138-78 B.C.

Cornêlius Sulla cum parvulus â nûtrîce ferrêtur, mulier[7] obvia

"Salvê" inquit "puer tibi et reî pûblicae tuae fêlîx," et statim

quaesîta[8] quae haec dîxisset, nôn potuit invenîrî.[9]

[Sidenote: B.C. 107.]

Hîc bellô Iugurthînô[10] quaestor Mariî fuit. Quî[11] cum[12] ûsque

ad quaestûrae comitia vîtam libîdine, vînô, lûdicrae[13] artis {5}

amôre inquinâtam perdûxisset,[12] C. Marius cônsul molestê

tulisse trâditur, quod sibi gravissimum bellum gerentî tam dêlicâtus

quaestor sorte[14] obvênisset. Êiusdem tamen, postquam in

[[75]]

Âfricam vênit, virtûs[1] ênituit. Bellô[2] Cimbricô, lêgâtus {9}

cônsulis[3] bonam operam nâvâvit. Cônsul ipse deinde factus, pulsô

in exsilium Mariô, adversus Mithridâtem[4] profectus est. Mithridâtês

enim, Ponticus rêx, vir bellô âcerrimus, virtûte eximius,

odiô in Rômânôs nôn înferior Hannibale,[5] occupâtâ Asiâ necâtîsque

in eâ omnibus cîvibus Rômânîs,[6] quôs quidem eâdem diê

atque hôrâ per omnês cîvitâtês interimî iusserat, Eurôpae quoque {15}

Îtaliaeque imminêre vidêbâtur. Ac prîmô Sulla illîus praefectôs

duôbus proeliîs[7] in Graeciâ prôflîgâvit; dein trânsgressus in

Asiam Mithridâtem ipsum fûdit; et oppressisset,[8] nisi ad bellum

cîvîle adversus Marium fêstînâns quâlemcumque[9] pâcem compônere

mâluisset.[8] Mithridâtem tamen pecûniâ[10] multâvit; Asiâ[11] {20}

aliîsque prôvinciîs,[11] quâs occupâverat, dêcêdere paternîsque

fînibus contentum esse coêgit.

[Sidenote: B.C. 82.]

Sulla propter môtûs urbânôs[12] cum victôre exercitû Rômam

properâvit; eôs, quî Mariô favêbant, omnês superâvit. Nihil

autem eâ victôriâ fuit crûdêlius. Sulla, urbem ingressus et {25}

dictâtor[13] creâtus, vel in eôs, quî sê sponte dêdiderant, iussit

animadvertî. Quattuor mîlia dêditôrum inermium cîvium

in Circô interficî iussit. Quis autem illôs potest computâre, quôs

in urbe passim, quisquis[14] voluit, occîdit, dônec admonêret Fûfidius

quîdam vîvere aliquôs dêbêre, ut[15] essent, quibus[15] imperâret.

[[76]]

Novô[1] et inaudîtô exemplô tabulam prôscrîptiônis[2] prôposuit, {31}

quâ nômina eôrum, quî occîdendî essent, continêbantur; cumque

omnium orta esset indîgnâtiô, postrîdiê plûra etiam adiêcit nômina.

Ingêns caesôrum fuit multitûdô. Nec sôlum in[3] eôs saevîvit, quî

armîs contrâ sê dîmicâvissent, sed etiam quiêtî animî cîvês {35}

propter pecûniae mâgnitûdinem prôscrîptôrum numerô adiêcit.

Cîvis quîdam innoxius, cuî fundus in agrô Albânô erat, cum

legêns prôscrîptôrum nômina sê quoque vidêret âscrîptum,

"Vae" inquit "miserô mihi[4]! mê fundus Albânus persequitur."

Neque[5] longê prôgressus â quôdam, quî eum âgnôverat, {40}

cônfossus[6] est.

[Sidenote: B.C. 78.]

Dêpulsîs prôstrâtîsque[7] inimîcôrum partibus Sulla Fêlîcem[8] sê

êdictô appellâvit, cumque êius uxor geminôs eôdem tunc partû

êdidisset, puerum Faustum[8] puellamque Faustam[8] nôminârî voluit.

Sed paucîs annîs post repente contrâ omnium exspectâtiônem {45}

dictâtûram dêposuit. Dîmissîs lîctôribus diû in Forô cum

amîcîs deambulâvit. Stupêbat populus eum prîvâtum vidêns,

cûius modo[9] tam formîdolôsa fuerat potestâs; quodque nôn

minus mîrandum fuit, prîvâtô eî nôn sôlum salûs, sed etiam dîgnitâs

cônstitit,[10] quî cîvês innumerôs occîderat. Ûnus adulêscêns {50}

fuit, quî[11] audêret querî et recêdentem ûsque ad forês domûs

maledictîs incessere. Atque ille, cûius îram potentissimî virî

mâximaeque cîvitâtês nec effugere nec plâcâre potuerant, ûnîus

adulêscentulî contumêliâs patientî animô tulit, id tantum in[12]

[[77]]

lîmine iam dîcêns: "Hîc adulêscêns efficiet[1] nê quis[2] posthâc

tâle imperium dêpônat." {56}

Sulla deinde in vîllam profectus rûsticârî et vênandô[3] vîtam

agere coepit. Ibi morbô correptus interiit, vir ingentis animî,

cupidus voluptâtum, sed glôriae cupidior; lîtterîs[4] Graecîs atque

Latînîs êrudîtus et virôrum lîtterâtôrum adeô amâns,[5] ut {60}

sêdulitâtem etiam malî cûiusdam poêtae aliquô praemiô dîgnam dûxerit:

nam cum ille epigramma in eum fêcisset eîque subiêcisset,[6]

Sulla statim praemium eî darî iussit, sed eâ lêge,[7] nê quid[2]

posteâ {63}

scrîberet. Ante victôriam laudandus,[8] in iîs vêrô, quae secûta

sunt, numquam[9] satis vituperandus, urbem enim et Îtaliam cîvîlis

sanguinis flûminibus inundâvit. Nôn sôlum in vîvôs saeviit, {66}

sed nê mortuîs quidem pepercit[10]: nam Gâî Mariî, cûius, etsî

posteâ hostis, aliquandô tamen quaestor fuerat, êrutôs cinerês in

flûmen prôiêcit. Quâ crûdêlitâte rêrum praeclârê gestârum glôriam

corrûpit. {70}

[Footnotes: XXIV (pages 74-77)

74.7: #mulier obvia . . . inquit#: 'a woman met them and said.'

74.8: #quaesîta . . . dîxisset#: 'though inquiries were made as to

who had said this.' How literally? #dîxisset# is a subjunctive of

indir. question dependent on #quaesîta#: cf. p. 3, n. 2.

74.9: Cf. VIII, 43.

74.10: Cf. XXIII, 20.

74.11: i.e. Sulla.

74.12: Cf. p. 13, n. 20.

74.13: #lûdicrae artis#: 'the sportive art,' i.e. what we would

call 'the stage,' or 'the drama.' The better classes at Rome

looked with disfavor on the theater. Since no free Roman was

allowed to appear upon the stage, the actors were slaves or

freedmen. The praetor was empowered to flog actors publicly at

will.

74.14: After the election of the quaestors their posts were

assigned to them by lot.

75.1: 'ability.' It was mainly through Sulla's efforts that

Jugurtha was captured.

75.2: Cf. XXIII, 49.

75.3: Q. Lutatius Catulus, colleague of Marius in 101.

75.4: Cf. 72, n. 2.

75.5: abl. of comparison with #înferior#: cf. p. 10, n. 18.

75.6: This butchery occurred in 88. The number of victims is

variously stated from 80,000 to 150,000.

75.7: At Chaeronea and Orchomenus in Boeotia. Both battles were

fought in 86.

75.8: Cf. p. 47, n. 12.

75.9: #quâlemcumque pâcem#: 'peace on any terms.'

75.10: abl. of the penalty: H 456, 3 (410, III): M 584: A 220,

_b_: G 378, R. 3: B 208, 2, _b_.

75.11: Cf. p. 1, n. 6.

75.12: Cf. XXIII, 113-122.

75.13: Sulla's dictatorship differed widely from those of former

times (1) because his was unlimited in time, whereas the old

dictators held office for six months only; (2) his power extended

to every department of government, whereas formerly dictators had

been created to accomplish some _one_ object.

75.14: #quisquis voluit# contains the subject of #occîdit#.

75.15: #ut . . . imperâret#: 'that there might be people for him

(Sulla) to rule over.' For #quibus . . . imperâret#, see p. 5,

n. 3.

76.1: #Novô . . . prôposuit#: 'He exposed to public view (in the

Forum) a proscription list, an unprecedented and unheard of act.'

#exemplô#: abl. of manner.

76.2: #prôscrîptiônis#: Latin often uses a gen. where English

employs an adj. or a noun with adj. value.

76.3: #in eôs saevîvit#: 'he vented his rage upon those.'

76.4: ethical dat.: H 432 (389, N. 2): M 541: A 235, _e_: G 351:

B 188, 2, _b_.

76.5: #Neque# = _et nôn_, as often at the beginning of clauses.

76.6: _cônfodiô_.

76.7: _prôsternô_.

76.8: These words all = 'Lucky.'

76.9: 'just now,' 'but a moment before.'

76.10: 'remained intact.'

76.11: #quî audêret# is a rel. clause of result = _tâlis ut

audêret_. It characterizes or describes the antecedent

#adulêscêns#. See p. 73, n. 5.

76.12: #in lîmine iam#: 'when he was already at (on) his own

threshold,' i.e. even the brief comment that he deigned to make

was not uttered till the last moment.

77.3: #vênandô . . . coepit#: cf. I, 21, _vênandô . . .

coepêrunt_, and note.

77.4: Cf. p. 64, n. 2.

77.5: #amâns# is treated here as an adj., and so construed with

the gen. Cf. _cupidus voluptâtum_, l. 59.

77.6: 'had thrust up from below.' Sulla was sitting on a tribunal

in the Forum.

77.7: Cf. p. 11, n. 9.

77.8: Sc. _erat_.

77.9: #numquam . . . vituperandus# (_est_): 'can never be blamed

enough.' In _negative_ sentences the gerundive often conveys this

idea of possibility. For its other meanings, see p. 39, n. 11.

77.10: _parcô._]

#XXV. Lucius Lucullus# [[stripped text]]

Lucius Lucullus ingeniô, doctrina, virtute fuit insignis. In Asiam

quaestor profectus ibi per multos annos admirabili quadam laude

provinciae praefuit, deinde absens factus aedilis, continuo praetor,

inde ad consulatum promotus est, quem ita gessit, ut omnes diligentiam

admirarentur, ingenium agnoscerent. Post ad Mithridaticum bellum missus

a senatu non modo opinionem vicit omnium, sed etiam gloriam superiorum

ducum. Idque eo fuit mirabilius, quod ab eo laus imperatoria non admodum

exspectabatur, qui adulescentiam in forensi opera, quaesturae diuturnum

tempus in Asiae pace consumpserat; sed incredibilis quaedam ingenii

magnitudo non desideravit usus disciplinam. Itaque cum totum iter et

navigationem consumpsisset partim in percontando a peritis, partim in

rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator venit, cum esset Roma

profectus rei militaris rudis.

Lucullus eo bello magnas ac memorabiles res gessit; Mithridatem saepe

multis locis fudit; Tigranem, regum maximum, in Armenia vicit,

ultimamque bello manum magis noluit imponere, quam non potuit; sed

alioqui per omnia laudabilis et bello paene invictus pecuniae cupidini

nimium deditus fuit; quam tamen ideo expetebat, ut per luxuriam

effunderet. Itaque postquam de Mithridate triumphavit, abiecta omnium

rerum cura coepit delicate ac molliter vivere otioque et luxu diffluere:

magnifice et immenso sumptu villas aedificavit atque ad eorum usum mare

ipsum vexavit. Nam in quibusdam locis moles mari iniecit; in aliis,

suffossis montibus, mare in terras induxit, unde eum haud infacete

Pompeius Xerxem togatum vocare adsueverat.

Habebat Lucullus villam prospectu et ambulatione pulcherrimam. Quo cum

venisset Pompeius, id unum reprehendit, quod ea habitatio esset quidem

aestate peramoena, sed hieme minus commoda videretur; cui Lucullus

"Putasne" inquit "me minus sapere quam hirundines, quae adveniente hieme

sedem commutant?" Villarum magnificentiae respondebat epularum sumptus.

Cum aliquando modica ei, utpote soli, cena esset posita, coquum graviter

obiurgavit, eique excusanti ac dicenti se non debuisse lautum parare

convivium, quod nemo esset ad cenam invitatus, "Quid ais?" inquit iratus

Lucullus. "Nesciebasne Lucullum hodie cenaturum esse apud Lucullum?"

Laudanda est Luculli impensa et studium in libris. Nam et multos et

optimos conquisivit eosque liberaliter dedit utendos. Patebat omnibus

bibliotheca, et in porticus ei adiectas velut ad Musarum aedem veniebant

maxime Graeci tempusque ibi iucunde inter se traducebant ab aliis curis

liberi. Saepe cum iis versabatur Lucullus et inter magnam doctorum

virorum turbam ambulabat.

#XXV. Lûcius Lûcullus# [[as printed]]

[Sidenote: B.C. 74.]

Lûcius Lûcullus ingeniô, doctrînâ, virtûte fuit însîgnis. In

Asiam quaestor profectus ibi per multôs annôs admîrâbilî quâdam[11]

laude[12] prôvinciae praefuit, deinde absêns factus[13] aedîlis,

continuô praetor, inde ad cônsulâtum[14] prômôtus est, quem

ita gessit, ut omnês dîligentiam admîrârentur, ingenium {5}

[[78]]

âgnôscerent. Post ad Mithridâticum[1] bellum missus â senâtû

nôn modo opîniônem vîcit[2] omnium, sed etiam glôriam superiôrum

ducum. Idque eô[3] fuit mîrâbilius, quod ab eô laus[4] imperâtôria

nôn admodum exspectâbâtur, quî adulêscentiam in forênsî[5] operâ,

quaestûrae diuturnum tempus in[6] Asiae pâce cônsûmpserat; sed {10}

incrêdibilis quaedam[7] ingeniî mâgnitûdô nôn dêsîdêrâvit ûsûs[8]

dîsciplînam. Itaque cum tôtum iter[9] et nâvigâtiônem cônsûmpsisset

partim in percontandô â perîtîs,[10] partim in rêbus[11] gestîs

legendîs, in Asiam factus[12] imperâtor vênit, cum esset Rômâ

profectus reî mîlitâris rudis.[13] {15}

Lûcullus eô bellô mâgnâs ac memorâbilês rês gessit; Mithridâtem

saepe multîs locîs fûdit; Tigrânem,[14] rêgum mâximum, in

Armeniâ vîcit, ultimamque[15] bellô manum magis nôluit impônere,

quam nôn potuit; sed alioquî per omnia laudâbilis[16] et bellô paene

invictus pecûniae cupîdinî nimium dêditus fuit; quam tamen {20}

ideô expetêbat, ut per lûxuriam effunderet. Itaque postquam

dê Mithridâte triumphâvit,[17] abiectâ omnium rêrum cûrâ coepit

dêlicâtê ac molliter vîvere ôtiôque et lûxû diffluere: mâgnificê et

immênsô sûmptû vîllâs aedificâvit atque ad eôrum ûsum[18] mare

[[79]]

ipsum vexâvit. Nam in quibusdam locîs môlês[1] marî iniêcit; in {25}

aliîs, suffossîs montibus, mare in terrâs indûxit, unde eum haud

înfacêtê Pompêius Xerxem togâtum[2] vocâre adsuêverat.[3]

[Illustration: VÎLLA]

Habêbat Lûcullus vîllam prôspectû[4] et ambulâtiône pulcherrimam.

Quô cum vênisset Pompêius, id ûnum reprehendit, quod

ea habitâtiô esset[5] quidem aestâte peramoena, sed hieme minus {30}

commoda vidêrêtur[5]; cuî Lûcullus "Putâsne" inquit "mê minus

sapere quam hirundinês, quae adveniente hieme sêdem commûtant?"

Vîllârum mâgnificentiae respondêbat epulârum sûmptus.

Cum aliquandô modica eî, utpote[6] sôlî, cêna esset posita, coquum

graviter obiûrgâvit, eîque excûsantî ac dîcentî sê nôn dêbuisse {35}

lautum parâre convîvium, quod nêmô esset[5] ad cênam invîtâtus,

[[80]]

"Quid ais?" inquit îrâtus Lûcullus. "Nesciêbâsne Lûcullum

hodiê cênâtûrum esse apud Lûcullum?"

Laudanda est Lûcullî impênsa et studium in librîs. Nam et {39}

multôs et optimôs conquîsîvit eôsque lîberâliter dedit[1] ûtendôs.

Patêbat omnibus bibliothêca, et in porticûs eî adiectâs velut ad

Mûsârum[2] aedem veniêbant mâximê Graecî tempusque ibi iûcundê

inter sê trâdûcêbant ab aliîs cûrîs lîberî. Saepe cum iîs

versâbâtur Lûcullus et inter mâgnam doctôrum virôrum turbam

ambulâbat. {45}

[Footnotes: XXV (pages 77-80)

77.1: #efficiet nê . . . dêpônat#: 'will prevent any one from

resigning.' For the subjunctive #dêpônat#, see p. 9, n. 6.

77.2: The indefinite pronoun _quis_ occurs chiefly after _sî_,

_nisi_, _nê_, and _num_. Elsewhere _aliquis_ is used.

77.11: Cf. p. 76, n. 1.

77.12: 'ability.'

77.13: Sc. _est_.

77.14: The offices mentioned here formed the _cursus honôrum_, or

official career, through which all desirous of political

distinction were required to pass. The aedileship, however, might

be omitted.

78.1: Cf. p. 72, n. 2. Lucullus assumed command against

Mithridates in 74 B.C.

78.2: 'surpassed,' 'outstripped.'

78.3: causal abl., explained by #quod . . . exspectâbâtur#.

78.4: 'ability.'

78.5: #forênsî operâ#: 'legal business,' i.e. the practice of law.

In or near the Forum were the law courts, as well as business

places in general.

78.6: #in Asiae pâce#: 'in Asia, which was then at peace.'

78.7: #quîdam# is often used, as here, to soften a phrase which

the writer fears may seem exaggerated.

78.8: #ûsûs dîsciplînam#: 'the training of experience.'

78.9: #iter et nâvigâtiônem#: 'voyage.'

78.10: 'experts.' Sc. #reî mîlitâris#.

78.11: #rêbus gestîs#: 'history'; here, of course, military

history especially.

78.12: Cf. our use of the word 'finished.'

78.13: The statements in lines 9-15 are untrue, since Lucullus had

served with distinction under Sulla in the first Mithridatic War.

78.14: King of Armenia, and son-in-law of Mithridates, with whom

he had formed alliance.

78.15: #ultimam . . . potuit#: 'his failure to put the finishing

touches (#ultimam manum#) to the war was due more to unwillingness

than to inability.' How literally? Here too the biographer shows

his prejudice. Lucullus' failure to end the war was due to the

mutiny of his soldiers, who were weary of their incessant

exertions, and angry because L. did not permit them to gratify

their greed for plunder.

78.16: '(though) praiseworthy.' #invictus# must be similarly

translated.

78.17: Cf. p. 18, n. 7.

78.18: 'convenience.'

79.1: #môlês . . . iniêcit#: 'he built huge structures out into

the sea.'

79.2: Cf. p. 73, n. 10. Xerxes, king of Persia, made an expedition

against Greece in 480 B.C., in the course of which he executed

certain important engineering works.

79.3: _adsuêscô_.

79.4: #prôspectû . . . pulcherrimam#: 'with a very beautiful view

and promenade.' #prôspectû# and #ambulâtiône# are abl. of

specification.

79.5: Why subjunctive?

79.6: #utpote sôlî# = _quod sôlus erat_. In phrases like this

Latin suffers from the lack of a present part. to _sum_.

80.1: #dedit ûtendôs#: i.e. loaned them. For #ûtendôs#, see p. 2,

n. 18.

80.2: The Muses were patrons of literature in its various forms.]

#XXVI. Gnaeus Pompeius Magnus# [[stripped text]]

Gnaeus Pompeius, stirpis senatoriae, bello civili se et patrem consilio

servavit. Cum enim Pompei pater exercitui suo ob avaritiam esset

invisus, facta in eum conspiratione, Terentius quidam, Gnaei Pompei

filii contubernalis, hunc occidendum suscepit, dum alii tabernaculum

patris incenderent. Quae res cum iuveni Pompeio cenanti nuntiata esset,

nihil periculo motus solito hilarius bibit et cum Terentio eadem, qua

antea, comitate usus est. Deinde cubiculum ingressus clam subduxit se

tentorio et firmam patri circumdedit custodiam. Terentius tum destricto

ense ad lectum Pompei accessit multisque ictibus stragula percussit.

Orta mox seditione Pompeius se in media coniecit agmina, militesque

tumultuantes precibus et lacrimis placavit ac duci reconciliavit.

Eodem bello Pompeius partes Sullae secutus ita se gessit ut ab eo maxime

diligeretur. Annos tres et viginti natus, ut Sullae auxilio veniret,

paterni exercitus reliquias conlegit, statimque dux peritus exstitit.

Magnus illius apud militem amor, magna apud omnes admiratio fuit; nullus

ei labor taedio, nulla defatigatio molestiae erat. Cibi vinique

temperans, somni parcus; inter milites corpus exercens cum alacribus

saltu, cum velocibus cursu, cum validis luctando certabat. Tum ad Sullam

iter intendit et in eo itinere tres hostium exercitus aut fudit aut sibi

adiunxit. Quem ubi Sulla ad se accedere audivit egregiamque sub signis

iuventutem aspexit, desiliit ex equo Pompeiumque salutavit imperatorem

et postea ei venienti solebat sella adsurgere et caput aperire et equo

descendere, quem honorem nemini nisi Pompeio tribuebat.

Postea Pompeius in Siciliam profectus est, ut eam a Carbone, Sullae

inimico, occupatam reciperet. Carbo comprehensus et ad Pompeium ductus

est: quem Pompeius, etsi Carbo muliebriter mortem extimescens demisse et

flebiliter mortem deprecabatur, ad supplicium duci iussit. Longe

moderatior fuit Pompeius erga Sthenium, Siciliae cuiusdam civitatis

principem. Cum enim in eam civitatem animadvertere decrevisset, quae

sibi adversata fuisset, inique eum facturum Sthenius exclamavit, si ob

unius culpam omnes puniret. Interroganti Pompeio quisnam ille unus

esset, "Ego" inquit Sthenius "qui cives meos ad id induxi." Tam libera

voce delectatus Pompeius omnibus et Sthenio ipsi pepercit.

Transgressus inde in Africam Iarbam, Numidiae regem, qui Marii partibus

favebat, bello persecutus intra dies quadraginta oppressit et Africam

subegit adulescens quattuor et viginti annorum. Deinde cum litterae ei a

Sulla redditae essent, quibus exercitu dimisso cum una legione

successorem exspectare iubebatur, Pompeius, quamquam aegre id ferebat,

tamen paruit et Romam revertit. Revertenti incredibilis hominum

multitudo obviam ivit; Sulla quoque laetus eum excepit et Magni

cognomine consalutavit. Nihilo minus Pompeio triumphum petenti restitit:

neque vero ea re a proposito deterritus est Pompeius aususque dicere

plures adorare solem orientem quam occidentem: quo dicto innuebat Sullae

potentiam minui, suam crescere. Ea voce audita Sulla, confidentia

adulescentis perculsus, "Triumphet! triumphet!" exclamavit.

Metello iam seni et bellum in Hispania segnius gerenti conlega datus

Pompeius adversus Sertorium vario eventu dimicavit. Maximum ibi in

proelio quodam periculum subiit: cum enim vir vasta corporis magnitudine

impetum in eum fecisset, Pompeius manum amputavit; sed multis in eum

concurrentibus vulnus in femore accepit et a suis fugientibus desertus

in hostium potestate erat. At praeter spem evasit: barbari enim equum

eius auro phalerisque eximiis instructum ceperant. Dum igitur praedam

inter se altercantes partiuntur, Pompeius eorum manus effugit. Altero

proelio cum Metellus Pompeio laboranti auxilio venisset, Sertorius

recedere coactus dixisse fertur: "Nisi anus illa supervenisset, ego hunc

puerum verberibus castigatum Romam dimisissem." Metellum anum

appellabat, quia is, iam senex, ad mollem et effeminatam vitam

deflexerat. Sertorio interfecto Pompeius Hispaniam recepit.

Cum piratae illa tempestate maria omnia infestarent et quasdam etiam

Italiae urbes diripuissent, ad eos opprimendos cum imperio

extraordinario missus est Pompeius. Nimiae viri potentiae obsistebant

quidam ex optimatibus et imprimis Quintus Catulus. Qui cum in contione

dixisset esse quidem praeclarum virum Cn. Pompeium, sed non esse uni

omnia tribuenda, adiecissetque: "Si quid huic acciderit, quem in eius

locum substituetis?" summo consensu succlamavit universa contio, "Te,

Quinte Catule." Tam honorifico civium testimonio victus Catulus e

contione discessit. Pompeius, dispositis per omnes maris recessus

navibus, brevi terrarum orbem illa peste liberavit; praedones multis

locis victos fudit; eosdem in deditionem acceptos in urbibus et agris

procul a mari conlocavit. Nihil hac victoria celerius, nam intra

quadragesimum diem piratas toto mari expulit.

Confecto bello piratico, Gnaeus Pompeius contra Mithridatem profectus in

Asiam magna celeritate contendit. Proelium cum rege conserere cupiebat,

neque opportuna dabatur pugnandi facultas, quia Mithridates interdiu

castris se continebat, noctu vero haud tutum erat congredi cum hoste in

locis ignotis. Nocte tamen aliquando cum Pompeius Mithridatem aggressus

esset, luna magno fuit Romanis adiumento. Quam cum Romani a tergo

haberent, umbrae corporum longius proiectae ad primos usque hostium

ordines pertinebant, unde decepti regii milites in umbras, tamquam in

propinquum hostem, tela mittebant. Victus Mithridates in Pontum

profugit. Pharnaces filius bellum ei intulit, qui, occisis a patre

fratribus, vitae suae ipse timebat. Mithridates a filio obsessus venenum

sumpsit; quod cum tardius subiret, quia adversus venena multis antea

medicamentis corpus firmaverat, a milite Gallo, a quo ut adiuvaret se

petierat, interfectus est.

Tigrani deinde, Armeniae regi, qui Mithridatis partes secutus erat,

Pompeius bellum intulit eumque ad deditionem compulit. Qui cum

procubuisset ad genua Pompei, eum erexit, et benignis verbis recreatum

diadema, quod abiecerat, capiti reponere iussit, aeque pulchrum esse

iudicans et vincere reges et facere. Inde in Iudaeam profectus Romanorum

primus Iudaeos domuit, Hierosolyma, caput gentis, cepit, templumque iure

victoriae ingressus est. Rebus Asiae compositis, in Italiam versus ad

urbem venit, non, ut plerique timuerant, armatus, sed dimisso exercitu,

et tertium triumphum biduo duxit. Insignis fuit multis novis

inusitatisque ornamentis hic triumphus; sed nihil inlustrius visum, quam

quod tribus triumphis tres orbis partes devictae causam praebuerant:

Pompeius enim, quod antea contigerat nemini, primum ex Africa, iterum ex

Europa, tertio ex Asia triumphavit, felix opinione hominum futurus, si,

quem gloriae, eundem vitae finem habuisset neque adversam fortunam esset

expertus iam senex.

Posteriore enim tempore orta inter Pompeium et Caesarem gravi

dissensione, quod hic superiorem, ille parem ferre non posset, bellum

civile exarsit. Caesar infesto exercitu in Italiam venit. Pompeius,

relicta urbe ac deinde Italia ipsa, Thessaliam petit et cum eo consules

senatusque omnis: quem insecutus Caesar apud Pharsalum acie fudit.

Victus Pompeius ad Ptolemaeum, Aegypti regem, cui tutor a senatu datus

erat, profugit, qui Pompeium interfici iussit. Latus Pompei sub oculis

uxoris et liberorum mucrone confossum est, caput praecisum, truncus in

Nilum coniectus. Deinde caput cum anulo ad Caesarem delatum est, qui eo

viso lacrimas non continens illud multis pretiosissimisque odoribus

cremandum curavit.

Is fuit Pompei post tres consulatus et totidem triumphos vitae exitus.

Erant in Pompeio multae et magnae virtutes ac praecipue admiranda

frugalitas. Cum ei aegrotanti praecepisset medicus ut turdum ederet,

negarent autem servi eam avem usquam aestivo tempore posse reperiri,

nisi apud Lucullum, qui turdos domi saginaret, vetuit Pompeius turdum

inde peti, medicoque dixit: "Ergo, nisi Lucullus perditus deliciis

esset, non viveret Pompeius?" Aliam avem, quae parabilis esset, sibi

iussit apponi.

Viris doctis magnum honorem habebat Pompeius. Ex Syria decedens,

confecto bello Mithridatico, cum Rhodum venisset, Posidonium cupiit

audire; sed cum audivisset eum graviter esse aegrum, quod vehementer

eius artus laborarent, voluit tamen nobilissimum philosophum visere. Mos

erat ut, consule aedes aliquas ingressuro, lictor fores percuteret,

admonens consulem adesse, at Pompeius fores Posidonii percuti honoris

causa vetuit. Quem ut vidit et salutavit, moleste se dixit ferre, quod

eum non posset audire. At ille "Tu vero" inquit "potes, nec committam ut

dolor corporis efficiat ut frustra tantus vir ad me venerit." Itaque

cubans graviter et copiose de hoc ipso disputavit: nihil esse bonum nisi

quod honestum esset, nihil malum dici posse, quod turpe non esset. Cum

vero dolores acriter eum pungerent, saepe "Nihil agis," inquit "dolor!

quamvis sis molestus, numquam te esse malum confitebor."

#XXVI. Gnaeus Pompêius Mâgnus# [[as printed]]

[Illustration: POMPEY]

Gnaeus Pompêius,[3] stirpis senâtôriae, bellô[4]

cîvîlî sê et patrem cônsiliô servâvit. Cum enim

Pompêî pater exercituî suô ob avâritiam esset

invîsus, factâ in eum cônspîrâtiône, Terentius

quîdam, Gnaeî Pompêî fîliî[5] contubernâlis, hunc[6] {5}

occîdendum suscêpit, dum[7] aliî tabernâculum

patris incenderent.[7] Quae rês cum iuvenî Pompêiô

cênantî nûntiâta esset, nihil perîculô môtus

solitô[8] hilarius bibit et cum Terentiô eâdem,

quâ[9] anteâ, cômitâte ûsus est. Deinde cubiculum ingressus clam {10}

subdûxit sê tentôriô et fîrmam patrî circumdedit cûstôdiam.

Terentius tum dêstrictô ênse ad lectum Pompêî accessit multîsque

îctibus strâgula percussit.[10] Ortâ mox sêditiône Pompêius sê in

[[81]]

media coniêcit âgmina, mîlitêsque tumultuantês precibus et lacrimîs

plâcâvit ac ducî reconciliâvit. {15}

Eôdem bellô Pompêius partês Sullae secûtus ita sê gessit ut ab

eô mâximê dîligerêtur. Annôs três et vîgintî nâtus, ut Sullae

auxiliô venîret, paternî exercitûs reliquiâs conlêgit, statimque

dux perîtus exstitit.[1] Mâgnus illîus apud mîlitem amor, mâgna

apud omnês admîrâtiô fuit; nûllus eî[2] labor taediô,[2] nûlla

dêfatîgâtiô {20}

molestiae[2] erat. Cibî[3] vînîque[3] temperâns, somnî parcus[4];

inter mîlitês corpus exercêns cum alacribus saltû,[5] cum vêlôcibus

cursû,[5] cum validîs luctandô[5] certâbat. Tum ad Sullam iter

intendit et in eô itinere três hostium exercitûs aut fûdit aut sibi

adiûnxit. Quem ubi Sulla ad sê accêdere audîvit êgregiamque {25}

sub sîgnîs iuventûtem âspexit, dêsiliit ex equô Pompêiumque

salûtâvit imperâtôrem et posteâ eî[6] venientî solêbat sellâ

adsurgere et caput aperîre et equô dêscendere, quem honôrem nêminî

nisi Pompêiô tribuêbat.

Posteâ Pompêius in Siciliam profectus est, ut eam â Carbône, {30}

Sullae inimîcô, occupâtam reciperet. Carbô comprehênsus et ad

Pompêium ductus est: quem Pompêius, etsi Carbô[7] muliebriter

mortem extimêscêns dêmissê et flêbiliter mortem dêprecâbâtur,

ad supplicium dûcî iussit. Longê moderâtior fuit Pompêius ergâ

Sthenium, Siciliae cûiusdam cîvitâtis prîncipem. Cum enim in {35}

eam cîvitâtem animadvertere dêcrêvisset, quae[8] sibi adversâta

fuisset, inîquê eum factûrum Sthenius exclâmâvit,[9] sî ob ûnîus

culpam omnês pûnîret. Interrogantî Pompêiô quisnam ille ûnus

esset, "Ego" inquit Sthenius "quî cîvês meôs ad id indûxî."

[[82]]

Tam lîberâ vôce dêlectâtus Pompêius omnibus et Stheniô ipsî {40}

pepercit.[1]

Trânsgressus inde in Âfricam Iarbam, Numidiae rêgem, quî

Mariî partibus favêbat, bellô persecûtus intrâ diês quadrâgintâ

oppressit et Âfricam subêgit adulêscêns[2] quattuor et vîgintî

annôrum. Deinde cum litterae eî â Sullâ redditae essent, quibus {45}

exercitû[3] dîmissô cum ûnâ legiône successôrem exspectâre

iubêbâtur, Pompêius, quamquam aegrê id ferêbat, tamen pâruit et

Rômam revertit. Revertentî incrêdibilis hominum multitûdô

obviam îvit; Sulla quoque laetus eum excêpit et Mâgnî

côgnômine cônsalûtâvit. Nihilô minus Pompêiô triumphum petentî {50}

restitit: neque vêrô eâ rê â prôpositô dêterritus est Pompêius

aususque[4] dîcere plûrês adôrâre sôlem orientem quam occidentem:

quô dictô innuêbat Sullae potentiam minuî, suam crêscere.

Eâ vôce audîtâ Sulla, cônfîdentiâ adulêscentis perculsus,[5]

"Triumphet! triumphet!" exclâmâvit. {55}

Metellô[6] iam senî[7] et bellum in Hispâniâ sêgnius gerentî

conlêga datus Pompêius adversus Sertôrium variô êventû dîmicâvit.

Mâximum ibi in proeliô quôdam perîculum subiit: cum enim vir

vâstâ corporis mâgnitûdine impetum in eum fêcisset, Pompêius

manum amputâvit; sed multîs[8] in eum concurrentibus vulnus in {60}

femore accêpit et â suîs fugientibus dêsertus in[9] hostium potestâte

erat. At praeter spem êvâsit: barbarî enim equum êius aurô

phalerîsque eximiîs înstrûctum cêperant. Dum igitur praedam

inter sê altercantês[10] partiuntur, Pompêius eôrum manûs effûgit.

Alterô proeliô cum Metellus Pompêiô labôrantî auxiliô vênisset, {65}

Sertôrius recêdere coâctus dîxisse fertur: "Nisi anus illa

[[83]]

supervênisset,[1] ego hunc puerum verberibus castîgâtum Rômam

dîmîsissem."[1] Metellum anum appellâbat, quia is, iam senex,[2] ad

mollem et effêminâtam vîtam dêflexerat. Sertôriô interfectô

Pompêius Hispâniam recêpit. {70}

[Sidenote: B.C. 67.]

Cum[3] pîrâtae illâ tempestâte

maria omnia înfêstârent[3] et quâsdam

etiam Îtaliae urbês dîripuissent,[3]

ad eôs opprimendôs

cum imperiô extraôrdinâriô {75}

missus est Pompêius. Nimiae

virî potentiae obsistêbant quîdam

ex optimâtibus et imprîmîs Quîntus Catulus. Quî cum in côntiône

dîxisset esse quidem[4] praeclârum virum Cn. Pompêium, sed[4] nôn

esse ûnî omnia tribuenda, adiêcissetque: "Sî quid huîc acciderit,

quem in êius locum substituêtis?" summô cônsênsû succlâmâvit {81}

ûniversa côntiô, "Tê, Quînte Catule." Tam honôrificô cîvium

têstimôniô victus Catulus ê côntiône discessit. Pompêius,

dispositîs[5] per omnês maris recessûs nâvibus, brevî terrârum orbem

illâ pêste lîberâvit; praedônês multîs locîs victôs fûdit; eôsdem

in dêditiônem acceptôs in urbibus et agrîs procul â marî {86}

conlocâvit. Nihil hâc victôriâ celerius, nam intrâ quadrâgêsimum

diem pîrâtâs tôtô marî expulit.

[Illustration: NÂVIS PÎRÂTA]

[Sidenote: B.C. 66.]

Cônfectô bellô pîrâticô, Gnaeus Pompêius contrâ Mithridâtem

profectus in Asiam mâgnâ celeritâte contendit. Proelium {90}

cum rêge cônserere cupiêbat, neque[6] opportûna dabâtur

pûgnandî facultâs, quia Mithridâtês interdiû castrîs sê continêbat,

noctû vêrô haud tûtum erat congredî cum hoste in locîs îgnôtîs.

Nocte tamen aliquandô cum Pompêius Mithridâtem aggressus

esset, lûna mâgnô fuit Rômânîs adiûmentô. Quam cum Rômânî {95}

[[84]]

â[1] tergô habêrent, umbrae corporum longius prôiectae ad prîmôs

ûsque hostium ôrdinês pertinêbant, unde dêceptî rêgiî mîlitês in

umbrâs, tamquam in propinquum hostem, têla mittêbant. Victus

Mithridâtês in Pontum profûgit. Pharnacês fîlius bellum eî {99}

intulit, quî, occîsîs â patre frâtribus, vîtae suae ipse timêbat.

Mithridâtês â fîliô obsessus[2] venênum sûmpsit; quod cum tardius

subîret, quia adversus venêna multîs anteâ medicâmentîs corpus

fîrmâverat, â mîlite Gallô, â[3] quô ut adiuvâret sê petierat,

interfectus est.

[Illustration: DIADÊMA]

[Sidenote: B.C. 63.]

Tigrânî deinde, Armeniae rêgî, quî Mithridâtis partês secûtus {105}

erat, Pompêius bellum intulit eumque ad dêditiônem compulit.

Quî cum prôcubuisset ad genua Pompêî, eum

êrêxit,[4] et benîgnîs verbîs recreâtum diadêma,

quod abiêcerat, capitî repônere iussit, aequê[5]

pulchrum esse iûdicâns et vincere rêgês et {110}

facere. Inde in Iûdaeam profectus Rômânôrum

prîmus[6] Iûdaeôs domuit, Hierosolyma,

caput gentis, cêpit, templumque iûre[7]

victôriae ingressus est. Rêbus Asiae {114}

compositîs, in Italiam versus[8] ad urbem[9] vênit, nôn, ut plêrîque

timuerant, armâtus, sed dîmissô exercitû, et tertium triumphum

bîduô[10] dûxit. Însîgnis fuit multîs novîs inûsitâtîsque ôrnâmentîs

hîc triumphus; sed nihil inlûstrius vîsum, quam quod[11] tribus

triumphîs três orbis partês dêvictae causam praebuerant: Pompêius

[[85]]

enim, quod[1] anteâ contigerat nêminî, prîmum ex Âfricâ, {120}

iterum ex Eurôpâ, tertiô ex Asiâ triumphâvit, fêlîx opîniône

hominum futûrus, sî, quem[2] glôriae, eundem vîtae fînem habuisset

neque adversam fortûnam esset expertus iam senex.

[Sidenote: B.C. 49.]

Posteriôre enim tempore ortâ inter Pompêium et Caesarem[3]

gravî dissênsiône, quod[4] hîc[5] superiôrem, ille[5] parem ferre

nôn posset, bellum cîvîle exârsit. Caesar înfêstô[6] exercitû {126}

in Îtaliam vênit. Pompêius, relîctâ urbe ac deinde Îtaliâ ipsâ,

Thessaliam petit et cum eô cônsulês senâtusque omnis: quem

însecûtus Caesar apud Pharsâlum aciê fûdit. Victus Pompêius

ad Ptolemaeum, Aegyptî rêgem, cuî tûtor â senâtû datus erat, {130}

profûgit, quî Pompêium interficî iussit. Latus Pompêî sub oculîs

uxôris et lîberôrum mûcrône cônfossum est, caput praecîsum,

truncus in Nîlum coniectus. Deinde caput cum ânulô ad Caesarem

dêlâtum est, quî eô vîsô lacrimâs nôn continêns illud

multîs pretiôsissimîsque odôribus cremandum cûrâvit. {135}

Is fuit Pompêî post três cônsulâtûs et totidem triumphôs vîtae

exitus. Erant in Pompêiô multae et mâgnae virtûtês ac praecipuê

admîranda frûgâlitâs. Cum eî aegrôtantî praecêpisset

medicus ut turdum ederet, negârent autem[7] servî eam avem

ûsquam aestîvô tempore posse reperîrî, nisi apud Lûcullum, quî {140}

turdôs domî sagînâret, vetuit Pompêius turdum inde petî, medicôque

dîxit: "Ergô,[8] nisi Lûcullus perditus dêliciîs esset, nôn

vîveret Pompêius?" Aliam avem, quae parâbilis esset, sibi iussit

appônî.

[[86]]

Virîs[1] doctîs mâgnum honôrem habêbat Pompêius. Ex Syriâ {145}

dêcêdêns, cônfectô bellô Mithridâticô, cum Rhodum vênisset,

Posîdônium cupiit audîre[2]; sed cum audîvisset eum graviter esse

aegrum, quod[3] vehementer êius artûs labôrârent, voluit tamen

nôbilissimum philosophum vîsere. Môs erat ut, cônsule[4] aedês {149}

aliquâs ingressûrô, lîctor forês percuteret,[5] admonêns cônsulem

adesse, at Pompêius forês Posîdôniî percutî honôris causâ vetuit.

Quem ut vîdit et salûtâvit, molestê sê dîxit ferre, quod eum nôn

posset audîre. At ille "Tû vêrô" inquit "potes, nec committam

ut dolor corporis efficiat[5] ut frûstrâ tantus vir ad mê vênerit.[5]"

Itaque cubâns graviter et côpiôsê dê hôc ipsô disputâvit: nihil {155}

esse[6] bonum nisi quod honestum esset, nihil malum dîcî posse,

quod turpe nôn esset. Cum vêrô dolôrês âcriter eum pungerent,

saepe "Nihil agis," inquit "dolor! quamvîs[7] sîs molestus, numquam

tê esse malum cônfitêbor."

[Footnotes: XXVI (pages 80-86)

80.3: See Vocab., _Pompêius_.

80.4: The reference is to the war between Marius and Sulla. See

selections XXIV and XXV.

80.5: Cf. _iuvenî_, l. 7. We should say 'the younger.' He was at

this time but nineteen years of age.

80.6: #hunc . . . suscêpit#: 'undertook to kill him.' How

literally? For #occîdendum#, see p. 2, n. 18.

80.7: #dum#, though meaning 'while' (cf. p. xx, G 2), takes the

subjunctive here because of the informal indir. disc. Terenti

said: _fîlium . . . suscipiam dum aliî incenditis_.

80.8: #solitô hilarius#: 'with (even) more gaiety than usual.'

#solitô# is here a noun. Neuter adj. and part. are often so used.

For its case, see p. 10, n. 18.

80.9: #quâ anteâ#: sc. _ûsus erat_.

80.10: _percutiô_.

81.1: 'proved himself.'

81.2: See p. 25, n. 6.

81.3: objective gen. (p. 14, n. 15) with the part. #temperâns#,

which here = a simple adj. So #somnî# is obj. gen. with #parcus#.

81.4: Sc. _erat_.

81.5: abl. of specification.

81.6: #eî venientî#: '(as a mark of respect) to him when

approaching.' #eî# is a dat. of advantage with #adsurgere#.

81.7: After #quem#, whose antecedent is #Carbô#, l. 31, this word

might have been omitted without loss of clearness. In fact, such

omission is the more usual construction.

81.8: #quae . . . fuisset#: causal. Note that in forming the

pluperfect subjunctive certain writers often use _fuisset_ for

_esset_.

81.9: What were the exact words of Sthenius?

82.1: _parcô_.

82.2: '(being then) a young man.' Cf. p. 44, n. 12.

82.3: #exercitû dîmissô . . . exspectâre# = _exercitum dîmittere

et . . . exspectâre_.

82.4: Cf. p. 13, n. 12.

82.5: _percellô_.

82.6: Quintus Caecilius Metellus, proconsul in Spain 79-76 B.C.

82.7: #senî#: 'because he was old.'

82.8: #multîs . . . concurrentibus#: the abl. abs. here denotes

both time and cause; see p. xxiii, K 6. The prefix in

#concurrentibus# conveys the idea of 'from every side.'

82.9: #in . . . erat# = _ab hostibus captus est_.

82.10: #altercantês partiuntur#: lit., 'wrangling they divided' =

'they wrangled about the division.'

83.1: Why subjunctive?

83.2: '_though_ already old.' The thought is that luxury and

effeminacy are especially unbecoming to old age.

83.3: See p. xx, H 2. What is the meaning of the change of tense

in #dîripuissent#?

83.4: Cf. p. 10, n. 10.

83.5: See p. xxiii, K 10.

83.6: #neque . . . facultâs#: 'but no opportunity,' etc.

84.1: #â tergô#: 'in the rear.' See p. 11, n. 10.

84.2: _obsideô_.

84.3: #â quô . . . petierat#: 'whom he had asked to help him.' How

literally? #ut adiuvâret sê# is a substantive clause of purpose

and object of _petierat_. See p. 7, n. 20.

84.4: _êrigô_.

84.5: #aequê . . . facere#: lit., 'because he thought it an

equally fine thing both to conquer kings and to create them.' The

expression is somewhat careless. We would say: 'as glorious to

create kings as to conquer them.' #aequê pulchrum# is predicate,

#et vincere . . . et facere# subject to #esse#.

84.6: #prîmus . . . domuit#: cf. p. 38, n. 1.

84.7: #iûre victôriae#: 'by right of (i.e. on the strength of) his

victory.'

84.8: 'turning'; lit., 'having turned himself.' Cf. n. on

_cingitur_, XIII, l. 29.

84.9: 'the City,' i.e. Rome.

84.10: Cf. p. xvii, D 1.

84.11: #quod . . . praebuerant#: 'the fact that the conquest of

(the) three parts,' etc. Cf. p. 5, n. 15, and p. xxiv, L 4.

85.1: 'something which'; its antecedent is the clause #prîmum

. . . triumphâvit# below.

85.2: With #quem glôriae#, sc. _fînem habuit_.

85.3: The famous C. Julius Caesar, for whom see next selection.

85.4: #quod . . . posset#: 'because (as men said) the one,' etc.

For the subjunctive, see p. xxi, H 4.

85.5: #hîc . . . ille#: 'the one (Caesar) . . . the other

(Pompey).'

85.6: #înfêstô exercitû#: abl. of accompaniment: H 474, 2, N. 1

(419, III, 1, 1): M 634: A 243, _a_, N.: G 392, R. 1: B 222, 1.

85.7: #autem# contrasts #negârent# with #praecêpisset#. There is a

contrast also between #servî# and #medicus#.

85.8: #Ergô . . . Pompêius#? The force of this sentence can be

given only by a free rendering, thus: 'Shall it be said, then,

that Pompey would not be alive, had not Lucullus ruined himself by

his luxury?'

86.1: #Virîs . . . habêbat#: 'he highly honored learned men.'

86.2: _audiô_, like our 'hear,' is often used of listening to

lectures or to teachers.

86.3: #quod . . . labôrârent#: i.e. because he had the gout.

86.4: #cônsule . . . ingressûrô#: 'whenever the consul,' etc.;

a temporal abl. abs.

86.5: Subjunctive in substantive clauses of result: see p. xix,

F 3.

86.6: infinitive, because the clause in which it stands is in

apposition to #hôc#. This use of the infin. is common.

86.7: #quamvîs sîs#: concessive subjunctive: H 586, II (515, III):

M 875: A 313, _a_: G 606: B 308.]

#XXVII. Gaius Iulius Caesar# [[stripped text]]

C. Iulius Caesar, nobilissima Iuliorum genitus familia, annum agens

sextum et decimum patrem amisit. Corneliam, Cinnae filiam, duxit uxorem;

cuius pater cum esset Sullae inimicissimus, is Caesarem voluit

compellere ut eam repudiaret; neque id potuit efficere. Qua re Caesar

bonis spoliatus cum etiam ad necem quaereretur, mutata veste nocte urbe

elapsus est et quamquam tunc quartanae morbo laborabat, prope per

singulas noctes latebras commutare cogebatur; et comprehensus a Sullae

liberto, ne ad Sullam perduceretur, vix data pecunia evasit. Postremo

per propinquos et adfines suos veniam impetravit. Satis constat Sullam,

cum deprecantibus amicissimis et ornatissimis viris aliquamdiu

denegasset atque illi pertinaciter contenderent, expugnatum tandem

proclamasse, vincerent, dummodo scirent eum, quem incolumem tanto opere

cuperent, aliquando optimatium partibus, quas secum simul defendissent,

exitio futurum; nam Caesari multos Marios inesse.

Stipendia prima in Asia fecit. In expugnatione Mitylenarum corona civica

donatus est. Mortuo Sulla, Rhodum secedere statuit, ut per otium

Apollonio Moloni, tunc clarissimo dicendi magistro, operam daret. Huc

dum traicit, a praedonibus captus est mansitque apud eos prope

quadraginta dies. Per omne autem illud spatium ita se gessit, ut piratis

pariter terrori venerationique esset. Comites interim servosque ad

expediendas pecunias, quibus redimeretur, dimisit. Viginti talenta

piratae postulaverant: ille quinquaginta daturum se spopondit. Quibus

numeratis cum expositus esset in litore, confestim Miletum, quae urbs

proxime aberat, properavit ibique contracta classe invectus in eum

locum, in quo ipsi praedones erant, partem classis fugavit, partem

mersit, aliquot naves cepit piratasque in potestatem redactos eo

supplicio, quod illis saepe minatus inter iocum erat, adfecit crucique

suffixit.

Quaestori ulterior Hispania obvenit. Quo profectus cum Alpes transiret

et ad conspectum pauperis cuiusdam vici comites per iocum inter se

disputarent num illic etiam esset ambitioni locus, serio dixit Caesar

malle se ibi primum esse, quam Romae secundum. Dominationis avidus

a prima aetate regnum concupiscebat semperque in ore habebat hos

Euripidis, Graeci poetae, versus:

Nam si violandum est ius, regnandi gratia

Violandum est. Aliis rebus pietatem colas.

Cumque Gades, quod est Hispaniae oppidum, venisset, animadversa apud

Herculis templum magni Alexandri imagine ingemuit et quasi pertaesus

ignaviam suam, quod nihildum a se memorabile actum esset in ea aetate,

qua iam Alexander orbem terrarum subegisset, missionem continuo

efflagitavit ad captandas quam primum maiorum rerum occasiones in urbe.

Aedilis praeter comitium ac Forum etiam Capitolium ornavit porticibus.

Venationes autem ludosque et cum conlega M. Bibulo et separatim edidit:

quo factum est ut communium quoque impensarum solus gratiam caperet. His

autem rebus patrimonium effudit tantumque conflavit aes alienum, ut ipse

diceret sibi opus esse millies sestertium, ut haberet nihil.

Consul deinde creatus cum M. Bibulo, societatem cum Gnaeo Pompeio et

Marco Crasso iunxit Caesar, ne quid ageretur in re publica, quod

displicuisset ulli ex tribus. Deinde legem tulit ut ager Campanus plebi

divideretur. Cui legi cum senatus repugnaret, rem ad populum detulit.

Bibulus conlega in Forum venit, ut legi obsisteret, sed tanta in eum

commota est seditio, ut in caput eius cophinus stercore plenus

effunderetur fascesque ei frangerentur atque adeo ipse armis Foro

expelleretur. Qua re cum Bibulus per reliquum anni tempus domo abditus

Curia abstineret, unus ex eo tempore Caesar omnia in re publica ad

arbitrium administrabat, ut nonnulli urbanorum, si quid testandi gratia

signarent, per iocum non, ut mos erat, 'consulibus Caesare et

Bibulo' actum scriberent, sed 'Iulio et Caesare,' unum consulem nomine

et cognomine pro duobus appellantes.

Functus consulatu Caesar Galliam provinciam accepit. Gessit autem novem

annis, quibus in imperio fuit, haec fere: Galliam in provinciae formam

redegit; Germanos, qui trans Rhenum incolunt, primus Romanorum ponte

fabricato aggressus maximis adfecit cladibus. Aggressus est Britannos,

ignotos antea, superatisque pecunias et obsides imperavit. Hic cum multa

Romanorum militum insignia narrantur, tum illud egregium ipsius

Caesaris, quod, nutante in fugam exercitu, rapto fugientis e manu scuto

in primam volitans aciem proelium restituit. Idem alio proelio legionis

aquiliferum ineundae fugae causa iam conversum faucibus comprehensum in

contrariam partem detraxit dextramque ad hostem tendens "Quorsum tu"

inquit "abis? Illic sunt, cum quibus dimicamus." Qua adhortatione omnium

legionum trepidationem correxit vincique paratas vincere docuit.

Interfecto interea apud Parthos Crasso et defuncta Iulia, Caesaris

filia, quae, nupta Pompeio, generi socerique concordiam tenebat, statim

aemulatio erupit. Iam pridem Pompeio suspectae Caesaris opes et Caesari

Pompeiana dignitas gravis, nec hic ferebat parem, nec ille superiorem.

Itaque cum Caesar in Gallia detineretur, et, ne imperfecto bello

discederet, postulasset ut sibi liceret, quamvis absenti, alterum

consulatum petere, a senatu, suadentibus Pompeio eiusque amicis, negatum

ei est. Hanc iniuriam acceptam vindicaturus in Italiam rediit et

bellandum ratus cum exercitu Rubiconem flumen, qui provinciae eius finis

erat, transiit. Hoc ad flumen paulum constitisse fertur ac reputans

quantum moliretur, conversus ad proximos, "Etiamnunc" inquit "regredi

possumus; quod si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt."

Postremo autem "Iacta alea esto!" exclamans exercitum traici iussit

plurimisque urbibus occupatis Brundisium contendit, quo Pompeius

consulesque confugerant.

Qui cum inde in Epirum traiecissent, Caesar, eos secutus a Brundisio,

Dyrrachium inter oppositas classes gravissima hieme transmisit;

copiisque quas subsequi iusserat diutius cessantibus, cum ad eas

arcessendas frustra misisset, mirae audaciae facinus edidit. Morae enim

impatiens castris noctu egreditur, clam naviculam conscendit, obvoluto

capite, ne agnosceretur, et quamquam mare saeva tempestate intumescebat,

in altum tamen protinus dirigi navigium iubet et, gubernatore

trepidante, "Quid times?" inquit "Caesarem vehis!" neque prius

gubernatorem cedere adversae tempestati passus est, quam paene obrutus

esset fluctibus.

Deinde Caesar in Epirum profectus Pompeium Pharsalico proelio fudit, et

fugientem persecutus, ut occisum cognovit, Ptolemaeo regi, Pompeii

interfectori, a quo sibi quoque insidias tendi videret, bellum intulit;

quo victo in Pontum transiit Pharnacemque, Mithridatis filium,

rebellantem et multiplici successu praeferocem intra quintum ab adventu

diem, quattuor, quibus in conspectum venit, horis una profligavit acie,

more fulminis, quod uno eodemque momento venit, percussit, abscessit.

Nec vana de se praedicatio est Caesaris ante victum hostem esse quam

visum. Pontico postea triumpho trium verborum praetulit titulum: "Veni,

vidi, vici." Deinde Scipionem et Iubam, Numidiae regem, reliquias

Pompeianarum partium in Africa refoventes, devicit.

Victorem Africani belli Gaium Caesarem gravius excepit Hispaniense, quod

Cn. Pompeius, Magni filius, adulescens fortissimus, ingens ac terribile

conflaverat, undique ad eum auxiliis paterni nominis magnitudinem

sequentium ex toto orbe confluentibus. Sua Caesarem in Hispaniam

comitata fortuna est: sed nullum umquam atrocius periculosiusque ab eo

initum proelium, adeo ut, plus quam dubio Marte, descenderet equo

consistensque ante recedentem suorum aciem increpans fortunam, quod se

in eum servasset exitum, denuntiaret militibus vestigio se non

recessurum; proinde viderent, quem et quo loco imperatorem deserturi

essent. Verecundia magis quam virtute acies restituta est. Cn. Pompeius

victus et interemptus est. Caesar, omnium victor, regressus in urbem

omnibus, qui contra se arma tulerant, ignovit et quinquies triumphavit.

Bellis civilibus confectis, conversus iam ad ordinandum rei publicae

statum fastos correxit annumque ad cursum solis accommodavit, ut

trecentorum sexaginta quinque dierum esset et, intercalario mense

sublato, unus dies quarto quoque anno intercalaretur. Ius laboriosissime

ac severissime dixit. Repetundarum convictos etiam ordine senatorio

movit. Peregrinarum mercium portoria instituit: legem praecipue

sumptuariam exercuit. De ornanda instruendaque urbe, item de tuendo

ampliandoque imperio plura ac maiora in dies destinabat: imprimis ius

civile ad certum modum redigere atque ex immensa legum copia optima

quaeque et necessaria in paucissimos conferre libros; bibliothecas

Graecas et Latinas, quas maximas posset, publicare; siccare Pomptinas

paludes: viam munire a Mari Supero per Apennini dorsum ad Tiberim usque:

Dacos, qui se in Pontum effuderant, coercere: mox Parthis bellum inferre

per Armeniam.

Haec et alia agentem et meditantem mors praevenit. Dictator enim in

perpetuum creatus agere insolentius coepit: senatum ad se venientem

sedens excepit et quendam, ut adsurgeret monentem, irato vultu respexit.

Cum Antonius, Caesaris in omnibus bellis comes et tunc consulatus

conlega, capiti eius in sella aurea sedentis pro rostris diadema,

insigne regium, imposuisset, id ita ab eo est repulsum, ut non offensus

videretur. Quare coniuratum in eum est a sexaginta amplius viris, Cassio

et Bruto ducibus conspirationis, decretumque eum Idibus Martiis in

senatu confodere.

Plurima indicia futuri periculi obtulerant dii immortales. Uxor

Calpurnia, territa nocturno visu, ut Idibus Martiis domi subsisteret

orabat et Spurinna haruspex praedixerat ut proximos dies triginta quasi

fatales caveret, quorum ultimus erat Idus Martiae. Hoc igitur die Caesar

Spurinnae "Ecquid scis" inquit "Idus Martias iam venisse?" et is "Ecquid

scis illas nondum praeterisse?" Atque cum Caesar eo die in senatum

venisset, adsidentem conspirati specie officii circumsteterunt ilicoque

unus, quasi aliquid rogaturus, propius accessit renuentique ab utroque

umero togam apprehendit. Deinde clamantem "Ista quidem vis est!" Casca,

unus e coniuratis, adversum vulnerat paulum infra iugulum. Caesar Cascae

bracchium adreptum graphio traiecit conatusque prosilire alio vulnere

tardatus est. Dein ut animadvertit undique se strictis pugionibus peti,

toga caput obvolvit et ita tribus et viginti plagis confossus est. Cum

Marcum Brutum, quem filii loco habebat in se inruentem vidisset, dixisse

fertur: "Tu quoque, mi fili!"

Illud inter omnes fere constitit talem ei mortem paene ex sententia

obtigisse. Nam et quondam cum apud Xenophontem legisset Cyrum ultima

valetudine mandasse quaedam de funere suo, aspernatus tam lentum mortis

genus subitam sibi celeremque optaverat, et pridie quam occideretur, in

sermone nato super cenam quisnam esset finis vitae commodissimus,

repentinum inopinatumque praetulerat. Percussorum autem neque triennio

quisquam amplius supervixit neque sua morte defunctus est. Damnati omnes

alius alio casu perierunt, pars naufragio, pars proelio; nonnulli semet

eodem illo pugione, quo Caesarem violaverant, interemerunt.

Quo rarior in regibus et principibus viris moderatio, hoc laudanda magis

est. C. Iulius Caesar victoria civili clementissime usus est; cum enim

scrinia deprehendisset epistularum ad Pompeium missarum ab iis, qui

videbantur aut in diversis aut in neutris fuisse partibus, legere

noluit, sed combussit, ne forte in multos gravius consulendi locum

darent. Cicero hanc laudem eximiam Caesari tribuit, quod nihil oblivisci

soleret nisi iniurias. Simultates omnes, occasione oblata, libens

deposuit. Ultro ac prior scripsit C. Calvo post famosa eius adversum se

epigrammata. Valerium Catullum, cuius versiculis famam suam laceratam

non ignorabat, adhibuit cenae. C. Memmii suffragator in petitione

consulatus fuit, etsi asperrimas fuisse eius in se orationes sciebat.

Fuisse traditur excelsa statura, ore paulo pleniore, nigris vegetisque

oculis, capite calvo; quam calvitii deformitatem, quod saepe

obtrectatorum iocis obnoxia erat, aegre ferebat. Ideo ex omnibus

decretis sibi a senatu populoque honoribus non alium aut recepit aut

usurpavit libentius quam ius laureae perpetuo gestandae. Vini

parcissimum eum fuisse ne inimici quidem negaverunt. Verbum Catonis est

unum ex omnibus Caesarem ad evertendam rem publicam sobrium accessisse.

Armorum et equitandi peritissimus, laboris ultra fidem patiens; in

agmine nonnumquam equo, saepius pedibus anteibat, capite detecto, seu

sol, seu imber erat. Longissimas vias incredibili celeritate

conficiebat, ut persaepe nuntios de se praeveniret: neque eum morabantur

flumina, quae vel nando vel innixus inflatis utribus traiciebat.

#XXVII. Gâius Iûlius Caesar# [[as printed]]

[Illustration: CAESAR]

C. Iûlius Caesar,[8] nôbilissimâ Iûliôrum genitus

familiâ,[9] annum agêns sextum et decimum patrem

âmîsit. Cornêliam, Cinnae[10] fîliam, dûxit uxôrem;

cûius pater cum esset Sullae inimîcissimus, is[11]

Caesarem voluit compellere ut eam repudiâret; {5}

neque[12] id potuit efficere. Quâ rê Caesar bonîs

spoliâtus cum etiam ad necem quaererêtur, mûtâtâ

veste nocte urbe êlâpsus[13] est et quamquam tunc

[[87]]

quârtânae[1] morbô labôrâbat, prope[2] per singulâs noctês latebrâs

commûtâre côgêbâtur; et comprehênsus â Sullae lîbêrtô, nê[3] ad {10}

Sullam perdûcerêtur, vix datâ[4] pecûniâ êvâsit. Postrêmô per

propinquôs et adfînês suôs veniam impetrâvit. Satis cônstat

Sullam, cum dêprecantibus[5] amîcissimîs et ôrnâtissimîs virîs

aliquamdiû dênegâsset atque illî pertinâciter contenderent,

expûgnâtum tandem prôclâmâsse, vincerent,[6] dummodo scîrent[7] eum,

quem incolumem tantô opere cuperent, aliquandô optimâtium {16}

partibus, quâs sêcum simul dêfendissent, exitiô futûrum; nam

Caesarî multôs Mariôs inesse.

Stîpendia prîma in Asiâ fêcit. In expûgnâtiône Mitylênârum

corônâ cîvicâ dônâtus est. Mortuô Sullâ, Rhodum sêcêdere {20}

statuit, ut per otium Apollôniô Molônî, tunc clârissimô dîcendî[8]

magistrô, operam daret. Hûc dum trâicit, â praedônibus captus

est mânsitque apud eôs prope quadrâgintâ diês. Per omne autem

illud spatium ita sê gessit, ut pîrâtîs pariter terrôrî venerâtiônîque

esset. Comitês interim servôsque ad expediendâs pecûniâs, quibus {25}

redimerêtur, dîmîsit. Vîgintî talenta pîrâtae pôstulâverant: ille

quînquâgintâ datûrum sê spopondit. Quibus numerâtîs cum {27}

expositus esset in lîtore, cônfêstim Mîlêtum, quae urbs proximê[9]

aberat, properâvit ibique contrâctâ classe invectus in eum locum,

in quô ipsî praedônês erant, partem classis fugâvit, partem mersit,

aliquot nâvês cêpit pîrâtâsque in potestâtem redâctôs eô suppliciô,

quod illîs saepe minâtus inter iocum erat, adfêcit crucîque suffîxit.

[[88]]

Quaestôrî ûlterior[1] Hispânia obvênit. Quô profectus cum Alpês

trânsîret et ad cônspectum pauperis cûiusdam vîcî comitês per {35}

iocum inter sê disputârent num illîc[2] etiam esset ambitiônî locus,

sêriô dîxit Caesar mâlle sê ibi prîmum esse, quam Rômae secundum.

Dominâtiônis avidus[3] â prîmâ aetâte rêgnum concupîscêbat

semperque in ôre habêbat hôs Eurîpidis, Graecî poêtae, versûs:

Nam sî violandum est iûs, rêgnandî grâtiâ {40}

Violandum est. Aliîs[4] rêbus pietâtem colâs.[5]

Cumque Gadês, quod est Hispâniae oppidum, vênisset, animadversâ

apud Herculis templum mâgnî Alexandrî imâgine ingemuit

et quasi pertaesus îgnâviam suam, quod nihildum â sê memorâbile

âctum esset in eâ aetâte, quâ iam Alexander orbem terrârum {45}

subêgisset, missiônem continuô efflâgitâvit ad captandâs quam prîmum

mâiôrum rêrum occâsiônes in urbe.

Aedîlis praeter comitium ac Forum etiam Capitôlium ôrnâvit

porticibus. Vênâtiônes autem lûdôsque[6] et cum conlêgâ M. Bibulô

et sêparâtim êdidit: quô[7] factum est ut commûnium quoque {50}

impênsârum sôlus grâtiam caperet. Hîs autem rêbus patrimônium

effûdit tantumque cônflâvit aes aliênum, ut ipse dîceret sibi[8] opus

esse mîlliês sêstertium, ut habêret nihil.

[Sidenote: B.C. 60.]

Cônsul deinde creâtus cum M. Bibulô, societâtem[9] cum Gnaeô

Pompêiô et Marcô Crassô iûnxit Caesar, nê quid agerêtur in {55}

rê pûblicâ, quod displicuisset ûllî ex tribus. Deinde lêgem

[[89]]

tulit ut ager Campânus plêbî dîvîderêtur. Cuî lêgî cum senâtus

repûgnâret, rem ad populum dêtulit. Bibulus conlêga in Forum

vênit, ut lêgî obsisteret, sed tanta in eum commôta est sêditiô, ut

in caput êius cophinus stercore plênus effunderêtur fascêsque eî {60}

frangerentur atque adeô ipse armîs Forô expellerêtur. Quâ rê

cum Bibulus per reliquum annî tempus domô abditus Cûriâ abstinêret,

ûnus ex eô tempore Caesar omnia in rê pûblicâ ad arbitrium

administrâbat, ut nônnûllî urbânôrum, sî[1] quid têstandî grâtiâ

sîgnârent, per iocum nôn, ut môs erat, 'cônsulibus[2] Caesare et {65}

Bibulô' âctum[3] scrîberent, sed 'Iûliô et Caesare,' ûnum cônsulem

nômine et côgnômine prô duôbus appellantês.

Fûnctus[4] cônsulâtû Caesar Galliam prôvinciam accêpit. Gessit

autem novem[5] annîs, quibus[5] in imperiô fuit, haec ferê: Galliam

in prôvinciae fôrmam redêgit; Germânôs, quî trâns Rhênum {70}

incolunt, prîmus Rômânôrum ponte fabricâtô aggressus mâximîs

adfêcit clâdibus. Aggressus est Britannôs, îgnôtôs anteâ,

superâtîsque[6] pecûniâs et obsidês imperâvit. Hîc[7] cum[8] multa

Rômânôrum mîlitum însîgnia nârrantur, tum[8] illud[9] êgregium ipsîus

Caesaris, quod, nûtante in fugam exercitû, raptô fugientis ê manû

scûtô in prîmam volitâns aciem proelium restituit. Îdem aliô {76}

proeliô legiônis aquiliferum ineundae fugae causâ iam[10] conversum

faucibus comprehênsum[11] in contrâriam partem dêtrâxit dextramque

[[90]]

ad hostem tendêns "Quôrsum tû" inquit "abîs? Illîc sunt,

cum quibus dîmicâmus." Quâ adhortâtiône omnium legiônum {80}

trepidâtiônem corrêxit vincîque parâtâs vincere docuit.

[Sidenote: B.C. 53.]

[Sidenote: B.C. 49.]

Interfectô intereâ apud Parthôs Crassô et dêfûnctâ Iûliâ,

Caesaris fîliâ, quae, nûpta Pompêiô, generî socerîque concordiam

tenêbat,[1] statim aemulâtiô êrûpit. Iam prîdem Pompêiô

sûspectae[2] Caesaris opês et Caesarî Pompêiâna dîgnitâs gravis, {85}

nec hîc[3] ferêbat parem, nec ille[3] superiôrem. Itaque cum

Caesar in Galliâ dêtinêrêtur, et, nê imperfectô bellô discêderet,

pôstulâsset ut sibi licêret, quamvîs absentî,[4] alterum cônsulâtum

petere, â senâtû, suâdentibus Pompêiô êiusque amîcîs, negâtum eî

est. Hanc iniûriam acceptam vindicâtûrus[5] in Îtaliam rediit et {90}

bellandum[6] ratus cum exercitû Rubicônem flûmen, quî[7]

prôvinciae êius fînis erat, trânsiit. Hôc ad flûmen paulum

cônstitisse fertur ac reputâns quantum môlîrêtur, conversus ad

proximôs, "Etiamnunc" inquit "regredî possumus; quod sî ponticulum

trânsierimus, omnia armîs agenda erunt." Postrêmô autem {95}

"Iacta âlea estô!" exclâmâns exercitum trâicî iussit plûrimîsque

urbibus occupâtîs Brundisium contendit, quô Pompêius cônsulêsque

cônfûgerant.

Quî cum inde in Êpîrum trâiêcissent, Caesar, eôs secûtus â {99}

Brundisiô, Dyrrachium inter[8] oppositâs classês gravissimâ hieme

trânsmîsit; côpiîsque[9] quâs subsequî iusserat diûtius cessantibus,

cum ad eâs arcessendâs frûstrâ mîsisset, mîrae audâciae facinus

[[91]]

êdidit. Morae enim impatiêns castrîs noctû êgreditur, clam

nâviculam cônscendit, obvolûtô capite, nê âgnôscerêtur, et quamquam

mare saevâ tempestâte intumêscêbat, in altum tamen prôtinus {105}

dîrigî nâvigium iubet et, gubernâtôre trepidante, "Quid timês?"

inquit "Caesarem vehis!" neque prius[1] gubernâtôrem cêdere

adversae tempestâtî passus est, quam[1] paene obrutus esset[1]

fluctibus.

[Sidenote: B.C. 48.]

Deinde Caesar in Êpîrum profectus Pompêium Pharsâlicô {110}

proeliô fûdit, et fugientem persecûtus, ut occîsum côgnôvit,

Ptolemaeô rêgî, Pompêiî interfectôrî, â quô sibi quoque

însidiâs tendî vidêret, bellum intulit; quô victô in Pontum

trânsiit Pharnacemque, Mithridâtis fîlium, rebellantem et {114}

multiplicî successû[2] praeferôcem intrâ[3] quîntum ab adventû diem,

quattuor, quibus[4] in cônspectum vênit, hôrîs[4] ûnâ prôflîgâvit

aciê, môre fulminis, quod ûnô eôdemque mômentô vênit, percussit,

abscessit. Nec vâna dê sê praedicâtiô est Caesaris ante

victum hostem esse quam vîsum.[5] Ponticô[6] posteâ triumphô

trium verbôrum praetulit titulum: "Vênî, vîdî, vîcî." Deinde {120}

Scîpiônem[7] et Iubam, Numidiae rêgem, reliquiâs Pompêiânârum

partium in Âfricâ refoventês, dêvîcit.[8]

Victôrem Âfricânî bellî Gâium Caesarem gravius excêpit Hispâniênse,

quod Cn. Pompêius, Mâgnî[9] fîlius, adulêscêns fortissimus,

ingêns ac terribile cônflâverat, undique ad eum auxiliîs[10] {125}

paternî nôminis mâgnitûdinem sequentium[11] ex tôtô orbe

cônfluentibus.

[[92]]

Sua[1] Caesarem in Hispâniam comitâta fortûna est: sed

nûllum umquam atrôcius perîculôsiusque ab eô initum proelium,

adeô ut, plûs[2] quam dubiô Mârte, dêscenderet equô cônsistênsque

ante recêdentem suôrum aciem increpâns fortûnam, quod sê in {130}

eum servâsset exitum, dênûntiâret mîlitibus vêstîgiô sê nôn

recessûrum; proinde vidêrent,[3] quem[4] et quô locô imperâtôrem

dêsertûrî essent. Verêcundiâ magis quam virtûte aciês restitûta est.

Cn. Pompêius victus et interêmptus est. Caesar, omnium victor,

regressus in urbem omnibus, quî contrâ sê arma tulerant, îgnôvit

et quînquiês triumphâvit. {136}

Bellîs cîvîlibus cônfectîs, conversus iam ad ôrdinandum reî

pûblicae statum fâstôs[5] corrêxit annumque ad cursum sôlis

accommodâvit, ut trecentôrum sexâgintâ quînque diêrum esset

et, intercalâriô[5] mênse sublâtô, ûnus diês quârtô quôque[6] annô

intercalârêtur. Iûs labôriôsissimê ac sevêrissimê dîxit. {141}

Repetundârum[7] convictôs etiam ôrdine senâtôriô môvit. Peregrînârum

mercium portôria înstituit: lêgem[8] praecipuê sûmptuâriam exercuit.

Dê ôrnandâ înstruendâque urbe, item dê tuendô ampliandôque

imperiô plûra ac mâiôra in diês dêstinâbat: imprîmîs iûs {145}

cîvîle ad certum modum redigere[9] atque ex immênsâ lêgum côpiâ

[[93]]

optima quaeque et necessâria in paucissimôs cônferre librôs;

bibliothêcâs Graecâs et Latînâs, quâs[1] mâximâs posset, pûblicâre;

siccâre Pomptînâs palûdês: viam munîre â Marî Superô per Apennînî

dorsum ad Tiberim ûsque: Dâcôs, quî sê in Pontum effûderant, {150}

coercêre: mox Parthîs bellum înferre per Armeniam.

Haec et alia agentem et meditantem mors praevênit. Dictâtor

enim in perpetuum creâtus agere însolentius coepit: senâtum ad

sê venientem sedêns excêpit et quendam, ut adsurgeret monentem, {154}

îrâtô vultû respexit. Cum Antônius,[2] Caesaris in omnibus bellîs

comes et tunc cônsulâtûs conlêga, capitî êius in sellâ aureâ sedentis

prô rôstrîs diadêma, însîgne rêgium, imposuisset, id ita ab eô

est repulsum, ut nôn offênsus vidêrêtur. Quârê coniûrâtum in

eum est â[3] sexâgintâ amplius virîs, Cassiô et Brûtô ducibus {159}

cônspîrâtiônis, dêcrêtumque eum Îdibus Mârtiîs in senâtû cônfodere.

[Sidenote: March 15, B.C. 44.]

Plûrima indicia futûrî perîculî obtulerant diî immortâlês. Uxor

Calpurnia, territa nocturnô vîsû, ut Îdibus Mârtiîs domî subsisteret

ôrâbat et Spûrinna harûspex praedîxerat[4] ut proximôs diês

trîgintâ quasi fâtâlês cavêret, quôrum ultimus erat Îdûs Mârtiae.

Hôc igitur diê Caesar Spûrinnae "Ecquid scîs" inquit "Îdûs {165}

Mârtiâs iam vênisse?" et is "Ecquid scîs illâs nôndum praeterîsse?"

Atque cum Caesar eô diê in senâtum vênisset, adsîdentem

cônspîrâtî speciê[5] officiî circumstetêrunt îlicôque ûnus, quasi

aliquid rogâtûrus, propius accessit renuentîque[6] ab[7] utrôque

umerô togam apprehendit. Deinde clâmantem "Ista quidem {170}

vîs est!" Casca, ûnus ê coniûrâtîs, adversum[8] vulnerat paulum

[[94]]

înfrâ iugulum. Caesar Cascae bracchium adreptum graphiô trâiêcit

cônâtusque prôsilîre aliô vulnere tardâtus est. Dein ut

animadvertit undique sê strictîs pugiônibus petî,[1] togâ caput

obvolvit et ita tribus et vîgintî plâgîs cônfossus est. Cum {175}

Mârcum Brûtum, quem fîliî locô habêbat in sê inruentem vîdisset,

dîxisse fertur: "Tû quoque, mî fîlî!"

[Illustration: THE DEATH OF CAESAR]

Illud inter omnês ferê cônstitit tâlem eî mortem paene ex

sententiâ obtigisse.[2] Nam et quondam cum apud Xenophôntem

lêgisset Cyrum ultimâ valêtûdine mandâsse quaedam dê fûnere {180}

suô, âspernâtus tam lentum mortis genus subitam sibi celeremque

[[95]]

optâverat, et prîdiê quam occîderêtur, in sermône nâtô super

cênam quisnam esset fînis vîtae commodissimus, repentînum

inopînâtumque praetulerat. Percussôrum autem neque trienniô

quisquam amplius supervîxit neque suâ[1] morte dêfûnctus est. {185}

Damnâtî omnês alius aliô câsû periêrunt, pars naufragiô, pars

proeliô; nônnûllî sêmet eôdem illô pugiône, quô Caesarem violâverant,

interêmêrunt.

Quô[2] rârior in rêgibus et prîncipibus virîs moderâtiô, hôc

laudanda magis est. C. Iûlius Caesar victôriâ cîvîlî[3] {190}

clêmentissimê ûsus est; cum enim scrînia dêprehendisset epistulârum

ad Pompêium missârum ab iîs, quî[4] vidêbantur aut in dîversîs

aut in neutrîs fuisse partibus, legere nôluit, sed combûssit, nê[5]

forte in multôs gravius cônsulendî locum darent. Cicerô hanc {194}

laudem eximiam Caesarî tribuit, quod nihil oblivîscî solêret nisi

iniûriâs. Simultâtês omnês, occâsiône oblâtâ, libêns dêposuit.

Ultrô ac prior scrîpsit C. Calvô post fâmôsa êius adversum sê

epigrammata. Valerium Catullum, cûius[6] versiculîs fâmam suam

lacerâtam nôn îgnôrâbat, adhibuit cênae. C. Memmiî suffrâgâtor

in petîtiône cônsulâtûs fuit, etsî asperrimâs fuisse êius in sê {200}

ôrâtiônês sciêbat.

Fuisse trâditur excelsâ statûrâ,[7] ôre[7] paulô[8] plêniôre, nigrîs

vegetîsque oculîs,[7] capite[7] calvô; quam calvitiî dêfôrmitâtem,

quod saepe obtrêctâtôrum iocîs obnoxia erat, aegrê ferêbat. Ideô

ex omnibus dêcrêtîs sibi â senâtû populôque honôribus nôn alium {205}

aut recêpit aut ûsûrpâvit libentius quam iûs laureae[9] perpetuô

[[96]]

gestandae. Vînî[1] parcissimum eum fuisse nê inimîcî quidem

negâvêrunt. Verbum Catônis est ûnum ex omnibus Caesarem

ad êvertendam rem pûblicam sôbrium accessisse. Armôrum et

equitandî perîtissimus, labôris ultrâ fidem patiêns; in âgmine {210}

nônnumquam equô, saepius pedibus anteîbat, capite dêtêctô, seu

sôl, seu imber erat. Longissimâs viâs incrêdibilî celeritâte

cônficiêbat, ut[2] persaepe nûntiôs dê sê praevenîret: neque eum

morâbantur flûmina, quae vel nandô vel innîxus înflâtîs utribus

trâiciêbat. {215}

[Footnotes: XXVII (pages 86-96)

Selections from Viri Romae · 第 78 / 159 题