XXXII. IN LUNAM.

1 Lunam canere patulam-alis (_volantem_) aggredimini, Musæ,

suaviloquæ filiæ Saturnii Jovis, peritæ cantus;

ex qua splendor terram involvit a-cœlo-ostensus,

capite ab immortali; multusque decor suboritur

5 splendoris fulgentis; nitetque tenebrosus aer

aurea a corona; radii autem in-aere-versantur,

quando ab Oceano, quum-laverit corpus pulcrum,

vestes induta longe-lucentes divina Luna,

ubi-junxit equos ardua-cervice, fulgidos,

10 rapide ulterius agitavit pulcre-jubatos equos,

vespertina, in-medio-mense, quando plenus-est magnus globus,

splendidissimique radii tunc augescentis sunt

cœlitus; signum autem mortalibus et indicium est.

Cum-hac olim Saturnius mixtus-est amore et concubitu:

15 hæc vero gravida-facta, Pandiam peperit filiam,

conspicuam formam habentem inter immortales deos.

Salve, regina, dea candidis-ulnis, divina Luna,

benevola, pulcris-comis; a-te autem incipiens, laudes virorum

canam semideorum, quorum celebrant opera cantores,

20 Musarum ministri, ab oribus amabilibus.

Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Tertia: Hymni · 第 40 / 65 题