1 De Dioscuris volubilibus-oculis-præditæ dicite Musæ,
Tyndaridis, Ledæ pulcræ-talis præclaris filiis,
Castoreque equûm-domitore, et irreprehenso Polluce;
quos sub Taygeti vertice, montis magni,
5 mixta in amore cum-nubes-cogente Saturnio
servatores peperit filios terrestrium hominum,
velociumque navium, quando sæviant procellæ
hiemales per pontum implacabilem; ii vero e navibus
supplicantes vocant Jovis pueros magni,
10 agnis _mactatis_ albis, fastigia ubi-conscenderint
puppis; eam autem ventusque magnus et unda maris
fecere submersam: hi vero repente apparuerunt
fuscis alis per ætherem properantes,
statim autem gravium ventorum cessare-fecerunt procellas,
15 fluctusque straverunt albi maris in pelago
nautis, signa bona laboris _navigandi_ ipsis; illi autem
conspicati
gavisi-sunt, cessaruntque ab-ærumnoso labore.
Salvete, Tyndaridæ, velocium vectores equorum:
verum ego vestrûm et alius meminero cantionis.