Post hec, die Martis sequenti, que fuit XVI dies dicti mensis Marcii,

fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum episcoporum Mimatensis et

Lemovicensis, et archidiaconi Tridentini, aliis excusatis, [p. 53]

frater Garinus de Corbon serviens lathomus, Lingonensis diocesis, testis

supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum, quia

dimiserat ipsum post capcionem suam, et radi fecerat sibi barbam, cum

quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus Senonis per dominum

episcopum Aurelianensem, quinquagenarius vel circa. Lectis autem et

diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod

nullum alium viderat recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorum,

unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de contentis in ipsis

articulis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum per fratrem

Hugonem de Cabilone militem, quem credit vivere, circa instans festum

Assumptionis beate Marie erunt X anni vel circa, in capella domus Templi

de Espalhiaco diocesis Lingonensis, presentibus fratribus Roberto

Lescolhe preceptore dicte domus Stephano de Biceyo presbitero dicte

domus, et Thoma preceptore de sancto Medardo, deffunctis, a quo

receptore, instructus per alios, peciit frequenter panem et aquam et

societatem ordinis; quibus sibi concessis, fecit eum vovere et jurare

castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et

bonas consuetudines ordinis, et quod non revelaret secreta capitulorum

eciam illis fratribus qui non adfuissent in eis. Et imposito sibi

mantello, omnes astantes osculati fuerunt eum in ore; sed prius dictus

testis fuit osculatus predictum receptorem in dorso super pannos;

ostensa sibi quadam cruce metallina ante dictum osculum in qua erat

ymago Crucifixi, quam dictus presbiter tenebat in manu, et precepto ei

per dictum receptorem quod spueret super eam, ipse tamen noluit spuere

supra eam, sed spuit juxta. Item, dixit quod post dictam spuicionem

precepit ei quod abnegaret Deum, et ipse testis, dicto receptore dicente

quod hoc oportebat eum facere, et fratribus astantibus suadentibus quod

hoc faceret, abnegavit Deum, ore non corde; de quibus dixit se fuisse

confessum, infra octo dies tunc sequentes, fratri Jacobo quondam

conventuali fratrum Minorum de Castellione super Seccanam, et absolutus

ab eo, qui dixit ei quod male fecerat, et pocius illi qui preceperant

sibi talia, et imposuit ei quod jejunaret in pane et aqua sextis [p. 54]

feriis a Paschate usque Pentecosten, quod et fecit. Alia inhonesta non

intervenerunt in recepcione sua predicta nec post, et credit quod

communiter predicta illicita intervenirent in recepcionibus aliorum vel

post. Item, dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, et quod alii

fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite

celebrarent. Si quis exivisset ordinem post recepcionem, fuisset

excommunicatus, ut audivit dici. Clandestine recipiebantur, nullis

presentibus nisi fratribus ordinis, ita quod filii ipsius testis, quos

habuerat in seculo, non potuerunt sue recepcioni adesse; ex quibus

credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis

cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Audivit dici quod absque

licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri, sed sibi non

fuit inhibitum. Fratres ordinis scientes errores fuerunt negligentes

quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et

hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in

quibus extitit commoratus ante ingressum et post. Audivit dici quod

eorum capitulia, januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus

ordinis, tenebantur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus

ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt

exorta. Confessata per eum credit quod erant nota fratribus ordinis,

contra quem magnus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad

cujus deffensionem se non obtulerat. Nec sic deposuerat prece, precepto,

timore, amore, odio vel comodo temporali habito vel habendo, sed pro

veritate dicenda, ut dixit. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc

suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Stephanus de Brolio Cathalanensis diocesis serviens, testis supra

juratus, sexagenarius vel circa, agricola, non defferens mantellum

ordinis quia voluntarie ipsum dimiserat, et radi fecerat sibi barbam,

cum quo Senonis inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per

dominum episcopum Aurelianensem, lectis et diligenter expositis [p. 55]

sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium viderat

recipi in ordine, nec capitulis interfuerat eorumdem, unde nec sciebat,

nec credebat, nec audiverat dici de contentis in dictis articulis nisi

quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum, circa festum Omnium

Sanctorum proximo preteritum fuerunt VIII anni vel circa, in quadam aula

domus Templi de Brolio Cathalanensis diocesis, per fratrem Poncium de

Longo Campo militem, quondam preceptorem dicte domus, presentibus

fratribus Johanne de Buris, presbitero dicte domus, et Geraldo

servienti, cujus cognomen ignorat, qui morabatur, apud Malam Domum

ejusdem diocesis, deffunctis; a quo receptore peciit instanter et

frequenter panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et

de astancium consilio sibi concessis, predicto ei quod bene deliberaret,

fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio,

servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et non revelare

secreta capitulorum; et imposito sibi mantello, alii fratres astantes,

sed non ipse receptor, fuerunt eum osculati in ore. Postque precepit ei

dictus receptor quod abnegaret Deum, et ipse abnegavit ore non corde; et

quod spueret super quamdam crucem metallinam, in qua erat ymago

Crucifixi, positam super quodam tapeto ad terram, et ipse testis spuit

non supra sed juxta; sed non recolit, ut respondit requisitus, an

abnegacio spuicionem precesserit vel contrarium. Dixit eciam quod, de

dicti receptoris mandato, fuit eum osculatus, pannis intermediis, inter

braccale et zonam, et credit quod predicta illicita et non alia

intervenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis, qui

credebant ecclesiasticis sacramentis, sicut credit, quorum eciam

sacerdotes debite celebrabant, ut estimat. Juravit ordinem non exire,

credens quod alii idem jurarent, et quod esset suspicio contra eos quia

clandestine recipiebantur, et quod cordule sumpte unde volebant, quibus

cingebantur super camisias cum quibus jacebant, non tangerent capita

ydolorum. Injunctum fuit ei quod non revelaret modum sue recepcionis, de

quo fuit confessus dicto presbitero et absolutus ab eo; et jejunavit

certis diebus sibi impositis in pane et aqua. Fratres ordinis [p. 56]

scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec

denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem in domibus ordinis

in quibus exstitit commoratus vidit convenienter fieri et servari.

Audivit dici quod, januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus

ordinis, eorum capitulia tenebantur, et credit quod ordinata per

Magistrum cum conventu, si fuissent bona et licita, fuissent servata in

ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt

exorta; cujus fratribus nota erant confessata per eum, ut credit.

Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos confessos fuisse contra

ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat. Nec sic deposuerat

prece, precepto, timore, amore, odio vel comodo temporali habito vel

habendo, sed pro veritate dicenda, ut dixit; cui fuit injunctum quod non

revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint

publicate.

Frater Robertus de Correnflos presbiter, curatus ecclesie de Bralli

Ambianensis diocesis, testis supra juratus, etatis XXXVI annorum vel

circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat vetustate

consumptum, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum

Remensem, cum quo inquisiverat in concilio Remensi, lectis et diligenter

expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod non viderat

recipi in ordine nisi fratrem Fulconem de Nuylhi servientem, testem

supra examinatum, receptum in capella domus Templi de Belvaco, per

fratrem Robertum de Sancto Justo presbiterum, quondam preceptorem dicte

domus, anno illo quo ipse testis fuit receptus, presentibus fratribus

Rogerio quondam de Marselhes, Philippo de Lavercines, teste supra jurato

nondum examinato, in cujus recepcione vel post nichil vidit nec scivit

fieri illicitum, unde nesciebat nec audiverat dici de contentis in

dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum a

dicto fratre Roberto, circa festum beati Martini hiemalis proximo

preteritum fuerunt VIII anni vel circa, in capella domus Templi de

Morlenis Belvacensis diocesis, presentibus dicto fratre Philippo, et

fratribus Petro de Laya, et Clemente de Hodenvilha servientibus, [p. 57]

deffunctis; a quo receptore instanter et frequenter petitis pane et

aqua, societate et paupere habitu ordinis, eique responso quod bene

deliberaret, quia oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem, et

subjici aliene, esurire quando vellet comedere, et vigillare quando

vellet dormire, et multa alia dura et aspera sustinere, finaliter fecit

eum vovere et jurare castitatem, vivere sine proprio, et obedire omnibus

preceptoribus qui preponerentur eidem, servare bonos usus et bonas

consuetudines ordinis. Quo facto, imposuit ei mantellum, et ipse et

astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde precepit dictus receptor

Philippo et Petro predictis quod exirent et irent ad officia sua

exequenda; et cum illi recessissent, precepit ipse receptor eidem testi

quod abnegaret Deum, in presencia dicti Clementis; et cum ipse

resisteret, dicens quod hoc nullo modo faceret, dictus receptor dixit ei

quod oportebat eum abnegare, quia nisi hoc faceret volens, alias faceret

invitus, et quod abnegaret saltem ore non corde; et tunc ipse testis

abnegavit ore non corde. Postmodum precepit ei quod spueret super

quamdam crucem ligneam, ut sibi videtur, nec recordatur si erat ibi

aliqua ymago, allatam per dictum Clementem de juxta altare; et cum ipse

testis resisteret, dictus receptor dixit ei quod hoc oportebat eum

facere, et tunc ipse testis spuit juxta non supra dictam crucem. Item,

dixit sibi dictus receptor quod, si moveretur calore naturali, poterat

carnaliter commisceri cum fratribus ordinis et ipsi poterant cum eo, et

ipse debebat hoc pati secundum puncta ordinis; ipse tamen nunquam hoc

fecit nec fuit requisitus, nec credit quod fratres ipsius ordinis illud

peccatum committerent. Item, precepit ei quod oscularetur eum in

umbilico, et dictus testis, elevato supertunicali ipsius receptoris per

ipsum receptorem, fuit eum osculatus prope umbilicum supra tunicam. Alia

illicita non intervenerunt in dicta recepcione sua nec post, credens

quod eadem intervenirent in recepcionibus aliorum vel post et

uniformiter ubique reciperentur. Item, credit se credere quod fratres

ordinis alii bene crederent ecclesiasticis sacramentis, et quod ipse

celebrabat in ordine secundum formam Ecclesie, credens quod alii [p. 58]

presbiteri ordinis eodem modo celebrarent; nec fuit sibi inhibitum nec

audivit aliis inhiberi quod non dicerent verba canonis. Statim pro

professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod

esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur

supra camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis quod non revelarent

secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione.

Dicebatur eis quod sacerdotes ordinis habebant super eos majorem

potestatem quam alii, et quod ideo debebant eis confiteri; et ipse

testis fuit receptori suo confessus de illicitis que intervenerant in

dicta sua recepcione, qui absolvit eum, imposita sibi penitencia quod

non interesset deinceps in loco in quo talia fierent; et dixit ei quod,

ex quo predicta fecerat ore non corde, non multum peccaverat. Fratres

scientes errores dictos fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec

denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter

fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus; et

fuit ei preceptum per receptorem quod debite acquireret ordini absque

alterius injuria. Audivit dici quod clam eorum capitulia tenebantur,

nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Licita et honesta ordinata

per Magistrum cum conventu fuissent servata in toto ordine, contra quem

nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Credit quod

confessata per eum essent nota fratribus ordinis, et quod magnus

Magister et alii confessi fuerint illa que littere apostolice continent

eos confessos fuisse contra ordinem, ad cujus deffensionem se, tamquam

fatuus et simplex, una cum aliis obtulerat, sicut dixit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me

Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XVII dies dicti mensis [p. 59]

Marcii, fuit adductus ad presenciam eorundem dominorum commissariorum et

domini Mathei, in domo predicta fratrum Minorum, Bertrandus de Somorens

Ambianensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum,

quadraginta quinque annorum vel circa, non defferens mantellum ordinis,

quia voluntarie ipsum dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo

inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum

Remensem in concilio Remensi. Lectis autem et diligenter expositis sibi

omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec

audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe quod

frater Michael miles quondam, cujus cognomen ignorat, in instanti festo

Ramis palmarum erunt decem anni vel circa, recepit ipsum testem, et

Johannem de Noviomo, et Johannem Gastel, qui fuit tempore capcionis

serviens, de quorum vita vel morte non habet certitudinem, simul in

capella domus Templi de Bosco in Viromandia Noviomensis diocesis,

presentibus fratribus Petro de Frayniches presbitero, Roberto lo Diable

serviente, deffunctis, in hunc modum: nam cum requisivissent pluries et

instanter panem, et aquam, et societatem, et pauperem vestitum ordinis,

et finaliter concessisset eis, prestito per juramentum quod non habebant

infirmitatem latentem, nec erant excommunicati, nec servilis

condicionis, nec alteri religioni obligati, fecit eos vovere et jurare

castitatem, vivere sine proprio et obedire omnibus preceptoribus qui

preponerentur eisdem. Impositis autem eis mantellis, receptor et alii

astantes osculati fuerunt eos in ore, et instruxit eos quot _Pater

noster_ dicerent pro horis suis, et qualiter regerent se in ordine. Post

que allata nescit per quem quadam cruce metallina, in qua erat ymago

Crucifixi, et ostensa eisdem, dixit eis: Vos promisistis et jurastis

obedienciam preceptoribus vestris; secundum puncta ordinis, debitis

abnegare Deum, unde precipio vobis, quod abnegetis. De quo precepto ipse

testis et alii fuerunt plurimum stupefacti, et responderunt quod hoc

nullo modo facerent, sed finaliter omnes tres abnegaverunt Deum vel

Jhesum Christum, sed non bene recolit, ut respondit interrogatus, quid

eorum precepit receptor abnegari et quid abnegaverunt certum, [p. 60]

tamen se esse dixit quod eorum alterum dictus receptor nominavit, et

ipsi abnegaverunt. Item, dixit quod postea precepit eis quod spuerent

super dictam crucem, quia hoc erat de punctis dicti ordinis, et tunc

ipsi recepti spuerunt juxta non super dictam crucem; premissa fecit

dictus testis ore non corde, credens idem de aliis, propter signa

displicencie que pretendebant. Requisitus quis eorum primo fecit

abnegacionem et spuicionem predictas, dixit quod predictus Johannes de

Noviomo fuit primus in faciendo predicta, et ipse testis secundus, et

alter Johannes tercius. Postmodum dictus receptor dixit eis quod, si

moverentur calore naturali, poterant carnaliter commisceri cum fratribus

ordinis et illi secum, et quod unus de alio debebat pati, secundum

puncta ordinis; ipse tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit

quod fratres ordinis peccatum illud committerent. Deinde precepit eis

quod oscularentur eum in ano; ipsi tamen non fuerunt eum inibi osculati,

sed elevatis pannis predictum receptorem fuerunt osculati in spina dorsi

nuda, et hoc fecerunt, quia dixit eis quod erat de punctis ordinis.

Requisitus quis eorum primo fecit osculum supradictum, respondit quod

dictus Johannes de Noviomo primo, ipse testis secundo et alter Johannes

ultimo fecerunt osculum supradictum. Requisitus si scit vel credit quod

alii reciperentur in ordine per modum per eum confessatum, respondit se

nescire, quia non vidit aliquos alios recipi; credit tamen quod alii

communiter reciperentur in ordine sicut se et alios duos deposuit fuisse

receptos. Credit ecclesiasticis sacramentis; credens eciam quod alii

crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim

habebantur pro professis. Recepciones fiebant clandestine, scilicet

nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset mala

suspicio contra eos. Cordulis cingebantur super camisias, quas

recipiebant unde volebant. Injunctum fuit eis quod non revelarent

secreta capitulorum, et sub hoc continebatur modus recepcionis, et qui

revelassent fuissent puniti, nescit qualiter. Fratres scientes errores

predictos negligentes fuerunt quia non correxerunt eos nec

denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit [p. 61]

convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit moratus.

Audivit dici quod capitulia tenebantur secrete, nullis presentibus nisi

fratribus ordinis. Quod magnus Magister cum conventu suo ordinasset

totus ordo servare tenebatur, sicut credit et audivit dici. Credit quod

errores predicti confessati per eum longo tempore duraverunt in ordine,

nescit tamen quanto. Grandia scandala, suspicio et infamia nunc sunt

exorta contra ordinem Confessata per eum credit nota et manifesta esse

inter fratres ordinis, non inter alios. Audivit dici magnum Magistrum et

alios confessos fuisse aliquos errores contra ordinem, credens quod

illos confessi fuerint de quibus ipse supra deposuit. Ad deffensionem

ordinis se obtulerat. Interrogatus quare se offerebat ex quo sciebat

errores predictos, respondit quod ideo quia alii se offerebant, modo

tamen non deffenderet.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Adamus de Inferno serviens, Noviomensis diocesis, testis supra

juratus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat

volutarie, et radi sibi fecerat barbam, postquam absolutus et

reconciliatus fuerat per dominum Remensem archiepiscopum et inquisiverat

cum eodem, quinquagenarius vel circa, lectis autem et diligenter

expositis sibi omnibus et singulis articulis, repetita protestacione

quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto

domino archiepiscopo, respondit se nescire nec audivisse dici de

contentis in ipsis articulis, quia parum fuit in ordine, nisi quod

sequitur. Ipse namque fuit receptus, circa festum Omnium Sanctorum

proxime preteritum fuerunt quatuor anni, in capella domus Templi de

Morlenis Belvacensis diocesis, per fratrem Johannem de Nans presbiterum

quondam, de mandato fratris Roberti de Sancto Justo quondam, presentibus

fratribus Philippo de Lavarcines, teste supra jurato sed nondum [p. 62]

examinato, et Adam nato de comitatu Pontivi serviente, cujus cognomen

ignorat, quem credit vivere, in hunc modum: nam petitis pane et aqua,

societate et paupere vestitu ordinis, et sibi concessis, fecit eum

vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, et vivere

sine proprio; et imposito sibi mantello, receptor et astantes fuerunt

eum osculati in ore. Et eo instructo quot _Pater noster_ diceret pro

horis suis, et qualiter regeret se in ordine, et aliquibus casibus

expositis propter quos poterat incurrere diversas penas, et dicto eis

quod de aliis casibus informaretur per antiquos religionis, precepit ei

quod abnegaret Jhesum Christum; et cum ipse testis responderet se hoc

nullo modo facturum, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia ita

faciebant alii et hoc erat de punctis religionis; et tunc ipse testis,

dolens et timens, ut dixit, abnegavit Jhesum Christum ore non corde.

Postea precepit ei quod spueret super quamdam crucem metallinam quam

tenebat idem receptor in manu sua, in qua erat ymago Crucifixi, et ipse

testis cum dolore et timore spuit non supra sed juxta dictam crucem.

Deinde dixit ei quod secundum dicta puncta poterat carnaliter commisceri

fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec credit quod in

ordine fieret. Item, dixit quod de precepto dicti receptoris, fuit

osculatus super carnem nudam in umbilico dictum Philippum; prius tamen

dixerat quam, quando predicta illicita intervenerunt, omnes recesserunt

de capella preter ipsum testem et dictum receptorem. Sed modo super hoc

interrogatus, dixit quod predictus Philippus, qui erat preceptor dicte

domus, redierat ad capellam, et tunc dictus receptor dixit ei quod

alterum eorum debebat osculari in umbilico. Alia illicita non

intervenerunt in dicta sua recepcione vel post, quod ipse recolat, et

predicta illicita et licita que deposuit intervenisse in recepcione sua,

credit quod intervenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum

ordinis pocius quam contrarium, quia vidit ea intervenire in recepcione

Geraldi de Folqueriis quondam, qui fuit simul et per eundem, et eisdem

presentibus, receptus cum eo. Dixit tamen semel quod non viderat [p. 63]

intervenire illicita predicta in recepcione dicti Geraldi, statim cum

avisasset se, dixit quod ea viderat fieri. Requisitus quis eorum primo

fecit dicta illicita, respondit se non recordari. Requisitus qui fuerunt

presentes quando dictus Geraldus fecit predicta illicita in eodem loco

in quo deposuit se predicta fecisse, et si fuit eadem crux, respondit

quod sic: Item, dixit se credere quod eorum sacerdotes debite

celebrarent, et quod alii fratres crederent ecclesiasticis sacramentis,

quibus ipse credebat. Dictum fuit ei in recepcione sua quod statim pro

professo habebatur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi

fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super

camisias cum quibus jacebant. Injunctum fuit ei quod non revelaret

secreta capitulorum nec modum recepcionis sue, et fuit ei dictum quod si

revelaret, perderet habitum. Absque licencia, excepto casu necessitatis,

non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres scientes

errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt

Ecclesie. Nescit si elemosine et hospitalitas servabantur debite in

ordine vel non, quia fuit tantum in quadam domo ordinis apud Belvacum

moratus, in qua non erat consuetum elemosinas fieri nec hospitalitatem

servari. Ordinata per Magistrum cum conventu totus ordo servasset,

contra quem, propter predicta, grandia scandala, suspicio et infamia

sunt exorta. Confessata per eum credit quod essent nota fratribus

ordinis, contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliqua

fuisse confessos; ad cujus ordinis deffensionem se, ex fatuitate sua,

obtulerat, sicut dixit. Nec sic deposuerat prece, precepto, timore,

amore, odio vel temporali comodo habito vel habendo, sed pro veritate

dicenda, sicut dixit; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Philippus de Lavercines serviens, Belvacensis diocesis, testis

supra juratus, septuagenarius et ultra, qui voluntarie mantellum ordinis

dimiserat et radi fecerat sibi barbam, et in concilio Remensi absolutus

et reconciliatus fuerat per dominum archiepiscopum Remensem, [p. 64]

repetita protestacione quod non intendit recedere a deposicione per eum

facta coram dicto domino archiepiscopo, lectis et diligenter expositis

sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere,

nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe

se fuisse receptum, circa festum Nativitatis Domini proximo preteritum

fuerunt XXX anni et plus, in capella domus templi de Somorens

Ambianensis diocesis, per fratrem Galterum d'Este quondam militem, tunc

preceptorem de Pontivo, presentibus fratribus Radulpho de Sorney, Jacobo

de Rubeo Monte, Bartholomeo de Cays et Roberto de Rozis deffunctis; a

quo petitis pane et aqua, societate et paupere vestitu ordinis amore Dei

sibi concedi, et responso ei quod bene deliberaret, quia si intraret,

statim pro professo haberetur, et oporteret eum voluntati subjici

aliene, et multa dura et aspera sustinere, cum ipse testis instaret pro

sua recepcione, imposuit ei mantellum, et ipse et astantes fuerunt eum

osculati in ore. Postea fecit eum vovere et jurare super quemdam librum

castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio. Deinde allata per unum

ex dictis fratribus, nescit per quem, quadam cruce lignea, in qua non

recolit si erat ymago Crucifixi, et in terram posita, precepit ei quod

abnegaret Deum et dictam crucem et spueret super eam, quia hoc debebat

facere secundum puncta ordinis eorum; et ipse testis, in presencia

predictorum, abnegavit Deum et dictam crucem, et spuit juxta non super

ipsam, ore non corde; et fuit eum osculatus, de mandato ipsius

receptoris, in umbilico super camisiam. Dixit ei insuper quod, secundum

dicta puncta, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et ipsi

cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret.

Requisitus si scit vel credit, vel audivit dici, quod licita vel

illicita que deposuit intervenisse in recepcione sua intervenirent

communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis, respondit quod ipse

viderat recipi secundum eundem modum fratrem Adam de Inferno, testem

proximo examinatum, per fratrem Johannem de Nans presbiterum quondam,

per unum annum vel circa ante capcionem eorum, in capella domus [p. 65]

Templi de Morlenis, presente fratre Adam Colli Ordei. Requisitus si bene

recolebat quod dictus Adam de Inferno osculatus fuerit in umbilico

receptorem suum vel ipsum testem, respondit quod sic, sed non recolit

quem eorum. Requisitus si ipse et dictus Adam Colis Ordei exiverant

capellam predictam in qua receptus fuit dictus Adam de Inferno priusquam

idem Adam faceret dictum osculum et alia illicita predicta, respondit

quod non, quod ipse recolat, et eis presentibus, videntibus et

audientibus, intervenerunt predicta. Requisitus si recolebat qualis

esset crux juxta quam spuerat dictus Adam de Inferno, respondit se non

recordari. Requisitus si aliquis alius fuerat receptus cum dicto Adam de

Inferno, respondit quod sic, et per eumdem modum, frater Gerardus de

Folqueriis. Requisitus quis eorum primo fecerat predicta illicita,

respondit se non recordari. Requisitus quem fuerat osculatus in umbilico

dictus frater Gerardus, respondit quod dictum fratrem Johannem de Nans.

Item, dixit se vidisse recipi per eumdem modum, ut sibi videtur, sunt XX

anni vel circa, in capella domus Templi de Belvaco, per fratrem Robertum

de Sancto Justo presbiterum quondam, fratrem Albertum de Belvaco

presbiterum quondam, non recolit quibus presentibus, et fratrem Lucham

de Grandi Villarii servientem quondam, sunt XII anni vel circa, in

capella domus Templi de Bellenval Ambianensis diocesis, per fratrem

Garinum de Grandi Villarii militem quondam, presente fratre Petro Minhot

presbitero quondam; plurium recepcionibus non recolit se adfuisse, ut

dixit. Requisitus si interfuerat recepcioni fratris Fulconis de Nuylhi

servientis, testis supra examinati, recepti in capella domus Templi de

Belvaco, per dictum fratrem Robertum, respondit se non recordari.

Requisitus iterato si scit, vel credit, vel audiverat dici quod dicta

illicita confessata per eum intervenirent communiter in recepcionibus

aliorum quos non vidit recipi, respondit se pocius credere quod sic quam

contrarium, sed aliter nesciebat. Item, dixit quod ipse bene credebat

ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo

crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine

recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. [p. 66]

Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus

jacebant. Injungebatur eis ne illis qui non erant de ordine revelarent

secreta capitulorum nec modum recepcionis eorum, et curati eorum

dicebant quod non poterant aliis absque eorum licencia confiteri; hoc

tamen non servabant. Item, dixit de illicitis confessatis per eum fuerat

confessus dicto fratri Roberto de Sancto Justo et aliis sacerdotibus

ordinis et absolutus ab hiis. Fratres scientes errores fuerunt

negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie.

Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in

domibus ordinis in quibus extitit commoratus ante ejus recepcionem et

post, et hoc eis precipiebatur per superiores suos. Ordinata per

Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia

scandala, suspicio et infamia propter predicta sunt exorta. Credit quod

confessata per eum essent nota pluribus fratribus ordinis, ad cujus

deffensionem cum pluribus aliis se obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me

Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Jovis sequentii, que fuit XVIII dies dicti mensis Marcii,

fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in dicta

domo fratrum Minorum, frater Philippus de Manni serviens, Morinensis

diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, triginta

annorum vel circa, qui voluntarie mantellum dimiserat et radi fecerat

sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per

dominum archiepiscopum Remensem in concilio Remensi. Lectis autem et

diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, [p. 67]

respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in

eis nisi quod sequitur; et fuit protestatus quod non intendit recedere a

deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo Remensi.

Dixit autem se fuisse receptum per fratrem Johannem de Sernay servientem

quondam, preceptorem tunc de Oysimonte Ambianensis diocesis, in capella

dicte domus de Oysimonte in festo Omnium Sanctorum proximo preterito

fuerunt octo anni vel circa, presentibus fratribus Egidio de Rotengi

presbitero supra examinato, Nicolao de Cella quondam preceptore dicte

domus, et Hugone de Gamaches, et Johanne Burgundo, cujus cognomen

ignorat, servientibus, de quorum vita vel morte non habet certitudinem;

a quo peciit ter panem et aquam, societatem et pauperem vestitum

ordinis. Responso autem ei quod bene deliberaret, quia oporteret eum a

se abdicare propriam voluntatem, et multa dura et aspera sustinere, cum

ipse testis responderet quod omnia sustineret, prestito per juramentum

quod non habebat infirmitatem latentem, nec erat excommunicatus, nec

alteri religioni, matrimonio nec debitis que non posset solvere

obligatus, nec servilis condicionis, fecit eum vovere et jurare

castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et quod esset servus

esclavus Terre Sancte; et imposito sibi mantello, traxit eum retro

altare, aliis remanentibus in capella, et ostensa sibi quadam cruce

metallina in qua erat ymago crucifixi, precepit ei quod abnegaret Deum;

et cum ipse testis responderet se hoc nullo modo facturum, dixit ei quod

hoc oportebat eum facere, quia erat de punctis ordinis et poterat

abnegare ore non corde: et tunc ipse testis abnegavit ore non corde.

Dixit eciam quod, prius quando ostendit sibi dictam crucem, precepit ei

quod spueret super eam, quia hoc erat de dictis punctis ordinis; et ipse

testis noluit spuere supra, sed spuit juxta. Item, dixit ei quod

secundum dicta puncta poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et

ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod in

ordine fieret. Item, dixit quod, de mandato dicti receptoris, fuit eum

osculatus in carne nuda, retro, inter zonam et braccale. Plura [p. 68]

illicita non intervenerunt in recepcione sua predicta nec post, et

credit quod eadem intervenirent communiter in recepcionibus aliorum; nam

vidit recipi fratrem Robertum le Verrier servientem, quem credit vivere,

per fratrem Robertum de Sancto Justo quondam, in capella domus Templi de

Belvaco, non recolit de tempore, presente fratre Thoma de Envalle

presbitero, teste supra examinato; et cum omnia licita que deposuit

intervenisse in recepcione sua intervenissent, vidit dictum Robertum

duci retro altare per dictum Robertum de Sancto Justo, et ipso teste et

dicto Thoma in capella remanentibus, et credit quod tunc facta et dicta

fierent illicita supradicta. Plures non vidit recipi, nec affuit

generalibus capitulis eorumdem. Item, dixit credere se ecclesiasticis

sacramentis, et quod alii fratres ordinis crederent, et quod eorum

sacerdotes debite celebrarent. Dictum fuit ei quod statim pro professo

habebatur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus

ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum

quibus jacebant. Injungebatur eis ne revelarent secreta capitulorum nec

modum recepcionis, et si revelassent graviter puniti fuissent. Fratres

scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec

denunciaverunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus extitit

commoratus, vidit religiosos et bonas personas bene recipi et elemosinas

convenienter fieri et servari. Ordinata per Magistrum cum conventu

servasset totus ordo, contra quem nunc, propter predicta, grandia

scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Credit quod confessata per

eum essent nota fratribus ordinis, contra quem Magister et alii dicuntur

aliqua fuisse confessi; ad cujus deffensionem ordinis se, ex fatuitate

et simplicitate sua, obtulerat, sicut dixit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali commodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Martinus de Marselhes Belvacensis diocesis serviens, [p. 69]

testis supra juratus, quadraginta annorum vel circa, qui voluntarie

mantellum dimiserat et radi fecerat sibi barbam, et absolutus et

reconciliatus fuerat per dominum archiepiscopum Remensem, protestacione

premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram

domino G. Ambianensi quondam episcopo; lectis et diligenter expositis

sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere,

nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit namque

se fuisse receptum in capella domus Templi de Somorens Ambianensis

diocesis, in festo beati Mathei proximo preterito fuerunt XII anni vel

circa, per fratrem Robertum de Sancto Justo quondam, presentibus

fratribus Johanne de Tara, teste supra examinato, et Johanne Peynet

presbytero, teste supra jurato sed nondum examinato, et Alberto de

Grimenilio presbitero, Garrico de Nulhiaco, et Radulpho de Sornoy

servientibus, deffunctis; a quo receptore petitis instanter pane et

aqua, societate et paupere vestitu ordinis, et ei concessis, fecit eum

vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio; et

imposito sibi mantello, receptor et omnes astantes fuerunt eum osculati

in ore. Post que precepit quod omnes qui adfuerant recederent, excepto

dicto Auberto, et cum recessissent, precepit ipsi testi, presente dicto

Auberto, quod abnegaret Deum; et cum ipse testis responderet quod hoc

nullo modo faceret, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia talia

erant puncta ordinis; et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde.

Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem metallinam, in qua

erat ymago Crucifixi, quam dictus Aubertus acceperat de altari et

tenebat in manu, et ipse testis noluit spuere supra, sed spuit juxta.

Dixit eciam ei dictus receptor quod secundum dicta puncta poterat

carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non

fecit, nec credit quod in ordine fieret. Post que, de mandato dicti

receptoris, osculatus fuit eum in carne nuda, retro in spina dorsi,

inter zonam et braccale. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua

recepcione nec post, et credit quod eadem communiter [p. 70]

intervenirent in recepcionibus aliorum vel post; nam vidit recipi

fratrem Petrum de Boncherre servientem, Ambianensis diocesis, testem

supra examinatum, per dictum fratrem Robertum de Sancto Justo, in

capella domus Templi de Loyson Morinensis diocesis, in instanti festo

Ascensionis erunt octo anni vel circa, presentibus fratribus Guillelmo

de Platea, teste supra examinato, Anrico de Bofleys quondam, Hugone

d'Oysimont, teste supra examinato, Johanne Dalsena, de cujus vita vel

morte non habet certitudinem. Vidit eciam recipi fratrem Nicolaum de

Ambianis servientem quondam, per fratrem Gerardum de Villaribus quondam,

tunc preceptorem Francie, in hieme preterita fuerunt novem anni vel

circa, in quadam camera domus Templi de Somorens Ambianensis diocesis,

presentibus dictis fratribus Radulpho de Sernoy, Garrico de Nulhiaco et

Guillermo de Platea servientibus, Roberto de Sancto Justo et Auberto de

Grimenilio presbiteris, deffunctis; et cum omnia licita que deposuit

intervenisse in recepcione propria vidisset intervenisse in

recepcionibus predictorum fratrum Petri et Nicolai et eos osculatus

fuisset, recessit dictus testis, relictis dictis receptis et

receptoribus eorumdem in locis recepcionis; unde credit quod tunc, post

ejus recessum et aliorum, intervenirent illicita supradicta. Requisitus

quare recedebat, respondit quod propter officia que gerebat. Item, dixit

se fuisse confessum de predictis erroribus predictis fratribus Roberto

et Auberto, et absolutum fuisse ab eis, sed nullam penitenciam propter

hoc imposuissent eidem. Plurium recepcionibus dixit se non adfuisse in

capitulis generalibus eorumdem. Item, dixit se credere quod fratres

ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et

quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis

habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus

ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum

quibus jacebant. Injunctum fuit ei quod non revelaret secreta

capitulorum, de modo recepcionibus nulla speciali habita mencione.

Audivit dici quod absque licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis

confiteri. Fratres scientes dictos errores fuerunt negligentes [p. 71]

quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et

hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in

quibus extitit commoratus. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset

totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio

et infamia sunt exorta; ad cujus deffensionem se tanquam stultus, ut

dixit, cum aliis se obtulerat. Credit quod confessata per eum essent

nota fratribus ordinis, contra quem magnus Magister et alii dicuntur

aliqua fuisse confessi.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel

comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Johannes Peynet presbyter, Belvacensis diocesis, testis supra

juratus quadragenarius vel circa, qui voluntarie mantellum dimiserat

post concilium Remense, in quo absolutus et reconciliatus fuerat per

dominum archiepiscopum Remensem, qui inquisiverat cum eodem; lectis et

diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se

nescire, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur.

Dixit nempe se fuisse receptum in capella domus Templi de Somorens,

circa instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste erunt quatuor

decem anni, per fratrem Hugonem de Penrando, presentibus fratribus

Auberto de Grimenilio presbitero, de Somorens quondam curato, Adam de

Vallencourt milite, et Milone serviente cujus cognomen ignorat, et

Johanne de Tara, teste supra examinato, a quo receptore peciit panem et

aquam, et cum concilio habito ei concessisset, et dixisset quod bene

deliberaret, quia oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem et

subjici aliene, et multa dura et aspera sustinere, prestito per

juramentum quod nichil dederat vel promiserat quod reciperetur in

ordine, et quod non erat servilis condicionis, alteri religioni

obligatus, fecit eum vovere castitatem, obedienciam, et vivere sine

proprio, et promittere quod servaret bonos usus et bonas [p. 72]

consuetudines ordinis; et imposito sibi mantello, dictus receptor et

alii astantes osculati fuerunt eum in ore. Post que dicti Aubertus et

Milo duxerunt ipsum testem ad dormentorium, et clauso ostio, dictus Milo

precepit ei quod abnegaret Jhesum Christum; et cum ipse testis diceret

se nullo modo facturum, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia

erat de punctis ordinis, et tunc ipse testis abnegavit Jhesum Christum

ore non corde, ut dixit. Deinde dictus Milo extraxit desubtus vestes

suas quamdam crucem ligneam, pictam, veterem, in qua non potuit

discernere imaginem Crucifixi, et precepit ei quod spueret super eam, et

ipse testis non spuit, sed finxit se spuere juxta. Post que dixit ei

quod secundum dicta puncta debebat osculari receptorem suum in ano, et

poterat commisceri carnaliter fratribus ordinis et ipsi cum eo; quod

tamen non fecit, nec credit quod crimen sodomiticum committeretur in

ordine. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec

post, nec scit si ea intervenirent in recepcionibus aliorum vel post;

credit tamen quod sic, et quod ipse non fuit infelicior aliis quoad

ista. Requisitus si viderat alios in ordine recipi, respondit quod sic:

fratrem Martinum de Marselhes, testem supra proximo examinatum, per

fratrem Robertum de Sancto Justo presbiterum quondam, in capella domus

Templi de Somorens Ambianensis diocesis, sunt octo anni vel circa,

presentibus fratribus Alberto predicto, Johanne de Tera, teste supra

examinato, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur. Vidit

eciam recipi fratrem Clementem de Hodenvilla servientem quondam, natum

de prope Claromonte Belvacensis diocesis, qui fuit receptus in capella

domus Templi de Morlenis dicte Belvacensis diocesis, per dictum fratrem

Robertum de Sancto Justo, sunt IX vel decem anni, presente fratre

Johanne le Camus quondam, preceptore tunc dicte domus, in quorum

recepcionibus nichil vidit illicitum fieri, quia exivit tradito mantello

dicto fratri Martino, pro eo quod sanguis exibat de naribus ipsius

testis, et nescivit quod egerunt; mantello autem tradito dicto Clementi,

dictus frater Robertus intravit cameram suam, et predictus Clemens fuit

eum secutus, et nescit quid egerunt ibidem; credit tamen quod [p. 73]

illicita predicta intervenerunt statim post recepciones predictas. Item,

dixit se fuisse confessum de predictis erroribus, infra duos menses a

recepcione sua, domino Theobaldo quondam Belvacensi episcopo, in ejus

camera de Belvaco, nec celebraverat ipse testis, ex quo intraverat

ordinem usquequo fuit confessus eidem; qui absolvit eum, et injunxit

quod a talibus abstineret, et quod jejunaret per triennium sextis feriis

in pane et aqua; quam penitenciam complevit, ut dixit. Item, dixit quod

in ordine celebrabat secundum formam Ecclesie, et quod contrarium non

fuerat sibi preceptum, et credit quod fratres ordinis crederent

ecclesiasticis sacramentis. Item, dixit se vidisse in aliquibus scriptis

quod frater laicus qui tenebat capitulum debebat dicere in terminacione

capitulorum talia verba in effectu: De peccatis que obmisistis dicere,

propter verecundiam carnis vel propter timorem discipline ordinis, nos,

auctoritate privilegiorum nobis concessorum, a domino papa, facimus

vobis remissionem quam possumus, et frater presbiter vos absolvet; et

eadem verba audivit dici per dictum fratrem Robertum in quodam capitulo

quod tenuit apud Oysimont Ambianensis diocesis. Requisitus si per dictam

remissionem laici credebant fratres ordinis esse absoluti a peccatis

venialibus vel mortalibus, respondit quod non, quod ipse sciat vel

credat, vel audivit dici; sed credit quod si dedissent occulte aliqua de

bonis ordinis, quod ex dicta remissione indulgeretur eis. Statim pro

professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi

fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super

camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis quod non revelarent

secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione,

et qui revelassent graviter puniti fuissent, sed nescit qualiter.

Dicebatur eis quod sacerdotes ordinis habebant majorem potestatem super

eos quam alii ex privilegiis apostolicis. Elemosinas et hospitalitatem

vidit convenientes fieri et servari, et religiossos et nobiles bene

recipi in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. In capitulis

deffendebatur eis ne illicite acquirerent ordini, qui servasset [p. 74]

que magister cum conventu statuisset. Nunc grandia scandala, suspicio et

infamia sunt exorta propter predicta contra ordinem, cujus fratribus

credit quod essent nota confessata per eum. Audivit dici magnum

Magistrum et alios aliqua confessos fuisse contra ordinem, ad cujus

deffensionem se obtulerat propter ejus indiscrecionem, ut dixit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et fuit

protestatus in principio deposicionis sue quod non intendebat recedere a

deposicione alias facta per eum coram dicto domino archiepiscopo

Remensi. Hujus autem testis examinacioni dominus Matheus non interfuit,

certa de causa excusatus, nec dictus dominus archidiaconus Tridentinus

examinacioni primi; et ideo fuit preceptum per dictos dominos

commissarios quod in crastinum dictus Philippus primus testis rediret ad

presenciam eorum, et quod in omni presencia religeretur deposicio sua.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me

Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Veneris, que fuit XVIIII dies dicti mensis Marcii, fuit

adductus ad presenciam dictorum dominorum Mimatensis et Lemovicensis

episcoporum et archidiaconi Tridentini, aliis legitime excusatis, in

domo predicta fratrum Minorum, frater Robertus de Reinheval, alias

dictus prepositus, serviens Morinensis diocesis, testis supra juratus,

ut deponeret dictum suum, quadraginta quatuor annorum vel circa, non

defferens mantellum ordinis, quia voluntarie ipsum dimiserat vetustate

consumptum, et radi fecerat sibi barbam; qui, protestacione premissa

quod non intendit recedere a deposicione per ipsum facta coram domino

archiepiscopo Remensi, per quem absolutus et reconciliatus fuerat in

concilio Remensi, lectis et diligenter expositis sibi omnibus, [p. 75]

et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse

dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse

receptum in capella domus Templi de Loyson Morinensis diocesis, per

fratrem Helinum militem quondam, cujus cognomen ignorat, de mandato

fratris Johannis de Villa Nova quondam tunc preceptoris ballivie de

Pontivo, circa instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste erunt

decem et octo anni vel circa, presentibus fratribus Anrico de Gres et

Johanne de Renavilla servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum

peciisset instanter et frequenter panem et aquam ordinis et ei concessa

fuissent, prestito per juramentum quod non erat excommunicatus, servilis

condicionis, nec matrimonio, nec alteri religioni, nec debitis que

solvere non posset obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit

eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam,

vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis,

et quod non interesset loco in quo aliquis exheredaretur injuste; et

imposito mantello, fecit ipsum testem osculari crucem metallinam sibi

traditam, et postmodum ipse receptor et astantes fuerunt ipsum testem

osculati in ore. Quo instructo quot _Pater noster_ pro horis suis

diceret et qualiter se in ordine regeret, recesserunt, nullo illicito

dicta die facto vel dicto. Elapsis vero IIII^or diebus, quidam miles

ordinis, duos fratres servientes secum ducens, quorum nomina et

cognomina ignorat, proficiscens versus Angliam, et per predictam domum

de Loyson transitum faciens, audito quod dictus testis noviter receptus

fuerat, vocavit ipsum post prandium ad quamdam cameram; et clauso ostio,

ostendit sibi quamdam crucem ligneam depositam, nescit per quem allatam,

quam in manu sua tenebat, et assistentibus sibi dictis duobus

serventibus, precepit eidem testi quod abnegaret Deum et dictam crucem;

quo respondente se hoc nullo modo facturum et quod non abnegaret

creatorem suum, dixit ei quod statim abnegaret dictam crucem et spueret

supra eam, quia ita faciebant alii fratres ordinis; et tunc dictus

miles, videns ejus resistenciam, dixit: Ego recedam; et cras [p. 76]

erit in tali loco in quo oportebit eum ista facere, et traxit se ad

partem, dictis duobus servientibus remanentibus, cum teste predicto, qui

timore ductus spuit juxta dictam crucem, ore non corde. Non tamen

abnegavit Deum nec crucem. Post que dictus miles dixit ei quod poterat

carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non

fecit, nec credit quod in ordine fieret. Dixit eciam ei dictus miles

quod eum debebat osculari in ano, non tamen precepit fieri dictum

osculum, nec ipsum fecit; de quibus omnibus dixit se fuisse confessum

capellano curato seculari dicte ville, cujus nomen et cognomen ignorat,

deffuncto secunda die postquam predicta intervenerunt, a quo absolutus

exstitit et jejunavit sextis feriis trium mensium in pane et aqua, sicut

injunxerat ei. Requisitus si scit, credit, vel audiverat dici quod

illicita confessata per eum vel alia intervenirent in recepcionibus

aliorum fratrum vel post, respondit quod non, adiciens se vidisse recipi

infrascriptos in quorum recepcionibus nichil vidit, nec scivit, nec

audivit dici intervenisse illicitum nec post; videlicet fratrem Petrum

de Lenhi servientem, Noviomensis diocesis, ut credit, testem supra

examinatum, quem recepit frater Robertus de Sancto Justo presbiter

quondam, in capella domus Templi de Aymont Ambianensis diocesis, sunt X

anni vel circa, presentibus fratribus Petro de Lenhi quondam avunculo

predicti Petri, tunc preceptore dicte domus, et Johanne bergerio dicte

domus. Vidit eciam recipi fratres Petrum de Sancto Maxencio Ambianensis

diocesis, et Johannem de Juveniliis servientes, per fratrem Garinum de

Grandi Villarii militem quondam, in dicta capella de Aymont, in estate

proxima erunt octo anni vel circa, presentibus dicto Petro de Lenhi

preceptore, et ipso teste, et quibusdam aliis de quorum nominibus non

recordatur, et de quorum receptorum, recipiencium et astancium vita vel

morte non habet certitudinem. Item, dixit se credere quod fratres

ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et

quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis

habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus

ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super [p. 77]

camisias cum quibus jacebant. Injunctum fuit sibi et illis quos vidit

recipi ne revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis nulla

speciali habita mencione, et credit quod idem injungeretur aliis; et si

revelassent, nescit si et qualiter puniti fuissent. Absque licencia non

poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri, quia dicebatur eis

quam alii non habebant potestatem absolvendi eosdem, et ipse obtinuit

licenciam confitendi curato predicto. Elemosinas et hospitalitatem vidit

convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit

commoratus. Deffendebatur eis ne injuste acquirerent ordini. Audivit

dici quod eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi

fratribus ordinis, et quod ordinata per Magistrum cum conventu servasset

totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt

exorta; ad cujus deffensionem se obtulerat una cum pluribus aliis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Prefatus frater Philippus de Manin, eri examinatus, fuit reductus ad

presenciam dictorum dominorum commissariorum, in quorum presencia fuit

ei lecta et in vulgari exposita deposicio sua predicta, quam idem frater

Philippus iteravit, et per juramentum prestitum eam esse veram asseruit

prout continetur in ea.

Frater Johannes Rocherii de Grandi Villarii serviens, Ambianensis

diocesis, testis supra juratus, etatis XXXIII annorum vel circa, qui

citra duos menses voluntarie dimisit mantellum et radi fecit sibi

barbam, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem,

qui inquisiverat cum eodem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus

et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse

dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse

receptum in capella domus Templi de Bosseria Ambianensis [p. 78]

diocesis, in instanti octaba Pasche erunt octo anni vel circa, per

fratrem Johannem de Crepicordio servientem, de mandato fratris Garini de

Grandi Villarii quondam, tunc preceptoris de Pontivo, presentibus

fratribus Egidio de Rotangi presbitero, teste supra examinato, Hugone de

Gammaches, et Johanne de Hannonia servientibus, quos credit vivere, in

hunc modum: nam cum peciisset pluries, sicut instructus fuerat, panem et

aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, responso ei quod bene

deliberaret, quia oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem et

aliene subjici, et quod oportebat eum vigillare quando vellet dormire,

esurire quando vellet comedere, et multa aspera sustinere, ipsoque

respondente quod omnia bene cum Dei adjutorio sustineret, finaliter

dictus receptor fecit eum vovere et jurare super quemdam librum apertum,

castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et

bonas consuetudines ordinis; et postmodum imposuit sibi mantellum, et

tam ipse quam alii astantes fuerunt eum osculati in ore; dicens idem

testis quod ante dictum osculum osculatus fuit crucem mantelli alterius

dictorum astancium, nescit tamen cujus. Deinde instruxit eum quot _Pater

noster_ diceret pro singulis horis, et qualiter se haberet et regeret in

ordine. Post que, dicti fratres Johannes de Crepicordio et Johannes de

Hanonia traxerunt eum justa altare, aliis astantibus, ut sibi videtur,

recedentibus, et hostensa sibi quandam cruce lignea, in qua non erat

aliqua ymago, quam ipse recordetur, assumpta de retro altare per alterum

dictorum fratrum, nescit per quem, dictus Johannes de Hanonia precepit

ei quod abnegaret Deum; et cum ipse fortiter ressisteret et facere

recusaret, predictus Johannes dixit ei quod ita debebat facere, quia hec

erant puncta religionis, et tunc ipse testis, multum dolens, abnegavit

Deum ore non corde. Postea dixit ei quod spueret super dictam crucem

positam in quadam sella sive sedili; ipse tamen noluit spuere nec super

nec juxta. Preterea dixit ei quod secundum puncta ordinis poterat

commisceri carnaliter fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non

fecit, nec credit quod in ordine fieret. Dixit ei insuper dictus [p. 79]

Johannes de Anonia quod, secundum dicta puncta, debebat osculari in ano

receptorem suum; ipse tamen noluit facere nec fecit, et dictus receptor

dixit ei quod non curabat; alia illicita non intervenerunt in recepcione

sua predicta nec post. Requisitus si scit, credit, vel audivit dici quod

dicta illicita vel alia intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum

ordinis vel post, respondit se nescire, nec sciebat bene quod fratres

crederent, quia a fratre Clemente de Grandi Villarii, quondam de

parentela ipsius testis, et a fratre Lucha de Sernoy, combustis apud

Silvanetum, fuerat dictum ipsi testi post capcionem eorum quod predicta

illicita vel alia inhonesta non intervenerant in recepcionibus eorum nec

post. A fratribus vero Roberto Rembenval, teste proximo examinato, et ab

aliis in concilio Remensi audiverat dici quod ipsi fecerant illicita

predicta. Nullum alium vidit recipi in ordine nec adfuit capitulis

eorum. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis,

et credit quod alii fratres ordinis bene crederent, et quod eorum

sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur.

Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis.

Juravit ordinem non exire absque licencia superiorum suorum. Post

capcionem suam audivit dici quod ex clandestinis recepcionibus contra

ordinem suspicio habebatur. Cordulis unde volebant assumptis

cingebantur, de mandato superiorum, super camisias cum quibus jacebant.

Injungebatur eis ne revelarent secreta capitulorum, sed non recolit si

expresse fuit sibi inhibitum ne revelaret modum sue recepcionis; qui

revelassent, puniti fuissent, nescit qualiter. Injungebatur eis quod

absque licencia non confiterentur aliis nisi sacerdotibus ordinis, et

ipse testis, de licencia dicti fratris Egidii curati, fuit in die sue

recepcionis confessus de dictis erroribus Philippo presbitero seculari,

curato quondam ecclesie de Boafles, propinque domus in qua fuerat

receptus, potestatem habenti, ut dicebatur, domini archiepiscopi

Rothomagensis, qui absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret

sextis feriis per annum in pane et aqua, quod et fecit, ut dixit.

Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt

eos nec denunciaverunt Ecclesie, si hoc facere poterant et hoc [p. 80]

sciebant. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et

servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. In recepcione

sua fuit ei preceptum per receptorem suum quod debite acquireret ordini

absque prejudicio juris alieni, et si contrarium faceret, esset super

animam suam. Audivit dici quod clam eorum capitulia tenebantur, nullis

presentibus nisi fratribus ordinis; in quo servatum fuisset quod magnus

Magister cum conventu ordinasset. Nunc grandia scandala, suspicio et

infamia sunt propter predicta exorta contra ordinem, contra quem audivit

dici magnum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos; ad cujus ordinis

deffensionem se obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali commodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et fuit

protestatus idem testis in deposicione sua predicta quod non intendebat

recedere a deposicione alias per ipsum facta coram dicto domino

archiepiscopo Remensi.

Frater Petrus de Siveu presbiter, Bisuntinensis diocesis, testis supra

juratus, quadraginta annorum vel circa, mantellum ordinis defferens, cum

quo inquisitus fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum

archiepiscopum Turonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus

et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse

dici de contentis in eis nisi quod sequitur, quia nullum alium viderat

recipi in ordine, nec interfuerat generalibus capitulis eorumdem. Ipse

autem receptus fuerat in capella domus Templi de Salis dicte diocesis

Bisuntinensis, in octabis festi beati Martini hiemalis proximo preteriti

fuerunt novem anni vel circa, per fratrem Ricardum de Botoncort militem;

preceptorem dicte domus, de cujus vita vel morte non habet certitudinem,

presentibus fratribus Laurencio de Belna, alio dicto de Bretanay,

Henrico cujus cognomen ignorat, servientibus, et Guidone de Bontencort

milite, deffunctis, in hunc modum: nam instructus ab aliis [p. 81]

fratribus quod bene deliberaret ante ingressum, quia oporteret eum

voluntati subjici aliene, et multa dura et aspera sustinere, cum

respondisset quod omnia sustineret, peciit panem et aquam et societatem

ordinis; et finaliter ei concessis, fecit eum vovere et jurare

castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare usus et

consuetudines ordinis; et imposito sibi mantello, receptor et astantes

osculati fuerunt eum in ore. Post que precepit ei dictus receptor, in

presencia illorum, quod abnegaret Deum, et ipse testis abnegavit Deum

ore non corde, ut dixit. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam

crucem, nescit si ligneam vel metallinam, nec si erat in ea ymago

Crucifixi, in terra positam, nescit per quem, et ipse testis noluit

spuere nec super nec juxta. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua

recepcione nec post. Requisitus si dixit sibi quod predicta illicita

essent de punctis ordinis, respondit quod non. Requisitus si scit,

credit, vel audivit dici quod abnegacio et spuicio, vel aliqua alia

illicita intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum vel post,

respondit se nescire; credebat tamen quod communiter alii reciperentur

sicut deposuit se fuisse receptum. Item, dixit quod in ordine

celebrabatur secundum formam Ecclesie, et quod contrarium non fuerat

sibi dictum, et credebat quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis

sacramentis. In ejus recepcione fuerat sibi dictum quod statim pro

professo habebatur, et fuit clandestine receptus, nullis presentibus

nisi fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur

super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis ne revelarent

secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione;

qui revelassent, puniti fuissent, nescit qualiter. Absque licencia, ut

audivit dici, non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis, si eos

habere poterant, confiteri. Fratres scientes errores fuerunt negligentes

quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et

hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in

quibus extitit commoratus. Ordinata per Magistrum cum conventu,

pertinencia ad temporalitatem, fuissent servata in ordine, contra quem

nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et [p. 82]

contra quem Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus

ordinis deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda; cui fuit injunctum quod, non revelaret hanc suam

deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et fuit

protestatus, in principio deposicionis sue, quod non intendebat recedere

a deposicione per eum facta coram domino archiepiscopo memorato.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me

Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis; et est

sciendum quod dominus Matheus superveniens interfuit examinacioni

predicti testis ultimo examinati.

Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XX dies dicti mensis Marcii,

fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum et domini

Mathei, in domo predicta fratrum Minorum, frater Geraldus de Augnihaco

Lemovicensis diocesis serviens, preceptor Nanatensis, quinquagenarius

vel circa, mantellum et barbam defferens. Qui, protestacione premissa

quod non intendit recedere a deposicione per eum facta Pictavis coram

officiali Pictavensi et quibusdam aliis, a quibus absolutus et

reconciliatus exstitit, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et

singulis articulis, respondit se nescire nec audivisse dici ante

capcionem eorum quod in recepcionibus fratrum ordinis vel post fierent

abnegaciones, nec vituperia crucis, nec oscula inhonesta, nec quod

crimen sodomiticum concederetur nec committeretur in ordine, nec quod

adorarent catum, nec quod fierent dogmatizaciones contente in articulis,

nec quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse

credebat; nec quod eorum sacerdotes obmitterent verba canonis, nec quod

hoc preciperetur eis; nec quod eorum laici absolverent vel possent

absolvere a peccatis, sed aliquando remitebant disciplinas ordinis; nec

quod haberent nec adorarent ydola et capita ydolorum; nec quod [p. 83]

cordule sumpte unde volebant, quibus de mandato superiorum cingebantur

in signum castitatis super camisias cum quibus jacebant, tangerent

capita ydolorum. Item, dixit quod crucem sanctam ultra mare devote

venerabantur, et in die Veneris sancta reverenter crucem adorabant

ubique. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur,

nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod per malos

suspicio contra ordinem haberetur. Item, dixit se credere quod diversis

modis reciperentur in ordine, quia in recepcione sua et illorum quos

vidit recipi, vel post, non intervenit aliquid illicitum vel inhonestum

quod ipse sciverit vel audiverit dici, sed credit quod in recepcionibus

aliquorum aliorum, vel post, intervenirent aliqua illicita de contentis

in articulis, pro eo quod magnus Magister et alii hoc dicuntur fuisse

confessi. Requisitus de quibus illicitis credebat predicta, respondit se

nescire in speciali. Requisitus si sciebat aliquid malum in ordine,

respondit quod nimis erant elati multi ex eis, et per abusum litterarum

apostolicarum vexabant multos. Item, dixit quod eis injungebatur per

sacramentum quod non revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis

speciali non habita mencione, et quod si revelassent, graviter puniti

fuissent, sed nescit qualiter. Non audivit inhiberi quod non

confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Si qui erant fratres scientes

errores in ordine, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec

denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter

fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, et

audivit deffendi ne illicite acquirerent ordini. In eorum capitulis que

post matutinum, missam et sermonem, clam tenebantur, satis tempestive,

nullis presentibus nisi fratribus ordinis, excubiis non positis nec

familia non exclusa a domo, providebatur quod non audiretur exterius

quod interius agebatur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset

totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt

exorta. Si illicita contenta in articulis fiebant in ordine, credit quod

essent manifesta illis qui sciebant et faciebant predicta. Requisitus

ubi, quando et qualiter et a quo receptus fuerat, et quos recipi [p. 84]

viderat, respondit quod ipse et quinque alii fratres Petrus Mathei

presbiter, et Petrus et Johannes Mathei servientes, nepotes ejusdem

presbiteri, de Nantolio diocesis Pictavensis, Arnaudus de Vuctone, cujus

cognomen ignorat, et quidam alius de cujus nomine et cognomine non

recordatur, fuerunt simul recepti in capella domus Templi de Vertone

Engolismensis diocesis, per fratrem Raymundum de Marolio militem

quondam, tunc locumtenentem preceptoris Pictavie, in festo Omnium

Sanctorum proxime preterito fuerunt XX anni vel circa, presentibus

fratribus Guillelmo le Chandelier de Sancto Guillelmo deu Desert

Lodunensis, Petro de Montuhac Engolismensis diocesis, quos credit

vivere; Gerardo la Vernha preceptore Petragoricini, Arnaudo de Badalhac,

et quibusdam aliis servientibus deffunctis, in hunc modum: nam exposito

quod volebant esse in servicio Dei et ordinis et servi esclavi Terre

Sancte, et petita caritate ordinis, fuit eis responsum quod bene

deliberarent, quia oporteret eos abdicare a se propriam voluntatem et

subjici aliene, et multa dura et aspera sustinere; et cum ipsi dixissent

quod omnia sustinerent et pro eorum recepcione instarent, poscito ab eis

quod non erant matrimonio, alteri religioni nec debitis que solvere non

possent obligati, nec excommunicati, nec servilis condicionis, nec

habebant infirmitatem latentem, fecit eos vovere et jurare quod essent

obedientes Deo et ordini, Magistro ordinis et preceptoribus eorum, quod

viverent sine proprio, et servarent castitatem et bonos usus et bonas

consuetudines qui tunc erant in ordine, et qui in posterum imponerentur

per presbiteros ordinis, et quod essent servi et esclavi Terre Sancte,

et impositis eis mantellis, receptor et astantes fuerunt eos osculati in

ore; et instruxit eos quot _Pater noster_ dicerent pro horis suis, et

qualiter regerent se in ordine, plures casus exponentes propter quos

poterant incurrere diversas penas et perdere domum, et dixit eis quod ab

aliis fratribus ordinis possent in posterum amplius informari.

Requisitus si ipse vel aliquis predictorum receptorum cum eo fuerint

ducti ad partem per receptorem vel alium, respondit quod non, et quod

nullum illicitum vel inhonestum tunc vel post intervenit in [p. 85]

recepcionibus supradictis. Et per eumdem modum vidit recipi fratres

Guillelmum de Madito militem quondam, Ademarum Balotel servientem,

deffunctos, simul in quadam camera domus Templi de Vilagast Pictavensis

diocesis, in instanti estate erunt XIIII anni vel circa, per fratrem

Gaufredum de Vilzero militem quondam, tunc visitatorem citra mare,

presentibus Guillelmo de Blere tunc preceptore de Chausilho, qui

detinetur apud Caynonem Pictavensis diocesis, et Geraldo quondam la

Vernha, et Guillelmo Chandelier, predictis, et quibusdam aliis de quorum

nominibus non recordatur. Vidit eciam recipi fratrem Johannem Folhi

servientem, de Podio Revelli Pictavensis diocesis, qui detinetur

Turonis, dominica in Ramis palmorum proxima erunt septem anni vel circa,

in capella domus Templi de Podio Revelli, per dictum fratrem Guillemum

de Blere, presentibus fratribus Bartholomeo de Podio Revelli, teste

supra jurato sed nondum examinato, et Johanne Criando de terra

Vindocinii quondam, cujus cognomen ignorat; plurium recepcionibus non

recolit se fuisse. Requisitus si se obtulerat deffensioni ordinis,

respondit quod non, sed bene venerat propter predicta una cum aliis

usque Parisius.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Hunbaudus de la Boyssada serviens, Lemovicensis diocesis,

adductus pro teste ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum,

tactis sacrosanctis Evangeliis, juravit dicere veritatem in isto

negocio, secundum formam aliorum testium superius registratam, expositam

et vulgarizatam eidem; et non detinebatur captus, nec ferebat mantellum

ordinis neque barbam, quia post ejus capcionem voluntarie ipsum

dimiserat et radi fecerat sibi barbam; XXV annorum vel circa, cum quo

inquisitum fuerat per fratres predicatores inquisitores, sed [p. 86]

nondum erat absolutus nec reconciliatus. Lectis autem et diligenter

expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec

credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur.

Dixit namque se fuisse receptum, in festo Omnium Sanctorum proximo

preterito fuerunt sex anni, in capella domus Templi de Blandesio

Lemovicensis diocesis, per fratrem Humbertum de Comborino militem

quondam, preceptorem tunc de Pulhaco, presentibus fratribus Petro de

Remeys presbitero, Guillelmo de Chambonent, Guidone de la Chastareda et

Aymerico de Copiac militibus, Guillelmo Calabru preceptore de Viveriis,

Guillelmo Brivatz, et Guillelmo de Podio Vinali servientibus,

Lemovicensis diocesis vivis, in hunc modum: nam petito per receptorem a

fratribus predictis in capitulo congregatis si sciebant in eo aliquid

impedimentum, et concordato quod eum reciperent, dicti fratres

Guillelmus de Calabru et Guillelmus de Podio Vinali, missi ad eum in

quadam camera, predixerunt ei quod bene deliberaret ante ingressum, quia

oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem et subjici aliene, et

multa dura et aspera sustinere; et cum respondisset quod omnia

sustineret, et instructus ab eis peciisset a receptore panem et aquam et

societatem ordinis sibi concedi, et obtulisset se velle fieri servum

esclavum ordinis, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum,

apertum, in quo erat ymago Crucifixi, quod non revelaret secreta

capitulorum, et quod servaret usus et consuetudines qui tunc erant in

ordine et qui in posterum imponerentur per Magistrum, et quod acquireret

ordini quibuscumque modis, non exprimendo licitis vel illicitis, et quod

servaret castitatem, obedienciam, et viveret sine proprio. Quo facto,

dictus receptor in presencia omnium predictorum precepit ei quod spueret

ter supra dictam ymaginem; et cum ipse testis responderet quod hoc nullo

modo faceret, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia ita faciebant

alii et hoc erat de punctis ordinis, et quod faceret predicta et non

curaret, quia non propter hoc minus valeret; et tunc ipse testis spuit

ter supra dictam ymaginem. Quo facto, imposuit sibi mantellum, dicto

presbitero dicente quasdam oraciones, et receptor et omnes [p. 87]

astantes fuerunt eum osculati in ore. Et per eumdem modum vidit recipi,

per dictum fratrem Guillelmum de Chambonent, fratrem Stephanum de Closis

servientem, Lemovicensis diocesis, qui detinetur apud Riomum in

Alvernia, per quindecim dies post recepcionem ipsius testis, in eadem

capella, presentibus predictis presbitero, Guillelmo la Chastaneda,

Aymerico de Copiaco militibus, Guillelmo Brivatz et Guillelmo de Podio

Vinali. Plures non vidit recipi, nec alia illicita intervenerunt in

dictis receptionibus vel post, et credit quod eadem intervenirent

communiter in recepcionibus aliorum vel post, et forte plura, quia

audivit dici a dictis Guillelmo Bruivatz et Guillelmo de Podio Vinali

pluries ante capcionem eorum, in dicto loco de Blandesio, quod magis

voluissent toto tempore vite eorum stetisse ad panem et aquam quam quia

erant Templarii, et quod hoc melius fuisset eis et quibusdam aliis

Templariis, sed causam noluerunt ei exprimere. Dixerunt tamen quod

postquam fratres steterant decem annis in ordine, explicabantur eis

plura ex punctis ordinis quam prius, et ipse bene sciret si tamen in

ordine viveret. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis

sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent,

et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire.

Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo erat

suspicio contra eos. Milites et alii qui alii cingebantur super camisias

cum quibus jacebant quibusdam cordulis in penitencia, sed ipsi testi non

fuit preceptum quod dictas cordulas portaret, nec portavit, nec scit nec

audivit dici quod dicte cordule tangerent capita ydolorum, nec quod

ydola adorarent. Qui noluissent facere illicita confessata per eum,

credit quod fuissent carceri mancipati. Injungebatur eis per sacramentum

ne revelarent secreta capitulorum nec modum recepcionis; qui

revelassent, puniti fuissent et mantellum perdidissent. Injungebatur eis

ne confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres scientes errores et

corrigere valentes fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec

denunciaverunt Ecclesie. Audivit dici quod ab antiquo fiebant omni die

elemosine generales in domibus ordinis, et quod magnus Magister qui nunc

est ordinaverat ne daretur nisi ter in ebdomada, propter negocia [p. 88]

que eis incumbebant, et quod propter restitucionem dictarum elemosinarum

paciebatur ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia

sunt exorta; et credit quod confessata per eum essent nota fratribus

ordinis, et quod magnus Magister et alii eadem sint confessi. Non

obtulerat se deffensioni dicti ordinis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, amore, odio, vel temporali

comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda;

cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque

attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me

Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Lune post _Letare Jerusalem_, que fuit XXII dicti mensis

Marcii, convenerunt dicti domini Mimatensis et Lemovicensis episcopi, et

archidiaconus Tridentinus, aliis legitime excusatis, in domo domini

Petri de Sabaudia archiepiscopi Lugdunensis, ante domum fratrum Minorum

de Parisius, et fuit ibidem adductus ad presenciam eorumdem frater de

Monte Trichardi serviens, Turonensis diocesis, preceptor domus Templi de

Malo Leone Pictavensis diocesis, mantellum ordinis et barbam defferens,

sexagenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et

reconciliatus per officialem Turonensem. Lectis et diligenter expositis

sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere,

nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Videlicet

quod nunquam viderat, nec sciverat, nec audiverat dici ante capcionem

eorum quod fierent abnegaciones, dogmatizaciones, vituperia crucis,

oscula inhonesta, crimen sodomiticum, adoraciones cati et ydolorum,

absoluciones per laicos eorumdem, vel aliqua illicita circa sacramentum

altaris vel alia sacramenta, vel aliqua alia illicita vel inhonesta

intervenirent in recepcione fratrum ordinis vel post. Requisitus si

credebat quod in aliquibus partibus intervenirent alia illicita que

dictus papa in litteris patentibus fatetur magnum Magistrum et alios

fuisse confessos; et hoc eciam dixit se fuisse confessum se [p. 89]

credere coram officiali predicto, et ex hoc absolutum et reconciliatum

fuisse. Item, dixit quod jurabant ordinem non exire. Statim pro

professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi

fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio mala contra eos.

Credit quod in partibus Francie reciperentur fratres ordinis uniformiter

et bene, sicut ipse fuit receptus et vidit alios recipi, et quod in

aliquibus aliis partibus reciperentur sicut Magister dicitur confiteri.

Injungebatur eis per sacramentum quod non revelarent secreta

capitulorum, de modo recepcionis in speciali nulla habita mencione; qui

revelassent, ad panem et aquam positi fuissent. In signum castitatis

cingebantur super camisias cum quibus jacebant cordulis unde volebant

assumptis; si qui erant fratres scientes errores esse in ordine, fuerunt

negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. In

capitulis quibus affuit audivit precipi in virtute obediencie quod

elemosine debite fierent in ordine, et deffendebatur quod non

acquirerent injuste ordini, et vidit dictas elemosinas et hospitalitatem

convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit

commoratus. Vidit quod aliquando post mediam noctem surgebant, et dictis

matutinis, sermone per aliquem religiosum facto et missa celebrata,

eorum capitulia tenebantur januis clausis, et providebatur ne audiretur

exterius quod interius agebatur. Ordinata per Magistrum servasset totus

ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt

exorta. Illicita illis qui ea faciebant erant nota. Requisitus ubi,

quando, a quo et qualiter receptus fuerat et alios recipi viderat,

respondit se fuisse receptum in capella domus Templi de Monte Gauguerii

Pictavensis diocesis, in instanti festo Ascensionis Domini erunt XLI

anni, per fratrem Johannem Francisci militem quondam, presentibus

fratribus Reginaldo Bertrandi milite, preceptore dicte domus, Petro de

Valle Gordonis preceptore de Ouson, et Petro Normanni et Roberto de

Chesac servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset

caritatem et societatem ordinis, et obtulisset se velle fieri servum

esclavum Terre Sancte et ordinis, et responsum ei fuisset quod [p. 90]

bene deliberaret, quia oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem

et subjici aliene, et multa dura et aspera sustinere; finaliter cum

dictus receptor deliberasset eum recipere, poscito ab eo sine juramento

quod non erat servilis condicionis, nec excommunicatus, nec matrimonio,

alteri religioni nec debitis que non posset solvere obligatus, nec

habebat infirmitatem latentem, fecit eum vovere et jurare castitatem,

obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas

consuetudines qui tunc erant in ordine, et qui in posterum imponerentur

cum consilio proborum ordinis; et imposito sibi mantello, receptor et

alius miles fuerunt eum osculati in ore; et eo instructo quot _Pater

noster_ pro horis suis diceret et qualiter se in ordine regeret,

recesserunt; et per eundem modum vidit recipi infrascriptos, videlicet

fratres Guaufredum Goumar militem quondam Xantonensis diocesis, et

Johannem de Ruans, testem supra juratum sed nondum examinatum,

servientem similiter, circa instans festum beati Barnabe erunt XII anni

vel circa, in capella domus Templi de Ouso, per fratrem Petrum de

Villaribus quondam, tunc preceptorem Pictavie, presentibus fratribus

Guillelmo deu Liege preceptore de Rupella, teste supra examinato, Petro

de Turonis et Guillelmo de Blere, qui detinebatur apud Caynonem

Pictavensis diocesis, Gerardo de Anguihaco, alias cognominato Judicis,

teste ante eri examinato, et pluribus aliis. Vidit eciam recipi fratrem

Salomonem, presbiterum de Xantonia, cujus cognomen ignorat, quem credit

vivere in capella domus Templi de Campo Gilonis Pictavensis diocesis,

per fratrem Guillelmum de Blere preceptorem dicte domus, in instanti

festo Ramorum palmorum erunt X anni vel circa, presentibus fratribus

Roberto de Chesat, et quibusdam aliis de quorum nominibus non

recordatur. Vidit eciam recipi insimul fratres Petrum de Chastanhatz

Engolismensis, et Robertum lo Chamalent Aurelianensis, ut credit,

diocesium, servientes deffunctos, in capella domus de Espaucis

Pictavensis diocesis, per fratrem Petrum de Madico militem quondam, tunc

locum tenentem visitatoris, erunt XXI vel XXII anni in instanti [p. 91]

tempore Paschali, presentibus fratribus Guillelmo de Terrellis milite,

Johanne Anglico Remensi, testibus supra examinatis, Johanne de Chesaco

quondam serviente. Plurium recepcionibus se non recolit adfuisse, nec

scit, nec credit, nec audivit dici quod in eis vel post interveniret

aliquid inhonestum.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel

comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat

se ad deffensionem dicti ordinis, et intelligebat latinum.

Frater Johannes Durandi Lemovicensis diocesis, preceptor domus Templi de

Codria Pictavensis diocesis, testis supra juratus, defferens mantellum

ordinis et barbam, quinquagenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat,

absolutus et reconciliatus per officialem Pictavensem; lectis et

diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se

nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod

sequitur. Dixit enim quod in recepcionibus sua et aliorum quos vidit

recipi non intervenerunt nec injuncta fuerunt abnegaciones et

dogmatizaciones, vituperia crucis, oscula inhonesta, crimen sodomiticum,

nec vidit nec audivit dici quod adoraciones cati et ydolorum fierent in

ordine, nec absoluciones per laicos eorum, nec quod fratres ordinis

essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, nec

quod eorum sacerdotes indebite et contra formam Ecclesie celebrarent,

nec quod hoc preciperetur eis. Jurabant ordinem non exire. Statim pro

professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi

fratribus ordinis. Cordulis cingebantur in signum castitatis super

camisias cum quibus jacebant, et ipsas cordulas assumebant unde

volebant. Requisitus si credit quod fratres ordinis reciperentur

uniformiter in ordine, respondit quod ante capcionem credebat quod omnes

reciperentur uniformiter et bene, secundum quod ipse fuit receptus

et vidit alios recipi; sed post capcionem eorum, credidit et [p. 92]

credit quod diversimode reciperentur, propter confessionem Magistri et

aliorum deponencium quod aliqua illicita interveniebant in ipsis

recepcionibus vel post. Injungebatur eis per sacramentum ne revelarent

secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione.

Si revelassent, nescit qualiter puniti fuissent; absque licencia non

poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres scientes errores

fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt

Ecclesie. In domibus ordinis in quibus exstitit commoratus vidit

elemosinas et hospitalitatem convenienter fieri et servari, et deffendi

ne acquirerent indebite ordini; et dicebatur quod, si acquirerent

indebite, eorum anime gravarentur. Januis clausis, nullis presentibus

nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur. Ordinata per

Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia

scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Credit quod, si illicita

fiebant in ordine, essent nota illis qui ea faciebant. Non obtulerat se

ad deffensionem ordinis. Requisitus ubi, quando et qualiter receptus

fuerat et quos recipi viderat, respondit se fuisse receptum in capella

domus Templi de Molendinis Pictavensis diocesis, in instanti festo

Pentecostes erunt XXII anni vel circa, per fratrem Amblardum militem

quondam Vienensem, tunc preceptorem Pictavie, presentibus fratribus

Johanne de Sancto Benedicto preceptore de Insula Bochardi, teste supra

examinato, Matheo Velhier Turonensis, Gerardo de Nonay Vienensis

diocesium servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset

panem et aquam ordinis, et responsum ei fuisset quod bene deliberaret,

quia oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem et subjici aliene,

et multa dura et aspera sustinere, et ipse respondisset quod omnia

sustineret, finaliter poscito per juramentum ab eo quod non erat

servilis condicionis, matrimonio, alteri religioni vel debitis que non

posset solvere obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum

jurare supra quemdam librum quod servaret bonos usus et bonas

consuetudines que tunc erant in ordine, et qui in posterum [p. 93]

imponerentur per presbiteros ordinis, et quod esset servus esclavus

ordinis, et vovit castitatem, obedienciam, vivere sine proprio; et

recepit eum, patrem et matrem, fratrem et sororem suos ad beneficia

ordinis; et imposito sibi mantello, receptor et omnes astantes fuerunt

eum osculati in ore. Deinde fuit instructus ab eodem receptore quot

_Pater noster_ diceret pro horis suis, qualiter regeret se in ordine, et

fuerunt ei expositi casus propter quos poterat incurrere diversas penas;

et eadem in omnibus et per omnia vidit servari in recepcione fratris

Mathei Velhier predicti, qui fuit similiter et ab eodem et eisdem

presentibus receptus cum eo; et in recepcionibus infrascriptorum,

scilicet fratrum Guaufredi Gommerii militis, et cujusdam alterius

militis de circa Petrusiam Lemovicensis diocesis, cujus nomen et

cognomen ignorat, deffunctorum; Johannis de Ruans, testis jurati sed

nondum examinati, et cujusdam alterius servientis Picardi deffuncti,

cujus nomen et cognomen ignorat, qui quatuor simul recepti fuerunt in

capella domus Templi de Ouso Pictavensis diocesis, circa instans festum

beati Barnabe erunt octo anni vel circa, per fratrem Gaufredum de

Gonavilla militem, preceptorem Pictavie, presentibus fratribus Guillelmo

deu Liege preceptore de Rupella, teste supra examinato, Johanne de

Turonis preceptore de Banes Xantonensis diocesis, qui detinetur in

Turonia; Guillelmo de Blere preceptore de Campo Gilonis, qui detinetur

apud Caynonem; Johanne preceptore dicte domus de Oyson, cujus cognomen

ignorat; Matheo de Stagno preceptore de Rochos prope Pictavam, et

pluribus aliis vivis et deffunctis. Vidit eciam recipi fratrem Petrum de

Sancto Benedicto, testem supra juratum sed nondum examinatum, in capella

domus Templi de Insula Bochardi, per fratrem Petrum de Madico milite,

quondam tenentem locum visitatoris, sunt XVI anni vel circa, presentibus

fratribus Hugone de Narsaco preceptore de Espaucis Xantonensis diocesis,

qui detinetur Xantonis, dicto fratre Johanne de Sancto Benedicto,

avunculo predicti fratris Petri de Sancto Benedicto deffuncto, teste

supra examinato. Vidit eciam recipi fratrem Gaufredum de Tenten,

Turonensis diocesis; testem supra examinatum, in capella domus [p. 94]

Templi de Insula Bochardi, per dictum fratrem Johannem de Sancto

Benedicto, presentibus fratribus Petro de Sancto Benedicto, et Andrea

carpentario dicte domus, deffuncto. Plurium recepcionibus non recolit se

adfuisse, nec scit, nec credit, nec audivit dici quod in dictis

recepcionibus vel post aliquid intervenerit inhonestum. Requisitus si

vidit aliquem ex dictis receptis duci ad partem post mantellum eis

traditum vel ante, respondit quod non.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Johannes de Ruivans preceptor domus Templi de Landa Blancha,

Pictavensis diocesis serviens, testis supra juratus, mantellum ordinis

et barbam defferens, quadragenarius vel circa, cum quo inquisitum

fuerat, absolutus et reconciliatus per officialem Pictavensem, lectis et

diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit quod

nunquam viderat recipi in ordine nisi fratres Gaufredum Gommerii

militem, qui ivit ultra mare et postmodum non rediit, et quondam alium

militem, cujus nomen et cognomen ignorat, sed credit quod esset de

Lemovicensi diocesi; et Baudoynum nepotem fratris Martini preceptoris de

Maloleone, testis hodie examinati, qui similiter recepti fuerunt una cum

ipse teste, in capella domus Templi de Cuso Pictavensis diocesis, circa

instans festum beati Barnabe erunt X anni vel circa, per fratrem Petrum

de Villaribus militem quondam, preceptorem tunc Pictavie, presentibus

fratribus Martino et Johanne Durandi, testibus proximo examinatis, et

Baudoyno de Cheli milite, qui transfretavit, de cujus vita vel morte non

habet certitudinem; et Audeberto preceptore de Cuso, qui detinetur, ut

credit, apud Niorcium; et Guillelmo de Blere, qui detinetur apud

Caynonem, Johanne de Sancto Benedicto, teste supra examinato, et Johanne

de Ruans avunculo ipsius testis, deffunctis, in quorum quidem [p. 95]

recepcionibus vel post nichil fuit actum nec dictum de illicitis in

articulis contentis nec aliquid aliud inhonestum; sed per eos requisitis

societate, pane et aqua ordinis frequenter, et deliberacione habita, eis

concessis, eis pro suis recepcionibus instantibus, predicto quod bene

deliberarent, quia oporteret eos a se abdicare proprias voluntates et

subjici alienis, et multa dura et aspera sustinere; finaliter poscito ab

eis quod non habebant infirmitates latentes, nec erant debitis que

solvere non possent, nec matrimonio, nec alteri religioni obligati,

fecit eis vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio,

et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Et impositis primo

militibus, postmodum servientibus, mantellis, fuit eos osculatus in ore,

et instruxit eos quot _Pater noster_ dicerent pro horis suis, et

qualiter regerent se in ordine. Requisitus si scit, credit vel audivit

dici quod illicita contenta in articulis vel alia, seu aliqua ex eis

intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum dicti ordinis vel post,

respondit se nescire, nec audiverat dici ante capcionem eorum; sed post

capcionem, audivit dici magnum Magistrum et alios contrarium fuisse

confessos, et propter hoc, dixit se nescire quod credat super hoc, an

dicta illicita intervenirent vel non; nec scit aliud de contentis in

dictis articulis nisi predicta et illud quod sequitur: nam dixit quod

bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres

ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite

celebrarent. Jurabant ordinem non exire. Statim pro professis

habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio

contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur propter

honestatem super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis per

sacramentum quod non revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis

speciali non habita mencione. Quamdiu poterant invenire sacerdotes

ordinis, non poterant absque eorum licencia, aliis confiteri. Si qui

erant fratres scientes errores in ordine, fuerunt negligentes quia non

correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. De mandato superiorum

ordinis vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter fieri et [p. 96]

servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, et capituli

clam teneri, custode posito, ne audirentur exterius que interius

agebantur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo,

contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; ad

cujus deffensionem se non obtulerat. Nec sic deposuerat prece, precepto,

timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, sed pro

veritate dicenda, ut dixit; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc

suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me

Florimonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Martis sequenti, que fuit XXIII dies dicti mensis Marcii,

fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum et domini

Mathei, in eadem domo domini Petri de Sabaudia, frater Petrus de Sancto

Benedicto serviens, Aurelianensis diocesis, testis supra juratus, ut

deponeret dictum suum; quadragenarius vel circa, mantellum ordinis et

barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus

per dominum archiepiscopum Turonensem. Lectis autem et diligenter

expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec

credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Ipse

quidem fuit receptus in capella domus Templi de Insula Bochardi

Pictavensis diocesis, sunt XXI anni vel circa, per fratrem Petrum de

Madico quondam militem, tunc locum tenentem visitatoris, presentibus

fratribus Johanne Durandi eri examinato, Hugone de Narsac preceptore de

Espaucis, quem credit vivere, et Johanne de Sancto Benedicto avunculo

ipsius testis, deffuncto, teste supra examinato, in hunc modum: nam cum

peciisset panem et aquam et societatem fratrum ordinis, et responso

eidem quod bene deliberaret, quia oporteret eum abdicare a se propriam

voluntatem, et multa sustinere de quibus non cogitabat, ac responso per

eum quod ipse, cum Dei adjutorio, bene omnia sustineret, dictus [p. 97]

receptor, poscito ab eo quod non habebat infirmitatem latentem, nec erat

debitis que non posset solvere neque alteri religioni vel matrimonio

obligatus, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam et vivere

sine proprio. Quo facto, imposuit ei mantellum, et tam ipse quam alii

astantes osculati fuerunt eum in ore. Postmodum instruxit eum quot

_Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se et haberet

in ordine. Requisitus si abnegaciones, dogmatizaciones, vituperia

crucis, oscula inhonesta, vel alia illicita in dictis articulis

contenta, vel aliqua ex eis intervenirent in dicta recepcione sua vel

post, et si de peccato sodomitico fuit sibi aliquid dictum vel tactum,

respondit per juramentum suum quod non. Requisitus si scit, credit vel

audivit dici quod dicta illicita vel aliqua ex eis vel alia

intervenerunt in recepcionibus aliorum fratrum vel post, dixit se

nescire; credit tamen quod in recepcionibus aliquorum intervenirent illa

illicita que magnus Magister et alii fratres ordinis dicuntur fuisse

confessi. Requisitus si vidit alios recipi in ordine, dixit quod sic,

videlicet: fratrem Matheum de Insula Bochardi quondam servientem, qui

fuit receptus in capella domus Templi de Insula Bochardi, circa festum

Epiphanie proximo preteritum fuerunt sexdecim anni vel circa, per dictum

fratrem Johannem de Sancto Benedicto, presentibus fratribus Johanne

Durandi predicto, et Guillelmo de Munac serviente, Turonensis diocesis,

quem credit vivere. Item vidit recipi fratrem Gaufridum de Tencen

Turonensis diocesis, testem supra examinatum, per dictum fratrem

Johannem de Sancto Benedicto, in quadam camera domus Templi de Insula

Bochardi, in instanti festo Ascensionis Domini erunt XV anni vel circa,

presentibus fratribus Johanne Durandi, et Guillelmo Munac predictis, ac

Gerardo de Nonay quondam Viennensis diocesis. Vidit eciam recipi fratrem

Guillelmum de Sancto Benedicto, consanguineum ipsius testis, qui

detinetur Turonis, in capella domus Templi de Molendinis Pictavensis

diocesis, per dictum fratrem Johannem de Sancto Benedicto, circa festum

beati Hilarii proximo preteritum fuerunt quinque anni vel circa,

presentibus fratribus Guillelmo de Blere preceptore de Campo [p. 98]

Gilonis Pictavensis diocesis, qui detinetur apud Caynonem; Andrea de

Monte Laudato, teste supra jurato nondum examinato, et dicto Guaufredo

de Tencen, et Johanne Picardi, qui detinetur Turonis, servientibus;

plurium recepcionibus non recolit se adfuisse. In predictorum autem

recepcionibus vel post non vidit aliquid illicitum fieri vel injungi,

nec credit quod factum fuerit. Credit ecclesiasticis sacramentis,

credens eciam quod alii crederent, et quod eorum sacerdotes debite

celebrarent. Juravit quod non exiret ordinem, et vidit quod alii quos

vidit recipi idem jurarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine

recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus, ex quo mala suspicio

habebatur contra eos. Nunquam audivit loqui de ydolis, sed cordulis

cingebantur bene super camisias cum quibus jacebant. Credit quod

diversimodo reciperentur in ordine, propter illa que de recepcione sua

et illorum quos vidit recipi supra deposuit, propter illa illicita que

magnus Magister et alii confessi fuisse dicuntur. Juravit, et alii quos

vidit recipi juraverunt, quod non revelarent secreta capitulorum, non

facta mencione speciali de modo recepcionis, credens quod omnes alii hoc

idem jurarent, et quod, si revelarent, fuissent puniti, nescit qualiter.

Qui sciebant errores esse in ordine negligentes fuerunt quia non

correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem

vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit

moratus. Injungebatur eis quod juste et licite acquirerent ordini, non

autem per nefas. Audivit dici quod clam tenebantur capitula, nullis

scilicet presentibus nisi fratribus ordinis. Ordinata per Magistrum cum

conventu suo servata fuissent in ordine. Grandia scandala, suspicio et

infamia nunc exorta sunt contra ordinem propter predicta. Illicita

credit esse nota fratribus qui fecerunt et qui viderunt fieri. Ad

deffensionem ordinis se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et fuit [p. 99]

protestatus ante deposicionem suam quod non intendebat recedere a

deposicione per eum facta coram domino archiepiscopo memorato.

Frater Petrus de Monte Chalveti serviens, Lugdunensis diocesis, testis

supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, etatis quadraginta

quinque annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et

reconciliatus per dominum archiepiscopum Turonensem, lectis et

diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se

nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod

sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in capella domus de Belleyo

Eduensis diocesis, sunt modo XX anni vel circa, per fratrem Geraldum de

Sanzeto militem quondam, Lemovicensis diocesis tunc, preceptorem

Lemovicinii et Alvernie, presentibus fratribus Guillelmo Arnaudi

Lemovicensis, Guidone et Hugone de Monbalho Claramontensis, et Stephano

de Valle Eduensis diocesis, servientibus deffunctis, ut credit, in hunc

modum; nam cum peciisset flexis genibus panem et aquam et societatem

fratrum ordinis ter, tandem dictus receptor concessit eidem, et fecit

eum vovere et jurare castitatem, et vivere sine proprio, servare bonos

usus et bonas consuetudines que tunc erant et in posterum imponerentur

in ordine etquod non revelaret secreta capitulorum. Quo facto, dictus

receptor imposuit sibi mantellum, et tam ipse quam alii astantes fuerunt

eum osculati in ore. Deinde instruxit eum quot _Pater noster_ diceret

pro horis suis, et qualiter se regeret in ordine, dicens idem testis

quod in dicta recepcione sua nulla illicita intervenerunt. Postmodum

autem, dimidio anno elapso vel circa, predictus frater Guido de Monbalho

preceptor domus Templi de Lammens Eduensis diocesis, vocavit dictum

testem in dicta domo morantem ad cameram suam, nullis aliis presentibus,

dicens ei quod ipse nondum erat Templarius, precipiens ei quod abnegaret

Deum; et cum ipse diceret se nullo modo hoc facturum, dixit sibi dictus

preceptor quod oportebat eum abnegare, alioquin poneret eum in malo

loco, et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde. Deinde [p. 100]

precepit ei quod spueret super crucem mantelli ipsius testis, et dictus

testis spuit non supra sed juxta dictam crucem ad terram. Requisitus si

alia illicita tunc vel alias fuerunt sibi injuncta vel facta, respondit

quod non. Requisitus si scit vel credit quod predicta illicita in dictis

articulis contenta vel aliqua ex eis intervenerint in recepcionibus

aliorum vel post, respondit se nescire; credit tamen quod confessata per

eum intervenirent in recepcionibus aliorum vel post. Requisitus si vidit

recipi alium vel alios in ordine, respondit se vidisse unum solum

recipi, videlicet fratrem Gerardum quondam de Bonart servientem,

Eduensis diocesis, in capella predicte domus de Belleyo, circa festum

Nativitatis Domini proximo preteritum fuerunt decem anni vel circa; quem

recepit frater Guillelmus Geandi miles, preceptor dicte domus,

presentibus fratribus Stephano Marreu, Hugone de Bonart, quondam fratre

dicti recepti, Martino Curbita et Guillelmo de la Toyssoniera, quos

credit vivere; in cujus Gerardi recepcione non vidit aliquid illicitum

fieri vel injungi. Credit tamen quod postea per dictum receptorem vel

alium illicita confessata per eum fuerint injuncta dicto Gerardo et

facta per eum. Item, dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, et

quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes

debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire. Statim pro professis

habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio

contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias

cum quibus jacebant, in signum castitatis. Credit quod graviter puniti

fuissent recusantes facere illicita confessata per eum, vel secreta

capitulorum aut modum recepcionis sue revelantes. Absque licencia non

poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres scientes errores

esse in ordine fuerunt negligentes quia non correxerunt nec

denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem in domibus ordinis

in quibus exstitit commoratus convenienter vidit fieri, et audivit dici

quod capitulia aliquando post mediam noctem et aliquando de die, januis

clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, tenebantur; in quo

ordine servatum fuisset quod magnus Magister cum conventu [p. 101]

ordinasset. Credit quod errores confessatos per eum longo tempore,

nescit tamen quanto, in ordine durasse, et fratribus ordinis manifestos

fuisse, et quod vera sunt que magnus Magister et alii in licteris

apostolicis nominati dicuntur fuisse confessi de erroribus supradictis.

Item, dixit se fuisse confessum de predictis erroribus confessatis per

eum fratri Guischardo de Sancto Saturnino, quondam ordinis Minorum

conventuali tunc de Caro Lelo Matisconensis diocesis, in ecclesia sancte

Fidis Eduensis diocesis, infra duos menses post abnegacionem et

spuicionem per eum factas; a quo absolutus exstitit, et jejunavit sextas

ferias per annum, sicut imposuit ei.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis, et fuit

protestatus ante deposicionem suam quod non intendebat recedere a

deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo Turonensi; et

fuit sibi injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque

attestaciones fuerint publicate.

Frater Bartholomæus de Podio Revelli serviens carrugarius, Pictavensis

diocesis, testis supra juratus, quadragenarius vel circa, mantellum et

barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus

per officialem Pictavensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus

et singulis articulis, respondit se nunquam vidisse, scivisse vel

audivisse dici ante capcionem eorum quod in recepcionibus fratrum

ordinis vel post intervenirent abnegaciones, dogmatizaciones, opprobria

crucis, oscula inhonesta, crimen sodomiticum, adoraciones cati vel

ydolorum, vel quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus

ipse bene credebat, vel quod eorum sacerdotes contra formam Ecclesie

celebrarent, vel quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a

peccatis, adiciens quod in recepcione sua et in recepcione fratris

Johannis Folhi servientis detenti Turonis, quem vidit recipi, vel post,

nichil intervenit illicitum. Requisitus ubi, quando, a quo et [p. 102]

qualiter ipse et dictus Johannes recepti fuerant, respondit se fuisse

receptum in capella domus Templi de Podio Revelli Pictavensis diocesis,

et per fratrem Guillelmum de Blere preceptorem dicte domus, qui

detinetur apud Caynonem, dominica post instans festum nativitatis beati

Johannis Baptiste erunt XI anni vel circa; presentibus fratribus

Guillelmo Charbonen, Guafredo Prioris et Raymondo Pogneuz servientibus,

deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset caritatem et societatem

fratrum ordinis, et responsum fuisset ei quod grandem rem petebat, et

quod bene deliberaret, tandem ipso instante se recipi, dictus receptor;

annuens votis ejus, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam,

et vivere sine proprio, et servare bona et elemosinas ordinis; quo

facto, imposuit sibi mantellum, et tam ipse quam alii astantes osculati

fuerunt eum in ore. Dictus vero Johannes receptus fuit in eadem capella

et per eumdem receptorem, in proximo festo Annunciacionis Dominice erunt

octo anni vel circa, presentibus fratribus Gerardo Judicis de Auginhaco,

teste supra examinato, Johanne de Ussayo, et Guillelmo lo Breto

servientibus, deffunctis; in cujus Johannis recepcione predicta licita

facta in sua recepcione servata fuerunt. Requisitus si scit vel credit

quod predicta illicita in articulis contenta, vel aliqua ex eis, aut

aliqua alia intervenirent in recepcionibus aliorum vel post, dixit se

nescire; credit tamen, propter illa que magnus Magister et alii in

litteris apostolicis nominati confessi fuisse dicuntur, quod in

aliquorum recepcionibus aliqua illicita intervenirent. Jurabant quod non

exirent ordinem, et statim pro professis habebantur. Clandestine

recipiebantur, scilicet nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et

credit quod ex hoc habebatur mala suspicio contra eos. De ydolis non

audivit loqui, sed cordulis cingebantur assumptis unde volebant, in

signum castitatis. Qui revelassent secreta capitulorum puniti fuissent,

sed nescit qualiter. Absque licencia non poterant confiteri aliis quam

sacerdotibus ordinis, et hoc fuit sibi injunctum. Magnus Magister et

alii qui sciebant errores negligentes fuerunt quia non correxerunt eos

nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit [p. 103]

convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit

conversatus. Nescit qualiter tenebantur capitulia, quia non interfuit

nec de hoc inquisivit. Ordinata per Magistrum cum conventu servata

fuissent in ordine, contra quem nunc scandala grandia, suspicio et

infamia sunt modo exorta.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat

se ad deffensionem ordinis.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me

Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Dictus

tamen Matheus predictus non interfuit examinacioni dicti fratris

Bartholomæi, se excusans.

Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XXIIII dies dicti mensis

Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum,

in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater auditus de Monte

Laudato serviens, Turonensis diocesis, testis supra juratus, mantellum

ordinis et barbam defferens, quadragenarius vel circa, cum quo

inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum

Turonensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et

singulis articulis, protestacione premissa quod non intendit recedere a

deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, respondit se

nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod

sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum, circa instans festum

nativitatis sancti Johannis Baptiste erunt circiter XVIII anni, in

capella domus Templi Angavensis, per fratrem Petrum de Mandito quondam,

tunc locum tenentem visitatoris, presentibus fratribus Raginaldo

Bertrandi milite, et Stephano de Ambasia preceptore dicte domus,

avunculo ipsius testis, deffunctis, in hunc modum: nam cum frequenter

peciisset panem et aquam ordinis, et obtulisset se velle fieri servum

esclavum Terre Sancte, et pluries ei responsum fuisset quod [p. 104]

bene deliberaret, quia oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem

et subici aliene, et multa dura et aspera sustinere, finaliter ipso

teste instante et dicente quod omnia sustineret, dixit quod recipiebat

eum ad honorem Dei et beate Marie, et fecit eum vovere et jurare supra

quemdam librum apertum quod servaret bonos usus et bonas consuetudines

ordinis, et quod esset servus esclavus ordinis, castitatem, obedienciam,

et vivere sine proprio; et imposito ei mantello, receptor, sed non

astantes, fuit osculatus eum in ore. Deinde dixit et precepit ei in

presencia predictorum quod abnegaret Jhesum ter, de Christo non habita

mencione, nec quod esset de punctis ordinis, sed dixit quod hoc debebat

facere, et ipse testis tunc abnegavit ter Jhesum ore non corde, quia

cogitabat quod loqueretur de Jhesu Christo, ut dixit. Postea precepit ei

quod spueret super quamdam crucem ligneam veterem in qua nulla erat

ymago Crucifixi, nescit per quem ibi allatam, et ipse spuit juxta non

supra eam. De aliis illicitis contentis in articulis non fuit ei

locutus, nec credit quod in ordine fiant, sed credit quod abnegacio et

spuicio supradicte intervenirent communiter in recepcionibus aliorum,

quia secundum modum predictum vidit recipi fratrem Guillelmum de Sancto

Benedicto, in capella domus Templi de Molendinis Pictavensis diocesis,

per fratrem Johannem de Sancto Benedicto, testem supra examinatum, circa

festum Nativitatis Domini proximo preteritum fuerunt IIII^or anni vel

circa, presentibus fratribus Guillelmo de Blere, preceptore de Campo

Gilonis, qui detinetur apud Caynonem, Petro de Sancto Benedicto, teste

supra examinato, et Johanne Picardi, qui detinetur Turonis,

servientibus, et credit quod dicti errores fuerint introducti in ordine

ab illis qui fuerunt ultra mare, et quod intervenirent in dictis

recepcionibus, quia magnus Magister et alii hoc dicuntur fuisse

confessi. Item, dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, et quod

alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite

celebrarent. Statim pro professis habebantur, et juravit ordinem non

exire absque licencia superioris nisi pro arciori religione vel [p. 105]

Cartusiensium, credens quod alii idem jurarent. Clandestine

recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit

quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis

cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis per

sacramentum quod non revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis

speciali non habita mencione. Quamdiu habere poterant sacerdotes

ordinis, non debebant aliis absque eorum licencia confiteri. Fratres

scientes errores predictos fuerunt negligentes quia non correxerunt eos

nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit

convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit

commoratus, et per predictum fratrem Johannem de Sancto Benedicto fuit

ei preceptum quod dictas elemosinas et hospitalitatem bene servaret in

periculum anime sue. Preceptum fuit ei quod modis debitis procuraret

ordinis incrementum. Credit quod illud quod magnus Magister cum conventu

ordinasset servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala,

suspicio et infamia sunt exorta; cujus fratribus credit quod essent nota

confessata per eum: que non deposuit prece, precepto, timore, amore,

odio, vel temporali comodo habito vel habendo, sed pro veritate dicenda,

ut dixit; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem,

quousque attestaciones fuerint publicate; et se non obtulerat ad

deffensionem ordinis.

Le procès des Templiers, Tome II. · 第 5 / 18 题