138-78 B.C.

Cornelius Sulla cum parvulus a nutrice ferretur, mulier obvia "Salve"

inquit "puer tibi et rei publicae tuae felix," et statim quaesita quae

haec dixisset, nôn potuit inveniri.

Hic bello Iugurthino quaestor Marii fuit. Qui cum usque ad quaesturae

comitia vitam libidine, vino, ludicrae artis amore inquinatam

perduxisset, C. Marius consul moleste tulisse traditur, quod sibi

gravissimum bellum gerenti tam delicatus quaestor sorte obvenisset.

Eiusdem tamen, postquam in Africam venit, virtus enituit. Bello

Cimbrico, legatus consulis bonam operam navavit. Consul ipse deinde

factus, pulso in exsilium Mario, adversus Mithridatem profectus est.

Mithridates enim, Ponticus rex, vir bello acerrimus, virtute eximius,

odio in Romanos non inferior Hannibale, occupata Asia necatisque in ea

omnibus civibus Romanis, quos quidem eadem die atque hora per omnes

civitates interimi iusserat, Europae quoque Italiaeque imminere

videbatur. Ac primo Sulla illius praefectos duobus proeliis in Graecia

profligavit; dein transgressus in Asiam Mithridatem ipsum fudit; et

oppressisset, nisi ad bellum civile adversus Marium festinans

qualemcumque pacem componere maluisset. Mithridatem tamen pecunia

multavit; Asia aliisque provinciis, quas occupaverat, decedere

paternisque finibus contentum esse coegit.

Sulla propter motus urbanos cum victore exercitu Romam properavit; eos,

qui Mario favebant, omnes superavit. Nihil autem ea victoria fuit

crudelius. Sulla, urbem ingressus et dictator creatus, vel in eos, qui

se sponte dediderant, iussit animadverti. Quattuor milia deditorum

inermium civium in Circo interfici iussit. Quis autem illos potest

computare, quos in urbe passim, quisquis voluit, occidit, donec

admoneret Fufidius quidam vivere aliquos debere, ut essent, quibus

imperaret. Novo et inaudito exemplo tabulam proscriptionis proposuit,

qua nomina eorum, qui occidendi essent, continebantur; cumque omnium

orta esset indignatio, postridie plura etiam adiecit nomina. Ingens

caesorum fuit multitudo. Nec solum in eos saevivit, qui armis contra se

dimicavissent, sed etiam quieti animi cives propter pecuniae

magnitudinem proscriptorum numero adiecit. Civis quidam innoxius, cui

fundus in agro Albano erat, cum legens proscriptorum nomina se quoque

videret ascriptum, "Vae" inquit "misero mihi! me fundus Albanus

persequitur." Neque longe progressus a quodam, qui eum agnoverat,

confossus est.

Depulsis prostratisque inimicorum partibus Sulla Felicem se edicto

appellavit, cumque eius uxor geminos eodem tunc partu edidisset, puerum

Faustum puellamque Faustam nominari voluit. Sed paucis annis post

repente contra omnium exspectationem dictaturam deposuit. Dimissis

lictoribus diu in Foro cum amicis deambulavit. Stupebat populus eum

privatum videns, cuius modo tam formidolosa fuerat potestas; quodque non

minus mirandum fuit, privato ei non solum salus, sed etiam dignitas

constitit, qui cives innumeros occiderat. Unus adulescens fuit, qui

auderet queri et recedentem usque ad fores domus maledictis incessere.

Atque ille, cuius iram potentissimi viri maximaeque civitates nec

effugere nec placare potuerant, unius adulescentuli contumelias patienti

animo tulit, id tantum in limine iam dicens: "Hic adulescens efficiet ne

quis posthac tale imperium deponat."

Sulla deinde in villam profectus rusticari et venando vitam agere

coepit. Ibi morbo correptus interiit, vir ingentis animi, cupidus

voluptatum, sed gloriae cupidior; litteris Graecis atque Latinis

eruditus et virorum litteratorum adeo amans, ut sedulitatem etiam mali

cuiusdam poetae aliquo praemio dignam duxerit: nam cum ille epigramma in

eum fecisset eique subiecisset, Sulla statim praemium ei dari iussit,

sed ea lege, ne quid postea scriberet. Ante victoriam laudandus, in iis

vero, quae secuta sunt, numquam satis vituperandus, urbem enim et

Italiam civilis sanguinis fluminibus inundavit. Non solum in vivos

saeviit, sed ne mortuis quidem pepercit: nam Gai Marii, cuius, etsi

postea hostis, aliquando tamen quaestor fuerat, erutos cineres in flumen

proiecit. Qua crudelitate rerum praeclare gestarum gloriam corrupit.

#XXIV. Lûcius Cornêlius Sulla# [[as printed]]

Selections from Viri Romae · 第 77 / 159 题