I. IN APOLLINEM.

1 Memor-ero neque obliviscar Apollinis sagittantis,

quem dii per domum Jovis metuunt euntem:

atque _ei_ assurgunt, prope advenienti,

omnes a sedibus, quando splendidos arcus tendit.

5 Latona autem sola manebat apud Jovem fulmine-gaudentem,

quæ quidem arcumque relaxavit, et occlusit pharetram,

et ei a fortibus humeris manibus sumtum

arcum suspendit ad columnam patris sui,

paxillo de aureo: ipsum vero in solium considere-fecit ducens.

10 Ei autem inde nectar dedit pater, poculo aureo

invitans carum filium: postea vero dii alii

ibi considunt: gaudet autem veneranda Latona,

quod arcitenentem et fortem filium peperit.

Salve, o beata Latona, quoniam peperisti præclaros liberos,

15 Apollinemque regem, et Dianam sagittis-gaudentem;

[hanc quidem in Ortygia, illum vero aspera in Delo,]

acclinata ad latum montem, et Cynthium collem,

proxime palmam, sub Inopi fluentis.

Quomodo autem te celebrabo, prorsus celebratissimum?

20 ubique enim tibi, Phœbe, modi contigerunt cantus,

et per continentem vitulorum-nutricem, et per insulas.

Omnes autem speculæ tibi placere-solent, ac vertices summi

altorum montium, amnesque in-mare profluentes,

litoraque in mare vergentia, portusque maris.

25 An ut te primum Latona peperit, gaudium mortalibus,

acclinata ad Cyanthium montem, aspera in insula;

Delo in circumflua? utrinque autem unda nigra

exibat in-terram stridule-spirantibus ventis.

Hinc oriundus, omnibus mortalibus impertias,

30 quotquot Creta intus habet, et populus Athenarum

insulaque Ægina, navibusque-inclyta Eubœa,

Ægæque, Iresiæque, et maritima Peparethus,

Thraciusque Athos, et Pelei summi vertices,

Thraciaque Samus, Idæque montes umbrosi,

35 Scyrus, et Phocæa, et Autocanæ mons altus,

Imbrusque bene-culta, et Lemnus importuosa,

Lesbusque divina, Macaris sedes Æolionis,

et Chius, quæ insularum fertilissima in mari jacet,

saxosusque Mimas, et Coryci summi vertices,

40 et Claros splendida, et Æsageæ mons altus,

et Samus aquosa, Mycalæque alti vertices,

Miletusque, Cosque, urbs Meropum hominum,

et Cnidus alta, et Carpathus ventosa,

Naxusque, ac Paros, Rhenæaque saxosa:

45 tantum _terrarum_ parturiens Jaculatorem obivit Latona,

si qua sibi terrarum filio velit habitacula ponere.

Hæ vero valde tremebant et timebant, neque ulla sustinuit

Phœbum suscipere, etiamsi fertilior esset:

prius quam tandem Delum ascendisset veneranda Latona;

50 et ipsam interrogans, verbis alatis allocuta-est:

Dele, an velis sedes esse filii mei,

Phœbi Apollinis, ponereque in _te_ opulentum templum;

alius vero nemo te unquam tanget, nec te honorabit,

nec fertilem-boum te fore puto, nec fertilem-ovium;

55 nec vindemiam feres, neque plantas plurimas produces.

Si vero Apollinis sagittantis templum habebis,

homines tibi omnes adducent hecatombas,

hic congregati; nidor vero tibi immensus semper _erit,_

diu, rex, si alas: dii te habeant

60 manu ab aliena; quoniam non tibi fertile subest solum.

Sic dixit: gaudebat autem Delus, respondensque allocuta-est:

Latona, gloriosissima filia magni Cœi,

lubens quidem ego partum sagittantis regis

susciperem; graviter enim vere sum malæ-famæ

65 apud-homines: sic autem admodum-honorata fiam.

Sed hunc tremo, Latona, sermonem, nec te celabo;

valde enim quendam dicunt protervum Apollinem

fore, magnopereque dominaturum immortalibus,

et mortalibus hominibus per almam terram.

70 Eo graviter timeo in mente et in animo,

ne, quandocunque primum viderit lumen solis,

insulam aspernans, quoniam aspero-solo sum,

pedibus subvertens, trudat maris in pelagus.

Ibi me quidem magna unda in caput abunde semper

75 inundabit; ille vero aliam terram adibit, quæ placuerit ipsi,

ad-struendum templumque, et lucos arboribus-abundantes;

polypi autem in me thalamos, phocæque nigræ

domicilia facient inculta, inopia civium.

Sed si mihi sustineres, dea, magnum jusjurandum jurare,

80 hic eum primum constructurum perpulcrum templum,

ut-sit hominum oraculum; at postea

omnes apud homines, quandoquidem multi-nominis-est.

Sic igitur dixit: Latona vero deorum magnum jusjurandum

juravit:

sciat nunc hæc Terra, et Cœlum latum superne,

85 et subterlabens Stygis aqua, quod maximum

jusjurandum gravissimumque est beatis diis:

certe utique Phœbi hic odorata erit semper

ara et lucus; honorabit vero te-sane præ omnibus.

Ac postquam juraratque peregeratque jusjurandum,

90 Delus quidem valde gaudebat partu jaculatoris regis;

Latona autem novemque-dies et novem noctes insperatis

partus-doloribus confixa-erat. Deæ vero erant intus omnes,

quæcunque summæ erant, Dioneque, Rheaque,

Ichnæaque Themis et sonora Amphitrite,

95 aliæque immortales, seorsum a-candida-ulnis Junone.

[Sedebat enim _ea_ in ædibus Jovis nubes-cogentis.]

Sola autem non audierat partus-dolorum-præses Ilithyia;

sedebat enim summo in-Olympo sub aureis nubibus,

Junonis consilio candidæ-ulnis; quæ ipsam detinebat

100 invidia, quando jam filium eximiumque fortemque

Latona paritura pulcra-comis tunc erat.

Illæ autem Irin emisere bene-habitata ab insula,

ut-adduceret Ilithyiam, pollicitæ magnum monile,

aureis filis consertum, novem-cubitorum;

105 seorsum autem jusserunt vocare a-candida-ulnis Junone,

ne _ea_ ipsam subinde verbis averteret venientem.

At ubi hoc audierat pedibus-ventosa velox Iris,

profecta-est currens, celeriterque permensa-est totum

intervallum.

Ac postquam pervenit ad-deorum sedem, altum Olympum,

110 statim inde Ilithyiam, e domo foras

evocatam, verbis alatis allocuta-est,

prorsus sicut jubebant Olympias domos habentes-deæ.

Ei vero inde animum flectebat in pectoribus caris;

iverunt autem pedibus, pavidis columbis incessu similes.

115 Quando Delum ingressa-est partus-dolorum-præses Ilithyia,

illam tunc demum partus cepit, gestiebatque parere.

Circa palmam vero jecit brachia, genuaque fulcivit

in-prato molli; subrisit autem terra subtus:

prosiliit vero _Apollo_ in lucem; deæ autem ulularunt omnes.

120 Ibi te, jaculator Phœbe, deæ lavabant aqua pulcra,

caste et pure; fasciaverunt autem in veste candida,

tenui, nova; circumque aureum cingulum jecerunt.

Neque inde Apollinem aurea-cithara lactavit mater;

sed Themis nectarque et ambrosiam gratam

125 immortalibus manibus propinavit: gaudebat vero Latona,

quod arcitenentem et fortem filium peperit.

Ac postquam, Phœbe, comedisti immortalem cibum,

non te dein retinebant aurea cingula palpitantem,

neque amplius vincula cohibebant; solvebantur autem ligamina

omnia.

130 Statim vero inter-immortales-deas dixit Phœbus Apollo:

Sit mihi citharaque cara et incurvi arcus

oraculoque-edam hominibus Jovis verum consilium.

Sic fatus, incessit in terra spatiosa

Phœbus intonsus, longe-jaculans; illæ autem omnes

135 stupebant immortales: auro vero Delus tota

cumulata-erat, aspiciens Jovis Latonæque progeniem;

læta, quod ipsam deus elegit sibi ad-habitacula ponenda

ex-insulis et continente, dilexitque in-animo magis:

floruit, sicut quando vertex montis floribus silvæ.

140 At ipse argenteum-arcum-gestans, rex, longe-jaculans Apollo,

interdum quidem Cynthum ascendisti saxosum,

interdum vero rursus insulasque et viros vagans-adibas.

Multa tibi _sunt_ templaque et luci arboribus-abundantes;

omnes autem speculæque caræ, et vertices summi

145 altorum montium, amnesque in-mare profluentes.

Sed tu Delo, Phœbe, maxime delectaris corde,

ubi tibi talaribus-vestibus induti Iaones congregantur,

ipsis cum liberis et venerandis uxoribus:

hi vero te pugilatuque et saltatione et cantu

150 memores oblectant, quando instituerint certamen.

Diceret immortales et senii-expertes esse semper _is_

qui tunc occurreret, quando Iaones conferti essent:

omnium enim videret gratiam, delectaretque-sibi animum,

virosque inspiciens, pulcreque-cinctas mulieres,

155 navesque veloces, et ipsorum possessiones multas.

Ad _hæc_ autem, hoc magnum miraculum, cujus fama nunquam peribit,

puellæ Deliades, Longe-jaculantis ministræ;

quæ postquam primum quidem Apollinem celebrarint,

rursusque dein Latonamque et Dianam sagittis-gaudentem,

160 recordati, virorumque antiquorum ac mulierum

hymnum canunt, demulcentque gentes hominum.

Omnium autem hominum voces et strepitum-crotalorum

imitari callent: putaret vero _se_ ipse unusquisque

loqui; adeo illis pulcer aptatus-est cantus.

165 Verum agite, propitius-sit Apollo cum Diana,

salvete autem vos omnes; mei vero et postea

mementote, quando aliquis terrestrium hominum

hic roget hospes itinerum-audens _huc_ profectus:

«o puellæ, quisnam vero vobis vir suavissimus cantorum

170 hic versatur, et quonam delectamini maxime?»

vos autem bene prorsus omnes respondete decenter:

«cæcus vir: habitat vero Chio in saxosa;

cujus omnes in-futurum ceteris-præstant cantus.»

Nos autem vestram famam feremus _ad omnes,_ quantum super terram

175 hominum versamur per-urbes bene-habitatas:

illi vero accredent, quandoquidem et verum est.

At ego non desinam longe-jaculantem Apollinem

celebrare argenteum-arcum-gestantem, quem comis-pulcra peperit

Latona.

O rex, et Lyciam et Mæoniam amabilem,

180 et Miletum habes, maritimam urbem amœnam:

ipse autem Delo circumfluæ magnopere dominaris.

Vadit vero canens Latonæ gloriosæ filius

cithara cava ad Pytho saxosam,

immortales vestes habens, odoratas; ipsius autem cithara

185 aureo a plectro sonum habet amabilem.

Inde vero ad Olympum a terra, tanquam cogitatum,

vadit Jovis ad domum, deorum inter cœtum aliorum:

statim autem immortalibus curæ-est cithara et cantus.

Musæ quidem simul omnes, alternantes voce pulcra,

190 celebrant inde deorum dona immortalia, atque hominum

ærumnas, quantas habentes sub immortalibus diis,

vivunt imprudentes et inopes-consilii, nec possunt

invenire mortisque medelam et senectutis remedium.

At pulcris-comis Gratiæ, et lætæ Horæ,

195 Harmoniaque, Hebeque, Jovisque filia Venus,

tripudiant, altera-alterius ad carpum manus tenentes;

inter-has quidem nec turpis ludit, neque humilis,

sed valde magnaque visu, et specie admirabilis,

Diana sagittis-gaudens, educata-simul-cum Apolline.

200 Inter has porro Mars et speculator Argicida

ludunt; at Phœbus Apollo inter-_eos_-citharam-pulsat,

pulcre et sublimiter gradiens; splendor vero illum circumlucet,

micationesque pedum et bene-netæ vestis.

Ac delectantur animo magno, inspicientes,

205 Latonaque aureis-comis, et providus Jupiter,

filium carum ludentem inter immortales deos.

Quomodo proinde te celebrabo, omnino celebratissimum?

an te inter procos canam, et in-amore,

quando ambiens adiisti Azanidem puellam,

210 una-cum Ischye deo-pari, Elationide equis-præstante?

aut una-cum Phorbante, Triopi genere, aut cum Erechtheo,

aut cum Leucippo, et Leucippi conjuge?

pedes, ille vero cum-equis: non sane Triopus deficiebat

an ut primum oraculum hominibus

215 quærens per terram ivisti, longe-jaculans Apollo?

In Pieriam quidem primum ab Olympo descendisti;

Lectonque Emathiamque transibas, et Enianas,

et per Perrhæbos: cito autem in Iaolcum pervenisti,

Cenæumque ascendisti navibus-inclytæ Eubœæ:

220 stetisti vero in Lelanto campo: qui tibi non placuit in-animo

ad-struendum templumque et lucos arboribus-abundantes.

Inde autem Euripum transgressus, longe-jaculans Apollo,

ascendisti montem divinum, viridem: cito vero venisti ab ipso,

in Mycalessum profectus, et Teumessum herbosam:

225 Thebæ autem pervenisti in-solum indutum silva:

nondum enim quisquam habitabat mortalium sacra in Thebe:

neque omnino erant semitæ, nec viæ

Thebæ per campum tritici-feracem; sed _eum_ habebat silva.

Inde vero ulterius ivisti, longe-jaculans Apollo;

230 in-Onchestumque pervenisti, Neptunium splendidum lucum:

ubi recens-domitus equi-pullus spirat gravatus animo,

trahens currus pulcros; humi autem auriga, præstans licet,

e curru ubi-exsiliit, iter facit: hi vero (_aurigæ_) interim

quidem

vacuos currus quatiunt, imperio remisso.

235 Si autem currus agant in lucum arboribus-abundantem,

equos quidem curant, illos autem reclinatos sinunt.

Sic enim omnium-primum fas erat: ipsi vero regi _Neptuno_

supplicant; currum autem dei tunc fatum servat.

Illinc porro ulterius ivisti, longe-jaculans Apollo;

240 Cephissumque inde attigisti pulcre-fluentem,

qui ex-Lilæa profundit pulcre-labentem aquam.

Hunc transgressus, Sagittans, et Ocaleen tritici-feracem,

inde in Haliartum pervenisti herbosam.

Ivisti autem ad Telphusam: ibi tibi placuit locus innocuus

245 ad-struendum templumque et lucos arborosos.

Stetisti vero valde prope eam, et ipsam sermone affatus-es:

Telphusa, hic demum in-animo-habeo perpulcrum templum,

hominum struere oraculum: qui mihi semper

huc adducent perfectas hecatombas,

250 tum quotquot Peloponnesum pinguem habent,

tum quotquot Europamque, et circumfluas per insulas _habitant,_

oraculum-petituri: iis autem ego verum consilium

omnibus edicam, oracula-edens in opulento templo.

Sic fatus, disposuit fundamenta Phœbus Apollo,

255 lata et valde longa per-totum: sed intuita

Telphusa corde irata-est, dixitque sermonem:

Phœbe rex, sagittans, verbum aliquod tibi in mente ponam:

hic quoniam cogitas struere perpulcrum templum,

ut-sit hominibus oraculum; hique tibi semper

260 huc adducent perfectas hecatombas:

at tibi edicam, tu vero in mente reconde tua:

infestabit te semper strepitus equorum velocium,

aquantesque muli meis sacris ex fontibus.

Hic aliquis hominum malet inspicere

265 currusque fabrefactos, et velocium strepitum equorum _audire,_

quam templumque magnum et opes multas, quæ-insint.

Sed si quid demum obtemperaveris, (tu autem potentior et

præstantior

es me, rex, tuaque vis est maxima,)

in Crissa fac _templum,_ sub jugo Parnassi:

270 ubi nec currus pulcri agitabuntur, nec tibi equorum

velocium strepitus erit bene-structam circa aram.

Sed etiam sic adducant Iepæani dona

hominum inclytæ gentes; tu vero mente gaudio-perfusus

accipe sacra pulcra circumhabitantium hominum.

275 Sic locuta, Sagittantis flexit mentem, ut sua ipsius

Telphusæ fama esset super terram, nec-vero Sagittantis.

Illinc autem ulterius ivisti, longe-jaculans Apollo:

venistique in Phlegyarum virorum urbem contumeliosorum,

qui Jovem non curantes super terra habitabant

280 in pulcra valle, Cephissium prope lacum.

Inde rapide ascendisti ad jugum ruens;

venistique in Crissam sub Parnasso nivoso,

latus Zephyro obversum: sed desuper

petra suspensa-est; cava autem subtenditur vallis,

285 aspera; ibi rex constituit Phœbus Apollo

templum facere amabile, dixitque sermonem:

Hic demum cogito struere perpulcrum templum,

ut-sit hominibus oraculum; qui-quidem mihi semper

huc adducent perfectas hecatombas,

290 tum quotquot Peloponnesum pinguem habent,

tum quotquot Europamque, et circumfluas per insulas _habitant,_

oraculum-petituri: iis autem ego verum consilium

omnibus edicam, oracula-edens in opulento templo.

Sic fatus, disposuit fundamenta Phœbus Apollo,

295 lata et valde longa per totum; at super ipsis

lapideum limen posuit Trophonius, atque Agamedes,

filii Ergini, cari immortalibus diis:

circùm vero templum condidere innumeræ gentes hominum

politis lapidibus, cantu-celebre ut-esset semper.

300 Prope autem _erat_ fons pulcre-fluens, ubi dracænam

occidit rex, Jovis filius, a valido arcu,

bene-nutritam, magnam, monstrum ferum, quæ mala multa

hominibus faciebat in terra, multa quidem ipsis,

multaque pecoribus pedes-tendentibus; quippe erat pestis cruenta.

305 Et aliquando susceptum ab aureum-solium-habente Junone nutriit

gravemque difficilemque Typhaona,damnum mortalibus,

quem olim Juno peperit, irata Jovi patri,

quando jam Saturnius gloriosam genuerat Minervam

e vertice; ac statim irata-est veneranda Juno

310 atque etiam congregatos inter immortales dixit:

Audite me, omnesque dii, omnesque deæ,

ut me ignominia-afficere incipit nubes-cogens Jupiter

prior, postquam me uxorem fecit-sibi honesta doctam:

et nunc sine me peperit cæsiis-oculis Minervam,

315 quæ inter-omnes beatos excellit immortales:

at ille debilis factus-est inter omnes deos,

filius meus, Vulcanus, mutilus pedibus, quem peperi ipsa,

projeci manibus correptum, et injeci lato ponto:

sed ipsum Nerei filia, Thetis argenteis-pedibus,

320 suscepit, et cum suis sororibus curavit.

Utinam aliud diis gratificata-esset beatis.

Improbe, versute, quid nunc adhuc machinaberis aliud?

quomodo sustinuisti solus gignere cæsiis-oculis Minervam?

non ego peperissem? et tua vocata tamen _uxor_

325 eram inter immortales, qui cœlum latum habitant.

Et nunc idcirco ego machinabor, ut nascatur

filius meus, qui inter-deos excellat immortales,

nec tuum dedecorans sacrum lectum, nec meum ipsius,

nec tuo in cubili versabor, sed abs te

330 procul absens, diis interero immortalibus.

Sic locuta, seorsum a diis ivit irata animo.

Statim deinde precabatur magnis-oculis veneranda Juno,

manu vero prona percussit terram, et dixit sermonem:

Auscultate jam mihi, Terra, et Cœlum latum superne,

335 Titanesque dii, vos sub terra habitantes

Tartarum circa magnum, ex quibus _sunt_ virique diique;

ipsi nunc me omnes audite, et date _mihi_ filium

seorsum a-Jove, nihil quicquam viribus inferiorem illo;

sed is præstantior sit, quantum Saturno late-sonans Jupiter.

340 Sic igitur locuta, verberavit terram manu robusta:

motaque-est inde terra alma: illa autem intuita

delectabatur suo in animo: putabat enim perfectum-iri.

Ex hoc jam deinde integrum in annum,

neque unquam ad cubile Jovis ivit providi,

345 neque unquam ad sedile arte-variegatum, sicut antea quidem

ipsi insidens sapientia meditabatur consilia:

sed ea in templis multum-adoratis manens

oblectabatur suis sacris, magnis-oculis veneranda Juno.

Verum quando jam mensesque et dies exacti-erant,

350 iterum se-circumvolvente anno, et advenerant horæ,

ipsa peperit nec diis similem, nec mortalibus,

gravemque difficilemque Typhaonem, damnum mortalibus.

Statim hunc prehensum magnis-oculis veneranda Juno

dedit deinde ferens malo malum; eaque (_Pytho_) suscepit.

355 _Quæ_ sic mala multa faciebat apud inclytas gentes hominum:

quisquis ei occurreret, auferebat eum fatalis dies,

priusquam illi telum immisit rex sagittans Apollo

validum; ea vero doloribus agitata gravibus,

jacebat valde anhelans, volutans-se per solum.

360 Ingens vero clamor factus-est, immensus: ea autem per silvam

crebro admodum huc et illuc volutabatur, linquebatque animum,

cruentum exspirans; et jactavit-super-_ea_ Phœbus Apollo:

Hic nunc putresce super terra virorum-altrice;

neque tu-sane vivis malum damnum mortalibus

365 eris, qui terræ almæ fructum edentes

huc adducent perfectas hecatombas:

neque omnino tibi mortem gravem nec Typhoeus

arcebit, nec Chimæra infausti-nominis, sed te-sane hic

putrefaciet terra nigra et indefessus Hyperion.

370 Sic dixit jactans; ei vero caligo oculos obtexit.

Ipsamque ibidem putrefecit sacra vis solis;

ex quo nunc Pytho vocatur: illi autem regem

Pythium vocant ex-re-nominatum, quoniam illic

eo-ipso-in-loco putrefecit monstrum vis acuti solis.

375 Et tunc sane cognovit sua in mente Phœbus Apollo,

quod se fons pulcre-fluens deceperat:

ivit autem ad Telphusam iratus, celeriterque advenit:

stetit vero valde prope eam, et ipsam sermone allocutus-est:

Telphusa, non eras meam mentem decipiens,

380 locum habens amabilem, profusura pulcre-fluentem aquam.

Hic demum et mea fama erit, nec tua solius.

Dixit, et molem superingessit rex, sagittans Apollo,

petrarum prominentiis, occultavitque fluenta,

atque aram fecit-sibi in luco arboribus-abundante,

385 prope valde fontem pulcre-fluentem; ibi autem regi

omnes cognomine Telphusio supplicant;

quoniam Telphusæ sacræ dedecoravit fluenta.

Et tunc in animo meditabatur Phœbus Apollo,

quosnam homines sacerdotes sibi-ascisceret;

390 qui _sibi_ ministri-forent Pytho in saxosa.

Hæc igitur animo agitans, conspexit in nigro ponto

navem velocem, atque viri inerant multique et boni,

Cretes ex Cnosso Minoia; qui quidem regi

sacraque faciunt, et enuntiant leges

395 Phœbi Apollinis aureum-arcum-gestantis, quodcunque dixerit

oracula-edens ex lauro, cavitatibus sub Parnassi.

Hi quidem ob mercaturam et opes navi nigra

ad Pylum arenosam, et Pylo-ortos homines,

navigabant; at eis obviam-factus-est Phœbus Apollo,

400 in pontoque insiliit, corpore delphini assimilatus,

navi veloci, et jacebat monstrum magnumque horrendumque.

Eorum vero nemo in animo cogitarat, neque adverterat,

undecunque commovebat, concutiebatque navalia ligna.

Illi autem tacite in navi sedebant timentes;

405 neque illi rudentes solvebant cavam per navem nigram,

[nec solvebant velum navis prora-cærulea,]

sed quemadmodum _eam_ primum instruxerant loris,

sic navigabant: præceps autem Notus pone excitabat

navem velocem. Primum vero præternavigabant Maleam,

410 præterque Laconicam terram, Helosque, maritimam urbem,

advenere, et locum oblectantis-mortales Solis,

Tænarum, ubi pecudes villosæ pascuntur semper

Solis regis; habentque amœnum locum.

Hi quidem deinde illic volebant navem sistere, et egressi

415 observare magnum miraculum, et oculis videre,

utrum mansurum-esset navis cavæ in-tabulatis monstrum,

an in undam marinam piscosam rursus ruiturum.

Sed non clavis parebat navis bene-fabricata,

verum præter Peloponnesum pinguem tendens

420 ibat iter: flatu vero rex, sagittans Apollo,

facile dirigebat; ea autem conficiens viam

ad-Arenen pervenit, et Argypheam amœnam,

et Thryum, Alphei vadum, et bene-ædificatum Æpy,

et Pylum arenosam, Pyloque-ortos homines:

425 ivit porro præter Crunos, et Chalcidem, et præter Dymen,

et præter Elidem divinam, ubi dominantur Epei;

quando ad-Pheras appellebatur, gaudens Jovis vento-secundo,

atque ipsis sub nubibus Ithacæque mons altus apparebat,

Dulichiumque, Sameque, et nemorosa Zacynthus.

430 Sed quando jam Peloponnesum præterierat omnem,

ac postquam jam Crissæ apparebat sinus immensus,

qui penitus Peloponnesum pinguem dirimit,

venit ventus Zephyrus magnus, serenus, e Jovis consilio,

impetuosus, ingruens ex æthere, ut citissime

435 navis emetiretur currens maris salsam aquam.

Retrogradi jam deinde ad Auroramque Solemque

navigabant; duxque-erat rex, Jovis filius, Apollo:

pervenerunt vero in Crissam late-conspicuam, vitiferam,

in portum; et arenis appulsa-est pontum-transiens navis.

440 Illic navi exsiliit rex, sagittans Apollo,

astro se-assimilans medio die: ab eo vero multæ

scintillæ evolabant, fulgorque ad cœlum pervenit;

in adytum autem subiit per tripodas valde-pretiosos.

Intus deinde ille flammam accendebat, ostentans sua tela,

445 totam vero Crissam occupabat fulgor: et acclamarunt

Crissæorum uxores, pulcreque-cinctæ filiæ,

Phœbi ob impetum: magnus enim timor ceperat quemque.

Inde vero rursus ad navem, tanquam cogitatum, prosiliit volatu,

viro se-assimilans juvenique fortique,

450 primum-pubescenti, cæsarie obvolutus latos humeros;

et ipsos compellatos verbis alatis allocutus-est:

O hospites, quinam estis? unde navigatis humidas vias?

nunquid ob mercaturam, an temere vagamini,

tanquam prædones, super mare? qui quidem vagantur,

455 animas _periculis_ objectantes, malum alienigenis ferentes?

cur ita sedetis attoniti, neque in terram

egressi-estis, neque arma nigræ navis deposuistis?

hic etenim mos est hominum sollertium,

quandocunque ex ponto ad terram navi nigra

460 venerint, labore defessi; statim autem ipsos

cibi dulcis circum præcordia desiderium capit.

Sic dixit; et ipsis fiduciam in pectoribus immisit:

eum et respondens Cretum dux contra allocutus-est:

Hospes, quippe nequaquam mortalibus similis-videris,

465 non corpore, neque oris-habitu, sed immortalibus diis,

salveque et magnopere gaude; dii vero tibi prospera dent.

Et mihi hoc dic verum, ut bene sciam:

quis populus, quænam terra _hæc est?_ quinam homines insunt?

alio enim cogitantes navigabamus-per magnum mare,

470 ad Pylum ex Creta, unde _nos_ genere profitemur esse;

nunc vero huc cum navi devenimus nequaquam lubentes,

reditus appetentes, per-aliud iter, alias vias;

sed aliquis immortalium _nos_ huc duxit nolentes.

Hos vero respondens allocutus-est sagittans Apollo:

475 hospites, qui Cnossum arboribus-abundantem incolebatis

antea, at nunc non-amplius reduces iterum eritis

in urbemque amabilem et ædes pulcras quisque,

et ad caras uxores; sed hic opulentum templum

habitabitis meum, multis honorati hominibus.

480 Sum autem ego Jovis filius, Apollinemque _me_ glorior esse:

vos vero duxi huc super magnam voraginem maris,

nequaquam mala cogitans, sed hic opulentum templum

habitabitis meum, omnibus valde honoratum hominibus:

consiliaque immortalium scietis; quorum voluntate

485 semper honorabimini perpetuo dies omnes.

Sed agite, sicut ego dixero, parete citissime:

vela quidem primum demittite, solutis loris:

navem autem deinde velocem in litus trahite,

atque opes eximite et arma ex-navi æquali,

490 et aram facite super litus maris:

ignem vero accendentes, superque _eo_ farinas albas adolentes,

precamini jam postea, astantes circa aram.

Sicut quidem ego primum in obscuro ponto,

me-assimilans delphini, veloci navi insilii:

495 sic mihi supplicate Delphinio; at ara

ipsa Delphia et conspicua erit semper.

Cœnateque porro inde velocem apud navem nigram,

et libate beatis diis, qui Olympum habitant.

Ac postquam cibi dulcis desiderium exemeritis,

500 veniteque una mecum, et Iopæana canite,

usquedum ad-locum perveneritis, ubi habebitis opulentum templum.

Sic dixit; hique ei valde auscultarunt et paruere.

Vela quidem primum demiserunt, solveruntque lora;

malumque receptaculo admoverunt, rudentibus demissum;

505 egrediebantur vero et ipsi in litus maris.

Ex mari autem in-terram velocem navem sursum traxerunt,

alte super arenas, juxtaque sustentacula longa stravere:

et aram fecerunt super litore maris;

ignemque accendentes, superque _eo_ farinas albas adolentes,

510 supplicabant, ut jusserat, astantes circa aram.

Cœnam deinde sumserunt velocem apud navem nigram,

et libarunt beatis diis, qui Olympum habitant.

At postquam potus et cibi desiderium exemerant,

profecti-sunt ire; præibatque ipsis rex, Jovis filius, Apollo,

515 citharam in manibus habens, admirabiliter ludens,

pulcre et sublimiter gradiens: at _terram_ pedibus-pulsantes

sequebantur

Cretes ad Pytho, et Iopæana canebant,

quales _sunt_ Cretum pæanes, quibus quidem Musa

in pectoribus posuit dea suavem cantum.

520 Indefessi autem collem ascenderunt pedibus, citoque advenere

in-Parnassum, et locum amabilem, ubi inde erant

habitaturi, multis honorati hominibus.

Ostendit vero ducens suum solum et opulentum templum.

Eorum autem commovebatur animus in pectoribus caris:

525 illumque interrogans Cretum dux contra dicebat:

O rex, quandoquidem procul ab-amicis et patria terra

_nos_ duxisti (sic fere tuo placitum erat animo),

quomodo et nunc vivemus? hoc te consultare jubemus.

Neque uvæ-verax hæc amabilis _terra-est,_ nec pratis-bonis,

530 ita-ut inde commode vivamus, et cum hominibus versemur.

Illos vero subridens affatus-est Jovis filius Apollo:

insipientes homines, miseri, qui curas

cupitis, gravesque labores, et angustias in-animo:

facile verbum vobis dicam, et in mente ponam.

535 Dextra prorsus quisque habens in manu cultrum,

mactate semper pecora; hæc vero copiosa omnia aderunt,

quanta mihi adduxerint inclytæ gentes hominum:

templum vero custodite, excipiteque gentes hominum

hic se-congregantium: et meum impetum maxime

540 sive quod vanum verbum fuerit, sive quod opus,

injuriaque, qui mos est mortalium hominum

alii deinde vobis rectores viri erunt,

quibus necessitate subditi-eritis dies omnes.

Dicta-sunt tibi omnia; tu vero in mente tua serva.

545 Et tu quidem sic salve, Jovis et Latonæ fili:

verum ego et tui alius meminero cantionis.

Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Tertia: Hymni · 第 9 / 65 题