Hannibalî victôrî cum cêterî grâtulârentur suâdêrentque ut
quiêtem iam ipse sûmeret et fessîs mîlitibus daret, ûnus ex êius
praefectîs, Maharbal, minimê[1] cessandum ratus, Hannibalem
hortâbâtur ut statim Rômam pergeret, diê quîntô victor in
Capitôliô epulâtûrus.[2] Cumque Hannibal illud nôn probâsset, {30}
Maharbal "Nôn omnia nîmîrum" inquit "eîdem[3] diî dedêre.
Vincere scîs, Hannibal; victôriâ ûtî nescîs." Mora hûius diêî satis
crêditur salûtî[4] fuisse urbî[4] et imperiô.[4] Hannibal cum victôriâ
posset ûtî, fruî mâluit, relîctâque Rômâ in Campâniam dîvertit,
cûius[5] dêliciîs mox exercitûs ârdor êlanguit, adeô ut vêrê dictum
sit Capuam[6] Hannibalî Cannâs fuisse. {36}
Numquam tantum pavôris Rômae fuit, quantum[7] ubi acceptae
clâdis nûntius advênit. Neque tamen ûlla pâcis mentiô facta est;
quîn[8] etiam animô cîvitâs adeô mâgnô fuit, ut Varrônî ex tantâ {39}
clâde redeuntî obviam îrent et grâtiâs agerent, quod dê rê pûblicâ
nôn dêspêrâsset: quî, sî Poenôrum dux fuisset,[9] temeritâtis poenâs
omnî suppliciô dedisset.[9] Nôn autem vîtae cupiditâte, sed reî
pûblicae amôre sê superfuisse[10] reliquô aetâtis suae tempore
approbâvit. Nam et barbam capillumque submîsit,[11] et posteâ numquam
recubâns[12] cibum cêpit; honôribus quoque, cum eî dêferrentur â {45}
[[51]]
populô, renûntiâvit, dîcêns fêlîciôribus magistrâtibus[1] reî pûblicae
opus esse. Dum igitur Hannibal sêgniter et ôtiôsê agêbat.
Rômânî interim respîrâre[2]
coepêrunt. Arma nôn
erant: dêtrâcta sunt {50}
templîs[3] vetera hostium
spolia. Deerat iuventûs:
servî manûmissî et armâtî
sunt. Egêbat aerârium:
opês suâs libêns senâtus in medium prôtulit, nec praeter quod in {55}
bullîs singulîsque[4] ânulîs erat quidquam sibi aurî relîquêrunt.
Patrum exemplum secûtî sunt equitês imitâtaeque equitês omnês
tribûs. Dênique vix[5] suffêcêre tabulae, vix scrîbârum manûs, cum
omnês prîvâtae opês in pûblicum dêferrentur.
[Illustration: CONVÎVIUM]
Cum Hannibal redimendî[6] suî côpiam captîvîs Rômânîs fêcisset, {60}
decem ex ipsîs Rômam eâ dê rê missî sunt; nec pîgnus aliud
fideî ab iîs pôstulâtum est, quam ut iûrârent sê, sî nôn impetrâssent,
in castra esse reditûrôs. Eôs senâtus nôn redimendôs cênsuit
responditque eôs cîvês nôn esse necessâriôs, quî, cum armâtî
essent, capî potuissent. Ûnus ex iîs lêgâtîs ê castrîs Poenôrum {65}
êgressus, velutî[7] aliquid[8] oblîtus, paulô post in castra erat
regressus, deinde comitês ante noctem adsecûtus erat. Is ergô, rê
nôn impetrâtâ, domum abiit; reditû enim in castra sê lîberâtum
esse iûreiûrandô interpretâbâtur.[9] Quod ubi innôtuit, iussit senâtus
[[52]]
illum comprehendî et vinctum dûcî ad Hannibalem. Ea rês {70}
Hannibalis audâciam mâximê frêgit, quod senâtus populusque
Rômânus rêbus[1] adflîctîs tam excelsô esset animô.
[Footnotes: XX (pages 48-52)
48.12: Since the battle at Lake Trasumenus (XIX, 17), there had
been no general engagement between the Romans and Hannibal. The
latter, closely watched and followed by Fabius, had marched into
southern Italy, hoping to induce the peoples there to desert Rome
and join him. When Fabius resigned the dictatorship at the end of
the legal period, C. Terentius Varro and L. Aemilius Paulus were
elected consuls. Their army numbered 80,000 men, and their
instructions were to fight as speedily as possible.
49.1: A further cause of trouble between the consuls was the fact
that Paulus was a patrician, Varro a plebeian.
49.2: #invîtô conlêgâ#: abl. abs.: 'though opposed by his
colleague.' How literally? The consuls held supreme command on
alternate days.
49.3: Construe with #adversî#.
49.4: H 83, 5 (51, 5): M 152: A 40, _c_: G 33, 2: B 25, 1.
49.5: sc. _inquit_.
49.6: #Tû . . . estô#: 'God bless you!' Cf. p. 32, n. 1.
49.7: #cavê . . . perdâs# = _cavê nê . . . perdâs_: 'Take care
lest,' etc. For this form see H 561, 2 (489, 2): M 715: A 269,
_a_, 3: G 271, 2: B 276, _c_. We really have two commands here
side by side, thus: 'Take care'; 'Don't waste,' etc.
49.8: imperative of _patior_.
49.9: #in . . . suae#: 'to prove his victory.'
49.10: The custom of wearing rings was universal among the Romans,
having arisen out of their use as signets. Originally they were of
iron. When gold rings were first used they served to distinguish
the higher classes.
50.1: #minimê . . . ratus#: 'thinking that there ought to be no
delay.' With #cessandum# sc. _esse_, and see p. 16, n. 8.
50.2: #victor . . . epulâtûrus#: 'for he would surely dine as
victor on the Capitol.' The fut. part. is often thus used to
denote the certain occurrence of a future event. Further, the
clause expresses the reason why Maharbal urged H. to proceed to
Rome. What were Maharbal's exact words?
50.3: dat. sing.
50.4: Cf. p. 25, n. 6. Contrast the words of a modern historian:
"Hannibal knew Rome better than the simpletons who, in ancient and
modern times, have fancied that he might have terminated the
struggle by a march on the enemy's capital."
50.5: #cûius . . . fuisse#: a gross exaggeration. Hannibal
successfully maintained himself in Italy till recalled in 203.
50.6: Capua, at this time the most powerful city in Italy next to
Rome, had formed an alliance with Hannibal after the battle of
Cannae.
50.7: Sc. _fuit._
50.8: #quîn etiam#: 'on the contrary.'
50.9: For the construction, see p. 47, n. 12. For the fact, cf.
XVI, 19 ff.
50.10: #superfuisse . . . approbâvit#: 'he showed that he had
effected his escape (lit., had survived).'
50.11: 'let grow.' This manner of showing grief is often
mentioned.
50.12: The Romans reclined on the left side at meals. Varro's act
was a kind of penance, since it indicated that he denied himself
the pleasures of the table.
51.1: #magistrâtibus . . . esse#: cf. p. 37, notes 3 and 4.
51.2: 'to repair their losses'; lit., 'to get their breath again.'
51.3: dat.; cf. p. 2, n. 7. After a victory, captured arms, as
well as a portion of the captured treasure, were hung up in some
temple as a thank-offering to the gods.
51.4: #singulîs . . . ânulîs#: 'a ring apiece.'
51.5: #vix . . . manûs#: i.e. they hardly had clerks and tablets
sufficient to keep the record of contributions.
51.6: #redimendî suî#: 'of ransoming themselves.' H 626, 3 (542,
#I#, N. 1): M 1000: A 298, _a_: G 428, R. 1: B 339, 5.
51.7: #velutî . . . oblîtus#: 'pretending to have forgotten
something.' How literally?
51.8: A neuter pronoun or adjective is often used with verbs of
remembering or forgetting. Contrast _oblîta frâtrum_, IV, 37, and
note.
51.9: 'maintained, held.'
52.1: abl. abs.: 'though their affairs were at the lowest ebb.']
#XXI. Publius Cornelius Scipio Africanus# [[stripped text]]
Publius Cornelius Scipio nondum annos pueritiae egressus patrem
singulari virtute servavit; qui cum pugna apud Ticinum contra Hannibalem
commissa graviter vulneratus in hostium manus iam iam venturus esset,
filius interiecto corpore Poenis inruentibus se opposuit et patrem
periculo liberavit. Quae pietas Scipioni postea aedilitatem petenti
favorem populi conciliavit. Cum obsisterent tribuni plebis, negantes
rationem eius esse habendam, quod nondum ad petendum legitima aetas
esset, "Si me" inquit Scipio "omnes Quirites aedilem facere volunt,
satis annorum habeo." Tanto inde favore ad suffragia itum est, ut
tribuni incepto desisterent.
Post cladem Cannensem Romani exercitus reliquiae Canusium perfugerant;
cumque ibi tribuni militum quattuor essent, tamen omnium consensu ad
Publium Scipionem, admodum adulescentem, summa imperii delata est.
Quibus consultantibus nuntiat Publius Furius Philus, consularis viri
filius, nobiles quosdam iuvenes propter desperationem consilium de
Italia deserenda inire. Statim in hospitium Metelli, qui conspirationis
erat princeps, se contulit Scipio, et cum concilium ibi iuvenum, de
quibus adlatum erat, invenisset, stricto super capita consultantium
gladio, "Iurate" inquit "vos neque ipsos rem publicam populi Romani
deserturos, neque alium civem Romanum deserere passuros: qui non
iuraverit, in se hunc gladium strictum esse sciat." Haud secus pavidi,
quam si victorem Hannibalem cernerent, iurant omnes custodiendosque
semet ipsos Scipioni tradunt.
Cum Romani duas clades in Hispania accepissent duoque ibi summi
imperatores intra dies triginta cecidissent, placuit exercitum augeri
eoque proconsulem mitti; nec tamen quem mitterent satis constabat. Ea de
re indicta sunt comitia. Primo populus exspectabat ut, qui se tanto
dignos imperio crederent, nomina profiterentur; sed nemo audebat illud
imperium suscipere. Maesta igitur civitas ac prope inops consilii
comitiorum die in campum descendit. Subito P. Cornelius Scipio, quattuor
et viginti ferme annos natus, professus se petere, in superiore, unde
conspici posset, loco constitit. In quem postquam omnium ora conversa
sunt, ad unum omnes Scipionem in Hispania proconsulem esse iusserunt. At
postquam animorum impetus resedit, populum Romanum coepit facti
paenitere: aetati Scipionis maxime diffidebant. Quod ubi animadvertit
Scipio, advocata contione ita magno elatoque animo de bello, quod
gerendum esset, disseruit, ut homines cura liberaret speque certissima
impleret.
Profectus igitur in Hispaniam Scipio Carthaginem Novam, quo die venit,
expugnavit. Eo congestae erant omnes paene Africae et Hispaniae opes,
ibi arma, ibi pecunia, ibi totius Hispaniae obsides erant: quibus
omnibus potitus est Scipio. Inter captivos ad eum adducta est eximiae
formae adulta virgo. Quam ubi comperit inlustri loco inter Celtiberos
natam principique eius gentis adulescenti desponsam esse, arcessitis
parentibus et sponso eam reddidit. Parentes virginis, qui ad eam
redimendam satis magnum auri pondus attulerant, Scipionem orabant ut id
a se donum acciperet. Scipio aurum ante pedes poni iussit vocatoque ad
se virginis sponso, "Super dotem" inquit "quam accepturus a socero es,
haec tibi a me dotalia dona accedent" aurumque tollere ac sibi habere
iussit. Ille domum reversus ad referendam Scipioni gratiam Celtiberos
Romanis conciliavit.
Deinde Scipio Hasdrubalem victum ex Hispania expulit. Castris hostium
potitus omnem praedam militibus concessit, captivos Hispanos sine pretio
domum dimisit; Afros vero vendi iussit. Erat inter eos puer adultus
regii generis, forma insigni: quem cum percontaretur Scipio quis et
cuias esset, et cur id aetatis in castris fuisset, "Numida sum" inquit
puer, "Massivam populares vocant: orbus a patre relictus, apud avum
maternum, Numidiae regem, educatus sum. Cum avunculo Masinissa, qui
nuper subsidio Carthaginiensibus venit, in Hispaniam traieci; prohibitus
propter aetatem a Masinissa numquam ante proelium inii. Eo die, quo
pugnatum est cum Romanis, inscio avunculo, clam armis equoque sumpto, in
aciem exii: ibi, prolapso equo, captus sum a Romanis." Scipio eum
interrogat velletne ad avunculum reverti. Cum, effusis gaudio lacrimis,
id vero se cupere puer diceret, tum Scipio puero anulum aureum equumque
ornatum donat datisque qui tuto deducerent equitibus dimisit.
Cum Publius Cornelius Scipio se erga Hispanos clementer gessisset,
circumfusa multitudo eum regem ingenti consensu appellavit; at Scipio,
silentio per praeconem facto, "Nomen imperatoris" inquit, "quo me mei
milites appellarunt, mihi maximum est: regium nomen, alibi magnum, Romae
intolerabile est. Si id amplissimum iudicatis, quod regale est, vobis
licet existimare regalem in me esse animum; sed oro vos ut a regis
appellatione abstineatis." Sensere etiam barbari magnitudinem animi, qua
Scipio id aspernabatur, quod ceteri mortales admirantur et concupiscunt.
Scipio recepta Hispania cum iam bellum in ipsam Africam transferre
meditaretur, conciliandos prius regum et gentium animos existimavit.
Syphacem, Maurorum regem, opulentissimum totius Africae regem, quem
magno usui sibi fore speraret, primum tentare statuit. Itaque legatum
cum donis ad eum misit C. Laelium, quocum intima familiaritate vivebat.
Syphax amicitiam Romanorum se accipere adnuit, sed fidem nec dare nec
accipere, nisi cum ipso coram duce Romano, voluit. Scipio igitur in
Africam traiecit. Forte ita incidit, ut eo ipso tempore Hasdrubal pulsus
Hispania ad eundem portum appelleret, Syphacis amicitiam pariter
petiturus. Uterque a rege in hospitium invitatus. Cenatum simul apud
regem est; eodem etiam lecto Scipio atque Hasdrubal accubuerunt. Tanta
autem inerat comitas in Scipione, ut non Syphacem modo, sed etiam hostem
infestissimum Hasdrubalem sibi conciliaret. Scipio, foedere icto cum
Syphace, in Hispaniam ad exercitum rediit.
Masinissa quoque amicitiam cum Scipione iungere iam dudum cupiebat.
Quare ad eum tres Numidarum principes misit ad tempus locumque conloquio
statuendum. Duos pro obsidibus retineri a Scipione iubet; remisso
tertio, qui Masinissam ad locum constitutum adduceret, Scipio et
Masinissa cum paucis in conloquium venerunt. Ceperat iam ante Numidam ex
fama rerum gestarum admiratio viri, sed maior praesentis veneratio
cepit: erat enim in vultu maiestas summa; accedebat promissa caesaries
habitusque corporis, non cultus munditiis, sed virilis vere ac
militaris, et florens iuventa. Prope attonitus ipso congressu Numida
gratias de filio fratris remisso agit: adfirmat se ex eo tempore eam
quaesivisse occasionem, quam tandem oblatam non omiserit; cupere se illi
et populo Romano operam navare. Laetus eum Scipio audivit atque in
societatem recepit.
Scipio deinde Romam rediit et ante annos consul factus est. Sicilia ei
provincia decreta est permissumque ut in Africam inde traiceret. Qui cum
vellet ex fortissimis peditibus Romanis trecentorum equitum numerum
complere, nec posset illos subito armis et equis instruere, id prudenti
consilio perfecit. Namque ex omni Sicilia trecentos iuvenes nobilissimos
et ditissimos, qui equis militarent et secum in Africam traicerent,
legit diemque iis edixit, qua equis armisque instructi atque ornati
adessent. Gravis ea militia, procul domo, terra marique multos labores,
magna pericula adlatura videbatur; neque ipsos modo, sed parentes
cognatosque eorum ea cura angebat. Ubi dies quae dicta erat advenit,
arma equosque ostenderunt, sed omnes fere longinquum et grave bellum
horrere apparebat. Tunc Scipio militiam iis se remissurum ait, si arma
et equos militibus Romanis voluissent tradere. Laeti condicionem
acceperunt iuvenes Siculi. Ita Scipio sine publica impensa suos
instruxit ornavitque equites.
Tunc Scipio ex Sicilia in Africam vento secundo profectus est tanto
militum ardore, ut non ad bellum duci viderentur, sed ad certa victoriae
praemia. Celeriter naves e conspectu Siciliae ablatae sunt conspectaque
brevi Africae litora. Scipio cum egrediens ad terram navi prolapsus
esset et ob hoc attonitos milites cerneret, id, quod trepidationem
adferebat, in hortationem convertens, "Africam oppressi" inquit,
"milites!" Expositis copiis in proximis tumulis castra metatus est. Ibi
speculatores hostium in castris deprehensos et ad se perductos nec
supplicio adfecit nec de consiliis ac viribus Poenorum percontatus est,
sed circa omnes Romani exercitus manipulos curavit deducendos; dein
interrogatos num ea satis considerassent, quae speculari erant iussi,
prandio dato incolumes dimisit.
Scipioni in Africam advenienti Masinissa se coniunxit cum parva equitum
turma. Syphax vero a Romanis ad Poenos defecerat. Hasdrubal, Poenorum
dux, Syphaxque Scipioni se opposuerunt, qui utriusque castra una nocte
perrupit et incendit. Syphax ipse captus et vivus ad Scipionem
pertractus est. Syphacem in castra adduci cum esset nuntiatum, omnis
velut ad spectaculum triumphi multitudo effusa est; praecedebat ipse
vinctus, sequebatur grex nobilium Maurorum. Movebat omnes fortuna viri,
cuius amicitiam olim Scipio petierat. Regem aliosque captivos Romam
misit Scipio; Masinissam, qui egregie rem Romanam adiuverat, aurea
corona donavit.
Haec et aliae, quae sequebantur, clades Carthaginiensibus tantum
terroris intulerunt, ut Hannibalem ex Italia ad tuendam patriam
revocarent. Frendens gemensque ac vix lacrimis temperans is dicitur
legatorum verba audisse mandatisque paruisse. Respexit saepe Italiae
litora, semet accusans, quod non victorem exercitum statim ab Cannensi
pugna Romam duxisset. Zamam venerat Hannibal, quae urbs quinque dierum
iter a Carthagine abest, et nuntium ad Scipionem misit ut conloquendi
secum potestatem faceret. Scipio cum conloquium haud abnuisset, dies
locusque constituitur. Itaque congressi sunt duo clarissimi suae aetatis
duces. Steterunt aliquamdiu taciti mutuaque admiratione defixi. Cum vero
de condicionibus pacis inter eos non convenisset, ad suos se receperunt,
renuntiantes armis decernendum esse. Commisso deinde proelio Hannibal
victus cum quattuor equitibus fugit. Ceterum constat utrumque de altero
confessum esse nec melius instrui aciem nec acrius potuisse pugnari.
Carthaginienses metu perculsi ad petendam pacem oratores mittunt
triginta civitatis principes. Qui ubi in castra Romana venerunt, veniam
civitati petebant non culpam purgantes, sed initium culpae in Hannibalem
transferentes. Victis leges imposuit Scipio. Legati, cum nullas
condiciones recusarent, Romam profecti sunt, ut, quae a Scipione pacta
essent, ea patrum ac populi auctoritate confirmarentur. Ita pace terra
marique parta, Scipio exercitu in naves imposito Romam revertit. Ad quem
advenientem concursus ingens factus est; effusa non ex urbibus modo, sed
etiam ex agris multitudo viam obsidebat. Scipio inter gratulantium
plausus triumpho omnium clarissimo urbem est invectus primusque nomine
victae a se gentis est nobilitatus Africanusque appellatus.
Ex his rebus gestis virum eum esse virtutis divinae vulgo creditum est.
Id etiam dicere haud piget, quod scriptores de eo litteris mandaverunt,
Scipionem consuevisse, priusquam dilucesceret, in Capitolium ventitare
ac iubere aperiri cellam Iovis ibi solum diu demorari, quasi
consultantem de re publica cum Iove: aedituosque eius templi saepe esse
miratos, quod eum id temporis in Capitolium ingredientem canes, semper
in alios saevientes, non latrarent. Has vulgi de Scipione opiniones
confirmare atque approbare videbantur dicta factaque eius pleraque
admiranda, ex quibus est unum huiuscemodi. Adsidebat oppugnabatque
oppidum in Hispania, situ moenibusque ac defensoribus validum et
munitum, re etiam cibaria copiosum, neque ulla eius potiundi spes erat.
Quodam die ius in castris sedens dicebat Scipio atque ex eo loco id
oppidum procul videbatur. Tum e militibus, qui in iure apud eum stabant,
interrogavit quispiam ex more in quem diem locumque vades sisti iuberet.
Et Scipio manum ad ipsam oppidi, quod obsidebatur, arcem protendens,
"Perendie" inquit "sese sistant illo in loco," atque ita factum. Die
tertia, in quam vades sisti iusserat, oppidum captum est. Eodem die in
arce eius oppidi ius dixit.
Hannibal, a Scipione victus suisque invisus, ad Antiochum, Syriae regem,
confugit eumque hostem Romanis fecit. Missi sunt Roma legati ad
Antiochum, in quibus erat Scipio Africanus, qui cum Hannibale Ephesi
conlocutus ab eo quaesivit, quem fuisse maximum imperatorem crederet.
Respondit Hannibal Alexandrum, Macedonum regem, maximum sibi videri,
quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset. Quaerenti deinde, quem
secundum poneret, "Pyrrhum" inquit, "quod primus castra metari docuit
nemoque illo elegantius loca cepit et praesidia deposuit." Sciscitanti
denique quem tertium duceret, semet ipsum dixit. Tum ridens Scipio
"Quidnam tu diceres" inquit "si me vicisses?" "Tum me vero" respondit
Hannibal "et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante omnes alios
imperatores posuissem." Ita improviso adsentationis genere Scipionem e
grege imperatorum velut inaestimabilem secernebat.
Scipio ipse fertur quondam dixisse, cum eum quidam parum pugnacem
dicerent, "Imperatorem me mater, non bellatorem peperit." Idem dicere
solitus est non solum dandam esse viam fugientibus, sed etiam muniendam.
Decreto adversus Antiochum bello cum Syria provincia obvenisset Lucio
Scipioni, quia parum in eo putabatur esse animi, parum roboris, senatus
gerendi huius belli curam mandari volebat conlegae eius C. Laelio.
Surgens tunc Scipio Africanus, frater maior Lucii Scipionis, illam
familiae ignominiam deprecatus est: dixit in fratre suo summam esse
virtutem, summum consilium seque ei legatum fore promisit. Quod cum ab
eo esset dictum, nihil est de Lucii Scipionis provincia commutatum:
itaque frater natu maior minori legatus in Asiam profectus est et tam
diu eum consilio operaque adiuvit, donec triumphum ille et cognomen
Asiatici peperisset.
Eodem bello filius Scipionis Africani captus est et ad Antiochum
deductus. Benigne et liberaliter adulescentem rex habuit, quamquam ab
eius patre tum maxime finibus imperii pellebatur. Cum deinde pacem
Antiochus a Romanis peteret, legatus eius Publium Scipionem adiit eique
filium sine pretio redditurum regem dixit, si per eum pacem impetrasset.
Cui Scipio respondit "Abi, nuntia regi, me pro tanto munere gratias
agere; sed nunc aliam gratiam non possum referre, quam ut ei suadeam ut
bello absistat et pacis condicionem nullam recuset." Pax non convenit;
tamen Antiochus Scipioni filium remisit tantique viri maiestatem
venerari quam dolorem suum ulcisci maluit.
Victo Antiocho cum praedae ratio a L. Scipione reposceretur, Africanus
prolatum ab eo librum, quo acceptae et expensae summae continebantur et
refelli inimicorum accusatio poterat, discerpsit, indignatus de ea re
dubitari, quae sub ipso legato administrata esset. Quin etiam hunc in
modum verba fecit: "Non est quod quaeratis, patres conscripti, num
parvam pecuniam in aerarium rettulerim, qui antea illud Punico auro
repleverim, neque mea innocentia potest in dubium vocari. Cum Africam
totam potestati vestrae subiecerim, nihil ex ea praeter cognomen
rettuli. Non igitur me Punicae, non fratrem meum Asiaticae gazae avarum
reddiderunt; sed uterque nostrum invidia quam pecunia est locupletior."
Tam constantem defensionem Scipionis universus senatus comprobavit.
Deinde Scipioni Africano duo tribuni plebis diem dixerunt, quod praeda
ex Antiocho capta aerarium fraudasset. Ubi causae dicendae dies venit,
Scipio magna hominum frequentia in Forum est deductus. Iussus causam
dicere rostra conscendit et, corona triumphali capiti suo imposita, "Hoc
ego die" inquit "Hannibalem Poenum, imperio nostro inimicissimum, magno
proelio vici in terra Africa pacemque nobis et victoriam peperi
insperabilem. Ne igitur simus adversus deos ingrati, sed censeo
relinquamus nebulones hos eamusque nunc protinus in Capitolium Iovi
optimo maximo supplicatum." A rostris in Capitolium ascendit; simul se
universa contio ab accusatoribus avertit et secuta Scipionem est, nec
quisquam praeter praeconem, qui reum citabat, cum tribunis remansit.
Celebratior is dies favore hominum fuit, quam quo triumphans de Syphace
rege et Carthaginiensibus urbem est ingressus. Inde, ne amplius
tribuniciis iniuriis vexaretur, in Literninum concessit, ubi reliquam
egit aetatem sine urbis desiderio.
Cum in Liternina villa se contineret, complures praedonum duces ad eum
videndum forte confluxerunt. Quos cum ad vim faciendam venire
existimasset, praesidium servorum in tecto conlocavit aliaque parabat,
quae ad eos repellendos opus erant. Quod ubi praedones animadverterunt,
abiectis armis ianuae appropinquant et clara voce nuntiant Scipioni se
non vitae eius hostes, sed virtutis admiratores venisse, conspectum
tanti viri, quasi caeleste aliquod beneficium, expetentes; proinde ne
gravaretur se spectandum praebere. Haec postquam audivit Scipio, fores
reserari eosque introduci iussit. Illi postes ianuae tamquam
religiosissimam aram venerati, cupide Scipionis dextram apprehenderunt
ac diu deosculati sunt; deinde positis ante vestibulum donis laeti, quod
sibi Scipionem ut viderent contigisset, domum reverterunt. Paulo post
mortuus est Scipio moriensque ab uxore petiit ne corpus suum Romam
referretur.
#XXI. Pûblius Cornêlius Scîpiô Âfricânus# [[as printed]]
[Illustration: SCÎPIÔ]
Pûblius Cornêlius Scîpiô[2] nôndum annôs
pueritiae êgressus patrem singulârî virtûte
servâvit; quî[3] cum pûgnâ[4] apud Tîcînum[5]
contrâ Hannibalem commissâ graviter vulnerâtus
in hostium manûs iam iam[6] ventûrus {5}
esset, fîlius interiectô[7] corpore Poenîs inruentibus
sê opposuit et patrem perîculô lîberâvit.
Quae[8] pietâs Scîpiônî posteâ aedîlitâtem
petentî favôrem populî conciliâvit. Cum obsisterent
tribûnî plêbis, negantês[9] ratiônem êius esse habendam, {10}
quod nôndum ad petendum lêgitima[10] aetâs esset, "Sî mê" inquit
Scîpiô "omnês Quirîtês aedîlem facere volunt, satis annôrum
habeô." Tantô inde favôre ad suffrâgia itum[11] est, ut tribûnî
inceptô dêsisterent.
Post clâdem Cannênsem Rômânî exercitûs reliquiae Canusium {15}
perfûgerant; cumque ibi tribûnî mîlitum quattuor essent, tamen
omnium cônsênsû ad Pûblium Scîpiônem, admodum[12] adulêscentem,
summa imperiî dêlâta est. Quibus cônsultantibus nûntiat
[[53]]
Pûblius Fûrius Philus, cônsulâris virî fîlius, nôbilês quôsdam
iuvenês propter dêspêrâtiônem cônsilium dê Italiâ dêserendâ {20}
inîre. Statim in hospitium Metellî, quî cônspîrâtiônis erat prînceps,
sê contulit Scîpiô, et cum concilium ibi iuvenum, dê quibus
adlâtum[1] erat, invênisset, strictô super câpita cônsultantium
gladiô, "Iûrâte" inquit "vôs neque ipsôs rem pûblicam populî
Rômânî dêsertûrôs, neque alium cîvem Rômânum dêserere {25}
passûrôs[2]: quî[3] nôn iûrâverit, in sê hunc gladium strictum esse
sciat."[4] Haud[5] secus pavidî, quam sî victôrem Hannibalem
cernerent,[6] iûrant omnês cûstôdiendôsque sêmet ipsôs Scîpiônî
trâdunt.
[Sidenote: B.C. 212.]
Cum Rômânî duâs clâdês in Hispâniâ accêpissent duoque ibi {30}
summî imperâtôrês[7] intrâ diês trîgintâ cecidissent, placuit[8]
exercitum augêrî eôque prôcônsulem mittî; nec tamen
quem mitterent[9] satis cônstâbat. Eâ dê rê indicta sunt comitia.
Prîmô populus exspectâbat ut, quî sê tantô dîgnôs imperiô {34}
crêderent,[10] nômina profitêrentur; sed nêmô audêbat illud imperium
suscipere. Maesta igitur cîvitâs ac prope inops[11] cônsiliî[12]
comitiôrum diê in campum dêscendit. Subitô P. Cornêlius Scîpiô,
quattuor et vîgintî fermê annôs nâtus, professus sê petere,[13] in
superiôre, unde[14] cônspicî posset, locô cônstitit. In quem
postquam omnium ôra conversa sunt, ad ûnum omnês Scîpiônem in {40}
Hispâniâ prôcônsulem esse iussêrunt. At postquam animôrum[15]
impetus resêdit, populum[16] Rômânum coepit factî paenitêre:
[[54]]
aetâtî Scîpiônis mâximê diffîdêbant. Quod ubi animadvertit
Scîpiô, advocâtâ côntiône ita mâgnô êlâtôque animô dê bellô,
quod gerendum esset, disseruit, ut hominês cûrâ lîberâret spêque {45}
certissimâ implêret.
Profectus igitur in Hispâniam Scîpiô Carthâginem Novam,
quô[1] diê vênit, expûgnâvit. Eô[2] congestae[3] erant omnês paene
Âfricae et Hispâniae opês, ibi arma, ibi pecûnia, ibi tôtîus Hispâniae
obsidês erant: quibus omnibus potîtus est Scîpiô. Inter {50}
captîvôs ad eum adducta est eximiae fôrmae adulta virgô. Quam
ubi comperit inlûstrî locô inter Celtibêrôs nâtam prîncipîque êius
gentis adulêscentî dêspônsam esse, arcessîtîs parentibus et spônsô
eam reddidit. Parentês virginis, quî ad eam redimendam satis[4]
mâgnum aurî pondus attulerant, Scîpiônem ôrâbant ut id â sê {55}
dônum acciperet. Scîpiô aurum ante pedês pônî iûssit vocâtôque
ad sê virginis spônsô, "Super dôtem" inquit "quam acceptûrus
â socerô es, haec tibi â mê dôtâlia dôna accêdent" aurumque
tollere âc sibi habêre iûssit. Ille domum reversus ad referendam
Scîpiônî grâtiam Celtibêrôs Rômânîs conciliâvit. {60}
Deinde Scîpiô Hasdrubalem[5] victum[6] ex Hispâniâ expulit.
Castrîs hostium potîtus omnem praedam mîlitibus concessit,
captîvôs[7] Hispânôs sine pretiô domum dîmîsit; Âfrôs vêrô vêndî
iussit. Erat inter eôs puer adultus rêgiî generis,[8] fôrmâ {64}
însîgnî[8]: quem cum percontârêtur Scîpiô quis et cûiâs esset, et
cûr id[9] aetâtis in castrîs fuisset, "Numida sum" inquit puer,
"Massîvam populârês vocant: orbus â patre relîctus, apud avum
mâternum, Numidiae rêgem, êducâtus sum. Cum avunculô Masinissâ,
quî nûper subsidiô Carthâginiênsibus vênit, in Hispâniam
[[55]]
trâiêcî; prohibitus propter aetâtem â Masinissâ numquam ante {70}
proelium iniî. Eô diê, quô pûgnâtum est cum Rômânîs, însciô
avunculô, clam armîs equôque sûmptô, in aciem exiî: ibi, prôlâpsô
equô, captus sum â Rômânîs." Scîpiô eum interrogat velletne[1]
ad avunculum revertî. Cum, effûsîs[2] gaudiô lacrimîs, id
vêrô sê cupere puer dîceret, tum Scîpiô puerô ânulum aureum {75}
equumque ôrnâtum dônat datîsque quî[3] tûtô dêdûcerent equitibus
dîmîsit.
Cum Pûblius Cornêlius Scîpiô sê ergâ Hispânôs clêmenter gessisset,
circumfûsa multitûdô eum rêgem ingentî cônsênsû appellâvit;
at Scîpiô, silentiô per praecônem factô, "Nômen imperâtôris" {80}
inquit, "quô[4] mê meî mîlitês appellârunt, mihi[5] mâximum est:
rêgium[6] nômen, alibî mâgnum, Rômae intolerâbile est. Sî id
amplissimum iûdicâtis, quod rêgâle est, vôbîs licet exîstimâre rêgâlem
in mê esse animum; sed ôrô vôs ut â rêgis appellâtiône abstineâtis."
Sênsêre etiam barbarî mâgnitûdinem animî, quâ Scîpiô id {85}
âspernâbâtur, quod cêterî mortâlês admîrantur et concupîscunt.
[Sidenote: B.C. 206.]
Scîpiô receptâ Hispâniâ cum iam bellum in ipsam Âfricam
trânsferre meditârêtur, conciliandôs[7] prius rêgum et gentium
animôs exîstimâvit. Syphâcem, Maurôrum rêgem, opulentissimum
tôtîus Âfricae rêgem, quem[8] mâgnô ûsuî[9] sibi[9] fore[10] spêrâret,
prîmum tentâre statuit. Itaque lêgâtum cum dônîs ad eum mîsit {91}
C. Laelium, quôcum intimâ familiâritâte vîvêbat. Syphâx amîcitiam
Rômânôrum sê accipere adnuit, sed fidem nec dare
nec accipere, nisi cum ipsô côram duce Rômânô, voluit.
Scîpiô igitur in Âfricam trâiêcit. Forte ita incidit, ut eô ipsô {95}
[[56]]
tempore Hasdrubal[1] pulsus Hispâniâ ad eundem portum appelleret,[2]
Syphâcis amîcitiam pariter petîtûrus.[3] Uterque â rêge in
hospitium invîtâtus. Cênâtum[4] simul apud rêgem est; eôdem
etiam lectô[5] Scîpiô atque Hasdrubal accubuêrunt. Tanta autem
inerat cômitâs in Scîpiône, ut nôn Syphâcem modo, sed etiam {100}
hostem înfêstissimum Hasdrubalem sibi conciliâret. Scîpiô, foedere
îctô cum Syphâce, in Hispâniam ad exercitum rediit.
Masinissa quoque amîcitiam cum Scîpiône iungere iam dûdum[6]
cupiêbat. Quârê ad eum três Numidârum prîncipês mîsit ad {104}
tempus locumque conloquiô statuendum. Duôs prô obsidibus retinêrî
â Scîpiône iubet; remissô tertiô, quî Masinissam ad locum
cônstitûtum addûceret, Scîpiô et Masinissa cum paucîs in
conloquium vênêrunt. Cêperat iam ante Numidam ex fâmâ rêrum
gestârum admîrâtiô virî, sed mâior praesentis[7] venerâtiô cêpit:
erat enim in vultû mâiestâs summa; accêdêbat prômissa caesariês {110}
habitusque corporis, nôn cultus[8] munditiîs, sed virîlis vêrê ac
mîlitâris, et flôrêns iuventa. Prope attonitus ipsô congressû
Numida grâtiâs dê[9] fîliô frâtris remissô agit: adfîrmat sê ex eô
tempore eam quaesîvisse[10] occâsiônem, quam tandem oblâtam[11]
nôn omîserit; cupere sê illî et populô Rômânô operam nâvâre. {115|
Laetus eum Scîpiô audîvit atque in societâtem recêpit.
Scîpiô deinde Rômam rediit et ante annôs[12] cônsul factus est.
Sicilia eî prôvincia dêcrêta est permissumque ut in Âfricam inde
[[57]]
trâiceret. Quî cum vellet ex fortissimîs peditibus Rômânîs
trecentôrum equitum numerum complêre, nec posset illôs subitô {120}
armîs et equîs înstruere, id prûdentî cônsiliô perfêcit. Namque
ex omnî Siciliâ trecentôs iuvenês nôbilissimôs et dîtissimôs, quî
equîs mîlitârent[1] et sêcum in Âfricam trâicerent,[1] lêgit diemque
iîs êdîxit, quâ[2] equîs armîsque înstrûctî atque ôrnâtî adessent.[1]
Gravis ea mîlitia, procul domô, terrâ marîque multôs labôrês, {125}
mâgna perîcula adlâtûra vidêbâtur; neque ipsôs modo, sed parentês
côgnâtôsque eôrum ea cûra angêbat. Ubi diês quae dicta
erat advênit, arma equôsque ostendêrunt, sed omnês ferê
longinquum et grave bellum horrêre appârêbat. Tunc Scîpiô mîlitiam
iîs sê remissûrum ait, sî arma et equôs mîlitibus Rômânîs {130}
voluissent[3] trâdere. Laetî condiciônem accêpêrunt iuvenês Siculî.
Ita Scîpiô sine pûblicâ impênsâ suôs înstrûxit ôrnâvitque equitês.
Tunc Scîpiô ex Siciliâ in Âfricam ventô secundô profectus est
tantô mîlitum ârdôre, ut nôn ad bellum dûcî vidêrentur, sed ad
certa victôriae praemia. Celeriter nâvês ê cônspectû Siciliae {135}
ablâtae sunt cônspectaque brevî Âfricae lîtora. Scîpiô cum êgrediêns
ad terram nâvî prôlâpsus esset et ob hôc attonitôs mîlitês
cerneret, id, quod trepidâtiônem adferêbat, in hortâtiônem convertêns,
"Âfricam oppressî" inquit, "mîlitês!" Expositîs côpiîs in {139}
proximîs tumulîs castra mêtâtus[4] est. Ibi speculâtôrês hostium
in castrîs dêprehênsôs[5] et ad sê perductôs[5] nec suppliciô adfêcit
nec dê cônsiliîs ac vîribus Poenôrum percontâtus est, sed circâ
omnês Rômânî exercitûs manipulôs cûrâvit dêdûcendôs; dein
interrogâtôs[6] num ea satis cônsîderâssent, quae speculârî erant
iûssî, prandiô datô incolumês dîmîsit. {145}
[[58]]
Scîpiônî in Âfricam advenientî Masinissa sê coniûnxit cum
parvâ equitum turmâ. Syphâx vêrô â Rômânîs ad Poenôs dêfêcerat.
Hasdrubal, Poenôrum dux, Syphâxque Scîpiônî sê opposuêrunt,
quî utrîusque castra ûnâ nocte perrûpit et incendit.
Syphâx ipse captus et vîvus ad Scîpiônem pertrâctus est. {150}
Syphâcem in castra addûcî cum esset nûntiâtum, omnis velut ad
spectâculum triumphî multitûdô effûsa est; praecêdêbat ipse[1]
vinctus, sequêbâtur grex nôbilium Maurôrum. Movêbat omnês
fortûna[2] virî, cûius amîcitiam ôlim Scîpiô petierat. Rêgem
aliôsque captîvôs Rômam mîsit Scîpiô; Masinissam, quî êgregiê rem
Rômânam adiûverat, aureâ corônâ dônâvit. {156}
[Sidenote: B.C. 203.]
[Sidenote: B.C. 202.]
Haec et aliae, quae sequêbantur, clâdês Carthâginiênsibus
tantum terrôris intulêrunt, ut Hannibalem ex Îtaliâ ad
tuendam patriam revocârent. Frendêns gemênsque ac vix
lacrimîs[3] temperâns is dîcitur lêgâtôrum vêrba audîsse {160}
mandâtîsque pâruisse. Respexit saepe Îtaliae lîtora, sêmet accûsâns,
quod[4] nôn victôrem exercitum statim ab[5] Cannênsî pûgnâ Rômam
dûxisset. Zamam vênerat Hannibal, quae urbs quînque diêrum
iter[6] â Carthâgine abest, et nûntium ad Scîpiônem mîsit ut {164}
conloquendî sêcum potestâtem faceret. Scîpiô cum conloquium haud
abnuisset, diês locusque cônstituitur. Itaque congressî sunt duo
clârissimî suae aetâtis ducês. Stetêrunt aliquamdiû tacitî mûtuâque
admîrâtiône dêfîxî.[7] Cum vêrô dê condiciônibus pâcis inter
eôs nôn convênisset, ad suôs sê recêpêrunt, renûntiantês armîs[8]
dêcernendum esse. Commissô deinde proeliô Hannibal {170}
victus cum quattuor equitibus fûgit. Cêterum[9] cônstat
[[59]]
utrumque dê alterô cônfessum esse nec melius înstruî aciem nec
âcrius potuisse pûgnârî.
Carthâginiênsês metû perculsî[1] ad petendam pâcem ôrâtôrês
mittunt trîgintâ cîvitâtis prîncipês. Quî ubi in castra Rômâna {175}
vênêrunt, veniam cîvitâtî petêbant nôn culpam pûrgantês,[2] sed
initium culpae in Hannibalem trânsferentês.[2] Victîs lêgês
imposuit Scîpiô. Lêgâtî, cum nûllâs condiciônês recûsârent, Rômam
profectî sunt, ut, quae â Scîpiône pacta[3] essent, ea patrum ac
populî auctôritâte cônfîrmârentur. Ita pâce terrâ marîque {180}
partâ,[4] Scîpiô exercitû in nâvês impositô Rômam revertit. Ad
quem advenientem concursus ingêns factus est; effûsa nôn ex
urbibus modo, sed etiam ex agrîs multitûdô viam obsidêbat.
Scîpiô inter grâtulantium plausûs triumphô omnium[5] clârissimô
urbem est invectus prîmusque nômine victae â sê gentis est {185}
nôbilitâtus Âfricânusque appellâtus.
[Illustration: TEMPLE OF IUPPITER CAPITÔLÎNUS]
Ex hîs rêbus gestîs virum eum esse virtûtis dîvînae vulgô
crêditum est. Id etiam dîcere haud piget,[6] quod scrîptôrês dê
eô litterîs mandâvêrunt, Scîpiônem cônsuêvisse, priusquam
dîlûcêsceret, in Capitôlium[7] ventitâre ac iubêre {190}
aperîrî cellam Iovis ibi sôlum diû dêmorârî,
quasi cônsultantem dê rê pûblicâ cum Iove:
aedituôsque êius templî saepe esse mîrâtôs,
quod eum id[8] temporis in Capitôlium
ingredientem canês, semper in aliôs saevientês, {195}
nôn lâtrârent. Hâs vulgî dê Scîpiône
opîniônês cônfîrmâre atque approbâre vidêbantur
dicta factaque êius plêraque admîranda, ex
quibus est ûnum hûiuscemodî. Adsidêbat oppûgnâbatque oppidum
[[60]]
in Hispâniâ, sitû moenibusque ac dêfênsôribus validum et {200}
mûnîtum, rê etiam cibâriâ côpiôsum, neque ûlla êius potiundî
spês erat. Quôdam diê iûs in castrîs sedêns dîcêbat Scîpiô atque
ex eô locô id oppidum procul vidêbâtur. Tum ê[1] mîlitibus, quî
in iûre apud eum stâbant, interrogâvit quispiam ex môre in[2]
quem diem locumque vadês sistî iubêret. Et Scîpiô manum ad {205}
ipsam oppidî, quod obsidêbâtur, arcem prôtendêns, "Perendiê"
inquit "sêsê[3] sistant illô in locô," atque ita factum. Diê[4]
tertiâ,
in quam vadês sistî iusserat, oppidum captum est. Eôdem diê
in arce êius oppidî iûs dîxit.
Hannibal, â Scîpiône victus suîsque invîsus, ad Antiochum, {210}
Syriae rêgem, cônfûgit eumque hostem Rômânîs fêcit. Missî
sunt Rômâ lêgâtî ad Antiochum, in quibus erat Scîpiô Âfricânus,
quî cum Hannibale Ephesî[5] conlocûtus ab eô quaesîvit, quem
fuisse mâximum imperâtôrem crêderet. Respondit Hannibal
Alexandrum, Macedonum rêgem, mâximum sibi vidêrî, quod {215}
parvâ manû innumerâbilês exercitûs fûdisset. Quaerentî deinde,
quem secundum pôneret, "Pyrrhum" inquit, "quod prîmus castra[6]
mêtârî docuit nêmôque illô[7] êlegantius loca[8] cêpit et praesidia
dêposuit." Scîscitantî dênique quem tertium dûceret, sêmet ipsum
dîxit. Tum rîdêns Scîpiô "Quidnam tû dîcerês[9]" inquit "sî mê {220}
vîcissês[9]?" "Tum[10] mê vêrô" respondit Hannibal "et ante
Alexandrum et ante Pyrrhum et ante omnês aliôs imperâtôrês
posuissem.[9]" Ita imprôvîsô adsentâtiônis genere Scîpiônem ê
grege imperâtôrum velut inaestimâbilem sêcernêbat.
[[61]]
Scîpiô ipse fertur quondam dîxisse, cum eum quîdam parum {225}
pûgnâcem dîcerent, "Imperâtôrem mê mâter, nôn bellâtôrem[1]
peperit.[2]" Îdem dîcere solitus est nôn sôlum dandam esse viam
fugientibus, sed etiam mûniendam.
Dêcrêtô adversus Antiochum bellô[3] cum Syria prôvincia {229}
obvênisset Lûciô Scîpiônî, quia parum in eô putâbâtur esse animî,[4]
parum rôboris,[4] senâtus gerendî hûius bellî cûram mandârî volêbat
conlêgae êius C. Laeliô. Surgêns tunc Scîpiô Âfricânus,
frâter mâior Lûciî Scîpiônis, illam familiae îgnôminiam
dêprecâtus est: dîxit in frâtre suô summam esse virtûtem, summum
cônsilium sêque eî lêgâtum fore prômîsit. Quod cum ab eô esset {235}
dictum, nihil[5] est dê Lûciî Scîpiônis prôvinciâ commûtâtum:
itaque frâter nâtû mâior minôrî lêgâtus in Asiam profectus est
et tam diû eum cônsiliô operâque adiûvit, dônec triumphum ille
et côgnômen Asiâticî peperisset.
Eôdem bellô fîlius Scîpiônis Âfricânî captus est et ad Antiochum
dêductus. Benîgnê et lîberâliter adulêscentem rêx habuit,[6] {241}
quamquam ab êius patre tum[7] mâximê fînibus imperiî pellêbâtur.
Cum deinde pâcem Antiochus â Rômânîs peteret, lêgâtus êius
Pûblium Scîpiônem adiit eîque fîlium sine pretiô redditûrum
rêgem dîxit, sî per eum pâcem impetrâsset.[8] Cuî Scîpiô respondit
"Abî, nûntiâ rêgî, mê prô tantô mûnere grâtiâs[9] agere; sed {246}
nunc aliam grâtiam nôn possum referre, quam ut eî suâdeam[10] ut
bellô absistat et pâcis condiciônem nûllam recûset." Pâx nôn
convênit[11]; tamen Antiochus Scîpiônî fîlium remîsit tantîque virî
mâiestâtem venerârî quam dolôrem suum ulcîscî mâluit. {250}
Victô Antiochô cum praedae ratiô â L. Scîpiône repôscerêtur,
[[62]]
Âfricânus prôlâtum[1] ab eô librum, quô[2] acceptae et expênsae
summae continêbantur et refellî inimîcôrum accûsâtiô poterat,
discerpsit, indîgnâtus[3] dê eâ rê dubitârî, quae sub ipsô lêgâtô
administrâta esset. Quîn etiam hunc[4] in modum verba fêcit: {255}
"Nôn[5] est quod quaerâtis, patrês cônscrîptî, num parvam pecûniam
in aerârium rettulerim, quî anteâ illud Pûnicô aurô replêverim,
neque mea innocentia potest in dubium vocârî. Cum
Âfricam tôtam potestâtî vestrae subiêcerim, nihil ex eâ praeter
côgnômen rettulî. Nôn igitur mê Pûnicae, nôn frâtrem meum {260}
Asiâticae gazae avârum reddidêrunt; sed uterque nostrum[6]
invidiâ quam pecûniâ est locuplêtior." Tam cônstantem dêfênsiônem
Scîpiônis ûniversus senâtus comprobâvit.
[Illustration: CORÔNA TRIUMPHÂLIS]
Deinde Scîpiônî Âfricânô duo tribûnî plêbis diem dîxêrunt,
quod praedâ ex Antiochô captâ aerârium fraudâsset. Ubi causae {265}
dîcendae diês vênit, Scîpiô mâgnâ hominum frequentiâ in Forum
est dêductus. Iussus causam dîcere rôstra cônscendit et, corônâ[7]
triumphâlî capitî suô impositâ, "Hôc ego diê"
inquit "Hannibalem Poenum, imperiô nostrô
inimîcissimum, mâgnô proeliô vîcî in terrâ {270}
Âfricâ pâcemque nôbîs et victôriam peperî
înspêrâbilem. Nê[8] igitur sîmus adversus deôs
ingrâtî, sed cênseô relinquâmus[9] nebulônês hôs
eâmusque nunc prôtinus in Capitôlium Iovî
optimô mâximô supplicâtum." Â rôstrîs in Capitôlium âscendit; {275}
simul sê ûniversa côntiô ab accûsâtôribus âvertit et secûta Scîpiônem
[[63]]
est, nec quisquam praeter praecônem, quî reum citâbat, cum
tribûnîs remânsit. Celebrâtior is diês favôre[1] hominum fuit, quam
quô[2] triumphâns dê Syphâce rêge et Carthâginiênsibus urbem est
ingressus. Inde, nê amplius tribûnîciîs iniûriîs vexârêtur, in {280}
Lîternînum concessit, ubi reliquam êgit aetâtem sine urbis dêsîderiô.
Cum in Lîternînâ vîllâ sê continêret, complûrês praedônum
ducês ad eum videndum forte cônfluxêrunt. Quôs cum ad vim
faciendam venîre exîstimâsset, praesidium servôrum in têctô
conlocâvit aliaque parâbat, quae[3] ad eôs repellendôs opus erant.
Quod ubi praedônês animadvertêrunt, abiectîs armîs iânuae {286}
appropinquant et clârâ vôce nûntiant Scîpiônî sê nôn vîtae êius
hostês,
sed virtûtis admîrâtôrês vênisse, cônspectum[4] tantî virî, quasi
caeleste aliquod beneficium, expetentês; proinde nê[5] gravârêtur
sê spectandum praebêre. Haec postquam audîvit Scîpiô, forês {290}
reserârî eôsque intrôdûcî iussit. Illî postês iânuae tamquam
religiôsissimam âram venerâtî, cupidê Scîpiônis dextram
apprehendêrunt ac diû deôsculâtî sunt; deinde positîs ante vêstibulum
dônîs laetî, quod sibi Scîpiônem ut vidêrent contigisset, domum
revertêrunt. Paulô post mortuus est Scîpiô moriênsque ab uxôre {295}
petiit nê corpus suum Rômam referrêtur.
[Footnotes: XXI (pages 52-63)
52.2: See Vocab., _Âfricânus_ and _Scîpiô_.
52.3: #quî cum#: 'for when he.' Cf. p. 4, n. 3.
52.4: 'in (the course of) the battle.' _pûgna_, like _bellum_ and
_proelium_, is often used in the abl. of time without a prep.
52.5: Cf. XIX, 16.
52.6: #iam iam . . . esset#: 'was on the very point of falling.'
52.7: #interiectô corpore#: 'by interposing his body.' See p.
xxiii, K 8.
52.8: #Quae pietâs#: 'this act of devotion.'
52.9: #negantês . . . habendam#: 'by saying that no account should
be taken of him.' For #negantês#, see p. 41, n. 15. _ratiônem
habêre_ is a phrase of mercantile life.
52.10: Scipio was less than twenty-five years old. In later times
no one could be aedile till he had completed his thirty-sixth
year.
52.11: impersonal pass. from _eô_: 'they proceeded.'
52.12: #admodum adulêscentem#: 'though but,' etc.
53.1: #adlâtum erat#: impersonal pass.: 'the news had been
brought.'
53.2: _patior_.
53.3: #quî . . . iûrâverit# (fut. perf. indic.) = a conditional
clause, _sî quis nôn iûrâverit_. Cf. _quî . . . crêderent_, l. 35,
below.
53.4: Cf. p. 31, n. 9.
53.5: #Haud . . . sî#: 'Quite as much frightened as if.'
53.6: Cf. p. 47, n. 12.
53.7: P. Cornelius Scipio and Cn. Cornelius Scipio, respectively
father and uncle of Africanus.
53.8: Sc. _senâtuî_ or _populô_.
53.9: Cf. p. 3, n. 2.
53.10: Subjunctive by attraction: see p. 13, n. 10.
53.11: #inops cônsiliî#: 'at its wit's end.'
53.12: The gen. is regularly used with adjectives denoting
fullness or the opposite: H 451, 2 (399, I, 3): M 573: A 218, a:
G 374: B 204, 1.
53.13: = 'to be a candidate.'
53.14: #unde . . . posset = ut inde . . . posset#; cf. p. 5, n. 3.
53.15: #animôrum impetus#: 'enthusiasm,' 'excitement.'
53.16: #populum . . . paenitêre#: cf. _Vêientês . . .
paenituisset_, XI, 13, and note.
54.1: Cf. p. 42, n. 5.
54.2: = _in eum locum_.
54.3: _congerô_.
54.4: #satis# often = our 'tolerably.'
54.5: A brother of Hannibal.
54.6: #victum . . . expulit# = _vîcit et expulit_.
54.7: = '_but_ the captives,' etc. Cf. p. 2, n. 24, and p. 5,
n. 13.
54.8: We have here side by side the gen. and the abl. of
characteristic. For the difference between them, see H 473, 2, N.
1 (419, 2): M 558: A 215, N.: G 400, R. 1.
54.9: #id aetâtis#: 'at that age,' i.e. though he was so young.
The accus. #id# is variously explained: see H 416, 2 (378, 2):
M 507: A 240, _b_: G 336, N. 2; B 185. #aetâtis# is partitive gen.
(p. 30, n. 2) with #id#.
55.1: Why is #vellet# subjunctive?
55.2: #effûsîs# (_effundô_) . . . #lacrimîs#: 'with tears of joy.'
How literally?
55.3: #quî . . . dêdûcerent#: 'to escort him.'
55.4: #quô . . . appellârunt#: Roman soldiers, after a victory,
hailed their general as Imperator. It was a way of saying that the
leader had won his spurs and had really earned his title, which he
had assumed on beginning the campaign.
55.5: 'in my eyes,' 'to my mind'; a dative of reference.
55.6: #rêgium nômen# = _rêgis nômen_, 'the title of king.' Cf.
_nômen imperâtôris_, l. 80, and _rêgis appellâtiône_, l. 84.
55.7: Sc. _esse_.
55.8: #quem . . . spêrâret#: causal rel. clause (p. 31, n. 1).
55.9: For the two datives, see p. 25, n. 6.
55.10: future infinitive of _sum_.
56.1: Son of Gisco (so also in l. 148); to be carefully
distinguished from the Hasdrubal of l. 61.
56.2: Sc. _nâvem_; 'was sailing.'
56.3: _= ut peteret_. Cf. p. xviii, E 5.
56.4: #Cênâtum . . . est# (_ab iîs_): impers. pass.; 'they dined.'
56.5: #lectô . . . accubuêrunt# (_accumbô_): the writer has in
mind the Roman custom, according to which men reclined at meals,
supporting themselves on the left elbow. Three persons or more
occupied the same couch.
56.6: #iam dûdum cupiêbat#: 'had long desired.' _Iam diû_, _iam
dûdum_, and _iam prîdem_ give to the _present_ the force of the
English _perfect_, to the _imperfect_ the force of the English
_pluperfect_.
56.7: Sc. _êius_: 'of him present' = 'now that he met him face to
face.'
56.8: #cultus# (_colô_) #munditiîs#: '(too) elegantly adorned.'
How literally?
56.9: #dê . . . remissô#: 'for the release of his nephew.' For the
construction, see p. 5, n. 15.
56.10: _quaerô_.
56.11: #oblâtam# (_offerô_): 'now that it was at last offered.'
56.12: 'the legal time'; _lêgitima aetâs_, l. 11. In later days
forty-three was the legal age.
57.1: See p. 5, n. 3.
57.2: Sc. _diê_, for the gender of which, as in _diês, quae dicta
erat_, l. 127, see Vocab., _diês_.
57.3: For mood and tense, see p. 6, n. 1. What did Scipio say?
57.4: 'pitched,' lit. 'measured.' The Roman camp was always laid
out with great care, according to a fixed plan, and was carefully
fortified, even if the stay was to last but one night.
57.5: The participles = rel. clauses: see p. xxiv, L 1.
57.6: #interrogâtôs# (sc. _eôs_) #. . . dîmîsit# = _interrogâvit
(eôs) . . . et . . . dîmîsit_, or _cum (eôs) . . . interrogâsset,
. . . dîmîsit_.
58.1: = Syphax. For _ipse_ referring to the principal personage,
see also I, 5, and II, 4 [[notes 2.5 and 5.1]].
58.2: 'misfortune.' So _fâma_ = both 'fame' and 'ill repute,'
_valêtûdô_ = both 'health' and 'sickness.'
58.3: dat. of indir. object with #temperâns#.
58.4: #quod . . . dûxisset.# What does the subjunctive show?
58.5: #ab . . . dûxisset#: cf. p. 50, n. 4.
58.6: acc. of extent of space: cf. p. xvii, D 2.
58.7: 'motionless.'
58.8: #armîs . . . esse#: 'that the issue must be decided by
arms.' Note the method employed in translating the impers. passive
here and in lines 13, 23, and 98, and apply it to #pûgnârî#,
l. 173.
58.9: #Cêterum cônstat#: 'it is, however, well known.'
59.1: _percellô_.
59.2: Cf. _negantês_, l. 10, and p. 6, n. 20.
59.3: #pacta# (_pacîscor_) #essent#: subjunctive by attraction:
see p. 13, n. 10.
59.4: _pariô_.
59.5: i.e. of all ever celebrated in Rome.
59.6: #haud piget#: sc. _mê_; 'I am not ashamed.' _piget_ is
construed exactly like _paenitet_: see p. 28, n. 7.
59.7: Here = the temple, sacred to Jupiter, Juno, and Minerva.
59.8: #id temporis# = _eô tempore_. Cf. note on _id aetâtis_,
l. 66.
60.1: Join #ê mîlitibus# with #quispiam#, l. 204.
60.2: #in . . . iubêret#: 'when and where he bade (the accused)
appear for trial.' #vadês sistî# is the passive of _vadês
sistere_, a legal phrase = 'to make one's bail stand,' i.e. to
make it effective, and so 'to stand trial.' _Sistere_ often means
'to produce in court,' as in l. 207.
60.3: #sêsê sistant#: 'let them produce themselves,' i.e. appear
for trial.
60.4: #Diê tertiâ# = _perendiê_, l. 206. In counting days, the
Romans usually included the day from which they started.
60.5: locative.
60.6: Cf. n. on _castra mêtâtus est_, l. 140.
60.7: #illô êlegantius#: 'more judiciously than he.' For #illô#,
see p. 10, n. 18.
60.8: Sc. _castrîs_.
60.9: See p. 47, n. 12. #dîcerês# is imperfect, as referring to
present time; the other verbs denote past time.
60.10: 'in that event'; = _sî tê vîcissem_.
61.1: 'a (mere) fighter.'
61.2: _pariô_.
61.3: This war lasted from 192 to 190.
61.4: partitive gen. with #parum#, which is here a noun. In l. 225
it was an adverb.
61.5: #nihil . . . commûtâtum#: 'no change was made.' Note that
#nihil# is an adverbial acc. of degree, and that #commûtâtum est#
is impersonal.
61.6: 'treated.'
61.7: #tum mâximê#: 'at that very moment.'
61.8: Explain mood and tense.
61.9: Distinguish between _grâtiâs agere_ and _grâtiam referre_.
61.10: Notice that _suâdeô_ = merely 'to advise'; 'to persuade' is
_persuâdeô_.
61.11: 'was not arranged.'
62.1: = _quî prôlâtus erat_; cf. p. xxiv, L 1.
62.2: abl. of means (though rendered 'in which') both with
#continêbantur# and #refellî poterat#.
62.3: #indîgnâtus . . . dubitârî#: 'angry because doubts were
raised.' For the infin. see p. 19, n. 6.
62.4: See p. 16, n. 9. #verba fêcit#: 'he delivered a speech.'
62.5: #Nôn . . . quaerâtis#: 'there is no reason why you should
ask'; lit., 'there is not (anything) as to which,' etc. H 591, 4
(503, 1, N. 2): M 836: A 320, _a_: G 631, 2: B 283, 2.
62.6: _nostrum_, like _vestrum_, is regularly used only as a
partitive gen.
62.7: A crown of laurel, worn by the general at his triumph.
62.8: #Nê . . . sîmus#: cf. p. 31, n. 9.
62.9: (_ut_) #relinquâmus . . . eâmus# is a substantive clause of
purpose. For the omission of _ut_ see H 565, 4 (499, 2): M 781:
A 331, _f_, R.: G 546, R. 2: B 295, 8.
63.1: abl. of specification.
63.2: #quô# (sc. _diê_) = _eô diê quô_.
63.3: #quae . . . opus erant#: 'which were necessary'; lit. 'which
were a necessity.' For a very different construction with _opus_,
cf. _nihil opus esse . . . eô cîve_, XV, 22, and note.
63.4: #cônspectum . . . expetentês#: 'craving a chance to see so
great a man, as a sort of heaven-sent favor.'
63.5: #nê . . . gravârêtur#: the subjunctive is used here in
indir. disc., as representing an imperative of the direct: H 642,
4 (523, III): M 1023: A 339: G 652: B 316.]
#XXII. Tiberius Gracchus et Gaius Gracchus# [[stripped text]]
Tiberius et Gaius Gracchi Scipionis Africani ex filia nepotes erant.
Horum adulescentia bonis artibus et magna omnium spe exacta est: ad
egregiam enim indolem optima accedebat educatio. Erant enim diligentia
Corneliae matris a pueris docti et Graecis litteris eruditi. Maximum
matronis ornamentum esse liberos bene institutos merito putabat mater
illa sapientissima. Cum Campana matrona, apud illam hospita, ornamenta
sua, illo saeculo pulcherrima, ostentaret ei muliebriter, Cornelia
traxit eam sermone quousque e schola redirent liberi. Quos reversos
hospitae ostendens, "Haec" inquit "mea ornamenta sunt." Nihil quidem his
adulescentibus neque a natura neque a doctrina defuit; sed ambo rem
publicam, quam tueri poterant, perturbare maluerunt.
Tiberius Gracchus, tribunus plebis creatus, a senatu descivit: populi
favorem profusis largitionibus sibi conciliavit; agros plebi dividebat;
provincias novis coloniis replebat. Cum autem tribuniciam potestatem
sibi prorogari vellet et palam dictitasset, interempto senatu omnia per
plebem agi debere, viam sibi ad regnum parare videbatur. Quare cum
convocati patres deliberarent quidnam faciendum esset, statim Tiberius
Capitolium petit, manum ad caput referens, quo signo salutem suam populo
commendabat. Hoc nobilitas ita accepit, quasi diadema posceret,
segniterque cessante consule, Scipio Nasica, cum esset consobrinus
Tiberii Gracchi, patriam cognationi praeferens sublata dextra
proclamavit: "Qui rem publicam salvam esse volunt, me sequantur!" Dein
optimates, senatus atque equestris ordinis pars maior in Gracchum
inruunt, qui fugiens decurrensque Clivo Capitolino fragmento subsellii
ictus vitam, quam gloriosissime degere potuerat, immatura morte finivit.
Mortui Tiberii corpus in flumen proiectum est.
Gaium Gracchum idem furor, qui fratrem, Tiberium, occupavit. Tribunatum
enim adeptus, seu vindicandae fraternae necis, seu comparandae regiae
potentiae causa, pessima coepit inire consilia: maximas largitiones
fecit; aerarium effudit: legem de frumento plebi dividendo tulit:
civitatem omnibus Italicis dabat. His Gracchi consiliis quanta poterant
contentione obsistebant omnes boni, in quibus maxime Piso, vir
consularis. Is cum multa contra legem frumentariam dixisset, lege tamen
lata ad frumentum cum ceteris accipiendum venit. Gracchus ubi
animadvertit in contione Pisonem stantem, eum sic compellavit audiente
populo Romano: "Qui tibi constas, Piso, cum ea lege frumentum petas,
quam dissuasisti?" Cui Piso "Nolim quidem, Gracche" inquit, "mea bona
tibi viritim dividere liceat; sed si facies, partem petam." Quo responso
aperte declaravit vir gravis et sapiens lege, quam tulerat Gracchus,
patrimonium publicum dissipari.
Decretum a senatu est ut videret consul Opimius ne quid detrimenti res
publica caperet: quod nisi in maximo discrimine decerni non solebat.
Gaius Gracchus, armata familia, Aventinum occupavit. Consul, vocato ad
arma populo, Gaium aggressus est, qui pulsus profugit et, cum iam
comprehenderetur, iugulum servo praebuit, qui dominum et mox semet ipsum
super domini corpus interemit. Ut Tiberii Gracchi antea corpus, ita Gaii
mira crudelitate victorum in Tiberim deiectum est. Caput autem a
Septimuleio, amico Gracchi, ad Opimium relatum auro repensum fertur.
Sunt qui tradunt infuso plumbo eum partem capitis, quo gravius
efficeretur, explesse.
Occiso Tiberio Graccho cum senatus consulibus mandasset, ut in eos, qui
cum Graccho consenserant, animadverteretur, Blosius quidam, Tiberii
amicus, pro se deprecatum venit, hanc, ut sibi ignosceretur, causam
adferens, quod tanti Gracchum fecisset, ut, quidquid ille vellet, sibi
faciendum putaret. Tum consul "Quid?" inquit "si te Gracchus templo
Iovis in Capitolio faces subdere iussisset, obsecuturusne voluntati
illius fuisses propter istam, quam iactas, familiaritatem?" "Numquam"
inquit Blosius "voluisset id quidem, sed si voluisset, paruissem."
Nefaria est ea vox, nulla enim est excusatio peccati, si amici causa
peccaveris.
Exstat Gaii Gracchi e Sardinia Romam reversi oratio, in qua cum alia tum
haec de se narrat: "Versatus sum in provincia, quomodo ex usu vestro
existimabam esse, non quomodo ambitioni meae conducere arbitrabar. Nemo
possit vere dicere assem aut eo plus in muneribus me accepisse aut mea
causa quemquam sumptum fecisse. Zonas, quas Roma proficiscens plenas
argenti extuli, eas ex provincia inanes rettuli. Alii amphoras, quas
vini plenas extulerunt, eas argento repletas domum reportarunt."
#XXII. Tiberius Gracchus et Gâius Gracchus# [[as printed]]
Tiberius et Gâius Gracchî[6] Scîpiônis Âfricânî[7] ex fîliâ[8]
nepôtês erant. Hôrum adulêscentia bonîs artibus et mâgnâ omnium spê
[[64]]
exâcta est: ad êgregiam enim indolem optima accêdêbat êducâtiô.
Erant enim dîligentiâ Cornêliae mâtris â[1] puerîs doctî et Graecîs
lîtterîs[2] êrudîtî. Mâximum mâtrônîs ôrnâmentum esse lîberôs {5}
bene înstitûtôs meritô putâbat mâter illa sapientissima. Cum
Campâna mâtrôna, apud illam hospita,[3] ôrnâmenta sua, illô
saeculô[4] pulcherrima, ostentâret eî muliebriter,[5] Cornêlia trâxit
eam sermône quoûsque[6] ê scholâ redîrent lîberî. Quôs reversôs
hospitae ostendêns, "Haec" inquit "mea ôrnâmenta sunt." Nihil[7] {10}
quidem hîs adulêscentibus neque[7] â nâtûrâ neque[7] â doctrînâ
dêfuit; sed[8] ambô rem pûblicam, quam tuêrî poterant, perturbâre
mâluêrunt.
[Sidenote: B.C. 134.]
Tiberius Gracchus, tribûnus plêbis creâtus, â senâtû dêscîvit:
populî favôrem profûsîs largîtiônibus sibi conciliâvit; {15}
agrôs[9] plêbî dîvidêbat; prôvinciâs novîs colôniîs[10]
replêbat. Cum autem tribûnîciam potestâtem sibi prôrogârî[11] vellet
[[65]]
et palam dictitâsset,[1] interêmptô senâtû omnia per plêbem agî
dêbêre, viam sibi ad rêgnum parâre vidêbâtur. Quârê cum convocâtî
patrês dêlîberârent quidnam faciendum esset, statim Tiberius {20}
Capitôlium petit, manum ad caput referêns, quô sîgnô salûtem
suam populô commendâbat. Hôc[2] nôbilitâs ita accêpit, quasi
diadêma pôsceret, sêgniterque cessante cônsule, Scîpiô Nâsîca,
cum[3] esset cônsôbrînus Tiberiî Gracchî, patriam côgnâtiônî
praeferêns sublâtâ dextrâ prôclâmâvit: "Quî rem pûblicam salvam {25}
esse volunt, mê sequantur!" Dein optimâtês, senâtus atque
equestris[4] ôrdinis pars mâior in Gracchum inruunt, quî fugiêns
dêcurrênsque Clîvô Capitôlînô frâgmentô subselliî îctus vîtam,
quam glôriôsissimê dêgere[5] potuerat, immâtûrâ morte fînîvit.
Mortuî Tiberiî corpus in flûmen prôiectum est. {30}
[Sidenote: B.C. 123.]
Gâium Gracchum îdem furor, quî frâtrem, Tiberium, occupâvit.
Tribûnâtum enim adeptus,[6] seu vindicandae frâternae necis,
seu comparandae rêgiae potentiae causâ, pessima coepit inîre
cônsilia: mâximâs largîtiônês fêcit; aerârium[7] effûdit: lêgem dê
frûmentô plêbî dîvidendô tulit: cîvitâtem[8] omnibus Îtalicîs
dabat.[9] {35}
Hîs Gracchî cônsiliîs quantâ[10] poterant contentiône obsistêbant
[[66]]
omnês[1] bonî, in quibus mâximê Pîsô,[2] vir cônsulâris. Is
cum multa contrâ lêgem frûmentâriam dîxisset, lêge tamen lâtâ
ad frûmentum cum cêterîs accipiendum vênit. Gracchus ubi
animadvertit in côntiône Pîsônem stantem, eum sîc compellâvit {40}
audiente populô Rômânô: "Quî[3] tibi cônstâs, Pîsô, cum eâ lêge
frûmentum petâs, quam dissuâsistî?" Cuî Pîsô "Nôlim[4] quidem,
Gracche" inquit, "mea bona tibi[5] virîtim dîvidere liceat;
sed sî faciês, partem petam." Quô respônsô apertê dêclârâvit vir {44}
gravis et sapiêns lêge, quam tulerat Gracchus, patrimônium pûblicum
dissipârî.
[Sidenote: B.C. 121.]
Dêcrêtum â senâtû est ut[6] vidêret cônsul Opîmius nê quid
dêtrîmentî rês pûblica caperet: quod nisi in mâximô
discrîmine dêcernî nôn solêbat. Gâius Gracchus, armâtâ
familiâ,[7] Aventînum occupâvit. Cônsul, vocâtô ad arma populô, {50}
Gâium aggressus est, quî pulsus profûgit et, cum iam[8]
comprehenderêtur, iugulum servô praebuit, quî dominum et mox sêmet
ipsum super dominî corpus interêmit. Ut Tiberiî Gracchî anteâ
corpus, ita Gâiî mîrâ crûdêlitâte victôrum in Tiberim dêiectum
est. Caput autem â Septimulêiô, amîcô Gracchî, ad Opîmium {55}
relâtum aurô[9] repênsum fertur. Sunt[10] quî trâdunt înfûsô[11]
plumbô eum partem capitis, quô gravius efficerêtur, explêsse.[12]
Occîsô Tiberiô Gracchô cum senâtus cônsulibus mandâsset, ut
[[67]]
in[1] eôs, quî cum Gracchô cônsênserant, animadverterêtur, Blosius
quîdam, Tiberiî amîcus, prô sê dêprecâtum[2] vênit, hanc, ut[3] sibi
îgnôscerêtur, causam adferêns, quod tantî[4] Gracchum fêcisset, {61}
ut, quidquid ille vellet, sibi faciendum putâret. Tum cônsul
"Quid?" inquit "sî tê Gracchus templô Iovis in Capitôliô facês
subdere iussisset,[5] obsecûtûrusne voluntâtî illîus fuissês[5]
propter istam, quam iactâs, familiâritâtem?" "Numquam" inquit {65}
Blosius "voluisset[5] id quidem,[6] sed sî voluisset,[5]
pâruissem.[5]"
Nefâria est ea vôx, nûlla enim est excûsâtiô peccâtî, sî amîcî
causâ peccâveris.
[Illustration: AMPHORAE]
Exstat Gâiî Gracchî ê Sardiniâ Rômam reversî ôrâtiô, in quâ {69}
cum[7] alia tum[7] haec dê sê nârrat: "Versâtus sum in prôvinciâ,
quômodo ex[8] ûsû vestrô exîstimâbam esse, nôn quômodo ambitiônî
meae condûcere arbitrâbar. Nêmô possit vêrê dîcere assem[9]
aut eô plûs in mûneribus mê
accêpisse aut meâ causâ quemquam
sûmptum[10] fêcisse. Zônâs, quâs {75}
Rômâ proficîscêns plênâs
argentî[11] extulî, eâs ex prôvinciâ
inânês rettulî. Aliî amphorâs,
quâs vînî[11] plênâs extulêrunt, eâs
argentô[11] replêtâs domum {80}
reportârunt."
[Footnotes: XXII (pages 63-67)
63.6: When two persons of the same name are mentioned together,
the cognomen is usually put in the plural.
63.7: Africanus Maior.
63.8: Her brother was the adoptive father of the younger Scipio
Africanus. The Gracchi were thus connected with two of the most
distinguished of the Roman clans, the Cornelian and the Aemilian.
64.1: #â puerîs#: we say, 'from _childhood_.'
64.2: 'literature'; abl. of means.
64.3: 'guest.'
64.4: #illô saeculô#: temporal abl. We say: 'for that age.' The
writer of these words was familiar with the extraordinary luxury
and extravagance that marked the later history of Rome.
64.5: 'with womanish pride.' A tone of contempt often attaches to
_mulier_ and its derivatives.
64.6: construed here like _dônec_, p. 39, n. 9.
64.7: Cf. p. 28, n. 3.
64.8: #sed . . . mâluêrunt#: this whole account of the Gracchi was
manifestly written by one who sympathized with the senatorial or
aristocratic party. Modern scholars are divided in their
interpretations of the motives of the Gracchi.
64.9: The reference is to the _ager pûblicus_, or land gained in
conquest. It belonged in theory to the state, but the greater part
of it had fallen into the hands of wealthy capitalists, who,
though possessing no legal title to the land, yet regarded it as
their own, and resented any attempt to interfere with their
occupancy. Meanwhile, the number of small landholders was
constantly decreasing. These circumstances tended to drive numbers
of poor people to the cities, especially Rome. The universal
employment of slave labor aggravated the trouble by shutting the
poor out from honest labor. Tiberius attempted to remedy these
evils by limiting the number of acres of the public land which
might be held by any individual and by distributing the lands thus
redeemed among the poorer classes.
64.10: These colonies were intended to aid in relieving the
distress at Rome by removing part of the population and supplying
such persons with lands.
64.11: It was a general rule that no magistrate should hold the
same office for two successive terms. Thus no man could be
reëlected consul until ten years after the expiration of the first
term. When Tiberius, at the end of his year as tribune, presented
himself for reëlection, the aristocrats appealed to this rule.
Gracchus might have replied that the rule had often been set aside
under special circumstances. Still, on the whole, his conduct
seems to have been unconstitutional.
65.1: This statement is probably wholly false. As the champions of
the poor against the rich, the Gracchi were hated by the
aristocrats, and received no favors at the hands of Roman
historians.
65.2: #Hôc . . . pôsceret#: 'The nobles interpreted this to mean
that he was demanding a kingly crown.' #pôsceret# is subjunctive
as giving in indirect discourse the thought of the nobles; cf.
p. 3, n. 6.
65.3: 'although.'
65.4: See Vocab., _equestris_ and _eques_.
65.5: #dêgere potuerat#: 'he might have spent.' Cf. _tuêrî
poterant_, l. 12.
65.6: _adipîscor_.
65.7: #aerârium effûdit#: 'he wasted (the money in) the treasury.'
The reference is to the corn law mentioned in the next sentence.
This entitled all citizens residing in Rome to a certain measure
of corn monthly for less than the market price. The distribution
was thus a constant drain upon the treasury.
65.8: 'citizenship.'
65.9: 'tried to give.' The imperfect tense, like the present,
often denotes attempted action; cf. _dîvidêbat_, l. 16, and
_commendâbat_, l. 22. He was unable to carry the law, as the
citizens of Rome itself were jealous of any extension of the
franchise. The Italians did not obtain citizenship till 89 B.C.
65.10: #quantâ . . . contentiône#: 'with the greatest possible
energy.' Cf. _quantô potuit apparâtû_, IX, 39, and note.
66.1: #omnês bonî#: 'all loyal citizens.' _bonî_, like
_optimâtês_, often has this political meaning. Cf. the derivation
of _aristocracy_.
66.2: Sc. _obsistêbat_.
66.3: #Quî . . . cônstâs#: 'How do you explain your conduct?' How
literally? See (4) _quî_ in vocabulary.
66.4: #Nôlim#: 'I should hardly desire'; lit. 'I should be
unwilling.' The subjunctive is often thus used in a modest
assertion: H 556 (486, N. 1): M 719: A 311, _b_: G 257, 2: B 280,
1. Cf. _possit_, l. 72. Often, as here, the modesty is assumed
ironically.
66.5: Join with #liceat#.
66.6: #ut . . . caperet#: this was the formula by which the senate
conferred unlimited power upon the consuls. Explain the
subjunctives #vidêret# and #caperet#, and give the words of the
decree as passed by the senate.
66.7: here 'household.'
66.8: #iam comprehenderêtur#: 'was on the point of being
arrested.'
66.9: #aurô . . . fertur#: 'is said to have been paid for with
gold.'
66.10: #Sunt quî trâdunt#: 'there are (those) who relate,' i.e.
'some say.'
66.11: #infûsô plumbô#: 'by pouring in lead.' Cf. p. xxiii, K 8.
It is said that Opimius had promised to pay its weight in gold for
the head of Gaius.
66.12: = _explêvisse_.
67.1: #in eôs . . . animadverterêtur#: 'punishment should be
visited upon those.'
67.2: Cf. p. xviii, E 6.
67.3: #ut . . . îgnôscerêtur#: a result clause, dependent on
#causam#: 'a reason as a result of which he _ought to be
pardoned_.' The subjunctive at times expresses necessity or
obligation and propriety.
67.4: #tantî . . . fêcisset#: 'he had so highly esteemed
Gracchus.' #tantî# is a so-called gen. of price or value: H 448, 1
(405): M 576: A 252, _a_: G 380: B 203, 3. For _fêcisset_, cf.
p. 14, n. 1.
67.5: Cf. p. 47, n. 12.
67.6: #quidem# emphasizes #id#. This emphasis in English would be
indicated by the stress of the voice, thus: 'he never would have
dreamed of _that_.' Cf. _Nôlim quidem_ above, l. 42.
67.7: #cum . . . tum#: 'not only . . . but also.'
67.8: #ex ûsû vestrô#: 'to your interests.'
67.9: 'a red cent,' 'a farthing,' as we say.
67.10: _sûmptum facere_ = 'to be put to expense.'
67.11: Verbs and adjectives denoting fulness and want are
construed with either the gen. or the abl., the abl. in reality
expressing means.]
#XXIII. Gaius Marius# [[stripped text]]
C. Marius, humili loco natus, militiae tirocinium in Hispania duce
Scipione posuit. Erat imprimis Scipioni carus ob singularem virtutem et
impigram ad pericula et labores alacritatem. Cum aliquando inter cenam
Scipionem quidam interrogasset, si quid illi accidisset, quemnam res
publica aeque magnum habitura esset imperatorem, Scipio, percusso
leniter Marii umero, "Fortasse hunc" inquit. Quo dicto excitatus Marius
dignos rebus, quas postea gessit, spiritus concepit.
Q. Metellum in Numidiam contra Iugurtham missum, cuius legatus erat, cum
ab eo Romam missus esset, apud populum Romanum criminatus est bellum
ducere: si se consulem fecissent, brevi tempore aut vivum aut mortuum
Iugurtham se in potestatem populi Romani redacturum. Itaque creatus est
consul et in Metelli locum suffectus. Bellum ab illo prospere coeptum
confecit. Iugurtha ad Gaetulos perfugerat eorumque regem Bocchum
adversus Romanos concitaverat. Marius Gaetulos et Bocchum aggressus
fudit; castellum in excelsa ripa positum, ubi regii thesauri erant, non
sine multo labore expugnavit. Bocchus, bello defessus, legatos ad Marium
misit, pacem orantes. Sulla quaestor, a Mario ad regem remissus, Boccho
persuasit ut Iugurtham Romanis traderet. Iugurtha igitur vinctus ad
Marium deductus est; quem Marius triumphans ante currum egit et in
carcerem caenosum inclusit. Quo cum Iugurtha detracta veste
ingrederetur, os ridentis in modum diduxisse et stupens similisque
desipienti exclamasse fertur: "Pro! quam frigidum est vestrum balneum!"
Paucis diebus post in carcere necatus est.
Marius post bellum Numidicum iterum consul creatus bellumque ei contra
Cimbros et Teutones decretum est. Hi novi hostes, ab extremis Germaniae
finibus profugi, novas sedes quaerebant, exclusique Gallia et Hispania
cum in Italiam remigrarent, a Romanis ut aliquid sibi terrae darent
petierunt. Repulsi, quod nequiverant precibus, armis petere constituunt.
Tres duces Romani impetus barbarorum non sustinuerunt. Omnes fugati,
exuti castris. Actum erat de imperio Romano, nisi Marius fuisset. Hic
primo Teutones sub ipsis Alpium radicibus adsecutus proelio oppressit.
Vallem fluviumque medium hostes tenebant: Romanis aquarum nulla copia.
Aucta necessitate virtus causa victoriae fuit. Nam flagitante aquam
exercitu Marius "Viri" inquit "estis, en illic aquam habetis." Itaque
tanto ardore pugnatum est eaque caedes hostium fuit, ut Romani victores
de cruento flumine non plus aquae biberent quam sanguinis barbarorum.
Caesa traduntur hostium ducenta milia, capta nonaginta. Rex ipse
Teutobochus in proximo saltu comprehensus insigne spectaculum triumphi
fuit: quippe vir proceritatis eximiae super tropaea ipsa eminebat.
Deletis Teutonibus, C. Marius in Cimbros se convertit. Qui cum ex alia
parte Italiam ingressi Athesim flumen non ponte nec navibus, sed
iniectis arborum truncis, velut aggere, traiecissent, occurrit iis C.
Marius. Cimbri legatos ad consulem miserunt, agros urbesque sibi et
fratribus postulantes, Teutonum enim cladem ignorabant. Quaerente Mario
quos illi fratres dicerent, cum Teutones nominassent, ridens Marius
"Omittite" inquit "fratres; tenent hi acceptam a nobis terram
aeternumque tenebunt." Tum legati se ludibrio haberi sentientes ultionem
Mario minati sunt, simul atque Teutones advenissent. "Atqui adsunt"
inquit Marius "nec sane civile foret vos fratribus vestris non salutatis
discedere." Tum vinctos adduci iussit Teutonum duces, qui in proelio
capti erant.
His rebus auditis, Cimbri egrediuntur castris et cum paucis suorum ad
vallum Romanum adequitans Boiorix, Cimbrorum dux, Marium ad pugnam
provocat et diem pugnae a Romanorum imperatore petit. Proximum dedit
consul. Marius cum aciem ita instituisset, ut pulvis in oculos et ora
hostium ferretur, incredibili strage prostrata est illa Cimbrorum
multitudo: caesa traduntur centum octoginta hominum milia. Nec minor cum
uxoribus pugna quam cum viris fuit, cum obiectis undique plaustris,
desuper, quasi e turribus, lanceis contisque pugnarent. Victae tamen cum
missa ad Marium legatione libertatem non impetrassent, suffocatis
elisisque infantibus suis aut mutuis conciderunt vulneribus aut vinculo
e crinibus suis facto ab arboribus pependerunt. Canes quoque defendere,
Cimbris caesis, eorum domos. Marius pro duobus triumphis, qui
offerebantur, uno contentus fuit. Primores civitatis, qui ei aliquamdiu
ut novo homini ad tantos honores evecto inviderant, conservatam ab eo
rem publicam fatebantur. In ipsa acie Marius duas Camertium cohortes,
mira virtute vim Cimbrorum sustinentes contra legem civitate donaverat.
Quod quidem factum et vere et egregie postea excusavit, dicens inter
armorum strepitum verba se iuris civilis exaudire non potuisse.
Illa tempestate primum Romae bellum civile commotum est. Causam bello
dedit C. Marius. Cum enim Sulla consul contra Mithridatem, regem Ponti,
missus fuisset, Sulpicius, tribunus plebis, legem ad populum tulit ut
Sullae imperium abrogaretur, C. Mario bellum decerneretur Mithridaticum.
Qua re Sulla commotus cum exercitu ad urbem venit, eam armis occupavit,
Sulpicium interfecit, Marium fugavit. Marius hostes persequentes fugiens
aliquamdiu in palude delituit. Sed paulo post repertus extractusque, ut
erat nudo corpore caenoque oblitus, iniecto in collum loro Minturnas
raptus et in custodiam coniectus est. Missus est ad eum occidendum
servus publicus, natione Cimber, quem Marius vultus auctoritate
deterruit. Cum enim hominem ad se stricto gladio venientem vidisset
"Tune, homo," inquit "C. Marium audebis occidere?" Quo audito attonitus
ille ac tremens abiecto ferro fugit, Marium se non posse occidere
clamitans. Marius deinde ab iis, qui prius eum occidere voluerant,
e carcere emissus est.
Accepta navicula in Africam traiecit et in agrum Carthaginiensem
pervenit. Ibi cum in locis solitariis sederet, venit ad eum lictor
Sextilii praetoris, qui tum Africam obtinebat. Ab hoc, quem numquam
laesisset, Marius humanitatis tamen aliquod officium exspectabat; at
lictor decedere eum provincia iussit, nisi in se animadverti vellet:
torveque intuentem et vocem nullam emittentem Marium rogavit tandem
ecquid renuntiari praetori vellet? Marius "Abi" inquit, "nuntia vidisse
te Gaium Marium in Carthaginis ruinis sedentem." Duobus clarissimis
exemplis de inconstantia rerum humanarum eum admonebat, cum et urbis
maximae excidium et viri clarissimi casum ante oculos poneret.
Profecto ad bellum Mithridaticum Sulla, Marius revocatus a Cinna in
Italiam rediit, efferatus magis calamitate quam domitus. Cum exercitu
Romam ingressus eam caedibus et rapinis vastavit; omnes adversae
factionis nobiles variis suppliciorum generibus adfecit: quinque dies
continuos totidemque noctes illa scelerum omnium duravit licentia. Hoc
tempore admiranda sane populi Romani abstinentia fuit. Cum enim Marius
occisorum domos multitudini diripiendas obiecisset, inveniri potuit
nemo, qui civili luctu praedam peteret: quae quidem tam misericors
continentia plebis tacita quaedam crudelium victorum vituperatio fuit.
Tandem Marius, senio et laboribus confectus, in morbum incidit et
ingenti omnium laetitia vitam finivit. Cuius viri si examinentur cum
virtutibus vitia, haud facile sit dictu utrum bello melior, an pace
perniciosior fuerit: namque quam rem publicam armatus servavit, eam
primo togatus omni genere fraudis, postremo armis hostiliter evertit.
Erat Marius durior ad humanitatis studia et ingenuarum artium
contemptor. Cum aedem Honoris de manubiis hostium vovisset, spreta
peregrinorum marmorum nobilitate artificumque Graecorum arte, eam
vulgari lapide per artificem Romanum curavit aedificandam. Et Graecas
litteras despiciebat, quod doctoribus suis parum ad virtutem
profuissent. At idem fortis, validus, adversus dolorem confirmatus. Cum
ei varices in crure secarentur, vetuit se adligari. Acrem tamen fuisse
doloris morsum ipse ostendit: nam medico, alterum crus postulanti,
noluit praebere, quod maiorem esse remedii quem morbi dolorem iudicaret.
[[68]]
#XXIII. Gâius Marius# [[as printed]]
C. Marius, humilî locô nâtus,[1] mîlitiae tîrôcinium in Hispâniâ
duce Scîpiône[2] posuit.[3] Erat imprîmîs Scîpiônî cârus ob
singulârem virtûtem et impigram[4] ad perîcula et labôrês alacritâtem.
Cum aliquandô inter cênam Scîpiônem quîdam interrogâsset, sî
quid illî[5] accidisset, quemnam rês pûblica aequê mâgnum {5}
habitûra esset imperâtôrem, Scîpiô, percussô lêniter Mariî umerô,
"Fortâsse hunc" inquit. Quô dictô excitâtus Marius dîgnôs
rêbus, quâs posteâ gessit, spîritûs concêpit.
[Sidenote: B.C. 107.]
Q. Metellum[6] in Numidiam contrâ Iugurtham missum,[7] cûius
lêgâtus erat, cum ab eô Rômam missus esset, apud populum {10}
Rômânum crîminâtus[8] est bellum dûcere[9]: sî[10] sê cônsulem
fêcissent, brevî tempore aut vîvum aut mortuum Iugurtham sê in
potestâtem populî Rômânî redâctûrum. Itaque creâtus est
cônsul et in Metellî locum suffectus.[11] Bellum ab illô
prôsperê coeptum cônfêcit. Iugurtha ad Gaetûlôs perfûgerat {15}
eôrumque rêgem Bocchum adversus Rômânôs concitâverat. Marius
Gaetûlôs et Bocchum aggressus fûdit; castellum[12] in excelsâ rîpâ
positum, ubi rêgiî thêsaurî erant, nôn sine multô labôre expûgnâvit.
Bocchus, bellô dêfessus, lêgâtôs ad Marium mîsit, pâcem {19}
ôrantês.[13] Sulla[14] quaestor, â Mariô ad rêgem remissus, Bocchô
[[69]]
persuâsit ut Iugurtham Rômânîs trâderet. Iugurtha igitur
vinctus ad Marium dêductus est; quem Marius triumphâns ante
currum êgit et in carcerem[1] caenôsum inclûsit. Quô cum Iugurtha
dêtrâctâ veste ingrederêtur, ôs rîdentis[2] in modum dîdûxisse
et stupêns similisque dêsipientî exclâmâsse fertur: "Prô! quam {25}
frîgidum est vestrum balneum!" Paucîs diêbus post in carcere
necâtus est.
[Illustration {foldout map of Mediterranean}]
[Illustration: TRIUMPH]
[Sidenote: B.C. 104.]
Marius post bellum Numidicum iterum cônsul creâtus bellumque
eî contrâ Cimbrôs[3] et Teutonês dêcrêtum est. Hî novî
hostês, ab extrêmîs Germâniae fînibus profugî, novâs sêdês {30}
quaerêbant, exclûsîque Galliâ et Hispâniâ cum[4] in Îtaliam
remigrârent, â Rômânîs ut aliquid sibi terrae darent petiêrunt.
Repulsî, quod nequîverant[5] precibus, armîs petere cônstituunt.
Três[6] ducês Rômânî impetûs barbarôrum nôn sustinuêrunt.
[[70]]
Omnês fugâtî,[1] exûtî[1] castrîs. Âctum[2] erat dê imperiô Rômânô,
nisi[3] Marius fuisset. Hîc prîmô Teutonês sub ipsîs Alpium {36}
râdîcibus adsecûtus proeliô[4] oppressit. Vallem fluviumque
medium[5] hostês tenêbant: Rômânîs[6] aquârum nûlla côpia. Aucta
necessitâte virtûs causa victôriae fuit. Nam flâgitante aquam
exercitû Marius "Virî[7]" inquit "estis, ên illîc aquam habêtis."
Itaque tantô ârdôre pûgnâtum est eaque caedês hostium fuit, ut {41}
Rômânî victôrês dê cruentô flûmine nôn plûs
aquae biberent quam sanguinis barbarôrum.
Caesa trâduntur hostium ducenta mîlia, capta
nônâgintâ. Rêx ipse Teutobochus in proximô {45}
saltû comprehênsus însîgne spectâculum triumphî
fuit: quîppe vir prôcêritâtis eximiae
super tropaea ipsa êminêbat.
[Illustration: TROPAEUM]
Dêlêtîs Teutonibus, C. Marius in Cimbrôs sê convertit. Quî
cum ex[8] aliâ parte Îtaliam ingressî Athesim flûmen nôn ponte {50}
nec nâvibus, sed iniectîs[9] arborum truncîs, velut aggere,
trâiêcissent, occurrit iîs C. Marius. Cimbrî lêgâtôs ad cônsulem
mîsêrunt, agrôs urbêsque sibi et frâtribus pôstulantês,[10] Teutonum
enim clâdem îgnôrâbant. Quaerente[11] Mariô quôs illî frâtrês
dîcerent, cum Teutonês nôminâssent, rîdêns Marius "Omittite[12]" {55}
inquit "frâtrês; tenent hî acceptam â nôbîs terram aeternumque
[[71]]
tenêbunt." Tum lêgâtî sê lûdibriô[1] habêrî sentientês ultiônem
Mariô minâtî sunt, simul atque Teutonês advênissent. "Atquî
adsunt" inquit Marius "nec sânê cîvîle foret vôs frâtribus vestrîs
nôn salûtâtîs discêdere." Tum vinctôs addûcî iussit Teutonum {60}
ducês, quî in proeliô captî erant.
Hîs rêbus audîtîs, Cimbrî êgrediuntur castrîs et cum paucîs
suôrum ad vâllum Rômânum adequitâns Boiorix, Cimbrôrum
dux, Marium ad pûgnam prôvocat et diem pûgnae â Rômânôrum
imperâtôre petit. Proximum dedit cônsul. Marius cum aciem {65}
ita înstituisset, ut pulvis[2] in oculôs et ôra hostium ferrêtur,
incrêdibilî strâge[3] prôstrâta[4] est illa Cimbrôrum multitûdô: caesa
trâduntur centum octôgintâ hominum mîlia. Nec minor cum
uxôribus pûgna quam cum virîs fuit, cum obiectîs undique plaustrîs,
dêsuper,[5] quasi ê turribus, lanceîs contîsque pûgnârent. {70}
Victae tamen cum missâ ad Marium lêgâtiône lîbertâtem[6] nôn
impetrâssent, suffôcâtîs êlîsîsque[7] înfantibus suîs aut mûtuîs[8]
concidêrunt vulneribus aut vinculô ê crînibus suîs factô ab[9]
arboribus pependêrunt. Canês quoque dêfendêre, Cimbrîs caesîs,
eôrum domôs. Marius prô duôbus triumphîs, quî offerêbantur, {75}
ûnô contentus fuit. Prîmôrês cîvitâtis, quî eî aliquamdiû ut[10]
novô hominî ad tantôs honôrês êvectô[11] invîderant, cônservâtam[12]
ab eô rem pûblicam fatêbantur. In ipsâ aciê Marius duâs Camertium
cohortês, mîrâ virtûte vim Cimbrôrum sustinentês[13] contrâ
lêgem[14] cîvitâte dônâverat. Quod quidem factum et vêrê et {80}
[[72]]
êgregiê posteâ excûsâvit, dîcêns inter armôrum strepitum verba
sê iûris cîvîlis exaudîre nôn potuisse.
[Sidenote: B.C. 88.]
Illâ tempestâte prîmum Rômae bellum cîvîle commôtum est.
Causam bellô dedit C. Marius. Cum enim Sulla[1] cônsul
contrâ Mithridâtem,[2] rêgem Pontî, missus fuisset, Sulpicius, {85}
tribûnus plêbis, lêgem[3] ad populum tulit ut Sullae imperium
abrogârêtur, C. Mariô bellum dêcernerêtur Mithridâticum. Quâ rê
Sulla commôtus cum exercitû ad urbem vênit, eam armîs occupâvit,
Sulpicium interfêcit, Marium fugâvit. Marius hostês persequentês
fugiêns aliquamdiû in palûde dêlituit.[4] Sed paulô post {90}
repertus extrâctusque, ut erat nûdô corpore caenôque oblitus,[5]
iniectô in collum lôrô Minturnâs raptus et in cûstôdiam coniectus
est. Missus est ad eum occîdendum servus[6] pûblicus, nâtiône
Cimber, quem Marius vultûs auctôritâte dêterruit. Cum enim
hominem ad sê strictô gladiô venientem vîdisset "Tûne, homô," {95}
inquit "C. Marium audêbis occîdere?" Quô audîtô attonitus ille
ac tremêns abiectô ferrô fûgit, Marium sê nôn posse occîdere
clâmitâns. Marius deinde ab iîs, quî prius eum occîdere voluerant,
ê carcere êmissus est. {99}
Acceptâ nâviculâ in Âfricam trâiêcit et in agrum Carthâginiênsem
pervênit. Ibi cum in locîs sôlitâriîs[7] sedêret, vênit ad eum
lîctor Sextiliî praetôris, quî tum Âfricam obtinêbat. Ab hôc,
quem[8] numquam laesisset, Marius hûmânitâtis tamen[9] aliquod
[[73]]
officium exspectâbat; at lîctor dêcêdere eum prôvinciâ iussit, {104}
nisi in sê animadvertî vellet: torvêque intuentem et vôcem nûllam
êmittentem Marium rogâvit tandem ecquid renûntiârî praetôrî
vellet? Marius "Abî" inquit, "nûntiâ vîdisse tê Gâium
Marium in Carthâginis ruînîs sedentem." Duôbus clârissimîs
exemplîs dê incônstantiâ rêrum hûmânârum eum admonêbat,
cum et urbis mâximae excidium et virî clârissimî câsum ante {110}
oculôs pôneret.
Profectô ad bellum Mithridâticum Sullâ, Marius revocâtus â
Cinnâ[1] in Îtaliam rediit, efferâtus magis calamitâte quam domitus.
Cum exercitû Rômam ingressus eam caedibus et rapînîs {114}
vâstâvit; omnês adversae factiônis nôbilês variîs[2] suppliciôrum
generibus adfêcit: quînque diês continuôs totidemque noctês illa
scelerum omnium dûrâvit licentia.[3] Hôc tempore admîranda sânê
populî Rômânî abstinentia fuit. Cum enim Marius occîsôrum {118}
domôs multitûdinî dîripiendâs[4] obiêcisset, invenîrî potuit nêmô,
quî[5] cîvîlî[6] lûctû praedam peteret[5]: quae quidem tam misericors
continentia plêbis tacita[7] quaedam crûdêlium victôrum vituperâtiô
fuit. Tandem Marius, seniô et labôribus cônfectus, in morbum {122}
incidit et ingentî[8] omnium laetitiâ vîtam fînîvit. Cûius virî sî
exâminentur cum virtûtibus vitia, haud facile sit dictû[9] utrum
bellô melior, an pâce perniciôsior fuerit: namque quam rem {125}
pûblicam armâtus[10] servâvit, eam prîmô togâtus[10] omnî genere
fraudis,
postrêmô armîs hostîliter êvertit.
[[74]]
Erat Marius dûrior[1] ad hûmânitâtis[2] studia et ingenuârum[3]
artium contemptor. Cum aedem Honôris dê manubiîs hostium {129}
vôvisset, sprêtâ[4] peregrînôrum marmorum nôbilitâte artificumque
Graecôrum arte, eam vulgârî lapide[5] per artificem Rômânum
cûrâvit aedificandam. Et Graecâs litterâs dêspiciêbat, quod[6]
doctôribus suîs parum ad virtûtem prôfuissent. At îdem fortis,
validus, adversus dolôrem cônfîrmâtus. Cum eî varicês in crûre
secârentur, vetuit sê adligârî. Âcrem tamen fuisse dolôris morsum
ipse ostendit: nam medicô, alterum crûs pôstulantî, nôluit {136}
praebêre, quod mâiôrem esse remediî quem morbî dolôrem
iûdicâret.
[Footnotes: XXIII (pages 68-74)
68.1: In 157 B.C., near Arpinum in Latium.
68.2: Sc. _Âfricânô Minôre_.
68.3: = _dêposuit_: 'laid aside, completed, served.'
68.4: #impigram . . . alacritâtem#: 'his energetic eagerness in
the direction of (#ad#),' etc. = 'his energy and eagerness to
face,' etc.
68.5: i.e. Scipio.
68.6: Subject of #dûcere#, l. 11.
68.7: = _quî missus erat_. Cf. _coeptum_, l. 15, and p. xxiv, L1.
68.8: #crîminâtus . . . dûcere#: 'charged him with prolonging.'
_crîminârî_ is treated here as a verb of saying.
68.9: = _prôdûcere_, 'prolong.' Simple verbs not infrequently have
the meanings which are more usually borne by some of their
compounds. Cf. n. 3 above.
68.10: #sî . . . redâctûrum#: the words of Marius, reported in
indir. disc. Cf. p. xxv, M 4, 7.
68.11: #in . . . suffectus#: 'he was appointed to supersede
Metellus.' How literally?
68.12: This fortress lay on the steep, rocky bank of the river
Malucha, which separated the dominions of Jugurtha and Bocchus.
68.13: #ôrantês# may be explained (1) as = _quî pâcem ôrâbant_
(cf. n. 7 above); or (2) as expressing purpose, and so = _quî
pâcem ôrârent_. In this latter sense, however, the fut. part.
active is commonly employed, not the present.
68.14: See next selection.
69.1: The Tullianum: see illustration on p. 16.
69.2: 'of one smiling.' Join with #modum#.
69.3: The Cimbri and Teutones had left their homes in Denmark as
early as 113 B.C. Having overrun Gaul, they made their way to the
northern slopes of the Alps, defeating three Roman armies on the
way (cf. l. 34 below). They did not, however, at once enter Italy,
but turned off to Spain, whence they were speedily expelled by the
natives.
69.4: For the position of #cum#, see p. 19, n. 8.
69.5: Sc. _petere_, or better _adipîscî_, 'to secure.'
69.6: Cn. Papirius Carbo, 113; M. Iunius Silanus, 109;
Q. Servilius Caepio, 105.
70.1: Sc. _sunt_.
70.2: #Âctum . . . fuisset#: 'it was all up with the Romans had
there not been a Marius.' For #erat# we should have expected
_esset_, since we have an unreal condition; but the indic., the
mood of fact, is used to show that the ruin of the Romans actually
was inevitable but for one thing. H 581, 1 (511, 1): M 940: A 308,
_b_: G 597, 2: B 304, 3.
70.3: #nisi . . . fuisset#: we would say, 'but for Marius,' or 'if
it hadn't been for Marius.'
70.4: in 102, at Aquae Sextiae (now Aix), near Marseilles.
70.5: 'that ran through (the valley).'
70.6: dat. of possession with _erat_ (to be supplied). On the
whole sentence #Vallem . . . côpia#, see p. 5, n. 13.
70.7: #Virî . . . habêtis#: a rhetorical, but vigorous way of
saying _Sî virî_ ('true men') _estis_, etc., i.e. the getting of
water depends wholly on your own courage.
70.8: 'from a different side' (from that by which the Teutones had
sought to enter Italy). The Cimbri came through the Brenner Pass
at the eastern side of the Italian Alps.
70.9: Sc. _in flûmen_.
70.10: Cf. p. 68, n. 13.
70.11: #Quaerente . . . nôminâssent# = two temporal clauses: 'when
Marius had asked . . . and they had named.'
70.12: 'Never mind.'
71.1: #sê . . . habêrî#: 'that they were being mocked.' #lûdibriô#
is a dat. of purpose: cf. p. 25, n. 6.
71.2: #pulvis . . . ferrêtur#: cf. XX, lines 7 and 8.
71.3: at the battle of Vercellae (101), near the modern Milan.
71.4: _prôsternô_.
71.5: 'from above,' i.e. from the tops of the wagons.
71.6: Captives were either killed or sold into slavery.
71.7: _êlîdô_.
71.8: #mûtuîs . . . vulneribus#: 'wounds inflicted by each other.'
71.9: #ab . . . pependêrunt#: 'hung _from_ trees' = 'hanged
themselves _to_ trees.'
71.10: #ut . . . hominî#: 'as (i.e. because he was) a new man,'
i.e. one whose ancestors had never held any state office. Such a
man was not necessarily of plebeian birth.
71.11: #êvectô#: 'when he had been elevated.' #eî . . . êvectô#
may also be rendered 'his elevation.'
71.12: Sc. _esse_.
71.13: The part. gives the cause of _dônâverat_.
71.14: In theory citizenship could be conferred only by action of
the _comitia tribûta_, or assembly in which the people met by
tribes.
72.1: See next selection.
72.2: Mithridates the Great waged war thrice with the Romans,
88-84 B.C., 83-81, and 74-66, till finally defeated by Pompey the
Great. At the time referred to in the text he had overrun Asia
Minor and had entered Greece.
72.3: #lêgem . . . tulit#: 'proposed a law before the people,'
i.e. submitted a proposed law to their votes. The proposal was
carried. In the civil strife that followed, Sulla led the
aristocratic, Marius and Cinna the popular party.
72.4: _dêlitêscô_.
72.5: _oblinô_.
72.6: #servus pûblicus#: i.e. a slave owned by the state. Cf. the
phrase _ager pûblicus_, p. 64, n. 9.
72.7: Carthage had been destroyed by the Romans in 149 B.C.
72.8: #quem . . . laesisset# (_laedô_): a causal rel. clause =
'since he had,' etc.: H 592 (517): M 839: A 320, _e_: G 633:
B 283, 3.
72.9: #tamen# looks back to #quî . . . obtinêbat#, l. 102. The
thought is that Marius hoped for some kindly consideration
(#hûmânitâtis aliquod officium#) from Sextilius, though his
official position would naturally constrain him to be hostile to
an outlaw.
73.1: L. Cornelius Cinna, leader with Marius of the popular party
and enemy of Sulla. He was consul 86-84, but was killed by his own
troops when he ordered them to cross to Greece to fight Sulla, who
was preparing to return home at the close of the first Mithridatic
War.
73.2: #variîs . . . adfêcit#: 'he punished in various ways.'
73.3: 'lawless reign,' 'wild revel.'
73.4: Cf. p. 2, n. 18.
73.5: #quî . . . peteret#: rel. clause of result: H 591, 1
(503, I): M 838: A 320: G 631: B 283.
73.6: #cîvîlî lûctû#: 'at the price of (lit. by means of) grief to
his fellow-citizens.'
73.7: #tacita . . . fuit#: '(though) unexpressed was in a sense
(#quaedam#) a criticism,' etc.
73.8: #ingentî . . . laetitiâ#: 'to the great joy of every one';
cf. p. 27, n. 3.
73.9: Join with #facile#, and see p. 19, n. 15.
73.10: #armâtus# = _bellô_; #togâtus# = _pâce_. Cf. l. 125. The
toga was the regular dress of civilians.
74.1: #Erat dûrior ad#: 'He was rather hard as regards,' i.e. 'he
had no liking for.'
74.2: 'culture.'
74.3: #ingenuârum artium#: 'polite accomplishments.'
74.4: _spernô_.
74.5: abl. of material: H 470, 1 (415, III): M 610: A 244, _d_:
G 396, and 3.
74.6: #quod . . . prôfuissent#: 'because (so he declared) it had
been of little service to its teachers in the direction of
(attaining) virtue.' Cf. _quod . . . iûdicâret_, l. 137, and see
p. 14, n. 1.]
#XXIV. Lucius Cornelius Sulla# [[stripped text]]