1 Solem celebrare rursus, Jovis nata, incipe, Musa,
Calliope, lucentem, quem Euryphaessa magnis-oculis
peperit Terræ filio et Cœli stellati.
Duxit enim Euryphaessam inclytam Hyperion,
5 germanam-sororem, quæ ei peperit pulcros liberos,
Auroramque roseis-cubitis, et pulcris-comis Lunam,
Solemque indefessum, assimilem immortalibus diis;
qui lucet mortalibus, et immortalibus diis,
equis invectus: horrendum vero is tuetur oculis
10 aurea e galea; clarique radii ab ipso
splendidum nitent; ad temporaque genæ
claræ a capite venustam tenent faciem
longe-lucentem; pulcerque circa corpus fulget vestitus,
textura-tenui, flatu ventorum: subtus autem masculi equi
15 ubi ille quum-stiterit aureo-jugo currum et equos,
vespertinus mittat per cœlum in-Oceanum.
Salve, rex, lubens autem victum animo-gratum præbe:
a te vero exorsus celebrabo articulate-loquentium genus virorum
semideorum, quorum opera dii mortalibus ostenderunt.