IV. IN CEREREM.

1 Cererem crine-decoram, venerandam deam, ordior canere,

ipsam, et filiam teretem-pedes, quam Pluto

rapuit, dedit autem grave-sonans late-cernens Jupiter,

seorsum a-Cerere aureo-solio-insidente, pulcrum-fructum præbente,

5 ludentem cum filiabus Oceani pepla-profundo-sinu-indutis,

floresque legentem, rosas et crocum et violas pulcras,

per molle partum, et gladiolos et hyacinthum,

narcissumque, quem produxit fraudem roseæ puellæ

Terra, Jovis voluntate, gratificans Orco,

10 mire lætum, quo-stupuerunt tunc omnes intuentes,

tam dii immortales quam mortales homines:

cujus adeo ex radice centum capita excreverant,

et fragante odore omne cœlum latum superne

terraque omnis ridebat et salsus æstus æquoris.

15 Illa vero admirata protendit manus simul ambas,

pulcrum ludicrum ut-sumeret: sed hiavit terra vasta

Nysiis in campis, qua prorupit rex Pluto

equis immortalibus _invectus,_ Saturni nobilis filius.

Rapuit vero invitam _et_ in aureo curru

20 abstulit ejulantem: clamavit autem intenta voce,

invocans patrem Saturnium summum et potentissimum.

Sed nec immortalium quisquam, nec mortalium hominum

audivit vocem _ejus,_ neque pulcris-manibus sociæ;

nisi quod Persæi filia mitis animum

25 audivit ex antro, Hecate vitta-tenui-nitida,

et Sol rex, Hyperionis illustris filius,

puellam invocantem patrem Saturnium: hic vero seorsum

sedebat procul a-diis precibus-expetito in templo,

accipiens sacra pulcra a mortalibus hominibus.

30 Sed illam coactam abstulit, Jovis consilio,

patruus, multis-imperans Pluto,

equis immortalibus, Saturni nobilis filius.

Quamdiu igitur terramque et cœlum stellatum

videbat dea, et mare æstuans piscosum,

35 radiosque Solis, et adhuc sperabat matrem venerandam

se-esse-visuram, et genera deorum æternorum:

tamdiu ei spes mulcebat magnum animum, quamvis lugenti.

Resonabant autem montium cacumina et profunda maris

voce immortali: eamque percepit alma mater.

40 Acer vero ejus animum dolor invasit, et super comis

ambrosiis vittam discidit manibus suis,

cæruleumque velamen ambobus circumjecit humeris,

seque-concitavit, instar volucris, per terram et mare

quærens. Sed illi nemo vera dicere

45 voluit, neque deorum, neque mortalium hominum,

neque volucrum quæquam illi vera nuntia venit.

Novem deinceps dies per terram alma Ceres

vagabatur, ardentes faces in manibus tenens;

neque unquam ambrosia et nectare dulci

50 fruebatur mœrens, nec corpus suum immergebat lavacris.

Sed postquam decima ei advenerat lucida aurora,

occurrit ei Hecate, lumen in manibus gerens;

et vero hanc nuntians allocuta-est, et dixit:

Alma Ceres, tempestiva-adferens, splendida-donis,

55 quis deorum cœlestium aut mortalium hominum

rapuit Proserpinam, et tuum afflixit animum?

vocem enim audivi, sed non vidi oculis,

quinam esset; at tibi celeriter dico vera omnia.

Sic dixit Hecate; illi autem non respondit sermone

60 Rheæ crines-decoræ filia, sed subito cum illa

proripuit-se, ardentes faces in manibus tenens.

Solem vero adierunt, deorum speculatorem atque hominum,

steteruntque ante equos; et rogavit sancta dearum:

Sol, reverere me deam propter, si unquam tibi

65 vel verbo vel facto cor et animum hilaravi!

filiam, quam peperi, dulce germen, forma egregiam:

cujus anxiam vocem audivi per aera vacuum,

tanquam violatæ, verum non vidi oculis:

sed (tu enim omnem terram et pelagus

70 æthere ex sacro despectas radiis)

vere mihi dicas: caram natam, sicubi vidisti,

quisnam absente me rapuerit invitam vi

aufugiens, vel deorum vel etiam mortalium hominum.[TR1]

Sic dixit; illi autem Hyperionis-filius respondit sermone:

75 Rheæ crines-decoræ filia, Ceres regina,

audies; certe enim magnopere _te_ veneror, et misereor

lugentis natam proceram: sed nemo alius

causam-habet immortalium, nisi nimbos-ciens Jupiter,

qui eam dedit Orco florentem conjugem,

80 fratri-suo: ille autem sub tenebras caligantes

raptam equis duxit magna-voce clamantem.

Verum, dea, comprime gravem luctum: minime te decet

temere _et_ frustra indomitam exercere iram; haud te indignus

gener inter immortales multis-imperans Pluto,

85 frater-germanus et consanguineus; prætereaque honorem

sorte-tulit, quum primum tripartita divisio fieret,

_ut_ cum iis habitet, quorum sortitus-est dominatum.

Sic locutus, equos increpuit: illi vero territi minis

raptim egerunt celerem currum, extentis-alis ut volucres.

90 Illi autem dolor gravior et crudelior invasit mentem.

Irataque deinde atris-nubibus-cincto Saturnio,

vitans deorum concilium et altum Olympum

abiit ad hominum urbes et pinguia culta,

formam tegens per-longum tempus: neque ullus virorum

95 conspiciens _eam_ agnovit, aut profunde-succinctarum mulierum,

ante quam Celei prudentis advenit domum,

qui tum Eleusinis odoræ rex erat.

Consedit autem prope viam, imo afflicta pectore,

Parthenium ad-puteum, unde hauriebant cives,

100 sub umbra, quippe superne natus-erat frutex olivæ,

anui grandævæ similis, quæ partu

arcetur, donisque coronas-amantis Veneris:

quales nutrices sunt jura-dantium regum

filiorum, et promæ per ædes sonantes.

105 Illam autem viderunt Celei Eleusinidæ filiæ,

venientes ad aquam haustu-facilem, ut ferrent

situlis æneis caras ad ædes patris,

quatuor, instar dearum, juventutis flore conspicuæ,

Callidice, et Clisidice, Demoque venusta,

110 et Callithoe, quæ illarum natu-maxima erat omnium;

neque cognoverunt: difficiles enim dii mortalibus aspectu _sunt._

Prope autem stantes dictis volantibus compellarunt:

Quæ, unde es, anus, grandævorum hominum?

quid autem ab urbe secessisti, neque domibus

115 propinquas? ubi mulieres per ædes umbrosas

simili-ætate, qua tu fere, et juniores esse-solent,

quæ te exciperent-amicis et verbis et factis.

Sic dixerunt; at verbis respondit sancta dearum:

filiæ dilectæ, quæcunque estis mulierum tenerarum,

120 salvete: ego vero vobis dicam; haud dedecet

vobis rogantibus vera dicere.

Deo mihi nomen est: hoc enim imposuit alma mater.

Nunc autem ex-Creta supra lata dorsa maris

veni haud cupiens; sed vi invitam cogentes

125 viri prædatores abduxerunt: hi postea

navem celererm ad-Thoricum appulerunt, ubi mulieres

in-continentem egressæ-sunt frequentes, atque etiam ipsi

cœnam sibi-paraverunt juxta retinacula navis.

Sed mihi non cœnæ dulcis cupidus-erat animus,

130 clam vero proripiens-me per continentem nigram

effugi superbos dominos, ne forte, me

nullo-emtam-pretio vendentes, mei fruantur pretio.

Ita huc veni errans, neque scio,

quæ tandem terra sit, et quinam incolant.

135 At vobis omnes Olympias domos tenentes

dent juveniles maritos, et liberos parere,

ut optant parentes: mei autem miseremini, puellæ,

benevole, caræ filiæ, donec ad ædes venero

viri atque mulieris, apud illos operatura

140 libenter, quæcumque mulieris vetulæ opera esse-solent.

Et puerum recens-natum in ulnis habens

bene nutricarem, et ædes custodirem,

et lectum sternerem in-intimo penetralium firmorum

herilem, et opera (_artes texendi_) docerem mulieres.

145 Dixit dea; ei autem continuo respondit virgo indomita,

Callidice, Celei naturam formosissima:[TR2]

Nutrix, deorum munera, quamvis gravate, necessario

toleramus homines; namque multo potentiores sunt.[TR3]

Hæc vero te plane edocebo, atque nominabo

150 viros, penes quos hic summum est imperium,

et in-populo _qui_ eminent, et mœnia urbis

tuentur consiliis et justis judiciis:

et Triptolemi sapientis, et Dioclis,

et Polyxeni, et egregii Eumolpi,

155 et Dolichi, et patris strenui nostri,

horum omnium uxores ædes curant.

Quarum haud ulla te, vel primo aspectu,

formam aspernata, a-domibus arceret,

verum te excipient: nam sane deæ-similis es.

160 Sin mavis, mane, dum ad ædes patris

eamus, et matri profunde-succinctæ Metaniræ

dicamus hæc omnia ordine, si forte te jusserit

nostram-domum venire, nec aliorum ædes quærere.

In-senectute-genitus ei filius in conclavi solido

165 sero-natus nutritur, exoptatus et gratissimus.

Si hunc enutrires, et pubertatis metam contingeret,

facile aliqua te videns mulierum tenerarum

_tibi_ invideret: tanta tibi nutricia daret.

Sic dixit; et hæc annuit capite: illæ vero splendentia

170 impleta aqua ferebant vasa exsultantes.

Celeriter autem patris venerunt magnam domum, statimque matri

nuntiarunt, quæ viderant atque audiverant. At illa confestim

ire-eas jussit-et arcessere ingente mercede.

Hæ vero, sicut aut cervæ aut vitulæ veris tempore

175 saliunt per pratum, saturatæ animum pastu,

sic hæ, attollentes peplorum rugas decororum,

properabant ad cavatam plaustris-viam; comæque circum

humeros quassabantur, croceo flori similes.

Invenerunt autem prope viam præclaram deam, ubi antea

180 reliquerant; et deinceps caras ad ædes patris

duxerunt. Hæc vero pone, imo afflicta pectore,

ibat capite velato, et peplum

cæruleum circum-teneros deæ strepitabat pedes.

Confestimque ad ædes pervenerunt Jovis-alumni Celei,

185 et perrexerunt per porticum _eo,_ ubi illis veneranda mater

sedebat juxta postem triclinii affabre structi,

infantem sub sinu habens, recens germen: illæ autem ad eam

currebant. At vero hæc limen conscendit pedibus, et ecce! trabem-

tecti

tetigit capite, implevitque fores splendore divino.

190 Sed illam pudorque et admiratio et pallidus horror cepit;

cessitque ei sellâ, et sedere jussit.

At Ceres, tempestiva-præbens, splendida-donis,

noluit sedere in sella magnifica,

sed tacita constitit, oculos pulcros dejecta:

195 usque dum ei posuit Iambe honesta

compactum sedile, superque albam injecit pellem.

Ibi considens prætendit-sibi manibus velamen-comarum.

Diu vero vocem-comprimens dolore sedit in sella,

neque ulli aut verbo se-adjunxit, aut facto,

200 sed sine-risu, non-gustans cibum neque potum,

sedit, desiderio tabescens profunde-succinctæ filiæ:

usque dum facetiis eam Iambe honesta

multum cavillata, commovit dominam castam,

_ut_-rideret-leniter, et hilarem haberet animum:

205 quæ quidem ei et postea placuit moribus.

Illi autem poculum Metanira porrexit dulci vino

impletum; sed renuit: nam fas sibi _esse_ negavit,

bibere vinum rubens: jussit vero farinam et aquam

dare mixtam ad-bibendum pulegio contrito.

210 Illa autem misturam confectam deæ porrexit, ut jusserat:

qua accepta, sacro-honore primum-potita-est alma Ceres.

Colloquium vero exorsa-est pulcre-cincta Metanira:

Salve, mulier! haud enim te ex vilibus opinor parentibus

esse, sed nobilibus; quoniam tibi elucet in-oculis pudor

215 et gratia, qualis jura-dantium regum.

Sed deorum munera, quamvis gravate, necessario

toleramus homines; nam jugum cervici incumbit.

Jam vero, quum venisti huc, _tibi_ aderunt, quæcunque mihi,

_bona._

At filium mihi nutri hunc, quem sero-genitum et insperatum

220 præbuerunt immortales; exoptatissimus autem mihi est.

Si hunc enutrires; et pubertatis metam contingeret,

facile aliqua te videns mulierum tenerarum

_tibi_ invideret: tanta tibi nutricia darem.

Hanc vero rursus allocuta-est pulcre-coronata Ceres:

225 et tu, mulier, multum salve! dii autem tibi bona largiantur!

filium vero tibi lubens suscipiam, sicut me jubes, _et_

nutriam. Neque eum, spero, per-inscitiam nutricis

aut incantatio lædet, aut hypotamnum [_herba magica?_].

Novi enim remedium multo efficacius hylotomo (_herba_);

230 novi etiam ad-incantationem[TR4] nocentissimam bonum remedium.

Sic locuta, fragranti[TR5] _eum_ excepit sinu,

manibusque immortalibus; et lætata-est animo mater.

Sic illa Celei prudentis illustrem filium,

Demophoontem, quem peperit pulcre-cincta Metanira,

235 enutrivit in ædibus; at ille crevit deo similis,

nec sane panem edens, nec sugens.

Ceres _eum_[TR6]

ungebat ambrosia, quasi dei progeniem

dulce afflans, et in sinu gestans:

240 noctu vero occultabat ignis vi, tanquam torrem,

clam caris parentibus. Illis autem magno miraculo fuit,

quanto vigore exortus-sit, diis aspectu similis.

Atque eum factura-erat senii-expertem et immortalem,

nisi per-stultitiam pulcre-cincta Metanira,

245 nocte observans, fragranti ex thalamo

inspexisset: ejulavit autem, et ambo sibi-percussit femora,

timens suo filio, et magno furore-turbata est mentem,

et lamentans dictis volantibus _eum_ allocuta-est:

Fili Demophoon, hospita te igne multo

250 occultat, mihi autem mœrorem et curas tristes efficit.

Sic dixit ingemens; eamque audiit sancta dearum.

Illi autem irata pulcre-coronata Ceres,

filium carum, quem insperatum in ædibus pepererat,

manibus immortalibus a se deposuit in-terram,

255 ereptum igni, animum incensa-iris sævissimis,

et simul allocuta-est pulcre-cinctam Metaniram:

Inscii homines et dementes, neque boni

sortem venturi præsagientes, neque mali!

et tu enim ex-stultitia tua ingens damnum-cepisti.

260 Testis enim sit deos obstringens, implacabile Stygis flumen!

immortalem tibi et senectæ-expertem per-omne ævum

filium carum factura-eram, et sempiternum largitura honorem:

jam vero non licet _ei_ mortem et sævas-Parcas effugere;

honor autem immortalis semper aderit, quod genibus

265 nostris exceptus-est, et in ulnis dormivit.

At vero in-progressu-temporum huic, circumvolutis annis,

filii Eleusiniorum bellum et pugnam diram

semper invicem concitabunt per-omne ævum.

Sum autem Ceres honorata, quæ maximum

270 immortalibus mortalibusque emolumentum et gaudium est.

Sed age, mihi templum magnum, et aram sub eo

condant omnis populus, sub urbe altoque muro,

super Callichorum, in prominente colle.

Orgia autem ipsa ego docebo, ut in-posterum,

275 rite sacrificantes, meam mentem placetis.

Sic locuta dea, staturamque et formam mutavit,

senectute dejecta, et circumcirca venustas spirabat,

odorque jucundus fragrantibus a peplis

spargebatur, et procul lux a corpore immortali

280 effulgebat deæ, flavique capilli fluebant-per humeros,

et splendore implebatur solidum cubiculum, tanquam fulguris:

exiit autem ex ædibus. At illius subito genua soluta-sunt;

et per-longum voce-caruit tempus, neque filium

recordata-est sero-genitum de pavimento tollere.

285 Hujus autem sorores vocem audierunt miserabilem,

et a bene-stratis lectis desiluerunt: _quarum_ hæc deinde

infantem manibus sublatum suo excepit sinu;

illa ignem accendit; illa autem properavit pedibus teneris,

matrem excitatura fragranti e thalamo.

290 Congregatæ autem illum circùm lavarunt palpitantem,

amantissime-complectentes: sed ejus non delinitus-est animus;

deteriores enim jam eum habebant altrices ac nutrices.

Illæ quidem per-totam-noctem venerandam deam placabant,

metu concussæ; at simul aurora illucescente

295 late-potenti Celeo vere narrabant,

quæcunque jusserat dea, pulcre-coronata Ceres.

Ille vero ad concionem vocans immensum populum,

jussit comas-decoræ Cereri opimum templum

condere et aram, in prominente colle.

300 Hi autem continuo paruerunt, et obedierunt dictis,

et exstruxere _templum,_ sicut jusserat: illud vero excrevit

divino fato.

Sed postquam absolverant, et destiterant a-labore,

iverunt suam quisque domum. At flava Ceres

ibi considens, cœlicolis seorsum[TR7] ab-omnibus,

305 permansit, desiderio tabescens alte-cinctæ filiæ.

Gravissimum vero annum supra tellurem feracem

effecit hominibus et crudelissimum; neque ullum terra

semen emisit; abscondebat enim coronis-læta Ceres.

Multaque curva aratra frustra boves traxerunt in arvis,

310 multumque hordeum albens irritum incidit terræ.

Et sane universum periisset genus voces-articulantium hominum

fame gravi, munerumque celebrato honore

ac victimarum privasset Olympias domos tenentes:

nisi Jupiter sensisset, et in-suo deliberasset animo.

315 Irin vero primum aureis-alis delabi-jussit ad-vocandam

Cererem crine-decoram et egregia forma.

Dixit; at illa Jovis atris-nubibus-cincto Saturnio

paruit; et intervallum percurrit velociter pedibus.

Adiit autem urbem Eleusinis odoræ,

320 invenitque in templo Cererem cæruleo-peplo-ornatam;

et eam vocans dictis volantibus allocuta-est:

Ceres, vocat te pater Jupiter haud-irrita decernens,

ut-venias ad gentes deorum æternorum.

Quare ito, neu caducum sit, quod nuntio, verbum Jovis.

325 Sic dixit obsecrans; at hujus non inflectebatur animus.

Rursus deinceps deos felices Jupiter sempiternos

omnes ad-_eam_-legavit; et alius-alium subsequentes

vocabant, et multa dabant insignia dona,

honoresque, quoscunque vellet habere inter immortales deos:

330 verum haud-quisquam flectere potuit mentem et sententiam

toto-animo irascentis; sed obstinate renuit verbis.

Negavit enim, unquam odorum Olympum

prius se-esse-conscensuram, _aut_ prius terræ fructum emissuram,

quam vidisset oculis suam formosam filiam.

335 Quæ postquam audierat grave-sonans late-cernens Jupiter,

in Erebum misit aurea-virga-ornatum Argicidam,

qui, Plutonem mollibus hortatus dictis,

castam Proserpinam ex tenebris caligantibus

in lucem reduceret ad divos; ut, eam mater

340 oculis videns, poneret iram.

Mercurius autem non renuit, sed continuo subter profunda terræ

velox delapsus-est, relicta sede Olympi.

Et invenit illum regem ædibus intus,

sedentem in toro cum veneranda conjuge,

345 multa reluctante ob-matris desiderium: sed illa ob intolerabilia

_ausa_

rebus deorum felicium _grave_ intendebat consilium.

Prope vero accedens _eum_ allocutus-est fortis Argicida:

Pluto, cærulee-crines, Manibus imperans,

Jupiter me pater jubet inclytam Proserpinam

350 reducere ex-Erebo ad ipsos; ut, eam mater

oculis videns, iræ et ultionis sævæ

in-immortales finem-faciat: nam grave molitur facinus,

ut-perdat nationes imbecillas terrigenarum hominum,

semen sub terra abscondens, minuensque honores

355 immortalium; horribilem vero exercet iram, neque diis

se-immiscet, sed seorsum odoro in templo

sedet, Eleusinis arduam-saxis urbem tenens.

Sic dixit; subrisit autem rex inferorum Pluto

superciliis, neque neglexit Jovis regis mandatum.

360 Confestimque hortatus-est prudentem Proserpinam:

I, Proserpina, ad matrem cæruleo-peplo-ornatam,

mitem in pectore animum atque ingenium gerens;

neque mœreas graviter supra-modum præ-aliis.

Haud tibi inter immortales indignus ero maritus,

365 frater-germanus patris Jovis: _sed_ huc quum-veneris,

domineris omnibus, quæcunque vivunt et moventur,

honoribusque fruaris inter immortales maximis.

Improborum vero pœna erit per-omne tempus,

si qui non victimis tuum animum placant,

370 rite _sacra_ facientes, justa munera persolventes.

Sic dixit; at lætata-est prudens Proserpina,

subitoque exsiluit gaudio. Verum ille ei

mali-punici granum dedit edendum dulce clanculum,

ad se tractæ, ne maneret dies omnes

375 illic apud venerandam Cererem cæruleo-peplo-ornatam.

Equos autem ante currui aureo

subjunxit immortales multis-imperans Pluto.

Illa vero currum conscendit; juxtaque fortis Argicida,

habenas et flagellum capiens manibus suis,

380 agitavit ex ædibus; illique haud segnes volabant.

Raptimque longa itinera emensi-sunt: neque mare,

neve unda fluminum, neve convalles herbosæ,

equorum immortalium, neve juga, tardaverunt impetum;

sed super illa profundam caliginem sciderunt euntes.

385 Sistebat vero _currum_ agens, ubi morabatur pulcre-coronata

Ceres,

templum ante odorum. Sed illa ut vidit,

prosiluit, sicut Baccha montis per umbrosam silvam.

Proserpina vero ex-altera-parte..........

matri suæ ob_viam_...............

390 desiluit ut-curreret...............

illi autem....................

..........................

Nata, nihilne m................

cibi? Loque...................

395 sic enim rediens................

et mecum una et _cum_ patre atris-nubibus-cincto Saturnio

habites, omnibus honorata immortalibus.

Quodsi vero gustasti, denuo profecta sub profunda terræ

deges temporum tertiam _ibi, partem,_

400 duas vero apud me et ceteros immortales.

Sed quando floribus terra bene-olentibus vernis

omnigenis viret, tunc ex tenebris caligantibus

rursum ascendes, ingens miraculum diis mortalibusque hominibus.

Et quonam te decepit dolo fortis Pluto?

405 Huic contra Proserpina formosa respondit:

equidem tibi, mater, dicam vera omnia.

Quum mihi venisset Mercurius, utilitatum-auctor, nuntius celer,

a patre Saturnio et ceteris cœlitibus, _dicens_

ut-venirem ex Erebo, quo me oculis videns

410 finem-faceres in-immortales iræ et ultionis sævæ,

subito ego exsilui gaudio. Ille vero clanculum

injecit mihi mali-punici granum, dulcem escam,

invitamque vi me coegit gustare.

Quomodo autem me raptam, Saturnii arcanum per consultum

415 patris mei, abstulerit ferens sub profunda terræ,

dicam, et omnia edisseram, ut rogas.

Nos fere omnes per amœnum pratum,

Leucippe, Phænoque, et Electra, et Ianthe,

et Melite, Iacheque, Rhodiaque, Calliroeque,

420 Melibosisque, Tycheque, et Oycroe rosea,

Chryseisque, Ianiraque, Acasteque, Admeteque,

et Rhodope, Plutoque, et venusta Calypso,

et Styx, Uraniaque, Galaxauraque amanda,

[Pallasque pugnam-excitans, et Diana sagittis-gaudens,]

425 ludebamus, atque flores carpebamus manibus jucundos,

mistim crocumque mollem, et gladiolos, atque hyacinthum,

et roseos calyces, et lilia, mira visu,

et narcissum, quem produxit, tanquam crocum, lata tellus.

At ego carpebam-mihi gaudens: terra autem subter

430 hiavit; et inde prosiluit rex fortis Pluto,

abstulitque _me_ sub terram in curru aureo,

multa detrectantem; clamavi autem intenta voce.

Hæc tibi, quanquam tristis, vera omnia narro.

Sic tum totum diem concordia junctæ animos,

435 plurimum sibi-vicissim mentem et animum hilarabant,

amantissime-se-complectentes; et a-doloribus requievit animus,

gaudiaque acceperunt invicem et dederunt.

Has autem prope accessit Hecate tenui-vitta-nitida,

multumque complexa-est puellam Cereris castam,

440 quod sibi ministra et comes fuerat regina.

His vero nuntiam misit grave-sonans late-cernens Jupiter

Rheam crine-decoram, _quæ_ Cererem cæruleo-peplo ornatam

duceret ad gentes deorum; et pollicutus-est honores

se-daturum, quoscunque optaret inter immortales deos;

445 annuitque ei puellam anni circumvolventis

tertiam partem _fore_ sub tenebris caligantibus,

duas vero apud matrem et ceteros immortales.

Sic dixit; nec recusavit dea Jovis mandata.

Sed repente delapsa Olympi jugis,

450 in Rarium venit, fertile uber agri

ante, sed tunc minime fertile; verum tacite

jacebat omni-folio-orbum, et abscondebat hordeum albicans,

consilio Cereris pedis-venustæ; sed postea

erat statim longis floriturum aristis,

455 vere crescente, soli autem pingues sulcos

horrere spicis, illaque in manipulos ligatum-iri.

Huc descendit primum ex æthere vasto;

et libenter se conspexerunt invicem, et lætatæ-sunt animo.

Illam vero sic allocuta-est Rhea tenui-vitta-nitida:

460 Veni, nata! vocat te grave-sonans late-cernens Jupiter,

ut-venias ad gentes deorum; et pollicitus-est honores

se-daturum, quoscunque optares inter immortales deos;

annuitque tibi puellam anni circumvolventis

tertiam partem _fore_ sub tenebris caligantibus,

465 (_duas vero apud te et ceteros_) immortales.

(_Ita promisit futurum_) esse, suoque annuit capite.

Quare eas, nata mea, et pareas, neque nimis

immodice irascaris nubibus-atris-cincto Saturnio;

sed statim fructum augeas vitalem hominibus.

470 Sic dixit; neque recusavit pulcre-coronata Ceres;

statimque fructum produxit arvorum glebosorum.

Et omnis foliisque et floribus lata tellus

inhorruit: sed illa abiens jura-dantibus regibus

monstravit, Triptolemoque, et Diocli equûm-domitori,

475 Eumolpoque forti, Celeoque duci populorum,

ministerium sacrorum, et instituit orgia omnibus,

[Triptolemoque, Polyxenoque, super hosque Diocli,]

sancta, quæ haud fas-est negligere, neque explorare,

neque evulgare; magna enim deorum reverentia reprimit vocem.

480 Felix, qui illa vidit terrestrium hominum!

qui autem non-initiatus sacris neque particeps _est,_ nunquam

simili

sorte gaudet, mortuus quidem, sub caligine situ-horrida.

Sed postquam omnia præceperat sancta dearum,

perrexerunt ire in-Olympum, deorum ad cœtum ceterorum.

485 Ibi autem habitant apud Jovem fulmine-lætum

sanctæ atque venerandæ. Beatissimus, quem illæ

benigne amant terrestrium hominum!

nam statim huic mittunt semper-præsentem in magnas ædes

Plutum, qui hominibus divitias mortalibus largitur.

490 At tu, quæ Eleusinis odoræ civitatem tenes,

et Parum circumfluam, Antronemque saxosam,

alma, splendida-donis, tempestiva-adferens, Ceres regina,

ipsa, et filia, pulcerrima Proserpina,

propitia pro cantu vitam jucundam præbe!

495 verum ego et tui et alius memor-ero cantici.

[J. H. VOSS.]

[TR1] "hominum," -> "hominum."

[TR2] "formosissima;" -> "formosissima:"

[TR3] "sunt" -> "sunt."

[TR4] "ad-incantionem" -> "ad-incantationem"

[TR5] "frangranti" -> "fragranti"

[TR6] In the original text this line is aligned flush right, unclear

why.

[TR7] "seorum" -> "seorsum" (according to an 1853-edition)

Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Tertia: Hymni · 第 12 / 65 题