III. IN VENEREM.

1 Musa, mihi dic opera aureæ Veneris,

Cypriæ, quæ diis dulcem cupidinem immisit,

atque domuit gentes mortalium hominum,

avesque aerias, et feras omnes,

5 tum quot continens multas nutrit, tum quot pontus;

omnibus vero opera curæ-sunt pulce-coronatæ Cythereæ.

Tres autem _dearum_ non potest flectere animos, nec decipere:

filiam ægidem-tenentis Jovis, cæsiis-oculis Minervam;

non enim ei placuere opera aureæ Veneris;

10 verum ei bellaque placuerunt et opus Martis,

præliaque, pugnæque, et præclara opera instruere.[TR1]

Prima fabros viros terrestres docuit

facere plaustra, et currus varios ære.

Ipsaque virgenes tenello-corpore in ædibus _manentes_

15 præclara opera docuit, in mente _ea_ ponens unicuique.

Neque unquam Dianam aureis-sagittis, tumultuosam,

domat in amore risus-amans Venus.

Etenim ei placuere arcus, et in-montibus feras interficere,

citharæque, chorique, clarique ululatus,

20 lucique umbrosi, justorumque urbs virorum.

Neque venerandæ puellæ placuere opera Veneris,

Vestæ, quam primam genuit Saturnus versutus,

[atque etiam minimam, consilio Jovis ægidem-tenentis,]

venerandam, quam ambiebant Neptunus et Apollo;

25 ea autem prorsus noluit, verum rigide abnuit;

juravitque magnum jusjurandum, quod vere perfectum-est,

ubi-tetigerat caput patris Jovis ægidem-tenentis,

virginem _se_ fore per-omnes dies, diva dearum.

Ei vero pater dedit pulcrum donum, pro nuptiis:

30 atque media in domo exinde residebat, adipe sumta;

omnibus autem in templis deorum honoris-compos est,

et apud omnes mortales deorum primaria est.

Harum non potest flectere animos, neque decipere;

ceterorum autem nihil est quod-effugerit Venerem,

35 nec deorum beatorum, nec mortalium hominum:

_quin_ et Jovis mentem seduxit fulmine-gaudentis,

qui maximusque est maximumque sortitus-est honorem:

atque hujus, quando voluerit, prudentem mentem decipiens,

facile miscuit cum-mortalibus mulieribus,

40 Junonis _eum_ oblivisci-faciens, sororis conjugisque,

quæ longe specie præstantissima _est_ inter immortales deas,

augustissimam vero ipsam genuit Saturnus versutus

materque Rhea; Jupiter vero æterna consilia sciens

venerandam uxorem fecit-sibi honesta doctam.

45 Huic autem et ipsi Jupiter dulcem cupidinem injecit animo,

viro cum-mortali ut-misceretur, ut citissime

ne ipsa quidem ab-humano concubitu libera esset,

et _ne_-quando gloriata diceret inter omnes deos,

dulce ridens, risus-amans Venus,

50 quod _ipsa_ deos miscuerit-cum mortalibus mulieribus,

ac mortales filios genuerint immortalibus,

quodque deas miscuerit-cum mortalibus hominibus.

Anchisæ vero proinde ei dulcem amorem injecit animo,

qui tunc in summis montibus fontibus-irriguæ Idæ

55 pascebat boves, corpore immortalibus similis.

Hunc autem deinde conspicata risus-amans Venus

amavit; vehementerque _ejus_ mentem cupido occupavit.

In Cyprum vero profecta, odoratum templum ingrediebatur,

[in Paphum; ubi ei lucus _est,_ et altareque odoratum:

60 ibi ea ingressa, fores occlusit splendidas:]

illic autem eam Gratiæ lavarunt et unxerunt oleo

immortali, qualia diis gratiam-addunt sempiternis.

[ambrosio, tenui, quod nempe ei suffitum erat.]

Induta vero bene omnes circa corpus vestes pulcras,

65 auro ornata, risus-amans Venus

contendit ad Trojam, derelicta odorata Cypro,

alte inter nubes velociter faciens iter.

Ad-Idamque venit fontibus-irriguam, matrem ferarum:

ivit vero recta ad-stabulum per montem: ac post ipsam

70 adulantes canique lupi, torvique leones,

ursæ, pardique veloces, cervorum insatiabiles,

iverunt; eaque inspiciens, in præcordiis oblectabat-sibi animum;

et his in pectora injecit cupidinem; ii autem simul omnes

bini cubuerunt per umbrosos recessus.

75 Ipsa vero ad tuguria bene-structa pervenit:

invenit autem in-stabulis relictum, solum ab aliis,

Anchisen heroem, ad diis pulcritudinem-habentem.

Ceteri vero simul boves sequebantur pascua per herbosa,

omnes; is autem ad-stabula relictus, solus ab aliis,

80 versabatur huc et illuc, clare citharam-pulsans.

Stetit vero coram ipso Jovis filia Venus,

virgini indomitæ magnitudine et specie similis;

ne ipsam formidaret in oculis conspicatus.

Anchises autem videns perpendebat, mirabaturque

85 speciemque, magnitudinemque, et vestimenta splendida.

Peplum enim induerat-sibi splendidiorem ignis fulgore,

habebatque flexiles armillas, fistulasque lucidas;

torques porro circa molle collum perpulcræ erant,

pulcræ, aureæ, variegatæ: et tanquam luna,

90 pectora circa mollia splendebat, mirabile visu.

Anchisen vero amor cepit; verbumque _is_ ei ex-adverso dixit:

Salve, regina, quæcunque beatorum has ad-ædes venisti,

Diana, vel Latona, vel aurea Venus,

vel Themis generosa, vel cæsiis-oculis Minerva,

95 vel forte aliqua Gratiarum, huc venisti, quæ diis

omnibus comites-sunt, et immortales vocantur:

vel aliqua Nympharum, quæ lucos pulcros incolunt:

[aut Nympharum, quæ pulcrum montem hunc habitant,]

et fontes fluviorum, et prata herbosa.

100 Tibi autem ego in specula, conspicuo in loco,

aram struam, faciamque tibi sacra pulcra

tempestatibus omnibus; tu vero benignum animum habens

da me inter Trojanos illustrem esse virum;

facque in-posterum _mihi_ floridam prolem: at me ipsum

105 diu bene vivere, et videre lumen solis,

beatum inter cives, et senectutis ad-limen pervenire.

Ei autem respondebat deinde Jovis filia Venus:

Anchise, gloriosissime terrigenarum hominum,

nulla profecto dea sum: cur me immortalibus assimilas?

110 sed mortalisque _sum,_ mulierque me peperit mater.

Otreus autem _mihi_ est pater inclytus, si forte audivisti,

qui omni Phrygiæ bene-munitæ imperat,

linguam autem vestramque et nostram probe novi;

Trojana enim domi me nutrix alebat; ea vero perpetuo

115 parvam _me_ filiam educebat, cara a matre acceptam.

[Sic utique linguam etiam vestram bene novi.]

Nunc autem me abripuit auream-virgam-habens Argicida,

ex choro Dianæ aurea-sagitta-insignis, tumultuosæ:

multæ sane Nymphæ et virgines magna-dote-dignæ

120 ludebamus; circumque turba infinita coronæ-instar-cingebat:

inde me rapuit auream-virgam-habens Argicida,

multa vero duxit _me_ super culta mortalium hominum,

multamque terram-indivisam et incultam, quam feræ

cruda-vorantes peragrant per umbrosos recessus:

125 nec pedibus tangere videbar almam terram:

Anchisæ autem me dicebat ad cubilia vocari

ingenuam uxorem, tibique præclaros filios esse-parituram.

Ac postquam ostendit et monuit, ille nempe rursus

immortalium ad gentes abiit, fortis Argicida:

130 at ego ad-te veni; dura vero mihi aderat necessitas.

Sed te per Jovem supplex-oro, ac parentes

bonos; neque enim mali talem genuissent:

indomitam me ubi-duxeris et inexpertam amoris,

patrique tuo ostende, et matri honesta doctæ,

135 tuisque fratribus, qui tibi ex-eodem _genere_ nati-sunt,

[non ipsis indigna nurus ero, sed congrua:]

si tibi indigna mulier futura-sim, sive etiam non.

Mitte autem nuntium cito ad Phrygas agiles-equos-habentes,

dicturum patrique meo, et matri, sollicitæ licet:

140 hi vero tibi aurum abunde, vestitumque textilem

mittent; tu autem multa et præclara excipe dona.

Hæc vero ubi-feceris, epulis-celebra nuptias amabiles,

honorabiles hominibus et immortalibus diis.

Sic locuta dea, dulcem cupidinem _ei_ injecit animo;

145 Anchisen autem amor cepit, verbumque _is_ dixit et elocutus-est:

Si quidem mortalisque es, mulierque te peperit mater,

Otreus vero est _tibi_ pater inclytus, ut narras,

immortalisque gratia internuntii huc venisti,

Mercurii, mea vero uxor vocaberis per-dies omnes;

150 nemo deinceps deorum, nec mortalium hominum,

hic me cohibebit, donec tuo in-amore congrediar

statim nunc; neque si longe-jaculans ipse Apollo

arcu ab argenteo emiserit _in me_ tela luctuosa.

Velim postea, mulier similis deabus,

155 tuum cubile ubi-ascendero, introire in Orci domum.

Sic fatus, prehendit manum: risus-amans autem Venus

reptabat aversa, oculis pulcris dejectis,

ad lectum bene-stratum, ubi antea erat regi

lænis mollibus stratus; at superne

160 ursorum pelles jacebant, raucisonorumque leonum,

quos ipse occiderat in montibus altis.

Hi vero postquam lectos bene-structos inscenderant,

ornatum quidem illi primum a corpore demsit splendidum,

fibulasque, flexilesque armillas, fistulasque et torques;

165 solvitque ei cingulum, et vestimenta splendida

exuit, et deposuit in solium argenteis-clavis-distinctum

Anchises: ipse autem deinde, deûm sententia et fato,

cum-immortali concubuit dea mortalis, non plane sciens.

Quando autem retro ad stabulum vertunt pastores

170 bovesque et pingues oves pascuis e floridis,

tunc Anchisæ quidem dulcem somnum offudit

suavem; ipsa vero corpore induebat-sibi vestimenta pulcra.

Induta autem bene omnia circa corpus, diva dearum

stetit ad tugurium: ac bene-structam domum

175 attigit caput; pulcritudo vero genarum effulgebat

immortalis, qualis est pulcre-coronatæ Cythereæ;

e somnoque _eum_ suscitabat, verbumque dixit et elocuta-est:

Surge, Dardanide; quare jam altum somnum carpis?

et considera, si omnino similis ego videor esse _ei_

180 qualem tu me primum oculis advertisti.

Sic dixit: is vero e somno valde promte auscultavit.

Ut autem vidit collumque et oculos pulcros Veneris:

timuitque, et oculos declinando vertit alio;

iterumque deinde læna cooperuit-sibi pulcros vultus,

185 et eam precans verbis alatis allocutus-est:

Statim te ut primum, dea, vidi oculis,

novi, quod dea eras; tu autem non verum dixisti.

Sed te per Jovem supplex-oro ægida-tenentem,

ne me viventem inanem inter homines sinas

190 habitare, sed miserere: quoniam haud longævus vir

fit, qui cum-deabus concumbit immortalibus.

Ei vero respondebat deinde Jovis filia Venus:

Anchise, gloriosissime mortalium hominum,

confide, neu quicquam tuo in animo timeas nimis.

195 Non enim tibi ullus _esse debet_ timor, malum _te_ passurum ex

me quidem,

neque ex aliis beatis; quoniam carus es diis.

Tibi autem erit carus filius, qui inter Trojanos imperabit;

et filii filiis perpetuo enascentur.

Ei vero Æneas nomen erit, quoniam me gravis

200 habuit dolor, quandoquidem mortalis viri incidi in-lectum.

Diis-similes autem maxime mortalium hominum _erant_

semper _orti_ a vestro genere formaque specieque.

Nempe flavum quidem Ganymedem providus Jupiter

rapuit, ipsius ob pulcritudinem, ut immortalibus interesset,

205 atque Jovis in domo diis potum-ministraret,

mirabile visu, omnibus honoratus immortalibus,

aureo ex cratere hauriens nectar rubrum.

Troem vero luctus ingens tenebat mente, neque omnino norat

qua sibi carum filium abripuisset divina procella:

210 verum hunc deinde lugebat penitus dies omnes.

Et ipsum Jupiter miseratus-est, deditque ei filii pretium,

equos celeripedes, qui immortales ferunt.

Hos ei dono dedit habendos, dixitque singula

Jovis de-consiliis internuntius Argicida,

215 quod foret _Gan._ immortalis, et senii-expers per-dies omnes.

Ac postquam Jovis ille audierat nuntium,

non-amplius dein lugebat, gavisus-est autem animo intus;

lætusque equis pedibus-ventosis vehebatur.

Ita vero rursus Tithonum aureum-solium-habens rapuit Aurora,

220 vestri generis, assimilem immortalibus.

Profecta-est autem ire oratura atras-nubes-cogentem Saturnium,

ut-immortalisque esset, et viveret dies omnes;

ei Jupiter annuit, et perfecit votum:

stulta; neque cogitavit in mente veneranda Aurora

225 pubertatem petere, abradereque senectutem perniciosam.

Eum sane quamdiu quidem habebat valde-amabilis pubertas,

Aurora oblectans-se aureum-solium-habente, mane-genita,

habitabat apud Oceani fluenta, ad terminos terræ:

at postquam primi cani effundebantur capilli

230 pulcro ex capite generosoque mento,

ejus utique a-lecto abstinebat veneranda Aurora;

ipsum autem demum nutriebat, in ædibus tenens,

ciboque ambrosiaque, et vestimenta pulcra dans.

Sed quando demum prorsus odiosa senectus urgebat,

235 neque ullum movere membrorum poterat, neque attollere,

hoc ei in animo optimum videbatur consilium:

in thalamo _eum_ deposuit, foresque occlusit splendidas;

ejus vero vox fluit perpetua, neque omnino vis

est, qualis antea erat in flexilibus membris.

240 Non ego te talem inter immortales optarim

immortalemque esse, et vivere dies omnes.

Sed si quidem talis manens specieque corporeque

vivas, nosterque maritus vocatus sis,

non deinde me dolor densis præcordiis cooperiat.

245 Nunc vero te quidem cito senectus communis cooperiet

immisericors, quæ deinceps astat hominibus,

perniciosa, laboriosa, quam utique odio-habent etiam dii.

At mihi magnum probrum inter immortales deos

erit per-dies omnes penitus, propter te,

250 qui antea mea colloquia, et consilia, quibus olim omnes

immortales miscui cum-mortalibus mulieribus,

formidabant; omnes enim mea domabat cogitatio:

nunc vero non-amplius mihi os hiscet fateri

hoc inter immortales; quoniam valde multum mulctata-sum

255 _damno_ vehementi, non nominando, aberravique mente,

filium vero sub zona mihi-posui, mortalis concubitu-usa.

Illum quidem, ubi jam primum viderit lumen solis,

Nymphæ ipsum nutrient montanæ, profundos-sinus-habentes,

quæ hunc habitant montem magnumque divinumque,

260 quæ nec mortales, nec immortales comitantur:

diu quidem vivunt, et immortalem cibum comedunt,

atque inter immortales pulcrum chorum exercent.

Cum-his autem Silenique et speculator Argicida,

miscentur in amore, in-recessu speluncarum amabilium.

265 Cum-his vero simul aut abietes, aut quercus altis-verticibus,

nascentibus ortæ-sunt super terra virorum-altrice,

pulcræ, virentes, in montibus excelsis.

Stant altæ; lucos autem ipsas vocant

immortalium; eas vero nequaquam mortales tondent ferro.

270 Sed quando demum fatum astiterit mortis,

arescunt quidem primum super terra arbores pulcræ,

cortexque circumcirca-perit, deciduntque rami:

harum autem simul anima relinquit lumen solis.

Hæ quidem meum nutrient apud se filium habentes.

275 Eum quidem ubi jam primum ceperit valde-amabilis pubertas,

ducent tibi huc deæ, ostendentque filium.

Tibi autem ego, ut hæc in animo omnia persequar,

in quintum annum rursus veniam, filium ducens.

Hunc quidem, ubi jam primum videris germen oculis,

280 gaudebis videns (valde enim deo-similis erit),

duces vero statim ipsum ad Ilium ventosum.

Si quis autem interrogarit te mortalium hominum,

quænam tibi carum filium sub zona posuit mater,

huic tu dicito memor, ut te jubeo:

285 dic sane Nymphæ calyci-similibus-oculis progeniem esse,

quæ hunc habitant montem, indutum silva.

Sin effaberis et gloriaberis insipienti animo,

in amore _te_ mixtum-fuisse cum-pulcre-coronata Cytherea,

Jupiter te iratus feriet ardenti fulmine.

290 Dicta-sunt tibi omnia: tu vero mente tua quum-intellexeris,

contine-te, neu indica; deorum autem verere iram.

Sic locuta, abripuit-se ad cœlum ventosum.

Salve, dea, Cypro bene-cultæ imperans;

a-te autem ego exorsus, transibo alium ad hymnum.

[TR1] "instuere" -> "instruere" (according to an 1853-edition)

Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Tertia: Hymni · 第 11 / 65 题