1 Terram omnium-matrem canam, bene-fundatam,
antiquissimam, quæ alit super solo omnia, quæcumque sunt;
et quæcumque solum divinum permeant, et quæcumque pontum,
et quæcumque volant, hæc aluntur ex te _ortis_ divitiis.
5 Ex te vero beati-filiis et-fructibus sunt _homines,_
veneranda: penes te autem est dare vitam et auferre
mortalibus hominibus. Ille vero _est_ felix, quem tu animo
lubens honoraveris: ei copiosa omnia adsunt.
Onustum-est quidem ipsis arvum almum, ac per agros
10 jumentis abundat; domus autem impletur bonis:
ipsi vero bonis-legibus per urbem pulcris-abundantem-mulieribus
regnant, felicitasque multa et divitiæ sequuntur;
filii vero lætitia recens-florente gloriantur,
virgunculæque choris festivis læto animo
15 ludentes, persultant flores molles herbæ, _eorum_
quos tu honoraveris, venerabilis dea, copiosa diva.
Salve, deorum mater, uxor Cœli stelliferi;
lubensque pro cantu victum animo-gratum præbe:
verum ego et tui et alius meminero cantionis.