1 Venerandam, aurea-corona-insignem, pulcram Venerem,
canam; quæ totius Cypri arces sortita-est
in-mari-sitæ, ubi ipsam Zephyri vis humidum spirantis
tulit per undam valde-sonori maris,
5 spuma in molli. Eam autem aureis-vittis-insignes Horæ
suscepere libenter, circùmque immortales vestes induerunt;
capitique immortali coronam fabrefactam imposuere
pulcram, auream; in perforatis autem auriculis
ornamentum orichalci, aurique pretiosi;
10 collum vero circa molle, et pectora candida,
monilibus aureis _eam_ ornabant: quibus quidem ipsæ
Horæ ornatæ-sunt aureis-vittis-insignes, quum eunt
ad chorum amabilem deorum et ædes patris.
Verum postquam omnem circa corpus ornatum posuerant,
15 duxerunt ad immortales; hi vero _eam_ salutabant conspicati,
manibusque datis-excipiebant, et cupierunt quisque
ut-esset _sibi_ ingenua uxor, et _ipse eam_ domum duceret,
speciem admirantes violis-coronatæ Cythereæ.
Salve, volubilibus-oculis, mellea; da vero in certamine
20 victoriam huic (_mihi_) auferendam, meumque orna cantum:
at ego et tui et alius meminero cantionis.