VI. IN BACCHUM.

1 De Baccho, Semeles glorioso filio,

memorabo, ut apparuit ad litus maris infructuosi,

promontorio super projecto, juveni viro similis,

primum-pubescenti; pulcræ autem circum-motabantur comæ,

5 cyaneæ; palliumque circa robustos habebat humeros

purpureum. Cito vero viri bonis-transtris-instructa ex navi

prædones processere celeriter super nigrum pontum,

Tyrrheni; eos autem duxit mala sors: ii vero _eum_ conspicati,

innuerunt sibi-invicem, citoque exsiliere; statim autem prehensum

10 imposuerunt in sua navi, gavisi corde:

filium enim eum putabant Jovis-alumnorum regum

esse, et vinculis volebant ligare gravibus.

Eum autem non tenebant vincula, vimina vero procul decidebant

a-manibus et pedibus; ipse autem subridens sedebat

15 oculis cyaneis: gubernator vero ubi-animadvertit,

statim suos socios compellavit, dixitque:

Miseri, quemnam hunc deum ligatis prehensum,

fortem? neque ferre potest eum navis bene-fabricata.

Aut enim Jupiter hic est, aut argenteum-arcum gestans Apollo,

20 aut Neptunus: quoniam haud mortalibus hominibus

similis _est,_ sed iis, qui Olympias domos habent.

Sed agite, ipsum dimittamus in continentem nigram

statim; neu manus _ei_ injicite, ne-forte iratus

excitet gravesque ventos et turbinem multum.

25 Sic dixit; eum autem dux aspero objurgavit sermone:

Mire, secundum-ventum vide, simulque velum trahe navis,

cuncta armamenta ubi-ceperis: hic vero dein viris curæ-erit.

Spero, aut in-Ægyptum perveniet, aut ille in-Cyprum,

aut ad Hyperboreos, aut _etiam_ ulterius: ad extremum autem

30 enarrabit aliquando suosque amicos et possessiones omnes,

suosque fratres: quandoquidem nobis _eum_ obtulit deus.

Sic locutus, malumque et velum trahebat navis.

Inflavit autem ventus medium velum, circùmque inde armamenta

tenderunt: cito vero ipsis apparebant mirifica opera.

35 Vinum quidem primum velocem per navem nigram

dulce-potu fluebat fragrans, excitabaturque odor

divinus; nautas vero stupor cepit omnes conspicatos.

Statim autem summum ad velum extensa-est

vitis, huc atque illuc: dependebantque multi

40 racemi; circa malum vero nigra volvebatur hedera,

floribus virescens, pulcerque fructus in _ea_ exortus-erat:

omnes autem scalmi coronas habebant. Ii vero conspicati,

Mediden tum deinde gubernatorem jubebant

terræ appropinquare. Is tamen inter-eos leo factus-est intus,

navi

45 terribilis in summa, valdeque rugiebat: in media vero

ursam fecit _Bacchus_ hirsuta-cervice, signa ostendens:

surrexit autem _ea_ furibunda; leo vero _stetit_ in tabulato

summo

horrendum torve tuens. Illi autem in puppim fugerunt,

circumque gubernatorem, prudentem animum habentem,

50 steterunt inde perculsi: is autem repente adortus

ducem cepit: illi vero foras, malum fatum evitantes,

omnes simul saliere, postquam viderunt, in mare divinum,

delphinesque facti-sunt. Gubernatorem vero _is_ miseratus,

tenuit, et ipsum fecit plane-beatum; dixitque sermonem:

55 Confide, divine rector, meo grate animo:

sum autem ego Bacchus multisonus, quem peperit mater

Cadmea Semele, Jovis in amore congressa.

Salve, nate Semeles pulcros-oculos-habentis; neque ullo-modo

licet,

tui quidem obliviscenti, suavem ornare cantum.

Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Tertia: Hymni · 第 14 / 65 题