1 Incipiens primum Musarum cœtum ex Helicone
venire in meum cor oro, gratia cantus,
quem nuper in tabellis mea super genua posui:
certamen immensum, bellico-tumultu-plenum opus Martis,
5 optans hominibus in aures omnibus immittere,
quomodo mures in ranas, strenue-pugnantes, irruerunt,
Terrigenarum virorum imitantes opera Gigantum:
uti sermo inter mortales erat; tale autem habuit principium.
Mus aliquando sitibundus, mustelæ periculum elapsus,
10 prope in lacum tenerum admovit mentum,
aqua se-delectans dulci: eum autem conspexit
lacu-gaudens multisona _rana,_ verbumque locuta-est tale:
Hospes, quis es? unde venisti ad litus? quis vero tuus genitor?
omnia autem vere dic, ne mentientem te advertam.
15 Si enim te cognovero amicum dignum, in domum ducam,
donaque tibi dabo hospitalia multa et bona.
Sum autem ego rex Physignathus (buccas inflans), qui per lacum
color, ranarum dux diebus omnibus:
et me pater Peleus (lutosus) olim genuit, Hydromedusæ (aquarum
reginæ)
20 mixtus in amore apud ripas Eridani.
Sed et te video pulcrumque et fortem præ aliis,
sceptriferum regem, et in bellis pugnatorem
esse: verum age, ocyus tuum genus narra.
Huic autem rursus Psicharpax (micarum fur) respondebat
dixitque:
25 cur genus meum inquiris, amice? manifestum est omnibus
hominibusque, diisque, et aereis volucribus.
Psicharpax quidem ego vocor: sum autem filius
Troxartæ (panum rosoris) patris magnanimi: verum mater
_est_ Lichomyle (lingens molas), filia Pternotroctæ (pernarum
rosoris) regis.
30 Genuit autem in tugurio me, et enutrivit cibariis,
ficubus et nucibus et eduliis omnigenis.
Quomodo vero amicum facias me, ad naturam nulla-re similem?
Tibi quidem enim vita est in aquis; sed mihi,
quæcunque apud homines, rodere mos _est;_ nec me latet
35 panis ter-pistus in rotundo canistro,
nec placenta extensa, habens multum sesamum _inspersum,_
non segmen e perna, non jecora induta-alba-tunica (_peritonæo_),
non caseus recens-coagulatus e suavi lacte,
non bonum dulciolum, quod et beati (_divites_) desiderant,
40 nec quæcunque ad cœnam hominum parant coqui,
ornantes ollas condimentis omnigenis.
Neque unquam ex-bello malum aufugi clamorem,
sed recta pugnam ingrediens, primis-pugnatoribus me-immiscebam.
Non metuo hominem, quamquam magnum corpus gerentem;
45 sed ad lectum vadens, mordeo _ei_ digitum summum;
et calce prehendi, et quando dolor virum occupavit,
suavis subito aufugit somnus, mordente me.
Verum duo præ-omnibus timeo totam per terram,
accipitrem et mustelam, qui mihi magnum dolorem afferunt,
50 et decipulam luctuosam, ubi dolosum esse-solet fatum:
plurimum sane mustelam pertimesco, quæ potentissima _est;_
quæ et foramen-ingredientem, in foramine perquirit.
Non comedo raphanos, non caules, non cucurbitas;
neque brassica viridi pascor, neque apiis:
55 hæc enim vestra sunt edulia, qui in lacu _vivitis._
Ad hæc subridens Physignathus contra locutus-est:
hospes, valde gloriaris de ventre: adsunt et nobis
multa valde in lacu et in terra mirabilia visu.
Anceps enim dedit pascuum ranis Saturnius,
60 saltare per terram, et in aquis corpus cooperire.
[elementis duplicibus divisas ædes habitare.]
Si autem vis et hæc scire, facile est:
ascende mihi in terga, (tene vero me, ne-quando pereas,)
quo lætus meam in-domum pervenias.
65 Sic igitur dixit, et terga præbebat: ille autem inscendebat
citissime,
manus tenens tenerum ad collum, saltu levi.
Et primum qudem gaudebat, quando spectabat vicinos portus,
natatu se-delectans Physignathi; sed quando demum
undis purpureis alluebatur, multum lacrimans,
70 inutili pœnitentia querebatur; vellebatque comas,
et pedes astringebat ad ventrem; intus vero ei cor
palpitabat _rei_ insolentia, et in terram volebat venire;
graviter autem ingemiscebat, timoris frigidi vi.
Caudam primum extendit in aquis, tanquam remum
75 trahens, supplicansque diis in terram ut-veniret,
aquis purpureis alluebatur: multum autem clamabat,
et talem dixit sermonem, et ab ore profabatur:
Non sic in-tergis portavit onus amoris
taurus, quando Europam per undam vexit in Cretam,
80 ut me natans in-tergis vexit ad domum
rana, elevans palidum corpus in-aqua alba.
Hydrus autem subito apparebat, horrendum spectaculum
ambobus; erectum vero super aquam habebat collum.
Hunc conspicatus demersit Physignathus, nequaquam cogitans,
85 qualem socium erat pereuntem derelicturus:
subiit autem profundum lacus, et evitavit fatum nigrum.
Ille vero, ut derelictus-erat, cecidit supinus statim in aquam,
manus autem stringebat, et periens stridebat.
Sæpe quidem submergebatur in aqua, sæpe autem rursus
90 calcitrans emergebat; fatum vero non licebat effugere;
madentes autem pili, plurimum pondus, trahebant in ipso:
tandem vero periens, tales locutus-est sermones:
Non latebis dolose, Physignathe, hæc qui-fecisti,
naufragum _me_ dejiciens a corpore, ut a petra.
95 Non me in terra potior fuisses, pessime,
pancratioque, luctaque, et ad cursum: sed ubi-seduxeras,
in aquam me projecisti. Habet deus vindicem oculum;
pœnam inde lues tu murium exercitui, neque effugies.
Hoc locutus, exspiravit in aquis: eum autem conspexit
100 Lichopinax (lingens lances), ripis insidens mollibus;
graviter autem exululavit, currensque annuntiavit muribus.
Ut vero didicere fatum, subiit ira gravis cunctos.
Et tunc præcones suos jusserunt, sub diluculum
convocare _mures_ ad-concionem in ædes Troxartæ,
105 patris infelicis Psicharpagis, qui in lacu
supinus extensus-erat mortuo corpore, nec juxta ripas
erat adhuc miser, medio vero innatabat ponto.
Ut autem venere festinantes simul-cum aurora, primus surrexit
Troxartes, super filio iratus, dixitque sermonem:
110 O amici, etiamsi solus ego mala multa passus-sum
ex ranis, hæc sors mala omnibus facta-est.
Sum autem nunc infelix, quippe tres filios perdidi.
Et primum quidem occidit corripiens
invisissima mustela, extra foramen deprehensum.
115 Alterum autem rursus viri crudeles ad mortem duxerunt
recentioribus artibus, ligneo dolo excogitato,
quam decipulam vocant, murium perditricem.
Qui tertius erat, dilectus mihi et matri castæ,
hunc suffocavit Physignathus, in profundum ubi-duxerat.
120 Sed agite, armemur, et exeamus in ipsas,
corpora ubi-ornaverimus in armis artificiosis.
Hoc locutus, persuasit, ut-armentur, universis.
[Et hos quidem armavit Mars, belli curam-gerens.]
Ocreas quidem primum circa tibias posuerunt,
125 confractis fabis viridibus, beneque præparatis,
quas ipsi per noctem ingressi arroserant.
Loricas autem habebant calamo-tectis a coriis,
quos, mustela excoriata, scite fecerunt.
Clypeus autem erat lucernæ medius-umbilicus; ac lancea
130 _erat_ prælonga acus, totum-æreum opus Martis:
et cassis in temporibus testa nucis.
Sic quidem mures stabant in armis. Ut autem viderunt
ranæ, emerserunt ex aqua; et in unum locum
profectæ, consilium coegerunt de-bello malo.
135 Considerantibus autem ipsis, unde hæc seditio, vel quis hic
tumultus,
præco prope venit, gerens sceptrum in manibus,
Tyroglyphi (casei rosoris) filius magnanimi, Embasichytrus
(ingressor ollorum),
nuntians belli malam famam, dixitque sermonem:
O ranæ, mures vobis minati _me_ misere,
140 edicturum _vobis_ armari ad bellumque pugnamque.
Viderunt enim in aqua Psicharpaga, quem occidit
vester rex Physignathus. Verum pugnate,
quæcunque inter ranas fortissimæ estis.
Sic locutus renuntiavit: sermo autem in aures omnium
145 ingressus turbavit mentes ranarum superbarum.
Accusantibus vero ipsis, Physignathus dixit, assurgens:
O amici, non occidi ego murem, nec vidi
pereuntem: omnino autem suffocatus-est ludens apud lacum,
natatus ranarum imitans: hi autem pessimi
150 nunc me accusant, insontem: sed age, consilium
exquiramus, quomodo dolosos mures disperdamus.
Etenim ego dicam, ut mihi videtur esse optimum.
Corporibus instructis in armis stemus cuncti
summas ad ripas, ubi præceps _est_ locus:
155 quando autem impetu-facto in nos exiverint,
prehensis galeis, quicunque prope obvius venerit,
in lacum ipsos cum illis statim dejiciamus.
Sic enim ubi-suffocarimus _eos_ in aquis, natandi-nescios,
statuemus alacriter de-muribus-occisis hic tropæum.
160 Sic igitur locutus, armis indui-fecit universos.
Foliis quidem malvarum tibias suas circumtexerunt;
loricas autem habebant viridibus latis a betis;
folia autem brassicarum in clypeos bene aptaverunt;
_tanquam_ lancea vero, acutus-juncus unicuique longus aptabatur:
165 et galeæ e-cochleis tenuibus circumtegebant capita.
Armis-munitæ autem steterunt in ripis altis,
quassantes lanceas; ira vero implebantur unaquæque.
Jupiter autem deos ubi-vocarat in cœlum stellatum,
et belli molem ostenderat, fortesque pugnatores,
170 multos et magnos, et hastas longas ferentes,
qualis Centaurorum exercitus procedit et Gigantum;
suaviter ridens interrogabat, quinam ranis auxiliatores _sint,_
vel _qui_ muribus afflictis: et Minervam allocutus-est:
O filia, muribus nunquid auxiliatura ibis?
175 etenim tuum per templum semper saltitant omnes,
nidore delectati, et cibariis ex sacrificiis.
Sic igitur dixit Saturnius: eum autem allocuta-est Minerva:
o pater, haud unquam ego muribus afflictis
venerim auxiliatrix, quoniam mala multa mihi fecerunt,
180 coronas lædentes, et lucernas, olei gratia.
Hoc autem meam nimis momordit mentem, quale mihi patrarunt:
peplum meum corrosere, quem texui laborans
e trama subtili, et stamen subtile nevi,
foraminaque in-_eo_-fecerunt; at sartor mihi instat,
185 et valde me urget: hanc ob-causam irata-sum.
[exigitque a-me usuram; hoc autem horridum immortalibus.][TR1]
Mutuata enim texui, et non habeo unde-restituam.
Sed ne sic quidem ranis auxiliari velim.
Sunt enim neque ipsæ mentibus integræ; sed me nuper
190 ex bello reversam, postquam valde defatigata-eram,
somno indigentem, non siverunt, tumultuantes,
ne parum quidem oculos-claudere; ego vero insomnis jacebam
capite dolens, donec vociferatus-est gallus.
Sed age, desistamus, dii, ab-iis juvandis,
195 ne-quis nostrûm vulneretur telo acuto,
ne-cujus etiam corpus hasta percutiatur vel gladio;
sunt enim cominus-pugnantes, etiam si deus obvius venerit;
omnes autem de-cœlo delectemur pugnam spectantes.
Sic igitur dixit: ei autem paruerunt dii alii
200 omnes, simul vero intrarunt conferti in eum locum.
[Devenerunt autem præcones-duo, signum belli ferentes.]
Et tunc culices, magnas tubas habentes,
terribiliter canebant belli strepitum; cœlitus autem
Jupiter Saturnius intonuit, signum belli mali.
205 Primus Hypsiboas (alte-clamans) Lichenora (linctorem) feriit
hasta,
stantem inter primos-pugnatores, in ventrem in medium jecur:
conciditque _is_ pronus, tenerosque pulvere fœdavit crines.
[insonuit cadens et strepuere arma super ipso.
Troglodytes (cavernas subiens) post hunc feriit Peliona
210 infixitque pectori validam hastam: et lapsum
cepit atra mors; animaque e corpore evolavit.
Seutlæus (betæ esor) inde occidit, icto corde, Embasichytrum:
[at Ocimiden (ocimi esorem) dolor cepit, et icit _illum_ acuto
junco;]
Artophagusque (panis esor) Polyphonum (clamosum) in ventre
feriit:
215 _qui_ cedidit pronus, animaque membris evolavit.
Limnocharis (lacus amator) vero ut vidit pereuntem Polyphonum,
Troglodyten petra molaris-instar feriit prævertens
cervicem ad medium; et huic nox oculos operuit.
Lichenor autem in-ipsum collimavit hasta splendida,
220 et feriit _eum,_ neque aberravit, ad jecur. Ut vero vidit
Crambophagus (brassicæ esor), ripis altis incidit fugiens:
sed ne sic quidem cessabat a-pugna, sed feriit ipsum:
_qui_ concidit, nec resurrexit: tingebaturque sanguine lacus
purpureo, ipse autem juxta litus extensus-est,
225 in-chordis pinguibusque provolutus intestinis.
Tyrophagum his-ipsis in ripis interfecit.
Pternoglyphum vero videns Calaminthius (menthæ amator) in
timorem venit;
saliitque in lacum fugiens, clypeo abjecto.
Philtræum autem interfecit fortis Borborocœtes (in cœno cubans.)
230 [Hydrocharis porro occidit Pternophagum regem,]
saxo percussum ad sinciput; cerebrum vero
e naribus stillabat; fœdabatur autem sanguine terra.
Lichopinax inde occidit eximium Borborocœten,
hasta adortus; ei vero caligo oculos cooperuit.
235 Prassophagus (porri esor) autem intuitus, pede traxit
Cnissodiocten (nidoris sectatorem)
in lacuque suffocavit, prehenso manu tendine.
Psicharpax vero pugnabat sociis de mortuis,
et feriit Prassophagum, nondum in-terram quum-ascendisset;
ceciditque _is_ ante ipsum, animaque ad-Orcum ivit.
240 Pelobates (in cœno gradiens) autem conspicatus, luti pugillum
jecit in ipsum,
et frontem illevit, et excæcabat propemodum.
Iratus-est autem inde ille: arripiensque manu forti
jacentem in campo lapidem gravem, pondus terræ,
eo feriit Pelobaten sub genua: tota autem fracta-est
245 tibi dextra; cecidit vero _is_ supinus in pulveres.
Craugasides (clamator) autem defendebat et rursus ibat in ipsum:
feriitque eum medium in ventrem; totus autem ei intro
acutus-juncus subiit, humique effundebantur omnia
intestina attractâ sub hasta manu crassa.
250 Sitophagus (frugum esor) autem, ut vidit in ripis fluvii,
claudicans e bello recedebat; affligebatur vero graviter:
saliitque in fossam, ut effugeret grave exitium.
Troxartes autem feriit Physignathum ad pedem extremum.
[cito vero _is_ afflictus in lacum saliit fugiens.]
255 Prassæusque (porri esor), ut vidit adhuc semianimem prolapsum,
ivit per primos-pugnatores, et jaculatus-est acuto junco:
nec fregit scutum, sistebatur autem ibidem hastæ cuspis.
Ejus vero feriit galeam eximiam[TR2] ex-olla-quadrata
divinus Origanion (origani amator), imitans ipsum Martem,
260 qui solus inter ranas fortiter-pugnabat in turba;
irruerunt autem in eum; is vero, ut vidit, non sustinuit
heroas validos, sed subiit profunda paludis.
Erat autem quidam inter mures juvenis puer, præstans aliis,
cominus-pugnans, carus filius eximii Artepibuli (pani
insidiantis,)
265 princeps, ipsum Martem repræsentans, strenuus Meridarpax
(frustorum fur).
[qui solus inter mures præstabat pugnando.]
Stetit autem ad lacum glorians, seorsum ab aliis:
jactabatque perditurum _se_ ranarum genus bellicosarum.
Et jam perfecisset, quippe magnum ei robur erat,
270 nisi cito vidisset pater hominumque deûmque.
Et tunc pereuntes ranas miseratus-est Saturnius;
motoque capite, talem emisit vocem:
Dii boni! profecto magnum opus in oculis video!
non parum me perculit Meridarpax, ad lacum
275 trucidare ranas truculenter-minans: sed citissime
Palladem mittamus tumultuosam, vel etiam Martem:
qui ipsum arcebunt a-pugna, validus licet sit.
Sic igitur dixit Saturnius: Mars autem respondebat sermone:
nec sane Palladis, Saturnie, vis, neque Martis,
280 valebit a-ranis avertere grave exitium.
Sed age, omnes eamus auxiliatores: vel tuum telum,
[moveatur magnum, Titans-occidens, validissimum,]
quo Titanas occidisti, fortissimos præ omnibus,
quo quondam etiam Capaneum occidisti, immanem virum,
285 Enceladumque ligasti, et feras gentes Gigantum,
moveatur: ita enim superabitur fortissimus quisque.
Sic igitur dixit: Saturnius autem dejecit ardens fulmen.
Primum quidem intonuit, magnumque concussit Olympum;
ac deinde fulmen, terribile Jovis telum,
290 misit contortum; illud autem evolavit e-manu regis.
Omnes quidem terruit jaculatus ranasque muresque,
sed neque sic cessabat murium exercitus, sed adhuc magis
cupiebat depopulatum-ire ranarum genus bellicosarum,
nisi ab Olympo ranas miseratus-fuisset Saturnius,
295 qui tunc ranis auxiliatores statim misit.
Venerunt subito tergis-incudum-instar, curvis-ungulis,
oblique-gradientes, tortuosi, forcipibus-circa-ora, pellibus-
testaceis,
ossea-natura, lati-dorso, renitentes in humeris,
vari, longimani, a pectoribus intuentes,
300 octipedes, bicipites, intractabiles: hi autem vocantur
cancri: qui utique murium caudas oribus abscidebant,
ac pedes et manus; refringebantur vero _in iis_ lanceæ.
Quos etiam formidarunt miseri mures, nec sustinuere;
in fugamque conversi-sunt. Occidebat vero jam sol,
305 et belli ludus unius-diei peractus-est.
[TR1] "immortalibus." -> "immortalibus.]"
[TR2] "e imiam" -> "eximiam"
HOMERI ET HOMERIDARUM
HYMNI VEL EXORDIA.