ad partem, et, ostensa sibi quadam cruce cum
effigie Jhesu Christi in quadam missali, dixerunt sibi et preceperunt
quod abnegaret Jhesum Christum, et spueret supra crucem ter. Qui
respondit, ut dixit, quod nullo modo faceret, cum esset Christianus. Et
fuit territus plus quam unquam fuit in vita sua; et statim unus eorum
accepit eum per gutur, dicens quod oportebat quod hoc faceret, vel
moreretur. Et tunc ipse metu mortis, ut dixit per juramentum suum,
abnegavit ter Jhesum Christum ore, sed non corde, ut dixit. Quo facto,
dixit per juramentum suum quod fecerunt eum jurare dicti [p. 297]
preceptores castitatem quantum ad mulieres, dicentes ei quod si aliquis
calor naturalis moveret eum, quod poterat se refrigescere cum aliquo de
fratribus ordinis; sed dixit per juramentum suum quod nunquam immiscuit
se cum aliquo homine.
Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit
recipientem et alios fratres presentes in ore solum, et tunc recipiens
dixit: «Satis est, eamus pransum.»
Interrogatus utrum vi, vel metu, vel metu tormentorum vel carceris, vel
alia de causa, aliquam falsitatem immiscuerit, aut veritatem tacuerit in
sua deposicione, dixit per juramentum suum quod non; imo pro salute
anime sue puram et integram dixerat veritatem.
Item frater Guillermus de Biceyo Lingonensis diocesis, capellanus
majoris Magistri dicti ordinis, eodem modo juratus et interrogatus de
tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod duodecim
anni vel circa sunt elapsi quod ipse fuit receptus apud Espeilleyum
dicte diocesis Lingonensis, per fratrem Hugonem de Paraudo preceptorem
tunc ballivie Francie, presentibus fratre Stephano capellano dicte
domus. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de
statutis et secretis dicti ordinis observandis factas ab eo, mantellum
fuit sibi positum ad collum, et osculatus fuit idem receptus recipientem
in ore et postea in fine spine dorsi. Dixit eciam per juramentum suum
quod dictus recipiens precepit sibi quod abnegaret dictum Jhesum
Christum, et ter spueret supra crucem, despiciendo Dominum Jhesum
Christum qui passus fuit in ea; que fecit ore, et non corde; sicut
dixit.
Interrogatus utrum aliud fuit sibi injunctum, dixit per juramentum suum
quod sic; nam dixit per juramentum suum quod dictus recipiens precepit
sibi quod si aliquis fratrum dicti ordinis vellet rem habere carnaliter
cum eo, quod ipse permitteret; sed ipse nunquam permisit, ut dixit.
Interrogatus utrum esset presbyter cum intravit ordinem predictum, dixit
per juramentum suum quod sic.
Interrogatus per juramentum suum utrum vi, vel metu tormentorum [p. 298]
vel carceris, aut alia quacumque de causa, aliquam falsitatem
immiscuerit, aut veritatem tacuerit in sua deposicione, dixit per
juramentum suum quod non; immo pro salute anime sue puram dixerat
veritatem.
Item Richardus de Caprosia ordinis Templariorum, testis eodem modo
juratus et interrogatus de modo sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod receptus fuit Parisius per fratrem Hugonem de Paraudo,
presentibus priore fratre Renero de Larchent et preceptore dicte domus,
et quibusdam aliis fratribus dicti ordinis. Dixit eciam per juramentum
suum quod, eo recepto et mantello sibi tradito, ac juramento prestito
quod servaret statuta et secreta dicti ordinis, predicti ostenderunt
sibi crucem et ymaginem Jhesu Christi in quodam missali, et preceperunt
ei quod abnegaret Deum cujus ymaginem videbat, et quod ter spueret supra
crucem: que fecit ore, sed non corde, sicut dixit.
Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit
recipientem in ore, et non alibi.
Interrogatus utrum vi, vel metu tormentorum aut carceris, aliquam
falsitatem immiscuerit, aut veritatem tacuerit in sua deposicione, dixit
per juramentum suum quod non; immo pro salute anime sue puram dixerat
veritatem.
Item frater Gancherius de Lienticuria preceptor Remensis, etatis
quinquaginta annorum, ut dicebat, testis eodem modo juratus et
interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod receptus fuit Parisius, triginta quatuor vel triginta quinque
anni sunt elapsi vel circa, per fratrem Amalricum de Ruppe tunc
preceptorem Francie. Dixit eciam idem receptus quod, ipso recepto et
mantello sibi tradito, et juramento ab eo prestito inter cetera quod
observaret statuta et secreta ipsius ordinis, duo fratres, de quorum
nominibus non recolit, qui sunt mortui, duxerunt eum ad partem, [p. 299]
et, ostensa sibi quadam cruce cum effigie Jhesu Christi, preceperunt ei
quod abnegaret Christum, et spueret supra crucem et effigiem Christi in
ea depictam. Quod ipse aliquandiu facere recusavit, ut dixit; et tandem
compulerunt eum abnegare Christum et spuere supra dictam crucem; quod
non fecit corde, sicut dixit, licet ore. Dixit eciam per juramentum suum
quod statim osculatus fuit dictum recipientem in umbilico et in ore
solummodo. Et dixit eciam dictus frater G. quod dictus recipiens dixit
sibi quod ipse et alii fratres debebant se adinvicem juvare. Requisitus
de quo juvamine intelligebant, dixit per juramentum suum quod credit
quod intelligebant quod commiscerent se adinvicem carnaliter; tamen non
expressit verbo. Requisitus si unquam vidit unum capud quod consuevit
portari ad capitula et exhibi fratribus, dixit quod vidit ipsum bis
Parisius in duobus capitulis, et dixit per juramentum suum quod vidit
illud capud per fratres dicti ordinis adorari.
Interrogatus si umquam fecit vel recepit aliquos fratres in ordine,
dixit per juramentum suum quod sic duos, quorum unus vocatur Pictavinus,
presbyter; de nomine alterius non recordatur bene. Interrogatus utrum
fecit et recepit illos per illum modum per quem fuit receptus, dixit
quod sic, quia si aliter fecisset, positus fuisset in carcere perpetuo,
si alii scivissent.
Interrogatus utrum vi, vel metu carceris aut tormentorum, aut alia de
causa, aliquam falsitatem immiscuisset, aut tacuisset veritatem in sua
deposicione, dixit per juramentum suum quod non; immo puram et integram
dixerat veritatem propter salutem anime sue.
Item frater Guillermus de Herbleyo elemosinarius domini Regis, etatis
quadraginta annorum vel circa, ut dicebat, eodem modo juratus et
interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod fuit receptus viginti anni fuerunt elapsi in festo sancti
Michaelis nuper preterito, apud Furcas in Gastinesio diocesis
Senonensis, per fratrem Johannem de Turno thesaurarium quondam Templi
Parisius, presente fratre Roberto preceptore tunc dicte domus, [p. 300]
nunc defuncto, et fratre Petro de Cormeliis tunc preceptore de
Savigneio. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas
promissiones de statutis, observanciis et secretis dicti ordinis
observandis per eum factas, et mantello sibi tradito, dictus recipiens
duxit eum ad partem, et ostendit sibi crucem cum effigie Christi
depictam in quodam missali. Et dixit sibi dictus recipiens quod
abnegaret Christum cujus ymaginem sibi ostendebat ter, et ter spueret
supra crucem et supra Christum. Quod facere perterritus, aliquandiu,
sicut dixit, facere denegavit; sed quia recipiens dicebat sibi quod hoc
erat de statutis ordinis, et eum ad hoc instantissime compellebat,
dictas abnegacionem et spuicionem ore fecit, licet non corde, sicut
dixit.
Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod cum ipse
obligaret se ad facienda oscula in fine spine dorsi et alibi, secundum
morem et ritum ordinis, dictus recipiens et alii fratres pepercerunt
sibi quod non faceret. Dixit eciam per juramentum suum quod preceptum
fuit sibi quod si aliquis calor naturalis moveret eum, quod ipse
commisceret se cum aliquo de fratribus, et similiter permicteret fratres
dicti ordinis commiscere cum eo, quia sicut erat eis obligatus, ita ipsi
erant sibi obligati ad hoc faciendum.
Requisitus de capite quod consuevit, ut dicitur, aportari ad capitula et
adorari, dixit per juramentum suum quod vidit illud in duobus capitulis
que tenuit frater Hugo de Paraudo visitator Francie. Et vidit fratres
adorare illud; et ipsemet fingebat illud adorare, sed nunquam fecit
corde, ut dixit. Et credit quod capud illud sit ligneum, argentatum et
deauratum foris. Interrogatus cujus speciei est dictum capud, dixit per
juramentum suum quod videtur sibi quod habet barbam seu similitudinem
barbe.
Interrogatus utrum vi, vel metu tormentorum aut carceris, aut aliqua
alia de causa, aliquam falsitatem immiscuerit seu dixerit, aut veritatem
tacuerit in sua deposicione, dixit per juramentum suum quod non; immo
plenam, meram et integram, propter salutem anime sue, dixerat veritatem.
Acta sunt hec anno, indicione, mense, pontificatu, diebus et [p. 301]
loco predictis, presentibus religiosis et honestis viris fratribus
Reginaldo priore de Pissiaco, Reginaldo de Credolio ordinis
Predicatorum, et discretis viris Clemente de Castellione Nivernensis, et
magistro Reginaldo de Albigniaco Bituricensis ecclesiarum canonicis, et
pluribus aliis clericis et laicis, testibus ad hec vocatis specialiter
et rogatis.
Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus sacrosancte Romane
ecclesie, notarius publicus, premissis juramentorum prestacionibus et
confessionibus, et omnibus aliis et singulis, prout in carta seu pecia
presenti et precedentibus meo signo signatis plenius continentur, una
cum scriptis testibus et magistris Gaufrido Enguelor dicto Chalop,
Johanne de Pruvino et Eveno Phili notariis publicis, presens interfui,
ac de mandato inquisitoris predicti huic instrumento me subscripsi in
testimonium premissorum, illudque signo meo solito signavi rogatus.
Et ego Gaufridus Enguelor dictus Chalop, clericus Dolensis diocesis,
apostolica auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis
in hoc et quinque aliis immediate precedentibus peciis, simul sutis,
contentis et signo meo signatis, una cum magistris Amisio de Aureliano
predicto, Johanne de Pruvino et Eveno Phili, eadem auctoritate notariis
publicis, et testibus suprascriptis, presens interfui, et, de mandato
dicti inquisitoris, me subscripsi, et signum meum apposui consuetum
vocatus et rogatus.
Et ego Evenus Phily de Sancto Nicasio clericus, apostolica publicus
auctoritate notarius, premissis juramentorum prestacionibus,
confessionibus et premissis omnibus in hac presenti carta et
precedentibus contentis, signo meo signatis, una cum notariis publicis
et testibus supradictis, presens interfui, et, de mandato dicti
inquisitoris, hic me suscripsi, et una cum signis et subscriptis
dictorum notariorum signum meum consuetum apposui rogatus.
In Christi nomine amen. Pateat universis, per hoc presens [p. 302]
publicum instrumentum, quod anno Domini millesimo trecentesimo septimo,
indicione sexta, pontificatus sanctissimi patris et domini domini
Clementis divina providentia pape quinti anno secundo, die Lune ante
festum apostolorum Symonis et Jude, videlicet XXIII die octobris, quod
in venerabilis et religiosi viri fratris Guillermi de Parisius ordinis
fratrum Predicatorum, inquisitoris heretice pravitatis in regno Francie
auctoritate apostolica deputati, nostrum notariorum publicorum et
testium infrascriptorum presencia, frater Guillermus de Varnage miles,
morans in domo de Belda Bituricensis diocesis, etatis viginti duorum vel
viginti trium annorum vel circa, personaliter constitutus ut de se et de
aliis predicti ordinis milicie Templi eidem inquisitori delatis super
dicto crimine diceret veritatem, et [interrogatus?] de tempore et modo
recepcionis sue, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de
Foresta juxta Agirandam Lemovicensis diocesis, per fratrem Raymundum de
Vassignac nunc preceptorem de Belda, sex anni vel circa sunt elapsi,
presentibus fratribus Hugone de la Depere et Ymbaudo Berruer dicti
ordinis, et quibusdam aliis qui sunt mortui. Et dixit per juramentum
suum quod, eo recepto, juramento ab eo prestito inter cetera de statutis
et secretis ordinis observandis, et ostensa sibi cruce cum effigie Jhesu
Christi in quodam libro existente, recipiens quesivit ab eo cujus
credebat esse illam effigiem; et ipse qui loquitur respondit quod Domini
Jhesu Christi. Et tunc recipiens dixit sibi quod oportebat quod
abnegaret eum, et spueret supra crucem et ymaginem predictas ter. Qui,
licet invitus et turbatus ultra quam credibile esset, abnegavit eum
semel, et spuit ter supra crucem et ymaginem predictas; hoc faciens, ut
dicit, timore ipsorum; et de hoc tantum doluit et fuit turbatus, quod
pluries exivisset ordinem, nisi esset propter timorem amicorum suorum,
ne crederent quod ipse exivisset ordinem propter aliquam aliam malam
causam.
Item dixit per juramentum suum quod recipiens injunxit sibi quod
abstineret a mulieribus omnino, et quod si vellet accedere ad fratres
suos et commiscere se cum eis, quod non negarent sibi lectum, [p. 303]
sed nunquam fecit, ut dixit.
Item dixit per juramentum suum quod dixerunt sibi inter cetera quod unum
erat de statutis ordinis ipsorum, quod si aliquis fratrum ipsius ordinis
revelaret alteri aliquod de peccatis vel delictis alicujus fratris sui
sibi revelatum ab eo, quantumcumque grave esset, ipse qui detegeret
peccatum seu delictum hujusmodi sibi revelatum sustineret et haberet
penam quam delinquens deberet pro dicto delicto sustinere.
Item dixit per juramentum suum, adhuc a dicto domino inquisitore
repetitum et prestitum ab eodem fratre Guillelmo, quod ipse vi, vel metu
carceris aut tormenti, non dixit aliud quam veritatem, nec premissis
immiscuit aliquam falsitatem, sed puram veritatem dixit pro salute anime
sue.
Actum loco, anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis,
presentibus testibus proximo infrascriptis.
Item frater Hymbaudus de Laboyssade, etatis viginti duorum annorum vel
circa, in dicti domini inquisitoris, nostrum notariorum publicorum et
testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus, juratus
similiter et requisitus per juramentum suum de tempore et modo
recepcionis sue, ac de se et aliis ejusdem ordinis in causa fidei dicere
veritatem, dixit per juramentum suum quod receptus fuit tres anni sunt
elapsi vel circa, in domo de Bliandays Lemovicensis diocesis, per
fratrem Hymbertum de Comborz preceptorem de Poillac, presentibus
fratribus Guillelmo Galebrun preceptore nunc de Viveriis, Guillelmo de
Podio Vivaut fratre serviente dicti ordinis, et quibusdam aliis. Et
dixit per juramentum suum quod, eo recepto, mantello sibi tradito, et
juramento ab eo prestito inter cetera de statutis et secretis ordinis
observandis, ac ostensa sibi cruce depicta cum effigie Jhesu Christi in
quodam libro, recipiens quesivit ab eo cujus credebat quod esset illa
ymago. Et ipse respondit quod Domini Jhesu Christi. Et tunc recipiens
dixit ei quod oportebat quod eum abnegaret, et spueret supra [p. 304]
ipsam ymaginem ter. Et cum hoc facere recusaret, fratres predicti
ordinis presentes dixerunt sibi quod oportebat quod hoc faceret; et tunc
ipse, licet invitus, abnegavit ter, et qualibet vice spuit supra crucem;
sed hoc non fecit corde, licet ore, ut dixit.
Item dixit per juramentum quod recipiens precepit sibi quod abstineret a
mulieribus, et quod si aliquis fratrum vellet se commiscere cum eo, quod
hoc permitteret; et ipsemet similiter commisceret se cum eis, si vellet,
et super hoc dabat ei licenciam; dicens quod dixerunt sibi quod statutum
est unum dicti ordinis, quod si aliquis fratrum ipsorum revelat alicui
alii secretum peccatum seu delictum alterius fratris sui sibi ab eo
revelatum, ipse punitur et sustinet penam quam delinquens qui sibi hoc
revelavit sustinere deberet.
Item dixit per juramentum suum, adhuc a dicto domino inquisitore
repetitum et prestitum ab eodem fratre Hymberto, quod ipse vi, vel metu
carceris vel tormenti, non dixit aliud quam veritatem, nec premissis
immiscuit aliquam falsitatem, sed puram veritatem dixit pro salute anime
sue.
Facte autem sunt hec confessiones et deposiciones a dictis fratribus
Guillelmo et Hymberto ordinis milicie Templi, juramentis ab ipsorum
quolibet, ut premittitur, prestitis, Parisius, in domibus fratrum
Predicatorum; in presencia, ut premittitur, et camera dicti domini
inquisitoris, anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis,
presentibus discretis et religiosis viris priore dicti loci, fratribus
Herveo Natalis magistro in theologia, Petro de Condeto, Reginaldo de
Credolio et Johanne de Sancto Vincencio predicti ordinis fratrum
Predicatorum, testibus ad hec vocatis et rogatis.
Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte
Romane ecclesie auctoritate notarius publicus, premissis juramentorum
prestacionibus et confessionibus et omnibus aliis et singulis, prout in
carta seu pecia presenti et precedentibus signo meo signatis [p. 305]
plenius continentur, una cum suprascriptis testibus et magistro Gaufrido
Enguelor dicto Chalop, notario publico, presens interfui, ac, de mandato
inquisitoris predicti, in hoc publico instrumento me subscripsi in
testimonium premissorum, illudque signo meo solito signavi rogatus.
Et ego Gaufridus Enguelor dictus Chalop, clericus Dolensis diocesis,
apostolica auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis
in hac pecia contentis, una cum dictis testibus ac magistro Amisio
notario publico, presens interfui, in testimonium premissorum me
subscripsi, et signum meum apposui consuetum vocatus et rogatus.
In Christi nomine amen. Pateat universis per hoc presens publicum
instrumentum quod anno Domini millesimo trecentesimo septimo, indicione
sexta, mense octobris, vicesima quarta die ejusdem mensis, pontificatus
sanctissimi patris domini Clementis divina providencia pape quinti anno
secundo, in religiosi viri et honesti fratris Guillermi de Parisius
ordinis Predicatorum, inquisitoris heretice pravitatis in regno Francie
auctoritate apostolica deputati, in domo milicie Templi Parisius pro
inquirendo contra quasdam personas ibidem existentes eidem delatas super
dicto crimine existentis, nostrum publicorum notariorum et
infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater Jacobus de
Molay major Magister ordinis milicie Templi, juratus ad sancta Dei
Evangelia, eidem preposita et ab ipso corporaliter tacta, dicere de se
et aliis in causa fidei plenam, meram et integram veritatem, et
interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per juramentum
suum quod XLII anni sunt elapsi quod fuit receptus apud Belnam Eduensis
diocesis, per fratrem Ymbertum de Parado militem, presentibus fratribus
Amalrico de Ruppe et pluribus aliis fratribus de quorum nominibus non
recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones
ab eo factas super observanciis et statutis dicti ordinis, posuerunt
mantellum ad collum suum. Et fecit dictus recipiens apportari [p. 306]
in presencia sua quamdam crucem eneam in qua erat figura crucifixi, et
dicit sibi et precepit quod abnegaret Christum cujus figura erat ibi.
Qui, licet invitus, fecit; et tunc precepit sibi idem recipiens quod
spueret supra eam, et spuit ad terram.
Interrogatus quociens, dixit per juramentum suum quod non spuit nisi
semel, et de hoc bene recordatur. Interrogatus, cum vovit castitatem, si
sibi fuit aliquid dictum quod commisceret se carnaliter cum fratribus,
dixit per juramentum suum quod non, nec unquam fecit. Requisitus per
juramentum suum utrum alii fratres dicti ordinis per illum modum
recipiantur, dixit quod credit quod non fuerit sibi aliquid factum quod
non fiat aliis; tamen dixit quod paucos fecit. Dixit tamen per
juramentum suum quod postquam receperat illos quos fecit, precipiebat
quibusdam de astantibus ibi quod ducerent eos ad partem, et facerent eis
id quod debebant. Tamen dixit per juramentum suum quod intencionis sue
erat quod facerent et preciperent illud eis quod sibi fuerat factum, et
per illum modum reciperentur. Requisitus utrum vi, vel metu, tormentorum
vel carceris, aut alia de causa, aliquam falsitatem dixerit vel
immiscuerit in deposicione sua, aut tacuerit veritatem, dixit per
juramentum suum quod non; immo dixit puram veritatem propter salutem
anime sue.
Item anno, indicione, pontificatu, anno, mense et die predictis, in
ipsius inquisitoris, nostrum notariorum publicorum et infrascriptorum
presencia constitutus frater Johannes de Cugy custos molendini Parisius,
Belvacensis diocesis, LIIII annorum, juratus eodem modo dicere de se et
aliis in causa fidei veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue
recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo
Parisiensi, IX sunt anni, per fratrem Hugonem de Paraudo, presente
fratre Guidone preceptore Carnotensi, et quibusdam aliis de quorum
nominibus non recolit. Et dixit eciam quod, eo recepto et facta
promissione de statutis et secretis ipsius ordinis observandis, dictus
recipiens posuit sibi mantellum ad collum, et postea duxit eum [p. 307]
retro quoddam altare, aliis remanentibus et dispersis per capellam; tunc
fecit se osculari ab ipso recepto primo in ore et post in fine spine
dorsi, tercio in umbilico, et postea fecit sibi osculari librum. Dixit
eciam per juramentum suum quod, ostensa sibi quadam cruce in qua erat
ymago crucifixi, peciit ab eo utrum crederet in illum cujus ymago ibi
erat. Qui, licet responderit quod sic, nichilominus compulsus fuit per
eum ad abnegandum Christum, quod invitus fecit; sed ipse minabatur sibi
quod nisi faceret, ipse poneret eum in carcere perpetuo: et fecit eum
jurare quod hoc nunquam alicui revelaret. Dixit eciam per juramentum
suum quod si posset evadere, non fecisset. Dixit eciam per juramentum
suum quod fecit eum bis spuere supra crucem; et tercia vice non spuit
supra crucem, sed ad terram. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus
recipiens dixit sibi quod cum oportebat ipsum interdum se absentare et
ire ad multas diversas partes, si contingeret quod aliqua voluntas vel
aliquis motus carnalis moveret eum, posset habere rem cum aliquo de
sociis suis fratribus, et non cum mulieribus. Requisitus utrum credat
quod omnes alii ita recipiantur, dixit per juramentum suum quod credit
quod sic.
Interrogatus per juramentum suum utrum vi, vel metu carceris vel
tormentorum, aut alia de causa, aliquam falsitatem dixerit vel
immiscuerit in deposicione sua, aut tacuerit veritatem, dixit per
juramentum suum quod non; immo dixit puram veritatem propter salutem
anime sue.
Item frater Petrus de Arblayo Parisiensis diocesis, etatis XLIIII^or
annorum, ut dicebat, eodem modo juratus de se et aliis in causa fidei
dicere veritatem, requisitus de tempore et modo recepcionis sue, dixit
per juramentum suum quod annus est elapsus quod receptus fuit apud
Soysiacum, per fratrem Johannem thesaurarium, presente fratre Radulpho
receptore Campanie, et aliis fratribus dicte domus de quorum nominibus
non recolit. Dixit eciam quod, post multas promissiones de observandis
statutis et secretis ordinis, fuit sibi traditum mantellum [p. 308]
ordinis ad collum, et tunc osculatus fuit receptorem suum et omnes alios
fratres. Et hoc facto, thesaurarius et dictus receptor duxerunt eum ad
partem, et ostenderunt sibi quamdam crucem in qua erat ymago Jhesu
Christi depicta, et fecerunt eum abnegare bis Christum et spuere supra
crucem bis. Et dixit per juramentum suum quod, de precepto recipientis,
osculatus fuit eum in inferiori parte spine dorsi, in umbilico et in
ore.
Item dixit per juramentum suum quod idem recipiens dixit et precepit
sibi quod si non posset continere, quod commisceret se carnaliter cum
sociis suis. Tamen dixit per juramentum suum quod nunquam commiscuit se
cum aliquo, nec aliquis cum eo.
Interrogatus utrum vi, vel metu tormentorum vel carceris, aut alia de
causa, in deposicione sua dixerit aut immiscuerit aliquam falsitatem,
aut tacuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit
puram veritatem propter salutem anime sue.
Item frater Johannes de Elemosina prope Pontisaram, claviger domus de
Malo Repastu, etatis XXXII annorum, ut dicebat, eodem modo juratus de se
et aliis in causa fidei dicere veritatem. Requisitus de tempore et modo
recepcionis sue, dixit per juramentum suum quod fuit receptus Parisius,
per fratrem Johannem de Turno tunc thesaurarium Parisius, quinque sunt
anni elapsi, presentibus fratre Guillermo de Arblayo elemosinario regis,
et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per
juramentum suum quod, post multas promissiones quas fecit de observandis
statutis dicti ordinis, apportata fuit ante eum quedam crux enea in qua
erat ymago Jhesu Christi, et peciit ab eo dictus recipiens utrum
crederet quod ille cujus erat ymago esset Deus, et ipse dixit quod sic.
Tunc fecit eum abnegare Christum ter et ter spuere: videlicet bis supra
crucem et ultimo spuit supra terram, fingens quod spueret supra crucem.
Dixit eciam per juramentum suum quod ille recipiens fecit sibi
promittere votum castitatis quantum ad mulieres; sed dixit sibi quod si
vellet et indigeret, commisceret se cum sociis suis. Dixit tamen quod
nunquam se immiscuit. Requisitus utrum vi, vel metu carceris [p. 309]
vel tormentorum, aut alia quacumque de causa, dixerit aut immiscuerit
aliquam falsitatem, aut tacuerit veritatem, dixit per juramentum suum
quod non; immo quod dixit puram et meram veritatem propter salutem anime
sue.
Item frater Petrus de Sivre filius domini Acherii de Sivre militis,
etatis sexdecim vel XVII annorum, miles dicti ordinis, morans apud
Latigniacum Siccum, juratus de se et aliis in causa fidei dicere
veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per
juramentum suum quod receptus fuit Parisius, in die Cinerum erit annus,
per fratrem Hugonem de Paraudo visitatorem Francie, in camera ipsius. Et
dixit per juramentum suum quod postquam juravit servare statuta ordinis,
et mantello ad collum suum posito, idem frater Hugo portavit et tenuit
ante eum quamdam crucem in qua erat depicta ymago Jhesu Christi, et
peciit ab eo utrum crederet in eum cujus ymaginem videbat. Qui respondit
quod sic: tunc dixit sibi quod male credebat, et fecit eum abnegare
Jhesum Christum ter et spuere qualibet vice supra crucem.
Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit in
umbilico et in ore solum. Requisitus utrum aliquis sibi injunxit quod
commisceret se cum sociis suis, dixit per juramentum suum quod nunquam
fuit sibi dictum vel injunctum.
Requisitus utrum vi, aut metu tormentorum, carceris, aut aliqua alia
causa, in sua deposicione dixerit falsitatem, dixit per juramentum suum
quod non; immo puram et meram dixerat veritatem.
Item frater Thomas de Quesneyo prope Britolium, etatis XLIII annorum vel
circa, testis eodem modo juratus de se et aliis in causa fidei dicere
veritatem, et requisitus de tempore et modo recepcionis sue in dicto
ordine, dixit per juramentum suum quod VIII anni sunt vel circa quod
fuit receptus apud Soisyacum Meldensis diocesis, per fratrem Hugonem de
Paraudo, presentibus fratre Nicolao Flammingo et quibusdam [p. 310]
aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum
quod, post multas promissiones factas per eum de observandis statutis et
secretis ordinis, quidam frater vocatus frater Galterius de Brabancia
duxit eum retro altare, et, ostensa sibi quadam cruce in qua erat ymago
Jhesu Christi, peciit ab eo utrum crederet in eo cujus erat ymago
depicta ibi; et respondit quod sic; et tunc, vellet, nollet, fecit eum
idem recipiens abnegare Jhesum Christum et spuere ter: videlicet bis
supra crucem, et tercia vice spuit ad terram, fingens spuere super
crucem. Interrogatus utrum alii fratres dicti ordinis recipiantur simili
modo, dixit quod credit quod sic. Interrogatus quare credit, dixit quod
credit pro eo quod fuit ita receptus. Interrogatus quid fuit sibi dictum
cum vovit castitatem, dixit per juramentum suum quod fuit sibi injunctum
quod commisceret se cum aliis fratribus, si indigeret, et hoc idem
permitteret aliis.
Interrogatus utrum vi, vel metu tormentorum, carceris, aut aliqua alia
causa, in sua deposicione dixerit falsitatem, dixit per juramentum suum
quod non, immo puram et meram dixerit veritatem.
Item frater Nicolaus de Capella, etatis quinquaginta annorum vel circa,
eodem modo juratus de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et
requisitus de tempore et modo recepcionis sue in dicto ordine, dixit per
juramentum suum quod fuit receptus in domo de Bello Visu Senonensis
diocesis, viginti anni sunt elapsi, per fratrem J. de Turno tunc
thesaurarium Parisiensem, presentibus fratribus Johanne dicto Le Grant
de Laigneville, et quibusdam aliis qui defuncti sunt. Dixit tamen per
juramentum suum quod, post aliquas promissiones factas de statutis et
secretis dicti ordinis observandis, fuit mantellum sibi positum ad
collum, et recipiens ostendit sibi crucem quamdam in qua erat ymago
Jhesu Christi crucifixi, et peciit ab eo utrum crederet in eo cujus
ymago ibi erat; et ipse respondit quod sic. Et tunc fuit compulsus per
eum, ut dixit, abnegare Jhesum Christum et spuere ter. Dixit eciam per
juramentum quod osculatus fuit dictum receptorem in umbilico et in ore.
Dixit eciam per juramentum suum requisitus quod, in emissione [p. 311]
voti castitatis, fuit sibi dictum quod si aliquis calor naturalis
moveret eum, refrigeret sese cum aliis fratribus suis; et hoc pateretur
de aliis. Interrogatus utrum vi, vel timore tormentorum, carceris, aut
aliqua alia causa, in sua deposicione dixerit falsitatem, dixit per
juramentum suum quod non; immo puram et meram dixit veritatem.
Item anno, indicione, mense, pontificatu, anno et loco predictis,
vicesima quinta die octobris, in dicti inquisitoris, nostrum notariorum
et infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater
Johannes de Crotoy, etatis quinquaginta sex annorum, preceptor domus de
Senevieres Meldensis diocesis, eodem modo de se et aliis dicere
veritatem in causa fidei; et requisitus de tempore et modo recepcionis
sue, dixit per juramentum suum quod XXVI anni sunt elapsi quod fuit
receptus apud Montem Suessionensem, per fratrem Herveum de Villa Petrosa
militem dicti ordinis, presentibus fratre Baldouino de Theri milite
dicti ordinis, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit
eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de observandis
statutis dicti ordinis, ille qui recepit eum ostendit sibi ymaginem
Jhesu Christi crucifixi in libro, et peciit ab eo utrum crederet in eum
cujus figura erat in libro; qui respondit quod sic. Et tunc dixit sibi
recipiens quod fatue credebat, et fecit eum ter abnegare Jhesum Christum
et ter spuere. Dixit tamen quod cavebat sibi quantum poterat ne spueret
supra crucem; fingebat tamen quod spueret supra crucem. Dixit tamen per
juramentum suum quod precepit sibi idem recipiens quod omnino abstineret
se a mulieribus; tamen si necessitas carnis urgeret eum, posset se
carnaliter cum fratribus commiscere. Requisitus de osculo, dixit per
juramentum suum quod osculatus fuit in umbilico et in ore. Requisitus
utrum vi, vel metu tormentorum vel carceris, aut aliqua alia causa, in
sua deposicione dixerit falsitatem, dixit per juramentum suum quod non,
immo puram et meram dixerit veritatem.
Item frater Johannes de Verreria frater serviens, juratus eodem [p. 312]
modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de
tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod triginta
anni sunt elapsi quod fuit receptus in domo de Malo Repastu, per fratrem
J. Francisci militem dicti ordinis, presentibus fratre Radulpho de
Triangulo fratre dicti ordinis, et quibusdam aliis de quorum nominibus
non recolit. Dixit eciam quod, [post] multas promissiones factas de
observandis statutis dicti ordinis, aportata fuit quedam crux in qua
erat ymago crucifixi; et fecit illum recipiens ter abnegare illum cujus
ymago erat ibi depicta, et ter spuere: bis supra crucem et semel ad
terram. Dixit eciam per juramentum suum quod precepit sibi quod
abstineret se a mulieribus, et commisceret se cum hominibus.
Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit
recipientem in fine spine dorsi semel, et semel in umbilico, et semel in
ore. Requisitus utrum vi, vel metu tormentorum vel carceris, aut alia de
causa, in deposicione sua dixerit falsitatem, dixit per juramentum suum
quod non; immo puram et meram dixerat veritatem.
Item frater Egidius d'Espernaut sur Aisne diocesis Suessionensis, etatis
sexaginta annorum, preceptor domus d'Amblers, juratus eodem modo de se
et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et
modo recepcionis sue, dixit per juramentum suum quod XXI anni sunt quod
fuit receptus in domo Montis Suessionensis, per fratrem Arnulphum de
Wissemalle, presentibus fratre Radulpho de Mersin et quibusdam aliis
fratribus de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum
suum quod, post multas promissiones factas ab eo de observandis statutis
dicti ordinis, quidam fratres, quorum unus vocabatur frater Baldoinnus
de Theri, et alius frater Johannes le Verjus, duxerunt eum ad quamdam
aliam partem, et ostenderunt sibi quamdam crucem in quodam missali in
qua erat figura Jhesu Christi depicta, et pecierunt ab eo utrum crederet
in illum cujus ymago erat ibi; respondit quod sic, et tunc dixerunt quod
male credebat, et preceperunt quod abnegaret Christum; quod [p. 313]
fecit ter, et ter spuit supra crucem, de mandato eorum.
Item dixit per juramentum suum quod injunctum fuit sibi quod abstineret
se omnino a mulieribus, sed audacter commisceret se cum fratribus suis,
et hoc pateretur ab aliis fratribus. Interrogatus de osculo, dixit per
juramentum suum quod osculatus fuit recipientem in umbilico et in ore
solum. Requisitus etiam utrum vi, vel metu tormentorum vel carceris, aut
aliqua alia causa, in deposicione sua dixit falsitatem, dixit per
juramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat veritatem.
Item frater Johannes Ducis de Taverniaco preceptor domus de Ivriaco,
etatis quinquaginta annorum vel circa, eodem modo juratus de se et aliis
in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo
recepcionis sue, dixit per juramentum suum quod viginti octo anni sunt
elapsi quod fuit receptus Parisius per quemdam fratrem vocatum Monachum
Gaudi, preceptorem terre ultramarine, et illa die qua fuit receptus
fuerunt recepti quindecim fratres cum eo. Dixit eciam per juramentum
suum quod ille qui recepit eum post multas promissiones factas de
statutis et aliis observanciis dicti ordinis observandis, recipiens
fecit sibi aportari unum missale super quo juravit servare predicta
statuta et observancias; posuit mantellum ad collum suum, et peciit ab
eo utrum crederet in Jhesum Christum, cujus imago erat depicta in dicto
missali, et ipse respondit quod sic, et tunc fecit eum abnegare ter
Jhesum Christum, et spuere ter super crucem. Dicit eciam per juramentum
suum quod idem recipiens precepit quod abstineret se omnino a
mulieribus, et si indigeret, poterat se commiscere cum fratribus suis,
et hoc idem pateretur de aliis fratribus. Interrogatus de capite de quo
supra fit mencio, dixit per juramentum suum quod vidit illud sex vicibus
in sex capitulis, et adoravit. Requisitus per juramentum suum qui
tenebat capitula, dixit per juramentum suum quod frater G. de Bellojoco
tunc Magister, et frater Hugo de Parando aliquociens. Requisitus per
juramentum suum utrum illi qui cum eo fuerunt recepti modo [p. 314]
predicto fuerunt recepti, dixit per juramentum suum quod credit quod
illi et omnes alii sunt et fuerunt recepti per istum modum. Requisitus
eciam utrum vi, vel metu tormentorum vel carceris, aut aliqua alia
causa, in deposicione sua dixerit falsitatem, dixit per juramentum suum
quod non; immo puram et meram dixerat veritatem.
Item anno, indicione, mense, pontificatu, anno et loco predictis,
vicesima sexta die octobris, in dicti inquisitoris, nostrum notariorum
et infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater
Johannes le Moine de Queuvres Suessionensis diocesis, morans apud
Latigniacum Siccum, etatis quadraginta annorum, ut dicit, eodem modo
juratus de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus
de tempore et modo recepcionis sue, dixit per juramentum suum quod bene
sunt quatuor decem anni vel circa quod fuit receptus apud Chevrutum in
Bria juxta Coulommiers Senonensis diocesis, per fratrem Hugonem de
Pruvino preceptorem de Bria, de mandato fratris Hugonis de Paraudo
preceptorem tunc Francie, presente fratre Philippo de Haya et quodam
alio fratre vocato Remigio, qui nunc moratur, ut credit, in domo Montis
Suessionensis. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas
promissiones de statutis et observanciis dicti ordinis observandis, idem
recipiens precepit sibi quod si calor naturalis moveret eum, quod non
commisceret se cum mulieribus, sed quod commisceret se cum fratribus
suis, et hoc pateretur de aliis fratribus. Dixit eciam per juramentum
suum quod recipiens, ipso ducto ad partem, fecit aportare quandam crucem
in qua erat ymago Jhesu Christi, et peciit ab eo utrum crederet quod
ille cujus ymago erat ibi esset Deus; qui dixit per juramentum suum quod
respondit quod sic, et tunc dictus recipiens fecit eum Jhesum Christum,
cujus ymago erat ibi, abnegare ter, et qualibet vice spuere. Requisitus
de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit eum bis
solummodo, videlicet semel in umbilico, et semel in ore. Requisitus de
capite de quo fit supra mencio, dixit quod nichil scit, et quod nunquam
fuit in capitulis. Et dixit per juramentum suum quod ipse et quidam
frater dicti ordinis vocatus frater Henricus Flamingus [p. 315]
condixerant inter se quod irent ad sedem apostolicam ad impetrandum
absolucionem suam et licenciam transeundi ad aliam religionem.
Requisitus utrum vi, vel metu tormentorum vel carceris, aut aliqua alia
causa, in sua deposicione dixit falsitatem, dixit per juramentum suum
quod non; immo puram et meram dixerat veritatem.
Item frater Johannes de Turno thesaurarius Templi Parisiensis, etatis
quinquaginta quinque annorum vel circa, juratus eodem modo de se et
aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et
modo recepcionis sue, dixit per juramentum suum quod ipse fuerit
receptus in domo de Malo Repastu, per fratrem Johannem de Turno
predecessorem suum thesaurarium Templi Parisiensis quondam, triginta duo
anni sunt elapsi vel circa, presente fratre Guillelmo de Forgia et
quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per
juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis
dicti ordinis observandis factas, dictus recipiens duxit ipsum retro
altare, et ostendit sibi crucem quamdam in qua erat depicta ymago Jhesu
Christi crucifixi, et peciit utrum crederet in illum cujus erat imago
picta ibi, qui respondit quod sic; et postea, de mandato dicti
recipientis abnegavit Jhesum Christum semel tantum, et spuit supra
crucem semel. Dixit eciam per juramentum suum quod idem recipiens eumdem
receptum osculatus fuit post predicta ter, scilicet: primo in fine spine
dorsi, secundo in umbilico, et tercio in ore. Requisitus de voto
castitatis quid fuit sibi injunctum, dixit per juramentum suum quod
inhibitum fuerit sibi ne cognosceret mulieres, sed si aliquis calor
naturalis moveret eum, poterat se commiscere cum fratribus suis; et hoc
similiter pateretur de eis; dixit tamen per juramentum suum quod nunquam
fecit, nec vidit aliquem qui faceret. Requisitus per juramentum suum
utrum illos fratres quos recepit modo quo fuit receptus receperit, dixit
quod sic. Requisitus de capite de quo fit mencio supra, dixit per
juramentum suum quod vidit semel quoddam capud depictum in quadam
assere, quod ipse adoravit in quodam capitulo, et alii [p. 316]
similiter. Requisitus utrum vi, vel metu tormentorum aut carceris,
aliqua alia causa, in sua deposicione dixerit falsitatem, dixit per
juramentum suum quod non, immo puram et meram recognovit veritatem.
Acta sunt hec anno, indicione, mense, pontificatu, loco et diebus
predictis, presente religioso fratre Reginaldo de Credolio ordinis
Predicatorum, nobilibus viris domino Hugone de Cella milite, ac
Guillelmo de Choques civitate Parisiensi, et pluribus aliis testibus, ad
premissa, dictis diebus vicesima quarta, vicesima quinta et vicesima
sexta octobris acta, vocatis specialiter et rogatis.
Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte
Romane ecclesie auctoritate notarius publicus, premissis confessionibus
et omnibus aliis et singulis, prout in presenti carta seu pecia et in
precedentibus signo meo signatis plenius continentur, una cum
suprascriptis testibus et magistris Johanne de Pruvino, Gaufrido
Enguelor dicto Chalop, Eveno Phili et Jacobo de Virtuto publicis
notariis, presens interfui, et, de mandato dicti inquisitoris, huic
instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque meo signo
solito signavi rogatus.
Et ego Gaufridus Enguelor dictus Chalop, clericus Dolensis diocesis,
apostolica auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis
actis, dicta die XXIIII^a octobris, presens una cum dictis testibus et
notariis publicis hic subscriptis, presens interfui, in testimonium
premissorum me subscripsi, et signum meum apposui consuetum vocatus et
rogatus.
Et ego Evenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis,
apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis,
prout in presenti carta et in precedentibus signo meo signatis plenius
continentur, una cum testibus predictis ac suprascriptis notariis,
presens interfui, hic me subscripsi, et una cum signis et
subscripcionibus ipsorum notariorum signum meum apposui rogatus.
Et ego Jacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, [p. 317]
publicus imperiali auctoritate notarius, premissis confessionibus et
omnibus aliis et singulis, prout in tribus cartis seu peciis immediate
precedentibus signo meo signatis plenius continentur, una cum
suprascriptis testibus et magistris Amisio de Aureliano, Johanne de
Pruvino, Gaufrido Enguelor dicto Chalop et Eveno Phili publicis
notariis, presens interfui, et de mandato dicti inquisitoris huic
instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, signoque meo
solito signavi rogatus.
In nomine Domini amen. Anno ejusdem millesimo trecentesimo septimo,
indicione sexta, mense octobris, vicesima septima die ejusdem mensis,
pontificatus sanctissimi patris domini Clementis divina providencia
pappe quinti anno secundo, per presens publicum instrumentum pateat
universis quod in religiosi et honesti viri fratris Guillelmi de Sancto
Evurcio prioris conventus Predicatorum Parisius, commissarii, religiosi
et honesti viri fratris Guillermi de Parisius inquisitoris heretice
pravitatis in regno Francie, auctoritate apostolica deputati, nostrum
notariorum publicorum et infrascriptorum testium presencia, in domo
Templi Parisiensis, personnaliter constitutus frater Bernardus de Brocia
custos domus de Sarnay, etatis quinquaginta annorum, ut dicebat, testis
juratus de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, dixit per
juramentum suum quod receptus fuit in domo de Malo Repastu, per fratrem
Johannem de Turno thesaurarium tunc Parisiensem, decem anni sunt elapsi
vel circa, dixit eciam per juramentum suum quod, post multas
promissiones de statutis et secretis ordinis observandis, et mantello
sibi ad collum posito, ille qui recepit eum precepit sibi quod
oscularetur eum in umbilico, quod fecit, et postea in ore; quo facto,
ostendit sibi quamdam crucem in qua erat ymago Jhesu Christi, et fecit
eum abnegare Jhesum Christum et spuere semel super crucem. Dixit eciam
per juramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod omnino
abstineret a mulieribus, sed dabat sibi licenciam commiscendi se
carnaliter cum fratribus suis, et quod pateretur de sociis suis hoc.
Idem requisitus de capite de quo fit mencio supra, dixit per [p. 318]
juramentum suum quod nichil scit. Requisitus utrum vi, vel metu carceris
vel tormentorum, dixit aliquam falsitatem vel immiscuerit in deposicione
sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit veritatem.
Item frater Petrus de Grumesnil Belvacensis diocesis, presbyter dicti
ordinis, etatis XXVII annorum vel circiter, juratus eodem modo, et
interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod fuit receptus apud Sommerens, in instanti festo Omnium
Sanctorum erunt quatuor anni vel circa, et fuit receptus per fratrem
Robertum de Sancto Pantaleone, presentibus domino Auberto dicti ordinis
presbytero, et fratre Guillelmo de Montemorencio. Dixit eciam per
juramentum suum quod, post multas promissiones de observandis statutis
dicti ordinis factas, dictus recipiens precepit sibi quod oscularetur
eum in umbilico, et postea in ore. Dixit eciam per juramentum suum quod
dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem eneam in qua erat ymago
Jhesu Christi crucifixi, et peciit ab eo utrum crederet in eum cujus
ymago erat ibi, qui respondit quod sic, et tunc ipse dixit: Oportet quod
tu abneges eum ter. Et tunc ipse abnegavit ter, et spuit semel supra
crucem, et ore tantum modo, et non corde. Dixit eciam per juramentum
suum quod dictus recipiens precepit sibi quod omnino abstineret a
mulieribus, et si aliquis calor naturalis moveret eum, quod commisceret
secum fratribus suis. Dixit tamen quod nunquam fecit, nec ab eo fuit
petitum. Dixit eciam per juramentum suum quod de capite nichil scit.
Requisitus utrum vi, vel metu carceris vel tormentorum, dixerit aliquam
falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum
quod non, immo dixit veritatem. Presentibus domino Petro de Blevon,
fratre Amodeo ordinis Sancti Augustini, bachalario in theologia, priore
Sancti Augustini Parisiensis, magistro Johanne de Crespeio, P. de
Pruneto, fratre Johanne de Ruella ordinis Predicatorum.
Item frater Thomas de Breele presbyter dicti ordinis, etatis XXX
annorum vel circa, juratus eodem modo et requisitus dicto [p. 319]
tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit
receptus in domo templi Attrebatensis, octo anni sunt elapsi, per
fratrem Guillermum Normannum preceptorem ballivie, presentibus fratre
Petro de Sacco, fratre Symone dicte domus, et quibusdam aliis de quorum
nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod propter
multas observancias dicti ordinis, et posito sibi mantello ad collum,
dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem ligneam in qua erat ymago
Jhesu Christi depicta, et precepit sibi in virtute obediencie quod ter
spueret super crucem in despectu ejus qui passus fuerat in ea, et quod
negaret eum, quod facere recusavit quantum potuit, et tamen hoc fecit
finaliter, ductus timore ne incarceraretur. Dixit eciam per juramentum
suum quod osculatus fuit dictum receptorem in umbilico et in ore solum.
Dixit eciam per juramentum suum quod dictus receptor injunxit sibi quod
si aliquis calor naturalis moveret eum, quod commisceret se cum
fratribus suis, et quod hoc pateretur de aliis fratribus suis. Dixit
tamen quod nunquam fecit, nec fuit requisitus. De capite, dixit quod
nichil scit. Requisitus utrum vi, vel metu carceris vel tormentorum,
aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per
juramentum suum quod non; immo dixit veritatem.