479-477 B.C.

Cum[12] adsiduîs Vêientium[13] incursiônibus vexârentur[12] Rômânî,

Fabia gêns senâtum adit; cônsul Fabius prô gente loquitur:

"Vôs alia bella cûrâte; Fabiôs[14] hostês Vêientibus date: id

bellum prîvâtô sûmptû[15] gerere nôbîs[16] in animô est." Grâtiae eî

[[28]]

ingentês âctae sunt. Cônsul ê Cûriâ êgressus, comitante[1] {5}

Fabiôrum âgmine, domum rediit. Mânat tôtâ urbe rûmor; Fabium

ad[2] caelum laudibus ferunt. Fabiî posterô diê arma capiunt.

Numquam[3] exercitus neque minor numerô neque clârior fâmâ et

admîrâtiône hominum per urbem incessit. Îbant sex et trecentî

mîlitês, omnês patriciî, omnês ûnîus gentis. Ad Cremeram flûmen {10}

perveniunt. Is opportûnus vîsus est locus commûniendô praesidiô.[4]

Hostês nôn[5] semel fûsî pâcem supplicês[6] petunt.

Vêientês[7] pâcis impetrâtae cum brevî paenituisset,[8] redintegrâtô

bellô iniêrunt cônsilium însidiîs ferôcem hostem captandî.

Multô successû Fabiîs[9] audâcia crêscêbat. Cum igitur pâlâtî {15}

passim agrôs populârentur, pecora â Vêientibus obviam[10] âcta

sunt; ad quae prôgressî Fabiî in însidiâs dêlâpsî[11] omnês ad

ûnum periêrunt. Diês, quô id factum est, inter nefâstôs relâtus[12]

est; porta, quâ profectî erant, Scelerâta est appellâta. Ûnus

omnînô superfuit ex eâ gente, quî propter aetâtem impûberem {20}

domî[13] relîctus[14] erat. Is[15] genus propâgâvit ad Quîntum[16]

Fabium

Mâximum, quî Hannibalem morâ[17] frêgit.[18]

[Footnotes: XI (pages 27-28)

27.12: The subjunctive expresses both time and cause: cf. p. 2,

n. 13, and p. xxii, J.

27.13: The Veientes fought almost constantly against Rome from a

very early time (cf. IV, 57; Livy says that they were defeated by

Romulus) till their city was completely destroyed in 396 B.C.

27.14: #Fabiôs . . . date#: 'give the Veientes the Fabii as their

enemies,' i.e. let the war against the Veientes be the special

business of the Fabii.

27.15: Cf. p. 24, n. 9.

27.16: #nôbîs . . . est#: since #nôbîs# is a dat. of possession

(H 430 (387): M 542: A 231: G 349: B 190) with #est#, the phrase

exactly = 'we have it in mind.' The subject of #est# is the clause

#id . . . gerere#. #Fabiôs# is strongly opposed to #vôs#.

28.1: #comitante . . . âgmine#: 'the Fabii accompanying him in a

body.' How literally?

28.2: #ad . . . ferunt#: so we 'laud a person to the skies.'

28.3: #Numquam . . . neque . . . neque#: in Latin, as in English,

two negatives neutralize each other and make an affirmative. To

this law there are two regular exceptions in Latin: When a general

negative like _nôn_, _numquam_, or _nêmô_ is followed (1) by

_neque . . . neque_ or (2) by the emphatic _nê . . . quidem_. In

the former case the negation is distributed by the _neque . . .

neque_ into two (or more) clauses or phrases; in the latter, the

full weight of the negation is concentrated upon a single word or

phrase. In English a single negative is always to be employed.

28.4: dat. of purpose: cf. p. 25, n. 6. This construction is

especially frequent with phrases consisting of a gerundive and a

noun.

28.5: #nôn semel#: 'not once (only),' i.e. repeatedly.

28.6: Cf. p. 4, n. 4.

28.7: #Vêientês . . . paenituisset#: lit., 'when it had repented

the V. of the peace which they had secured.' What is our idiom?

#paenituisset# is wholly impersonal; #Vêientês# is acc., though

logically its subject, and #pâcis# is gen., though logically its

object. H 457 (409, III): M 585: A 221, _b_: G 377: B 209.

28.8: See p. 2, n. 13.

28.9: dat. of reference: H 425, 4, N. (384, 4, N. 2): M 537:

A 235, _a_: G 346: B 187, II.

28.10: Sc. _eîs_: 'to meet them.'

28.11: _dêlâbor_.

28.12: _refero_.

28.13: locative: H 484, 2 (426, 2): M 622: A 258, _d_: G 411, R.

2: B 232, 2.

28.14: _relinquô_.

28.15: #Is . . . Mâximum#: freely 'he saved the family from

extinction and became the ancestor of Maximus.'

28.16: See Selection XIX.

28.17: Fabius, by his 'policy of masterly inactivity,' gained the

title of _Cunctâtor_, 'the Delayer.'

28.18: _frangô_.]

#XII. Lucius Virginius# [[stripped text]]

Anno trecentesimo ab urbe condita pro duobus consulibus decemviri creati

sunt, qui adlatas e Graecia leges populo proponerent. Duodecim tabulis

eae sunt perscriptae. Ceterum decemviri sua ipsorum insolentia in

exitium acti sunt. Nam unus ex iis Appius Claudius virginem plebeiam

adamavit. Quam cum Appius non posset pretio ac spe perlicere, unum e

clientibus subornavit, qui eam in servitutem deposceret, facile victurum

se sperans, cum ipse esset et accusator et iudex. Lucius Virginius,

puellae pater, tunc aberat militiae causa. Cliens igitur virgini

venienti in Forum (namque ibi in tabernis litterarum ludi erant) iniecit

manum, adfirmans suam esse servam. Eam sequi se iubet; ni faciat,

minatur se vi abstracturum. Pavida puella stupente, ad clamorem nutricis

fit concursus. Itaque cum ille puellam vi non posset abducere, eam vocat

in ius, ipso Appio iudice.

Interea missi nuntii ad Virginium properant. Is commeatu sumpto a

castris profectus prima luce Romam advenit, cum iam civitas in Foro

exspectatione erecta stabat. Virginius statim in Forum lacrimabundus et

civium opem implorans filiam suam deducit. Neque eo setius Appius, cum

in tribunal escendisset, Virginiam clienti suo addixit. Tum pater, ubi

nihil usquam auxilii vidit, "Quaeso," inquit "Appi, ignosce patrio

dolori; sine me filiam ultimum adloqui." Data venia pater cum filiam

seduxisset, ab lanio cultro adrepto pectus puellae transfigit. Tum vero

sibi viam facit et respersus cruore ad exercitum profugit et milites ad

vindicandum facinus accendit. Concitatus exercitus montem Aventinum

insedit; decem tribunos militum creavit; decemviros magistratu se

abdicare coegit eosque omnes aut morte aut exilio multavit; ipse Appius

Claudius in carcerem coniectus mortem sibi conscivit.

[[29]]

#XII. Lûcius Virgînius# [[as printed]]

Annô trecentêsimô[1] ab urbe[2] conditâ prô duôbus cônsulibus

decemvirî creâtî sunt, quî[3] adlâtâs ê Graeciâ lêgês populô

prôpônerent.[4] Duodecim[5] tabulîs[6] eae sunt perscrîptae. Cêterum

decemvirî[7] suâ[8] ipsôrum însolentiâ in exitium âctî sunt. Nam

ûnus ex iîs Appius Claudius virginem plêbêiam adamâvit. Quam[9] {5}

cum Appius nôn posset pretiô ac spê perlicere, ûnum ê

clientibus[10] subôrnâvit, quî eam in[11] servitûtem dêpôsceret,[12]

facile

victûrum[13] sê spêrâns, cum ipse esset et accûsâtor et iûdex. Lûcius

Virgînius, puellae pater, tunc aberat mîlitiae causâ. Cliêns igitur

virginî[14] venientî in Forum (namque ibi in tabernîs litterârum[15]

lûdî erant) iniêcit manum, adfîrmâns suam esse servam. Eam {11}

sequî sê iubet; nî faciat,[16] minâtur sê vî abstrâctûrum. Pavidâ

puellâ[17] stupente,[17] ad clâmôrem nûtrîcis fit concursus. Itaque

cum

ille puellam vî nôn posset abdûcere, eam vocat in iûs, ipsô

Appiô[17] iûdice.[17] {15}

[Sidenote: B.C. 449.]

Intereâ missî nûntiî ad Virgînium properant. Is commeâtû

sûmptô â castrîs profectus prîmâ lûce Rômam advênit, cum iam

cîvitâs in Forô exspectâtiône êrêcta stâbat. Virgînius statim in

Forum lacrimâbundus et cîvium opem implôrâns fîliam suam

[[30]]

dêdûcit. Neque[1] eô sêtius Appius, cum in tribûnal êscendisset, {20}

Virgîniam clientî suô addîxit. Tum pater, ubi nihil ûsquam

auxiliî[2] vîdit, "Quaesô," inquit "Appî, îgnôsce patriô dolôrî[3];

sine mê fîliam ultimum adloquî." Datâ veniâ pater cum fîliam

sêdûxisset, ab laniô cultrô[4] adreptô pectus puellae trânsfîgit.

Tum vêrô sibi viam facit et respersus cruôre ad exercitum profugit

et mîlitês ad vindicandum facinus accendit. Concitâtus {26}

exercitus montem Aventînum însêdit; decem tribûnôs[5] mîlitum

creâvit; decemvirôs magistrâtû sê abdicâre coêgit[6] eôsque omnês

aut morte aut exiliô multâvit; ipse Appius Claudius in carcerem

coniectus mortem sibi cônscîvit.[7] {30}

[Footnotes: XII (pages 29-30)

29.1: The dating is not exact, as the Decemvirs were elected in

451 B.C.

29.2: Cf. p. 5, n. 15.

29.3: #quî . . . prôpônerent#: i.e. after studying the laws of

Greece, they were to draw up a code and submit it to the people.

29.4: Cf. p. 5, n. 3.

29.5: From this circumstance the code was known as the _Lêgês XII

Tabulârum_.

29.6: abl. of means; we say '_on_ tablets.' The tablets were of

bronze. For many centuries Roman schoolboys had to commit these

laws to memory.

29.7: The Decemvirs had been elected for one year, at the end of

which time they reported their work still unfinished, and a second

board was chosen. The story that follows concerns the second

board. All accounts agree that the rule of the first board was in

all respects just.

29.8: #suâ ipsôrum#: a strong expression for 'their own.'

29.9: Cf. p. 4, n. 3.

29.10: See Vocab., _cliêns_.

29.11: #in servitûtem# expresses purpose (cf. p. 14, n. 4), and so

= _ut serva esset_.

29.12: Cf. p. 5, n. 3.

29.13: _vincô_.

29.14: Join with #iniêcit manum#, and cf. p. 2, n. 7.

29.15: #litterârum lûdî#: schools where children were taught their

A B C's, i.e. what we should call 'primary schools.'

29.16: subjunctive as the subordinate clause of the indirect

quotation, which depends on #minâtur#. The threat was: _Nî (id)

fêceris, vî (tê) abstraham_.

29.17: abl. abs.

30.1: #Neque eô sêtius#: 'nevertheless.' How literally? #eô# =

'for that reason.'

30.2: partitive gen. with #nihil#: H 441 (397, 1): M 564: A 216,

_a_, 3: G 369: B 201, 2.

30.3: dat. with #îgnôsce#: H 426, 2 (385, II): M 531: A 227:

G 346: B 187, II, _a_.

30.4: #cultrô . . . trânsfîgit#: cf. p. 2, n. 8.

30.5: #tribûnôs#: two armies were in the field against the Sabines

and Aequians. The eight Decemvirs who commanded them were deposed,

and ten tribunes, or 'captains,' were chosen in their place.

30.6: _côgô_.

30.7: _cônscîscô_. With this whole story cf. Macaulay's _Lays_,

_Virginia_.]

#XIII. Titus Manlius Torquatus# [[stripped text]]

Titus Manlius ob ingenii et linguae tarditatem a patre rûs relegatus

erat. Qui cum audivisset patri diem dictam esse a Pomponio, tribuno

plebis, cepit consilium rudis quidem et agrestis animi, sed pietate

laudabile. Cultro succinctus mane in urbem atque a porta confestim ad

Pomponium pergit: introductus cultrum stringit et super lectum Pomponii

stans se eum transfixurum minatur, nisi ab incepta accusatione desistat.

Pavidus tribunus, quippe qui cerneret ferrum ante oculos micans,

accusationem dimisit. Ea res adulescenti eo maiori fuit honori quod

animum eius acerbitas paterna a pietate non avertisset, ideoque eodem

anno tribunus militum factus est.

Cum postea Galli ad tertium lapidem trans Anienem fluvium castra

posuissent, exercitus Romanus ab urbe profectus in citeriore ripa fluvii

constitit. Pons in medio erat: tunc Gallus eximia corporis magnitudine

in vacuum pontem processit et quam maxima voce potuit "Quem nunc" inquit

"Roma fortissimum habet, is procedat agedum ad pugnam, ut eventus

certaminis nostri ostendat utra gens bello sit melior." Diu inter

primores iuvenum Romanorum silentium fuit. Tum Titus Manlius ex statione

ad imperatorem pergit: "Iniussu tuo," inquit, "imperator, extra ordinem

numquam pugnaverim, non si certam victoriam videam; si tu permittis,

volo ego illi beluae ostendere me ex ea familia ortum esse, quae

Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deiecit." Cui imperator "Macte virtute,"

inquit "Tite Manli, esto: perge et nomen Romanum invictum praesta."

Armant deinde iuvenem aequales: scutum capit, Hispano cingitur gladio,

ad propiorem pugnam habili. Exspectabat eum Gallus stolide laetus et

linguam ab inrisu exserens. Ubi constitere inter duas acies, Gallus

ensem cum ingenti sonitu in arma Manlii deiecit. Manlius vero inter

corpus et arma Galli sese insinuans uno alteroque ictu ventrem

transfodit et in spatium ingens ruentem porrexit hostem; iacenti torquem

detraxit, quem cruore respersum collo circumdedit suo. Defixerat pavor

cum admiratione Gallos; Romani alacres obviam militi suo progrediuntur

et gratulantes laudantesque ad imperatorem perducunt. Manlius inde

Torquati cognomen accepit.

Idem Manlius, postea consul factus bello Latino, ut disciplinam

militarem restitueret, edixit ne quis extra ordinem in hostes pugnaret.

T. Manlius, consulis filius, cum propius forte ad stationem hostium

accessisset, is, qui Latino equitatui praeerat, ubi consulis filium

agnovit, "Visne" inquit "congredi mecum, ut singularis certaminis eventu

cernatur, quantum eques Latinus Romano praestet?" Movit ferocem animum

iuvenis seu ira seu detrectandi certaminis pudor. Itaque oblitus imperii

paterni in certamen ruit et Latinum ex equo excussum transfixit

spoliisque lectis in castra ad patrem venit. Extemplo filium aversatus

consul milites classico advocat. Qui postquam frequentes convenere,

"Quandoquidem" inquit "tu, fili, contra imperium consulis pugnasti,

oportet disciplinam, quam solvisti, poena tua restituas. Triste

exemplum, sed in posterum salubre iuventuti eris. I, lictor, deliga ad

palum." Metu omnes obstupuere; sed postquam cervice caesa fusus est

cruor, in questus et lamenta erupere. Manlio Romam redeunti seniores

tantum obviam exierunt: iuventus et tunc eum et omni deinde vita

exsecrata est.

Operae pretium erit aliud severitatis disciplinae Romanae exemplum

proferre, simul ut appareat quam facile severitas in crudelitatem et

furorem abeat. Cn. Piso fuit vir a multis vitiis integer, sed pravus et

cui placebat pro constantia rigor. Is cum iratus ad mortem duci

iussisset militem, quasi interfecisset commilitonem, cum quo egressus

erat e castris et sine quo redierat, roganti tempus aliquod ad

conquirendum non dedit. Damnatus miles extra castrorum vallum ductus est

et iam cervicem porrigebat, cum subito apparuit ille commilito, qui

occisus dicebatur. Tunc centurio supplicio praepositus condere gladium

carnificem iubet. Ambo commilitones alter alterum complexi ingenti

concursu et magno gaudio exercitus deducuntur ad Pisonem. Ille

conscendit tribunal furens et utrumque ad mortem duci iubet, adicit et

centurionem, qui damnatum militem reduxerat, haec praefatus: "Te morte

plecti iubeo, quia iam damnatus es; te, quia causa damnationis

commilitoni fuisti; te, quia iussus occidere militem imperatori non

paruisti."

Ceterum Manlianae gentis propriam fere fuisse illam in filios

acerbitatem alius Manlius, illius de quo supra diximus nepos, ostendit.

Cum Macedonum legati Romam venissent conquestum de Silano, Manlii

Torquati filio, quod praetor provinciam expilasset, pater, avitae

severitatis heres, petiit a patribus conscriptis ne quid de ea re

statuerent, antequam ipse inspexisset Macedonum et filii sui causam. Id

a senatu libenter concessum est viro summae dignitatis, consulari

iurisque civilis peritissimo. Itaque, instituta domi cognitione causae,

solus per totum biduum utramque partem audiebat ac tertio die

pronuntiavit filium suum videri non talem fuisse in provincia, quales

eius maiores fuissent, et in conspectum suum deinceps venire vetuit. Tam

tristi patris iudicio perculsus lucem ulterius intueri non sustinuit et

proxima nocte vitam suspendio finivit. Peregerat Torquatus severi et

religiosi iudicis partes, satisfactum erat rei publicae, habebat

ultionem Macedonia, at nondum erat inflexus patris rigor. Igitur ne

exsequiis quidem filii interfuit, ut patribus mos erat apud Romanos, et

eo ipso die, quo funus eius ducebatur, aures, ut solebat, volentibus

consulere se de iure praebuit.

#XIII. Titus Mânlius Torquâtus# [[as printed]]

Titus Mânlius ob ingeniî et linguae tarditâtem â patre rûs[8]

relêgâtus erat. Quî cum audîvisset patrî[9] diem dictam esse â

Pompôniô, tribûnô plêbis, cêpit cônsilium rudis quidem et agrestis

animî,[10] sed pietâte laudâbile. Cultrô succinctus mâne in

urbem atque â portâ cônfêstim ad[11] Pompônium pergit: {5}

intrôductus[12] cultrum stringit et super lectum Pompôniî stâns sê eum

trânsfîxûrum minâtur, nisi ab inceptâ accûsâtiône dêsistat.[13]

Pavidus

[[31]]

tribûnus, quîppe[1] quî cerneret ferrum ante oculôs micâns,

accûsâtiônem

dîmîsit. Ea rês adulêscentî[2] eô[3] mâiôrî[4] fuit honôrî

quod animum êius acerbitâs paterna â pietâte nôn âvertisset, {10}

ideôque eôdem annô tribûnus mîlitum factus est.

[Illustration: MÎLIÂRIUM]

[Sidenote: B.C. 361.]

Cum posteâ Gallî[5] ad tertium[6] lapidem trâns Aniênem fluvium

castra posuissent, exercitus Rômânus ab urbe profectus in citeriôre

rîpâ fluviî cônstitit. Pôns in mediô[7] erat: tunc Gallus

eximiâ corporis mâgnitûdine in vacuum pontem {15}

prôcessit et quam[8] mâximâ vôce potuit "Quem

nunc" inquit "Rôma fortissimum habet, is prôcêdat[9]

agedum ad pûgnam, ut êventus certâminis nostrî

ostendat utra gêns bellô sit melior." Diû inter

prîmôrês iuvenum Rômânôrum silentium fuit. Tum {20}

Titus Mânlius ex statiône ad imperâtôrem pergit:

"Iniussû[10] tuô," inquit, "imperâtor, extrâ ôrdinem

numquam pûgnâverim,[11] nôn sî certam victôriam {23}

videam[11]; sî tû permittis, volô ego illî bêluae ostendere mê ex eâ

familiâ ortum esse, quae Gallôrum âgmen ex rûpe Tarpêiâ dêiêcit."[12]

[[32]]

Cuî imperâtor "Macte[1] virtûte," inquit "Tite Mânlî, estô: perge

et nômen Rômânum invictum praestâ." {27}

Armant deinde iuvenem aequâlês: scûtum capit, Hispânô[2]

cingitur[3] gladiô, ad propiôrem[4] pûgnam habilî. Exspectâbat eum

Gallus stolidê laetus et linguam ab inrîsû exserêns. {30}

Ubi cônstitêre[5] inter duâs aciês, Gallus ênsem cum

ingentî sonitû in arma Mânliî dêiêcit. Mânlius vêrô

inter corpus et arma Gallî sêsê însinuâns ûnô[6] alterôque

îctû ventrem trânsfôdit et in spatium ingêns

ruentem porrêxit hostem; iacentî[7] torquem dêtrâxit, {35}

quem cruôre respersum[8] collô[9] circumdedit[10] suô.

Dêfîxerat pavor[11] cum admîrâtiône Gallôs; Rômânî

alacrês obviam mîlitî suô prôgrediuntur et grâtulantês

laudantêsque ad imperâtôrem perdûcunt. Mânlius

inde Torquâtî côgnômen accêpit. {40}

[Illustration: GLADIUS]

[Sidenote: B.C. 340.]

Îdem Mânlius, posteâ cônsul factus bellô Latînô,

ut dîsciplînam mîlitârem restitueret, êdîxit nê[12] quis

extrâ ôrdinem in hostês pûgnâret. T. Mânlius,[13]

cônsulis fîlius, cum propius forte ad statiônem hostium {44}

accessisset, is, quî Latînô equitâtuî praeerat, ubi cônsulis fîlium

âgnôvit,[14] "Vîsne" inquit "congredî mêcum, ut singulâris certâminis

êventû cernâtur, quantum eques Latînus Rômânô praestet?"

Môvit ferôcem animum iuvenis seu îra seu dêtrêctandî[15]

[[33]]

certâminis pudor. Itaque oblîtus[1] imperiî[2] paternî in certâmen

ruit et Latînum[3] ex equô excussum trânsfîxit spoliîsque lêctîs {50}

in castra ad patrem vênit. Extemplô fîlium âversâtus

cônsul mîlitês classicô advocat. Quî postquam

frequentês convênêre, "Quandôquidem" inquit "tû,

fîlî, contrâ imperium cônsulis pûgnâstî, oportet[4]

dîsciplînam, quam solvistî, poenâ[5] tuâ restituâs. {55}

Trîste exemplum, sed in[6] posterum salûbre iuventûtî

eris. Î,[7] lîctor, dêligâ[8] ad pâlum." Metû omnês

obstupuêre; sed postquam cervîce caesâ fûsus est cruor, in questûs

et lâmenta êrûpêre.[9] Mânliô Rômam redeuntî seniôrês tantum

obviam exiêrunt: iuventûs et tunc eum et omnî[10] deinde vîtâ {60}

exsecrâta est.

[Illustration: LÎCTOR]

Operae pretium erit aliud sevêritâtis dîsciplînae Rômânae

exemplum prôferre, simul ut appâreat quam facile sevêritâs in[11]

crûdêlitâtem et furôrem abeat. Cn. Pîsô fuit[12] vir â multîs vitiîs

integer, sed prâvus et cuî[13] placêbat prô cônstantiâ rigor. Is {65}

cum îrâtus ad mortem dûcî iussisset mîlitem, quasi[14] interfêcisset

commîlitônem, cum quô êgressus erat ê castrîs et sine quô redierat,

rogantî[15] tempus aliquod ad conquîrendum[16] nôn dedit.

Damnâtus mîles extrâ castrôrum vâllum ductus est et iam cervîcem

porrigêbat, cum subitô appâruit ille commîlitô, quî occîsus[17] {70}

[[34]]

dîcêbâtur. Tunc centuriô suppliciô praepositus condere gladium

carnificem iubet. Ambô commîlitônês alter alterum complexî

ingentî concursû et mâgnô gaudiô exercitûs dêdûcuntur ad Pîsônem.

Ille cônscendit tribûnal furêns et utrumque ad mortem {74}

dûcî iubet, adicit et centuriônem, quî damnâtum mîlitem redûxerat,

haec praefâtus[1]: "Tê morte plectî iubeô, quia iam damnâtus

es; tê, quia causa damnâtiônis commîlitônî fuistî; tê, quia

iussus occîdere mîlitem imperâtôrî[2] nôn pâruistî."

Cêterum Mânliânae gentis[3] propriam ferê fuisse[4] illam in

fîliôs acerbitâtem alius Mânlius, illîus dê quô suprâ dîximus {80}

nepôs, ostendit. Cum Macedonum lêgâtî Rômam vênissent

conquestum[5] dê Sîlânô, Mânliî Torquâtî fîliô, quod praetor[6]

prôvinciam

expîlâsset,[7] pater, avîtae sevêritâtis hêrês, petiit â patribus[8]

cônscrîptîs nê quid dê eâ rê statuerent, antequam ipse înspexisset

Macedonum et fîliî suî causam. Id â senâtû libenter concessum {85}

est virô summae[9] dîgnitâtis, cônsulârî iûrisque cîvîlis perîtissimô.

Itaque, înstitûtâ domî côgnitiône causae, sôlus per tôtum bîduum

utramque partem audiêbat ac tertiô diê prônûntiâvit fîlium suum

vidêrî nôn tâlem fuisse in prôvinciâ, quâlês êius mâiôrês fuissent,

et in cônspectum suum deinceps venîre vetuit. Tam trîstî patris {90}

iûdiciô perculsus[10] lûcem[11] ulterius intuêrî nôn sustinuit et

proximâ[12] nocte vîtam suspendiô fînîvit. Perêgerat[13] Torquâtus

sevêrî

et religiôsî iûdicis partês,[14] satisfactum erat reî pûblicae,

habêbat

ultiônem Macedonia, at nôndum erat înflexus patris rigor. Igitur {94}

nê[15] exsequiîs quidem fîliî interfuit, ut patribus môs erat apud

[[35]]

Rômânôs, et eô ipsô diê, quô fûnus êius dûcêbâtur, aurês, ut

solêbat, volentibus cônsulere sê dê iûre praebuit.

[Footnotes: XIII (pages 30-34)

30.8: Cf. p. 3, n. 4.

30.9: #patrî . . . esse#: 'that a day had been set against his

father (for trial),' i.e. 'that his father had been summoned to

appear for trial.' Among the charges against the elder Manlius was

that of cruelty to his son. #patrî# is a dat. of disadvantage.

30.10: #cêpit . . . laudâbile#: 'he formed a plan (which, though

it gave token) of a rough and uncouth temper (was) nevertheless

commendable by reason of the filial devotion (which it showed).'

For #quidem . . . sed#, cf. p. 10, n. 10. #animî# is a genitive of

quality or description with #cônsilium#.

30.11: #ad Pompônium# = 'to (the house of) Pomponius.'

30.12: = a temporal clause: 'when he had been ushered in.'

30.13: For the mood, cf. p. 29, n. 16.

31.1: #quîppe quî#: 'since indeed he,' etc. #quî# = _cum is_

(cf. p. 4, n. 3), and the relative clause has its verb in the

subjunctive because it expresses a reason: H 592, 1 (517, 3, 1)):

M 840: A 320, _e_, N. 1: G 633: B 283, 3, _a_.

31.2: dat. of advantage.

31.3: #eô# = 'for this reason,' explained by #quod . . .

âvertisset#.

31.4: #mâiôrî fuit honôrî#: 'was all the more credit'; cf. p. 25,

n. 6.

31.5: In the fifth century B.C. the Gauls left their homes in

northwestern Europe, and, crossing the Alps, gained control of the

fertile valley of the Po. Hence that part of the Italian peninsula

was called Gallia Cisalpina. Thence they made raids into the lands

to the south.

31.6: With #tertium# sc. _ab urbe Rômâ_. On all the roads leading

from Rome milestones were set up to mark the distance from the

gate in the Servian Wall (see map, p. xxviii), by which the road

issued from the capital.

31.7: Sc. _duôrum exercituum_, i.e. 'between the two armies.'

31.8: #quam . . . potuit#: cf. p. 26, n. 10.

31.9: subjunctive of exhortation or command: H 559, 1 (484, II):

M 713: A 266: G 263, 3: B 274.

31.10: #Iniussû tuô#: 'without your consent.'

31.11: subjunctive in an ideal condition: H 576 (509): M 936:

A 307, _b_: G 596: B 303.

31.12: In 388 B.C. the Gauls had captured and destroyed all of

Rome save the Capitol, which was commanded by M. Manlius, the

father of Titus. He was aroused one night by the cackling of the

sacred geese, to find that the Gauls had climbed by a secret path,

and had almost effected an entrance. He awoke the garrison, hurled

the foremost Gauls back upon their companions, and thus saved the

Capitol.

32.1: #macte virtûte . . . estô#: lit., 'be glorified in

(respect of) your valor.' The phrase is in part an expression of

commendation, like our 'bravo!' in part a prayer, like 'success

attend thee!'

32.2: A straight, two-edged sword, not more than two feet long,

used for thrusting rather than for striking. The Gallic sword was

long and without point.

32.3: = _cingit sê_, i.e. 'girds himself,' not 'is girded.'

32.4: 'nearer,' i.e. hand to hand.

32.5: _cônsistô_. What tense?

32.6: #ûnô alterôque îctû#: 'with one stroke after the other';

i.e. he killed him with two quick blows.

32.7: Sc. _eî_, and render 'from him as he lay (dead).' See p. 17,

n. 4.

32.8: _respergô_.

32.9: What case?

32.10: In its compounds, _dare_ more often = 'to put' than 'to

give.'

32.11: #pavor cum admîrâtiône# = _pavor et admîrâtiô_; cf. _mentês

cum oculîs_, II, 12.

32.12: #nê quis . . . pûgnâret#: 'that no one should fight.' For

the subjunctive, see p. 9, n. 6.

32.13: Subject of #accessisset#. For its position, see p. 19,

n. 7.

32.14: _âgnôscô_.

32.15: #dêtrêctandî . . . pudor#: 'his unwillingness to decline

the fight.' A literal translation would be impossible. _Pudor_

implies that he was ashamed to decline lest his refusal should be

attributed to cowardice.

33.1: _oblivîscor_.

33.2: dependent on #oblîtus#: H 454 (406, II): M 588: A 219, 1:

G 376: B 206, 1.

33.3: #excussum trânsfîxit#: cf. p. 2, n. 8.

33.4: #oportet restituâs#: 'it is fitting that you restore.'

_Oportet_ is construed either with the infinitive or with the

subjunctive of result with _ut_ omitted.

33.5: Why abl.?

33.6: #in posterum# (cf. p. 4, n. 9) = 'for the future.'

33.7: Imperative of _eô_.

33.8: Cf. _Stâbant ad pâlum dêligâti_, IX, 21.

33.9: _êrumpô_.

33.10: #omnî . . . vîtâ#: 'throughout his whole subsequent life.'

In this sense the simple acc., or the acc. with _per_ is far more

common. #deinde#, standing between an adj. and a noun, may be

rendered by an adj.: cf. p. 10, n. 14.

33.11: #in . . . abeat#: 'passes over into,' 'degenerates into.'

33.12: #fuit . . . sed#: we would say, 'was, to be sure, . . .

but, after all,' i.e. 'although he was . . . yet.' In this sense

_quidem . . . sed_ is commonly used: cf. p. 10, n. 10.

33.13: H 426 (385, I): M 531: A 227: G 346: B 187, II.

33.14: Cf. p. 3, n. 6.

33.15: Sc. _mîlitî_, and join with _dedit_.

33.16: Sc. _commîlitônem_.

33.17: Sc. _esse_.

34.1: _praefor_.

34.2: H 426 (385): M 531: A 227: G 346: B 187, II.

34.3: Join with _propriam_. _Proprius_, like _similis_, is

construed with both the gen. and the dat.

34.4: dependent on #ostendit#, l. 81.

34.5: supine of _conqueror_, expressing purpose. Cf. p. 5, n. 20.

34.6: 'when praetor,' or 'during his praetorship.'

34.7: Many, indeed most, governors of provinces enriched

themselves by extortion.

34.8: See Vocab., _cônscrîptus_.

34.9: #summae . . . perîtissimô#: these words contain the reasons

why #Id . . . concessum est#.

34.10: _percellô_.

34.11: #lûcem . . . sustinuit#: 'he refused to live longer.' How

literally?

34.12: The context must determine whether #proximâ nocte# = 'the

next night' or 'last night.'

34.13: _pergô_.

34.14: 'role.' This meaning of _partês_ is borrowed from the

theater.

34.15: #nê . . . quidem# is a very strong negative, and generally

emphasizes some word or phrase placed between the _nê_ and the

_quidem_.]

#XIV. Publius Decius# [[stripped text]]

P. Decius, Valerio Maximo et Cornelio Cosso consulibus, tribunus militum

fuit. Exercitu Romano in angustiis Gauri montis clauso Decius editum

collem conspexit imminentem hostium castris. Accepto praesidio verticem

occupavit, hostes terruit, consuli spatium dedit ad subducendum agmen in

aequiorem locum. Ipse, colle, quem insederat, undique armatis

circumdato, intempesta nocte per medias hostium custodias somno

oppressas incolumis evasit. Qua re ab exercitu donatus est corona

civica, quae dabatur ei, qui cives in bello servasset. Consul fuit bello

Latino cum Manlio Torquato. Hoc bello cum utrique consuli somnio

obvenisset eos victores futuros, quorum dux in proelio cecidisset,

convenit inter eos uti, utrius cornu in acie laboraret, is diis se

Manibus devoveret. Inclinante sua parte Decius se et hostes diis Manibus

devovit. Armatus in equum insiluit ac se in medios hostes immisit:

corruit obrutus telis et victoriam suis reliquit.

#XIV. Pûblius Decius# [[as printed]]

[Sidenote: B.C. 343.]

[Sidenote: B.C. 340.]

[Illustration: CORÔNA CÎVICA]

P. Decius,[1] Valeriô[2] Mâximô et Cornêliô Cossô cônsulibus,

tribûnus mîlitum fuit. Exercitû Rômânô in angustiîs Gaurî

montis clausô[3] Decius êditum collem cônspexit imminentem

hostium castrîs. Acceptô praesidiô verticem[4] occupâvit, hostês

terruit, cônsulî spatium dedit ad subdûcendum âgmen in aequiôrem {5}

locum. Ipse, colle, quem însêderat,[5] undique

armâtîs circumdatô, intempestâ nocte

per[6] mediâs hostium cûstôdiâs somnô oppressâs[7]

incolumis êvâsit. Quâ rê ab exercitû

dônâtus est corônâ cîvicâ, quae dabâtur eî, {10}

quî cîvês in bellô servâsset. Cônsul fuit bellô

Latînô cum Mânliô[8] Torquâtô. Hôc

bellô cum[9] utrîque cônsulî somniô obvênisset

eôs victôrês futûrôs, quôrum dux in proeliô cecidisset,

convênit inter eôs utî, utrîus cornû in aciê labôrâret, is diîs[10]

sê Mânibus dêvovêret. Inclînante suâ parte Decius sê et hostês {16}

diîs Mânibus dêvôvit.[11] Armâtus in equum însiluit ac sê in mediôs

hostês immîsit: corruit obrutus têlîs et victôriam suîs relîquit.

[Footnotes: XIV (page 35)

35.1: His full name was P. Decius Mus.

35.2: #Valeriô . . . cônsulibus#: 'in the consulship of,' etc. For

the abl. abs. consisting of two nouns, see H 489 (431, 4): M 639:

A 255, _a_: G 409: B 227, 1. For another method of dating events,

cf. XII, 1.

35.3: _claudô_.

35.4: Sc. _collis_.

35.5: _însideô_.

35.6: #per . . . cûstôdiâs#: 'through the _midst of_ the enemy's

pickets.' Cf. l. 17, #in mediôs hostês#, 'against the enemy's

center.' Note the difference between the Latin and the English

idioms. H 497, 4 (440, N. 1-2): M 565: A 193: G 291, R. 2:

B 241, 1.

35.7: _opprimô_.

35.8: Cf. XIII, 41.

35.9: #cum . . . obvênisset#: 'when the two consuls had dreamed.'

How literally? The subject of #obvênisset# is #eôs . . .

cecidisset#. So the subject of #convênit# is #utî . . .

dêvovêret#.

35.10: See Vocab., _Mânês_.

35.11: Decius' act was called #dêvôtiô#, and proceeded from the

idea that for the victim which the Manes seemed to be claiming

another might be substituted. According to Livy, Decius used this

formula: "As a substitute for the commonwealth, the army, the

legions, and the allies of the Roman people I devote to the Manes

myself and the legions and allies of the enemy."]

#XV. Manius Curius# [[stripped text]]

Manius Curius contra Samnites profectus eos ingentibus proeliis vicit.

In quo bello cum permultum agri hominumque maximam vim cepisset, ipse

inde ditari adeo noluit, ut, cum interversae pecuniae argueretur,

catillo ligneo, quo uti ad sacrificia consueverat, in medium prolato

iuraret se nihil amplius de praeda hostili in domum suam convertisse.

Curio ad focum sedenti in agresti scamno et ex ligneo catillo cenanti

cum magnum auri pondus Samnites attulissent, repudiati ab eo sunt

dixitque non aurum habere sibi praeclarum videri, sed iis qui haberent

aurum imperare. Quo responso Curius Samnitibus ostendit se neque acie

vinci neque pecunia corrumpi posse. Agri capti septena iugera populo

viritim divisit; cumque ipsi senatus iugera quinquaginta adsignaret,

plus accipere noluit quam singulis civibus erat datum, dixitque

perniciosum esse civem, qui eo, quod reliquis tribueretur, contentus non

esset.

Postea consul creatus adversus Pyrrhum missus est: cumque in Capitolio

delectum haberet et iuniores taedio belli nomina non darent, coniectis

in urnam omnium tribuum nominibus primum nomen urna extractum citari

iussit et cum adulescens non responderet, bona eius hastae subiecit,

deinde cum is questus de iniuria consulis tribunos plebis appellasset,

ipsum quoque vendidit, nihil opus esse rei publicae eo cive, qui

nesciret parere, dicens. Neque tribuni plebis adulescenti auxilio

fuerunt; posteaque res in consuetudinem abiit, ut delectu rite acto, qui

militiam detrectaret, in servitutem venderetur. Hoc terrore ceteri

adacti nomina promptius dederunt.

His copiis Curius Pyrrhi exercitum cecidit deque eo rege triumphavit.

Insignem triumphum fecerunt quattuor elephanti cum turribus suis, tum

primum Romae visi. Victus rex relicto Tarenti praesidio in Epirum

revertit. Cum autem bellum renovaturus putaretur, Manium Curium iterum

consulem fieri placuit. Sed inopinata mors regis Romanos metu liberavit.

Pyrrhus enim, dum Argos oppugnat, urbem iam ingressus a iuvene quodam

Argivo lancea leviter vulneratus est. Mater adulescentis, anus

paupercula, cum aliis mulieribus e tecto domus proelium spectabat; quae

cum vidisset Pyrrhum in auctorem vulneris sui magno impetu ferri,

periculo filii sui commota protinus tegulam corripuit et utraque manu

libratam in caput regis deiecit.

[[36]]

#XV. Mânius Curius# [[as printed]]

Mânius Curius contrâ Samnîtês profectus[1] eôs ingentibus proeliîs

vîcit.[2] In quô bellô cum permultum agrî[3] hominumque[3]

mâximam vim[4] cêpisset,[5] ipse inde[6] dîtârî adeô[7] nôluit, ut,

cum {3}

interversae[8] pecûniae arguerêtur, catîllô[9] lîgneô, quô[10] ûtî ad

sacrificia cônsuêverat,[11] in medium prôlâtô iûrâret sê nihil amplius

dê praedâ hostîlî in domum suam convertisse. Curiô[12] ad focum {6}

sedentî in agrestî scamnô et ex lîgneô catîllô cênantî cum mâgnum

aurî pondus Samnîtês attulissent,[13] repudiâtî ab eô sunt dîxitque

nôn[14] aurum habêre[15] sibi praeclârum vidêrî, sed iîs quî habêrent

aurum imperâre.[15] Quô respônsô Curius Samnîtibus ostendit sê {10}

neque aciê vincî neque pecûniâ corrumpî posse. Agrî captî septêna

iûgera populô virîtim dîvîsit[16]; cumque ipsî senâtus iûgera

quînquâgintâ adsîgnâret, plûs accipere nôluit quam singulîs cîvibus

erat datum, dîxitque perniciôsum esse cîvem,[17] quî eô,[18] quod

reliquîs tribuerêtur, contentus nôn esset.[19] {15}

Posteâ cônsul creâtus adversus Pyrrhum missus est: cumque

in Capitôliô dêlêctum habêret et iûniôrês taediô[20] bellî nômina[21]

nôn darent, coniectîs in ûrnam omnium tribuum nôminibus

prîmum[22] nômen ûrnâ extrâctum citârî iussit et cum adulêscêns nôn

respondêret, bona[23] êius hastae subiêcit, deinde cum is {20}

[[37]]

questus[1] dê iniûriâ cônsulis tribûnôs[2] plêbis appellâsset, ipsum

quoque

vêndidit, nihil[3] opus esse reî pûblicae eô cîve,[4] quî nescîret

pârêre, dîcêns. Neque tribûnî plêbis adulêscentî[5] auxiliô[5]

fuêrunt;

posteâque rês[6] in cônsuêtûdinem abiit, ut dêlêctû rîte âctô, {24}

quî[7] mîlitiam dêtrêctâret, in servitûtem vênderêtur. Hôc[8] terrôre

cêterî adâctî[9] nômina prômptius dedêrunt.

[Illustration: ELEPHANT]

Hîs côpiîs Curius Pyrrhî exercitum cecîdit[10] dêque eô rêge

triumphâvit. Însîgnem[11] triumphum fêcêrunt quattuor elephantî

cum turribus suîs, tum prîmum Rômae[12]

vîsî. Victus rêx relîctô Tarentî[12] praesidiô {30}

in Êpîrum revertit. Cum[13] autem

bellum renovâtûrus putârêtur, Mânium

Curium iterum cônsulem fierî placuit.[14]

Sed inopînâta mors rêgis Rômânôs metû

lîberâvit. Pyrrhus enim, dum Argôs {35}

oppûgnat,[15] urbem iam ingressus â iuvene

quôdam Argîvô lanceâ leviter vulnerâtus

est. Mâter adulêscentis, anus paupercula,

cum aliîs mulieribus ê têctô domûs proelium

spectâbat; quae cum vîdisset Pyrrhum in auctôrem vulneris {40}

suî mâgnô impetû ferrî,[16] perîculô fîliî suî commôta prôtinus

têgulam

corripuit et utrâque manû lîbrâtam[17] in caput rêgis dêiêcit.

[Footnotes: XV (pages 36-37)

36.1: _proficîscor_.

36.2: _vincô_.

36.3: partitive gen.: cf. p. 30, n. 2.

36.4: Cf. p. 4, n. 11.

36.5: _capiô_.

36.6: i.e. from the _ager_, or the money derived from the sale of

the _hominês_.

36.7: Cf. p. 26, n. 8.

36.8: See p. 5, n. 15; cf. also H 456 (409, II): M 582: A 220:

G 378: B 208, 1.

36.9: #catîllô . . . prôlâtô# (_prôferô_) #iûrâret# = _catîllum

prôferret et iûrâret_. Cf. p. 2, n. 8.

36.10: H 477, I (421, I): M 253: A 249: G 407: B 218, 1.

36.11: _cônsuêscô_.

36.12: Join with #attulissent#.

36.13: _adferô_.

36.14: #nôn . . . imperâre#: 'it was not the having gold that

seemed to him glorious, but the ruling over those who had it.'

Give Curius' exact words.

36.15: subjects of #vidêrî#: cf. p. 6, n. 16.

36.16: = _distribuit_.

36.17: We would say, '_that_ citizen.'

36.18: H 476, 1 (421, III): M 629: A 254, _b_, 2: G 401, N. 6:

B 219.

36.19: Why subjunctive?

36.20: abl. of cause.

36.21: _nômina dare_ = to hand in one's name to a recruiting

officer, i.e. 'to volunteer.'

36.22: #prîmum nômen#: i.e. the man whose name was first drawn.

36.23: #bona . . . subiêcit#: i.e. he sold his goods at auction.

At Roman auctions, especially of booty taken in war, a spear was

set in the ground, just as nowadays a flag is exposed.

37.1: _queror_.

37.2: The _tribûnî plêbis_ had been created for the express

purpose of protecting the people from unjust treatment by the

patrician magistrates, especially the consuls. They could veto the

acts of any magistrate.

37.3: #nihil# (adv. acc.) #. . . cîve#: 'the state had no need of

that citizen.'

37.4: abl. with #opus#: H 477, III (414, IV): M 646: A 243, _e_:

G 406: B 218, 2.

37.5: For the two datives see p. 25, n. 6.

37.6: #rês . . . âbiit#: i.e. it became a regular custom. Cf.

_sevêritâs . . . abeat_, XIII, 63.

37.7: 'whoever.'

37.8: #Hôc terrôre#: i.e. 'by the terror occasioned by this

(act).'

37.9: _adigô_.

37.10: At Beneventum, 275 B.C.

37.11: #Însîgnem . . . elephantî#: 'this triumph was made notable

by the presence of four elephants.' How literally?

37.12: Cf. p. 25, n. 7.

37.13: #Cum . . . putârêtur#: with #renovâtûrus# sc. _esse_. For

the personal construction, see p. 7, n. 12.

37.14: Sc. _populô Rômânô_. Its subject is the clause #Mânium

. . . fierî#; hence the infin. #fierî#.

37.15: '_was_ besieging.' Cf. p. 3, n. 14.

37.16: 'rushing.' How literally?

37.17: #lîbrâtam . . . dêiêcit# = _lîbrâvit et dêiêcit_.]

#XVI. Gaius Duilius# [[stripped text]]

Gaius Duilius Poenos navali pugna primus devicit. Qui cum videret naves

Romanas a Punicis velocitate superari, manus ferreas sive corvos,

machinam ad comprehendendas hostium naves tenendasque utilem,

excogitavit. Quae manus ubi hostilem apprehenderant navem, superiecto

ponte transgrediebatur Romanus et in ipsorum ratibus comminus

dimicabant, unde Romanis, qui robore praestabant, facilis victoria fuit.

Celeriter sunt expugnatae naves Punicae triginta, in quibus etiam

praetoria septiremis capta est, mersae tredecim.

Duilius victor Romam reversus primus navalem triumphum egit. Nulla

victoria Romanis gratior fuit, quod invicti terra iam etiam mari

plurimum possent. Itaque Duilio concessum est, ut per omnem vitam

praelucente funali et praecinente tibicine a cena rediret.

Hannibal, dux classis Punicae, e navi quae iam capiebatur, in scapham

saltu se demittens Romanorum manus effugit. Veritus autem, ne in patria

classis amissae poenas daret, civium odium astutia avertit, nam ex illa

infelici pugna priusquam cladis nuntius domum perveniret quendam ex

amicis Carthaginem misit. Qui postquam curiam intravit, "Consulit"

inquit "vos Hannibal, cum dux Romanorum magnis copiis maritimis

instructis advenerit, num cum eo confligere debeat?" Acclamavit

universus senatus non esse dubium quin confligi oporteret. Tum ille

"Conflixit" inquit "et superatus est." Ita non potuerunt factum damnare,

quod ipsi fieri debuisse iudicaverant. Sic Hannibal victus crucis

supplicium effugit: nam eo poenae genere dux re male gesta apud Poenos

adficiebatur.

[[38]]

#XVI. Gâius Duîlius# [[as printed]]

Gâius Duîlius Poenôs nâvâlî pûgnâ prîmus[1] dêvîcit.

Quî cum vidêret nâvês Rômânâs â Pûnicîs

vêlôcitâte superârî, manûs ferreâs sîve corvôs,

mâchinam ad comprehendendâs hostium nâvês

tenendâsque ûtilem, excôgitâvit. Quae[2] manûs ubi {5}

hostîlem apprehenderant nâvem, superiectô ponte

trânsgrediêbâtur Rômânus[3] et in ipsôrum[4] ratibus

comminus dîmicâbant, unde[5] Rômânîs, quî rôbore

praestâbant, facilis victôria fuit. Celeriter sunt

expûgnâtae nâvês Pûnicae trîgintâ, in quibus etiam {10}

praetôria[6] septirêmis[7] capta est, mersae[8] tredecim.

[Illustration: COLUMNA RÔSTRÂTA OF DUÎLIUS]

Duîlius victor Rômam reversus prîmus

nâvâlem triumphum êgit. Nûlla victôria

Rômânîs grâtior fuit, quod[9] invictî terrâ

iam etiam marî plûrimum[10] possent.[9] Itaque {15}

Duîliô concessum est, ut per omnem vîtam

praelûcente fûnâli et praecinente tîbîcine â

cênâ redîret.[11]

[Illustration: TÎBÎCEN]

Hannibal, dux classis Pûnicae, ê nâvî

quae iam capiêbâtur, in scapham saltû sê dêmittêns Rômânôrum {20}

manûs effûgit. Veritus autem, nê[12] in patriâ classis[13] âmissae

[[39]]

poenâs daret, cîvium odium âstûtiâ âvertit, nam ex illâ înfêlîcî

pûgnâ priusquam[1] clâdis nûntius domum[2] pervenîret[1] quendam

ex amîcîs Carthâginem[2] mîsit. Quî postquam cûriam intrâvit,

"Cônsulit" inquit "vôs Hannibal, cum[3] dux Rômânôrum mâgnîs {25}

côpiîs maritimîs înstrûctîs advênerit,[3] num cum eô cônflîgere

dêbeat?" Acclâmâvit ûniversus senâtus nôn esse dubium quîn[4]

cônflîgî oportêret. Tum ille "Cônflîxit" inquit "et superâtus

est." Ita nôn potuêrunt factum damnâre, quod ipsî fierî dêbuisse

iûdicâverant. Sîc Hannibal victus crucis supplicium effûgit: {30}

nam eô[5] poenae genere dux rê[6] male gestâ apud Poenôs

adficiêbâtur.

[Footnotes: XVI (pages 38-39)

38.1: #prîmus dêvîcit#: 'was the first (Roman) to conquer.' Cf.

_prîmus êgit_, l. 12. H 497, and 1 (443 and 1): A 191: G 325, R.

6: B 239. Such a phrase as _prîmus fuit dêvincere_ is never used

by good writers.

38.2: 'These'; cf. p. 4, n. 3.

38.3: a collective noun: 'the Romans.'

38.4: Sc. _hostium_.

38.5: = 'and as a consequence.'

38.6: Cf. _rêgius_, I, 17. The Romans applied the term _praetor_

to the commander of any foreign force.

38.7: Sc. _nâvis_. At this time Carthaginian ships generally had

five banks of oars. In building the fleet commanded by Duilius,

the Romans, it is said, took as their model a Carthaginian vessel

which had been wrecked on the coast of Italy.

38.8: _mergô_; sc. _sunt_.

38.9: Cf. p. 14, n. 1.

38.10: 'were supreme'; cf. p. 23, n. 1.

38.11: In commemoration also of the victory the Columna Rôstrâta

was erected in the Forum.

38.12: #nê . . . daret#: a clause of purpose, dependent on

#veritus#: H 567 (498, III) M 897: A 331, _f_: G 550: B 296, 2.

38.13: #classis âmissae#: 'for losing the fleet'; see p. 5, n. 15.

39.1: Cf. p. 12, n. 5.

39.2: Why accusative?

39.3: causal subjunctive.

39.4: _quîn_ with a subjunctive of result is regularly used after

negative expressions of doubt: H 595, 1 (504, 3, 2): M 913: A 332,

_g_, R.: G 555, 2: B 298.

39.5: #eô . . . adficiêbâtur#: 'in that way . . . was punished.'

How literally?

39.6: #rê male gestâ#: 'if unsuccessful.' How literally?]

#XVII. Marcus Atilius Regulus# [[stripped text]]

Marcus Regulus cum Poenos magna clade adfecisset, Hanno Carthaginiensis

ad eum venit, quasi de pace acturus, re vera ut tempus extraheret, donec

novae copiae ex Africa advenirent. Is ubi ad consulem accessit, exortus

est militum clamor auditaque vox, idem huic faciendum esse, quod paucis

ante annis Cornelio consuli a Poenis factum esset. Cornelius enim, velut

in conloquium per fraudem evocatus, a Poenis comprehensus erat et in

vincula coniectus. Iam Hanno timere incipiebat, sed periculum astuto

responso avertit: "Hoc vero" inquit "si feceritis, nihilo eritis Afris

meliores." Consul tacere iussit eos, qui par pari referri volebant, et

conveniens gravitati Romanae responsum dedit: "Isto te metu, Hanno,

fides Romana liberat." De pace, quia neque Poenus serio agebat et consul

victoriam quam pacem malebat, non convenit.

Regulus deinde in Africam primus Romanorum ducum traiecit. Clypeam urbem

et trecenta castella expugnavit, neque cum hominibus tantum, sed etiam

cum monstris dimicavit. Nam cum ad flumen Bagradam castra haberet,

anguis mira magnitudine exercitum Romanorum vexabat; multos milites

ingenti ore corripuit; plures caudae verbere elisit; nonnullos ipso

pestilentis halitus adflatu exanimavit. Neque is telorum ictu perforari

poterat, durissima squamarum lorica omnia tela facile repellente.

Confugiendum fuit ad machinas advectisque ballistis et catapultis, velut

arx quaedam munita, deiciendus hostis fuit. Tandem saxorum pondere

oppressus iacuit, sed cruore suo flumen corporisque pestifero adflatu

vicina loca infecit Romanosque castra inde submovere coegit. Corium

beluae, centum et viginti pedes longum, Romam misit Regulus.

Huic ob res bene gestas imperium in annum proximum prorogatum est. Quod

ubi cognovit Regulus, scripsit senatui vilicum suum in agello, quem

septem iugerum habebat, mortuum esse et servum, occasionem nactum,

aufugisse ablato instrumento rustico ideoque petere se ut sibi successor

in Africam mitteretur, ne, deserto agro, non esset unde uxor et liberi

alerentur. Senatus, acceptis litteris, res quas Regulus amiserat publica

pecunia redimi iussit, agellum colendum locavit, alimenta coniugi ac

liberis praebuit. Regulus deinde multis proeliis Carthaginiensium opes

contudit eosque pacem petere coegit. Quam cum Regulus nollet nisi

durissimis condicionibus dare, a Lacedaemoniis illi auxilium petierunt.

Lacedaemonii Xanthippum, virum belli peritissimum, Carthaginiensibus

miserunt, a quo Regulus victus est ultima pernicie: nam duo tantum milia

hominum ex omni Romano exercitu refugerunt et Regulus ipse captus et in

carcerem coniectus est. Inde Romam de permutandis captivis missus est

dato iureiurando. ut, si non impetrasset, rediret ipse Carthaginem. Qui

cum Romam venisset, inductus in senatum mandata exposuit; sententiam ne

diceret recusavit; quamdiu iureiurando hostium teneretur, se non esse

senatorem. Iussus tamen sententiam dicere, negavit esse utile captivos

Poenos reddi, illos enim adulescentes esse et bonos duces, se iam

confectum senectute. Cuius cum valuisset auctoritas, captivi retenti

sunt, ipse, cum retineretur a propinquis et amicis, tamen Carthaginem

rediit: neque vero tunc ignorabat se ad crudelissimum hostem et ad

exquisita supplicia proficisci, sed iusiurandum conservandum putavit.

Reversum Carthaginienses omni cruciatu necaverunt: palpebris enim

resectis aliquamdiu in loco tenebricoso tenuerunt: deinde cum sol esset

ardentissimus, repente eductum intueri caelum coegerunt; postremo in

arcam ligneam, undique clavis praeacutis horrentem et tam angustam, ut

erectus perpetuo manere cogeretur, incluserunt. Ita dum fessum corpus,

quocumque inclinabat, stimulis ferreis confoditur, vigiliis et dolore

continuo interemptus est. Hic fuit Atilii Reguli exitus, ipsa vita

clarior et inlustrior.

#XVII. Mârcus Atîlius Rêgulus# [[as printed]]

[Sidenote: B.C. 256.]

Mârcus Rêgulus cum Poenôs mâgnâ clâde[7] adfêcisset, Hannô

Carthâginiênsis ad eum vênit, quasi dê pâce âctûrus,[8] rê

vêrâ ut[8] tempus extraheret,[8] dônec[9] novae côpiae ex Âfricâ

advenîrent.[9] Is ubi ad cônsulem accessit, exortus[10] est mîlitum

clâmor audîtaque vôx, idem[11] huîc faciendum esse, quod paucîs {5}

ante annîs[12] Cornêliô cônsulî â Poenîs factum esset. Cornêlius

enim, velut in conloquium per fraudem êvocâtus, â Poenîs

comprehênsus erat et in vincula coniectus. Iam Hannô timêre

incipiêbat, sed perîculum âstûtô respônsô âvertit: "Hôc vêrô" inquit

[[40]]

"sî fêceritis,[1] nihilô[2] eritis Âfrîs[3] meliôrês." Cônsul tacêre

iussit eôs, quî pâr[4] parî referrî volêbant, et conveniêns[5]

gravitâtî {11}

Rômânae respônsum dedit: "Istô tê metû, Hannô, fidês Rômâna

lîberat." Dê pâce, quia neque Poenus sêriô agêbat et cônsul

victôriam quam pâcem mâlêbat, nôn convênit.

Rêgulus deinde in Âfricam prîmus[6] Rômânôrum ducum trâiêcit. {15}

Clypeam urbem et trecenta[7] castella expûgnâvit, neque[8]

cum hominibus tantum, sed etiam cum mônstrîs dîmicâvit. Nam

cum ad flûmen Bagradam castra habêret, anguis mîrâ mâgnitûdine

exercitum Rômânôrum vexâbat; multôs mîlitês ingentî ôre corripuit;

plûrês caudae verbere êlîsit[9]; nônnûllôs ipsô pêstilentis {20}

hâlitûs adflâtû exanimâvit. Neque is têlôrum îctû perforârî

poterat, dûrissimâ[10] squâmârum lôrîcâ omnia têla facile repellente.

Cônfugiendum[11] fuit ad mâchinâs advectîsque ballistîs[12] {23}

et catapultîs, velut[13] arx quaedam mûnîta, dêiciendus hostis fuit.

Tandem saxôrum pondere oppressus[14] iacuit, sed cruôre suô flûmen

corporisque pêstiferô adflâtû vîcîna loca înfêcit Rômânôsque castra

inde submovêre coêgit.[15] Corium bêluae, centum et vîgintî pedês[16]

longum, Rômam mîsit Rêgulus.

Huîc ob rês[17] bene gestâs imperium in annum proximum prôrogâtum

[[41]]

est. Quod ubi côgnôvit Rêgulus, scrîpsit senâtuî vîlicum {30}

suum in agellô, quem septem iûgerum[1] habêbat, mortuum esse et

servum, occâsiônem nactum,[2] aufûgisse ablâtô înstrûmentô[3]

rûsticô ideôque petere sê ut sibi[4] successor in Âfricam mitterêtur,

nê, dêsertô agrô, nôn esset unde[5] uxor et lîberî alerentur.[6] {34}

Senâtus, acceptîs litterîs, rês quâs Rêgulus âmîserat pûblicâ pecûniâ

redimî iussit, agellum colendum[7] locâvit, alimenta[8] coniugî ac

lîberîs praebuit. Rêgulus deinde multîs proeliîs Carthâginiênsium

opês contudit[9] eôsque pâcem petere coêgit. Quam cum

Rêgulus nôllet nisi dûrissimîs condiciônibus[10] dare, â

Lacedaemoniîs illî auxilium petiêrunt. {40}

[Sidenote: B.C. 255]

[Sidenote: B.C. 251]

Lacedaemoniî Xanthippum, virum bellî perîtissimum, Carthâginiênsibus

mîsêrunt, â quô Rêgulus victus est ûltimâ perniciê[10]:

nam duo tantum mîlia hominum ex omnî Rômânô

exercitû refûgêrunt et Rêgulus ipse captus et in carcerem

coniectus est. Inde Rômam dê permûtandîs captîvîs missus {45}

est datô iûreiûrandô. ut,[11] sî nôn impetrâsset,[12] redîret ipse

Carthâginem. Quî cum Rômam vênisset, inductus in senâtum

mandâta exposuit; sententiam[13] nê dîceret recûsâvit; quamdiû[14]

iûreiûrandô hostium tenêrêtur, sê nôn esse senâtôrem. Iûssus

tamen sententiam dîcere, negâvit[15] esse ûtile captîvôs Poenôs {50}

[[42]]

reddî, illôs enim adulêscentês esse et bonôs ducês, sê iam

cônfectum[1] senectûte. Cûius cum[2] valuisset auctôritâs, captîvî

retentî sunt, ipse, cum retinêrêtur â propinquîs et amîcîs, tamen

Carthâginem rediit: neque vêrô tunc îgnôrâbat sê ad crûdêlissimum

hostem et ad exquîsîta supplicia proficîscî, sed iûsiûrandum {55}

cônservandum[3] putâvit. Reversum[4] Carthâginiênsês omnî

cruciâtû necâvêrunt: palpebrîs enim resectîs aliquamdiû in locô

tenebricôsô tenuêrunt: deinde cum sôl esset ârdentissimus, repente

êductum intuêrî caelum coêgêrunt; postrêmô in arcam lîgneam,

undique clâvîs praeacûtîs horrentem et tam angustam, ut êrêctus {60}

perpetuô manêre côgerêtur, inclûsêrunt. Ita dum fessum corpus,

quôcumque inclînâbat, stimulîs ferreîs cônfoditur, vigiliîs et dolôre

continuô interêmptus est. Hîc fuit Atîliî Rêgulî exitus, ipsâ vîtâ

clârior et inlûstrior.

[Footnotes: XVII (pages 39-42)

39.7: #clâde adfêcisset# = 'had inflicted defeat upon.' Cf. _eô

genere . . . adficiêbâtur_, XVI, 31. The reference is to the naval

victory off Ecnomus, in Sicily.

39.8: Note carefully the two ways of expressing purpose, the

future participle being exactly equivalent to _ut_ with the

subjunctive. See p. xviii, E 5; #quasi# = 'as if,' and is

contrasted with #rê vêrâ#, 'in reality.'

39.9: The subjunctive in reality expresses purpose. See also p.

xx, G 3.

39.10: _exorior_.

39.11: #idem . . . esse#: 'the same thing _ought to be done_ to

him.' The gerundive with _esse_ denotes either physical necessity

('must'), or moral obligation ('ought').

39.12: abl. of the measure of difference: H 479 (423): M 655:

A 250: G 403: B 223. #paucîs annîs# is a sort of temporal adverb

with _ante_.

40.1: Latin is extremely exact in the use of the tenses. Of two

_past_ actions the prior is expressed by the _pluperfect_ tense;

of two _future_ actions the prior is expressed by the _future

perfect_ tense. Apply this principle here. We say simply, 'if

you do.'

40.2: Join with #meliôrês#, and cf. p. 39, n. 12.

40.3: i.e. the Carthaginians. To the Roman mind _Pûnica fidês_ was

a synonym for the vilest treachery. So Livy says of the great

Hannibal that his character was marred by 'worse than Punic

treachery.' For #Âfrîs#, see p. 10, n. 18.

40.4: #pâr . . . referrî# = 'retaliation.' How literally?

40.5: 'consistent with.'

40.6: #prîmus . . . trâiêcit#: cf. p. 38, n. 1.

40.7: indefinite, like our 'hundreds of.' _Sêscentî_ and _mîlle_

are often used in the same way.

40.8: = _et nôn_ (cf. l. 13).

40.9: _êlîdô_.

40.10: #dûrissimâ . . . repellente#: what does the abl. abs.

express?

40.11: #Cônfugiendum . . . ad#: impersonal passive: 'they had to

resort to.' Cf. p. 39, n. 11.

40.12: The _ballistae_ and _catapultae_ were the artillery of

antiquity. It is said that from the _ballistae_ stones weighing

one hundred pounds could be sent half a mile.

40.13: #velut . . . mûnîta#: to be taken with what follows.

40.14: _opprimô_.

40.15: _côgô_.

40.16: acc. of extent (cf. p. 12, n. 1) with #longum#.

40.17: #rês bene gestâs#: 'successes,' 'exploits.' Contrast _rê

male gestâ_, XVI, 31, and note.

41.1: Cf. p. 18, n. 17.

41.2: #occâsiônem nactum# (_nancîscor_): 'seizing the

opportunity.'

41.3: #înstrûmentô rûsticô#: 'his farming implements.'

41.4: Join with #successor#, and cf. p. 26, n. 5.

41.5: #unde . . . alerentur#: 'the wherewithal to support,' etc.

41.6: subjunctive partly of purpose, partly by attraction, for

which see p. 13, n. 10.

41.7: #colendum#: 'to be tilled' (cf. p. 2, n. 18), for Regulus'

benefit. In such cases the produce of the farm was divided equally

between owner and tenant.

41.8: #alimenta . . . praebuit#: i.e. they were supported at

public expense till the harvest of that year was gathered. No

salary was given to Roman officials.

41.9: _contundô_.

41.10: abl. of manner: H 473, 3 (419, III): M 635: A 248: G 399:

B 220, 1.

41.11: #ut . . . redîret# gives the purpose of the Carthaginians

in exacting the oath.

41.12: subjunctive in indirect discourse. Regulus said: _Sî nôn

impetrâverô, . . . redîbô._

41.13: #sententiam . . . recûsâvit#: 'he refused to express his

opinion.' _recûsâre_ is construed (1) with the simple infinitive;

(2) with _nê_ and a subjunctive of purpose; (3) with _quîn_ or

_quôminus_ and a subjunctive of result.

41.14: #quamdiû . . . senâtôrem#: indirect discourse = '(saying

that) as long as,' etc.

41.15: #negâvit esse ûtile#: 'he _said_ that it was _not_

expedient.' In such sentences _negâre_ rather than _nôn dîcere_ is

used. The subject of #esse# is the clause #captîvôs . . . reddî#.

42.1: 'exhausted.'

42.2: Here temporal, but in the next line adversative, as is shown

by #tamen#: see p. xxii, J.

42.3: Sc. _esse_, and cf. p. 39, n. 11.

42.4: Sc. _eum_: 'on his return.' The story is given by no writer

earlier than Cicero, and modern historians are inclined to view

the whole narrative as fictitious.]

#XVIII. Appius Claudius Pulcher# [[stripped text]]

Appius Claudius, vir stultae temeritatis, consul adversus Poenos

profectus priorum ducum consilia palam reprehendebat seque, quo die

hostem vidisset, bellum confecturum esse iactitabat. Qui cum, antequam

navale proelium committeret, auspicia haberet pullariusque ei

nuntiasset, pullos non exire e cavea neque vesci, inridens iussit eos in

aquam mergi, ut saltem biberent, quoniam esse nollent. Ea res cum, quasi

iratis diis, milites ad omnia segniores timidioresque fecisset, commisso

proelio magna clades a Romanis accepta est: octo eorum milia caesa sunt,

viginti milia capta. Qua re Claudius postea a populo condemnatus est

damnationisque ignominiam voluntaria morte praevenit. Ea res calamitati

fuit etiam Claudiae, consulis sorori: quae a ludis publicis revertens,

in conferta multitudine aegre procedente carpento, palam optavit ut

frater suus Pulcher revivisceret atque iterum classem amitteret, quo

minor turba Romae foret. Ob vocem illam impiam Claudia quoque damnata

gravisque ei dicta est multa.

#XVIII. Appius Claudius Pulcher# [[as printed]]

[Illustration: SACRED CHICKENS / _From the tomb of a Pullârius_]

[Sidenote: B.C. 249.]

Appius Claudius, vir stultae temeritâtis, cônsul adversus Poenôs

profectus priôrum ducum cônsilia palam reprehendêbat

sêque, quô[5] diê hostem vîdisset, bellum cônfectûrum esse

iactitâbat. Quî cum, antequam nâvâle proelium committeret, {4}

auspicia[6] habêret pullâriusque[7] eî nûntiâsset, pullôs nôn exîre ê

[[43]]

caveâ neque vescî, inrîdêns iussit eôs in aquam mergî, ut saltem

biberent, quoniam êsse[1] nôllent. Ea rês cum, quasi[2] îrâtîs diîs,

mîlitês ad omnia sêgniôrês timidiôrêsque

fêcisset, commissô proeliô[3]

mâgna clâdês â Rômânîs accepta est: {10}

octô eôrum mîlia caesa sunt, vîgintî

mîlia capta. Quâ re Claudius posteâ â

populô condemnâtus est damnâtiônisque[4]

îgnôminiam voluntâriâ morte

praevênit. Ea rês calamitâtî[5] fuit {15}

etiam Claudiae,[5] cônsulis sorôrî: quae

â lûdîs pûblicîs revertêns, in[6] cônfertâ

multitûdine aegrê prôcêdente carpentô,

palam optâvit ut frâter suus Pulcher

revîvîsceret atque iterum classem âmitteret, {20}

quô[7] minor turba Rômae foret.[7] Ob vôcem illam impiam

Claudia quoque damnâta gravisque[8] eî[9] dicta est multa.

[Footnotes: XVIII (pages 42-43)

42.5: #quô diê#: we should expect _diê quô_, or _eôdem diê quô_,

but the antecedent, as often, is incorporated into the relative

clause and made to agree with the pronoun: H 399, 3 (445, 9):

A 200, _b_: G 616: B 251, 4.

42.6: #auspicia habêret#: cf. _auspicia adhibêre_, I, 42.

42.7: #pullârius . . . vescî#: on setting out for the seat of war,

the commanding general often took with him a cage of sacred

chickens, in charge of a special keeper (#pullârius#). If, when

food was thrown before them, the chickens ate so greedily that

portions of the food fell from their mouths to the ground, it was

considered a very favorable omen. The circumstance described in

the text would be regarded by the superstitious soldiery as of

very dire significance.

43.1: infinitive of _edô_.

43.2: #quasi . . . diîs#: 'because (as they supposed), the gods

were angry.' Cf. p. 3, n. 6. #îrâtîs diîs# is an abl. abs.

43.3: The battle was fought off Drepanum, in Sicily. Appius lost

93 out of 123 ships.

43.4: #que# here = 'but,' a meaning which it bears more frequently

after negative sentences (p. 13, n. 12).

43.5: Cf. p. 25, n. 6.

43.6: #in . . . carpentô#: an abl. abs., giving the cause of

#optâvit#.

43.7: Cf. p. 14, n. 13.

43.8: #gravis . . . multa#: 'a heavy fine was imposed upon her.'

43.9: dat. of disadvantage.]

#XIX. Quintus Fabius Maximus# [[stripped text]]

Hannibal, Hamilcaris filius, novem annos natus, a patre aris admotus

odium in Romanos perenne iuravit. Quae res maxime videtur concitasse

secundum Punicum bellum. Nam, mortuo Hamilcare, Hannibal causam belli

quaerens Saguntum, civitatem Hispaniae Romanis foederatam evertit.

Quapropter Roma missi sunt Carthaginem legati, qui Hannibalem, mali

auctorem, exposcerent. Tergiversantibus Poenis Quintus Fabius,

legationis princeps, sinu ex toga facto "Hic" inquit "vobis bellum et

pacem portamus; utrum placet, sumite." Poenis daret utrum vellet

succlamantibus, Fabius, excussa toga, bellum se dare dicit. Poeni

accipere se responderunt et, quibus acciperent animis, iisdem se

gesturos.

Hannibal superatis Pyrenaei et Alpium iugis in Italiam venit. Publium

Scipionem apud Ticinum amnem, Sempronium apud Trebiam, Flaminium apud

Trasumenum profligavit.

Adversus hostem totiens victorem missus Quintus Fabius dictator

Hannibalis impetum mora fregit; namque, priorum ducum cladibus edoctus

belli rationem mutare et adversus Hannibalem, successibus proeliorum

insolentem, recedere ab ancipiti discrimine et tueri tantummodo Italiam

constituit Cunctatorisque nomen et laudem summi ducis meruit. Per loca

alta agmen ducebat modico ab hoste intervallo, ut neque omitteret eum

neque cum eo congrederetur; castris, nisi quantum necessitas cogeret,

miles tenebatur. Dux neque occasioni rei bene gerendae deerat, si qua ab

hoste daretur, neque ullam ipse hosti dabat. Itaque cum ex levibus

proeliis superior discederet, militem minus iam coepit aut virtutis suae

aut fortunae paenitere.

His artibus cum Hannibalem Fabius in agro Falerno locorum angustiis

clausisset, ille sine ullo exercitus detrimento se expedivit. Namque

arida sarmenta in boum cornibus deligata principio noctis incendi

bovesque ad montes, quos Romani insederant, agi iussit. Qui cum accensis

cornibus per montes, per silvas huc illuc discurrerent, Romani miraculo

attoniti constiterunt; ipse Fabius, insidias esse ratus, militem extra

vallum egredi vetuit. Interea Hannibal ex angustiis evasit.

Dein Hannibal, ut Fabio apud suos conflaret invidiam, agrum eius,

omnibus circa vastatis, intactum reliquit. At Fabius, misso Romam Quinto

filio, inviolatum ab hoste agrum vendidit eiusque pretio captivos

Romanos redemit.

Haud grata tamen Romanis erat Fabii cunctatio: eumque pro cauto timidum,

pro cunctatore segnem vocitabant. Augebat invidiam Minucius, magister

equitum, dictatorem criminando: illum in ducendo bello sedulo tempus

terere, quo diutius in magistratu esset solusque et Romae et in exercitu

imperium haberet. His sermonibus accensa plebs dictatori magistrum

equitum imperio aequavit. Hanc iniuriam aequo animo tulit Fabius

exercitumque suum cum Minucio divisit. Cum autem Minucius temere

proelium commisisset, ei periclitanti auxilio venit Fabius. Cuius subito

adventu repressus Hannibal receptui cecinit, palam confessus ab se

Minucium, se a Fabio victum esse. Redeuntem ex acie dixisse eum ferunt

tandem eam nubem, quae sedere in iugis montium solita esset, cum

procella imbrem dedisse. Minucius autem periculo liberatus castra cum

Fabio iunxit et patrem eum appellavit idemque facere milites iussit.

Postea Hannibal Tarento per proditionem potitus est. Hanc urbem ut

Poenis traderent, tredecim fere nobiles iuvenes Tarentini coniuraverant.

Hi, nocte per speciem venandi urbe egressi, ad Hannibalem, qui haud

procul castra habebat, venerunt. Cui cum quid pararent exposuissent,

conlaudavit eos Hannibal monuitque ut redeuntes pecora Carthaginiensium,

quae pastum propulsa essent, ad urbem agerent et veluti praedam ex hoste

factam aut praefecto aut custodibus portarum donarent. Id iterum ac

saepius ab iis factum eoque consuetudinis adducta res est, ut, quocumque

noctis tempore sibilo dedissent signum, porta urbis aperiretur. Tunc

Hannibal eos nocte media cum decem milibus hominum delectorum secutus

est. Ubi portae appropinquarunt, nota iuvenum vox et familiare signum

vigilem excitavit. Duo primi inferebant aprum vasti corporis. Vigil

incautus, dum beluae magnitudinem miratur, venabulo occisus est.

Ingressi proditores ceteros vigiles sopitos obtruncant. Tum Hannibal cum

suo agmine ingreditur: Romani passim trucidantur. Livius Salinator,

Romanorum praefectus, cum iis, qui caedi superfuerunt, in arcem

confugit.

Profectus igitur Fabius ad recipiendum Tarentum urbem obsidione cinxit.

Leve dictu momentum ad rem ingentem perficiendam eum adiuvit. Praefectus

praesidii Tarentini deperibat amore mulierculae, cuius frater in

exercitu Fabii erat. Miles iussus a Fabio pro perfuga Tarentum transiit

ac per sororem praefectum ad tradendam urbem perpulit. Fabius vigilia

prima accessit ad eam partem muri, quam praefectus custodiebat.

Adiuvantibus recipientibusque eius militibus, Romani in urbem

transcenderunt. Inde, proxima porta refracta, Fabius cum exercitu

intravit. Hannibal nuntiata Tarenti oppugnatione, cum ad opem ferendam

festinans captam urbem esse audivisset, "Et Romani" inquit "suum

Hannibalem habent: eadem, qua ceperamus, arte Tarentum amisimus."

Cum postea Livius Salinator coram Fabio gloriaretur, quod arcem

Tarentinam retinuisset, dixissetque eum sua opera Tarentum recepisse,

"Certe" inquit Fabius ridens, "nam nisi tu amisisses, ego numquam

recepissem."

Quintus Fabius iam senex filio suo consuli legatus fuit; cumque in eius

castra veniret, filius obviam patri progressus est, duodecim lictoribus

pro more antecedentibus. Equo vehebatur senex neque appropinquante

consule descendit. Iam ex lictoribus undecim verecundia paternae

maiestatis taciti praeterierant. Quod cum consul animadvertisset,

proximum lictorem iussit inclamare Fabio patri ut ex equo descenderet.

Pater tum desiliens "Non ego, fili," inquit "tuum imperium contempsi,

sed experiri volui num scires consulem te esse." Ad summam senectutem

vixit Fabius Maximus, dignus tanto cognomine. Cautior quam promptior

habitus est, sed insita eius ingenio prudentia ei bello, quod tum

gerebatur, proprie apta erat. Nemini dubium est quin rem Romanam

cunctando restituerit. Ut Scipio pugnando, ita hic non dimicando maxime

civitati Romanae succurrisse visus est. Alter enim celeritate sua

Carthaginem oppressit, alter cunctatione id egit, ne Roma opprimi

posset.

#XIX. Quîntus Fabius Mâximus# [[as printed]]

[Sidenote: B.C. 236.]

[Sidenote: B.C. 219.]

Hannibal, Hamilcaris[10] fîlius, novem[11] annôs[12] nâtus, â

patre ârîs admôtus odium in Rômânôs perenne iûrâvit.

Quae rês mâximê vidêtur concitâsse secundum[13] Pûnicum bellum.

[[44]]

Nam, mortuô[1] Hamilcare, Hannibal causam bellî quaerêns Saguntum,

cîvitâtem Hispâniae Rômânîs[2] foederâtam êvertit. {5}

Quâpropter Rômâ missî sunt Carthâginem

lêgâtî, quî Hannibalem, malî auctôrem, expôscerent.

Tergiversantibus Poenîs Quîntus Fabius,

lêgâtiônis prînceps, sinû ex togâ factô "Hîc"

inquit "vôbîs bellum et pâcem portâmus; utrum[3] {10}

placet, sûmite." Poenîs daret[4] utrum vellet

succlâmantibus, Fabius, excussâ[5] togâ, bellum

sê dare dîcit. Poenî accipere sê respondêrunt et,

quibus[6] acciperent animîs, iîsdem sê gestûrôs.[7]

[Illustration: HANNIBAL]

Hannibal superâtîs Pyrênaeî et Alpium iugîs in Îtaliam vênit. {15}

Pûblium[8] Scîpiônem apud Tîcînum[9] amnem, Semprônium apud

Trebiam, Flâminium apud Trasumênum prôflîgâvit.

Adversus hostem totiêns victôrem missus Quîntus Fabius {18}

dictâtor[10] Hannibalis impetum morâ[11] frêgit; namque, priôrum ducum

clâdibus êdoctus bellî ratiônem mûtâre et adversus[12] Hannibalem,

succêssibus proeliôrum însolentem, recêdere[13] ab ancipitî discrîmine

et tuêrî tantummodo Îtaliam cônstituit Cunctâtôrisque {22}

nômen et laudem summî ducis meruit. Per loca alta âgmen

dûcêbat modicô ab hoste intervâllô,[14] ut neque omitteret[15] eum

[[45]]

neque cum eô congrederêtur; castrîs,[1] nisi[2] quantum necessitâs

côgeret,[2] mîles tenêbâtur. Dux neque occâsiônî[3] reî[4] bene {26}

gerendae deerat, sî qua ab hoste darêtur, neque ûllam ipse hostî

dabat. Itaque cum ex levibus proeliîs superior discêderet,

mîlitem[5] minus iam coepit aut virtûtis suae aut fortûnae

paenitêre. {30}

Hîs artibus cum Hannibalem Fabius in agrô Falernô locôrum

angustiîs clausisset, ille sine ûllô exercitûs dêtrîmentô sê

expedîvit.

Namque ârida sarmenta in boum cornibus dêligâta[6] prîncipiô[7]

noctis incendî bovêsque ad montês, quôs Rômânî însêderant, agî

iussit. Quî cum accênsîs cornibus per montês, per silvâs hûc {35}

illûc discurrerent, Rômânî mîrâculô attonitî cônstitêrunt; ipse

Fabius, însidiâs esse ratus,[8] mîlitem extrâ vâllum êgredî vetuit.

Intereâ Hannibal ex angustiîs êvâsit.

Dein Hannibal, ut Fabiô apud suôs cônflâret invidiam, agrum {39}

êius, omnibus circâ vâstâtîs, intâctum relîquit. At Fabius, missô

Rômam Quîntô fîliô, inviolâtum ab hoste agrum vêndidit êiusque

pretiô captîvôs Rômânôs redêmit.

Haud grâta tamen Rômânîs erat Fabiî cunctâtiô: eumque prô

cautô timidum, prô cunctâtôre sêgnem[9] vocitâbant. Augêbat

invidiam Minucius, magister[10] equitum, dictâtôrem crîminandô: {45}

illum in dûcendô bellô sêdulô tempus terere,[11] quô diûtius in

magistrâtû esset sôlusque et Rômae et in exercitû imperium

habêret. Hîs sermônibus accênsa plêbs dictâtôrî[12] magistrum

[[46]]

equitum imperiô[1] aequâvit. Hanc iniûriam aequô[2] animô tulit

Fabius exercitumque suum cum Minuciô dîvîsit. Cum autem {50}

Minucius temerê proelium commîsisset, eî[3] perîclitantî auxiliô

vênit Fabius. Cûius subitô adventû repressus Hannibal receptuî[4]

cecinit, palam cônfessus[5] ab sê Minucium, sê â Fabiô victum esse.

Redeuntem ex aciê dîxisse eum[6] ferunt tandem[7] eam nûbem, quae

sedêre in iugîs montium solita esset, cum procellâ imbrem dedisse.

Minucius autem perîculô lîberâtus castra cum Fabiô iûnxit et {56}

patrem eum appellâvit idemque facere mîlitês iussit.

Posteâ Hannibal Tarentô[8] per prôditiônem potîtus est. Hanc

urbem ut Poenîs trâderent, tredecim ferê nôbilês iuvenês Tarentînî

coniûrâverant. Hî, nocte per[9] speciem vênandî urbe êgressî, {60}

ad Hannibalem, quî haud procul castra habêbat, vênêrunt. Cuî

cum quid parârent exposuissent, conlaudâvit eôs Hannibal monuitque

ut[10] redeuntês pecora Carthâginiênsium, quae pâstum[11] prôpulsa

essent, ad urbem agerent[10] et velutî[12] praedam ex hoste

factam aut praefectô aut cûstôdibus portârum dônârent.[10] Id {65}

iterum ac saepius ab iîs factum eôque[13] cônsuêtûdinis adducta rês

est, ut, quôcumque noctis tempore sîbilô dedissent[14] sîgnum, porta

urbis aperîrêtur. Tunc Hannibal eôs nocte mediâ cum decem

mîlibus hominum dêlêctôrum secûtus est. Ubi portae appropinquârunt,

[[47]]

nôta iuvenum vôx et familiâre sîgnum vigilem excitâvit. {70}

Duo prîmî înferêbant aprum vâstî corporis. Vigil incautus, dum

bêluae mâgnitûdinem mîrâtur, vênâbulô occîsus est. Ingressî

prôditôrês cêterôs vigilês sôpîtôs[1] obtruncant. Tum Hannibal

cum suô âgmine ingreditur: Rômânî passim trucîdantur. Lîvius

Salînâtor, Rômânôrum praefectus, cum iîs, quî caedî superfuêrunt,

in arcem cônfûgit. {76}

Profectus igitur Fabius ad recipiendum Tarentum urbem obsidiône

cinxit. Leve[2] dictû mômentum ad rem ingentem perficiendam

eum adiûvit. Praefectus praesidiî Tarentînî dêperîbat[3]

amôre mulierculae,[4] cûius frâter in exercitû Fabiî erat. Mîles {80}

iussus â Fabiô prô perfugâ Tarentum trânsiit ac per sorôrem

praefectum ad[5] trâdendam urbem perpulit. Fabius vigiliâ[6] prîmâ

accessit ad eam partem mûrî, quam praefectus cûstôdiêbat. Adiuvantibus

recipientibusque êius mîlitibus, Rômânî in urbem trânscendêrunt.

Inde, proximâ portâ refrâctâ,[7] Fabius cum exercitû {85}

intrâvit. Hannibal[8] nûntiâtâ Tarentî oppûgnâtiône, cum ad opem

ferendam fêstînâns captam urbem esse audîvisset, "Et Rômânî"

inquit "suum[9] Hannibalem habent: eâdem, quâ cêperâmus, arte

Tarentum âmîsimus."

Cum posteâ Lîvius Salînâtor côram Fabiô glôriârêtur, quod[10] {90}

arcem Tarentînam retinuisset,[10] dîxissetque eum[11] suâ operâ

Tarentum recêpisse, "Certê" inquit Fabius rîdêns, "nam nisi tû

âmîsissês,[12] ego numquam recêpissem."[12]

Quîntus Fabius iam senex fîliô suô cônsulî lêgâtus fuit; cumque

[[48]]

in êius castra venîret, fîlius obviam patrî prôgressus est, {95}

duodecim lîctôribus prô môre antecêdentibus. Equô[1] vehêbâtur

senex neque appropinquante cônsule dêscendit. Iam ex lîctôribus

ûndecim verêcundiâ[2] paternae mâiestâtis tacitî praeterierant.

Quod cum cônsul animadvertisset, proximum lîctôrem iussit

inclâmâre[3] Fabiô patrî ut ex equô dêscenderet. Pater tum {100}

dêsiliêns "Nôn ego, fîlî," inquit "tuum imperium contempsî, sed

experîrî voluî num scîrês cônsulem tê esse." Ad summam senectûtem

vîxit Fabius Mâximus, dîgnus tantô côgnômine.[4] Cautior[5]

quam prômptior habitus est, sed însita[6] êius ingeniô prûdentia eî

bellô, quod tum gerêbâtur, propriê apta erat. Nêminî[7] dubium {105}

est quîn[8] rem[9] Rômânam cunctandô[10] restituerit. Ut Scîpiô

pûgnandô,[10] ita hîc nôn dîmicandô[10] mâximê cîvitâtî Rômânae

succurrisse vîsus est. Alter enim celeritâte suâ Carthâginem

oppressit, alter cunctâtiône id[11] êgit, nê Rôma opprimî posset.

[Footnotes: XIX (pages 43-48)

43.10: In the latter part of the First Punic War Hamilcar had

successfully maintained himself for several years in Sicily

against the Romans. Subsequently he built up a great Carthaginian

empire in Spain, partly to offset the losses which Carthage had

sustained in its struggle with Rome, and partly to supply it with

the means for a renewal of the conflict.

43.11: #novem . . . nâtus#: 'when only nine years old.'

43.12: Cf. p. 10, n. 15.

43.13: This war lasted from 218 to 202 B.C.

44.1: When Hamilcar was killed in battle in Spain in 227, his

son-in-law Hasdrubal took command of the Carthaginian forces

there. He in turn was succeeded by Hannibal in 219.

44.2: dat. with #foederâtam#. Cf. H 428, 3 (385, 4, 3): A 248,

_a_, R.: G 359: B 192, 1. Compare the dat. used with _iungô_ and

_mîsceô_.

44.3: #utrum# is here a relative pronoun; hence the indicative

#placet#, with which we must supply _vôbîs_. In #utrum vellet#,

however, #utrum# is interrogative: hence the subjunctive.

44.4: = a subjunctive in ind. disc. representing an original

imperative. See p. xxvi, M 6.

44.5: _excutiô_.

44.6: #quibus . . . animîs, iîsdem#: abl. of manner. See p. 42,

n. 5.

44.7: Sc. _bellum_.

44.8: P. Cornelius Scipio, father of the famous P. Cornelius

Scipio Africanus Maior, and consul in 218.

44.9: The first two battles were fought in 218, the third in 217.

44.10: See Vocab., _dictâtor_.

44.11: Cf. p. 28, n. 17.

44.12: #adversus Hannibalem# = a causal clause: 'since he was

facing H.' Here again the Latin feels the lack of a participle to

_sum_.

44.13: #recêdere . . . discrîmine#: 'to avoid (any) hazardous

risk.' #recêdere# depends on #cônstituit#, l. 22.

44.14: #modicô . . . intervâllô#: we say, 'at a moderate

distance.' For the abl., see p. 39, n. 12.

44.15: 'let slip,' 'lose sight of.'

45.1: apparently = _in castrîs_, but really an abl. of means.

45.2: #nisi . . . côgeret#: 'except as far as necessity forced

(Fabius to lead them forth).' #côgeret# is an example of the

iterative subjunctive, used to denote the frequent repetition of

an act. It generally occurs in clauses containing a past tense,

and is common in Livy, on whom this story is based.

45.3: #neque . . . deerat#: 'missed no chance of scoring a

success.'

45.4: #reî bene gerendae#: cf. p. 40, n. 17.

45.5: #mîlitem . . . paenitêre#: 'the soldiers began to be less

discontented with (i.e. to be more confident of),' etc. For the

construction, see p. 28, n. 7.

45.6: #dêligâta . . . incendî# = _dêligârî et incendî_.

45.7: Why abl.?

45.8: _reor_.

45.9: Render by a noun: 'sluggard.'

45.10: See Vocab., _magister_.

45.11: indirect discourse, dependent on the verb of saying

suggested by #crîminandô#.

45.12: Indirect object with #aequâvit#, which = _aequum fêcit_.

46.1: #abl.# of specification.

46.2: #aequô animô# is an abl. of manner (p. 41, n. 10), and =

'patiently.'

46.3: #eî . . . auxiliô#: 'to help him in his peril.' Cf. p. 25,

n. 6.

46.4: #receptuî cecinit#: 'gave the signal for a retreat.'

#receptuî# is a dat. of purpose: cf. p. 25, n. 6. _canere_ is used

of instrumental music (here of playing on the trumpet) as well as

of vocal.

46.5: _cônfiteor_.

46.6: i.e. Hannibal.

46.7: #tandem . . . dedisse#: 'the cloud . . . had at last brought

wind and rain,' i.e. Fabius, after so long threatening the

Carthaginians, had at last proceeded to active measures.

46.8: Cf. p. 4, n. 6.

46.9: #per . . . vênandî#: 'under pretense of hunting.'

46.10: a substantive clause of purpose, object of #monuit#.

46.11: supine of _pâscô_, denoting the purpose of #prôpulsa

essent#: cf. p. 5, n. 20.

46.12: _veluti . . . factam_: 'as if they (i.e. the cattle) were

plunder captured from the foe.' #praedam# is accus. by attraction

to _ea pecora_, to be supplied as the object of dônârent.

46.13: #eô . . . est#: lit., 'to such a degree of custom was the

matter brought,' = 'so customary did this proceeding become.'

#cônsuêtûdinis# is a partitive gen. with #eô#, which strictly =

'thither, to that point.'

46.14: subjunctive by attraction (p. 13, n. 10) to #aperîrêtur#,

which itself denotes result.

47.1: 'who were buried in slumber.' The perf. pass. part. here, as

often, = a relative clause.

47.2: #Leve . . . mômentum#: 'a circumstance (almost too) trifling

to mention.' For #dictû#, see p. 19, n. 15.

47.3: #dêperîbat amôre#: 'was dying for (lit. because of) love,'

i.e. was desperately in love with.

47.4: objective gen. with #amôre#: cf. p. 14, n. 15.

47.5: #ad . . . perpulit# (_perpellô_): 'drove him to,' i.e.

induced him to, etc.

47.6: '#watch.#'

47.7: _refringô_.

47.8: emphatic by reason of its position before the conjunction

#cum#: cf. p. 19, n. 8.

47.9: #suum Hannibalem#: 'a Hannibal of their own.'

47.10: Cf. p. 14, n. 1.

47.11: i.e. Fabius. Livius said: _meâ operâ tû Tarentum

recêpistî_.

47.12: A conditional sentence, containing a supposition contrary

to the facts: H 579 and N. (510 and N. 1): M 938: A 308: G 597:

B 304.

48.1: #equô vehêbâtur#: 'was riding.' #equô# is an abl. of means.

48.2: #verêcundiâ . . . mâiestâtis#: 'out of respect for his

dignity as a father.' Explain the case of #verêcundiâ#, also of

#mâiestâtis#. Roman fathers were as absolutely masters of their

children as they were of their slaves. Yet the rights of a son in

official position took precedence of the honors due a father.

48.3: Cf. p. 12, n. 3.

48.4: abl. with #dîgnus#: H 481 (421, III): M 654: A 245, _a_:

G 397, N. 2: B 226, 2.

48.5: #Cautior . . . est#: = 'he was accounted cautious rather

than alert.' See H 499 (444, 2): M 429: A 192: G 299: B 240, 4.

48.6: #însita . . . prûdentia#: 'his innate caution'; lit., the

caution implanted in his nature. For _ingeniô_, see p. 2, n. 7.

48.7: possessive dative: 'no one has a doubt.'

48.8: Cf. p. 39, n. 4.

48.9: = _rem pûblicam_.

48.10: abl. of means. With #cunctandô# cf. _morâ_, l. 19, and

_cunctâtiône_, l. 109.

48.11: #id . . . posset#: 'accomplished this, that it should be

impossible to overthrow Rome.' #nê . . . posset# is a clause of

purpose, in apposition with #id#.]

#XX. Aemilius Paulus et Terentius Varro# [[stripped text]]

Hannibal in Apuliam pervenerat. Adversus eum Roma profecti sunt duo

consules, Aemilius Paulus et Terentius Varro. Paulo Fabii cunctatio

magis placebat; Varro autem, ferox et temerarius, acriora sequebatur

consilia. Ambo consules ad vicum, qui Cannae appellabatur, castra

communiverunt. Ibi deinde Varro, invito conlega, aciem instruxit et

signum pugnae dedit. Hannibal autem ita constituerat aciem, ut Romanis

et solis radii et ventus ab oriente pulverem adflans adversi essent.

Victus caesusque est Romanus exercitus; nusquam graviore vulnere

adflicta est res publica. Aemilius Paulus telis obrutus cecidit: quem

cum media in pugna sedentem in saxo oppletum cruore conspexisset quidam

tribunus militum, "Cape" inquit "hunc equum et fuge, Aemili. Etiam sine

tua morte lacrimarum satis luctusque est." Ad ea consul: "Tu quidem

macte virtute esto! Sed cave exiguum tempus e manibus hostium evadendi

perdas! Abi, nuntia patribus ut urbem muniant ac prius quam hostis

victor adveniat, praesidiis firment. Me in hac strage meorum militum

patere exspirare." Alter consul cum paucis equitibus Venusiam perfugit.

Consulares aut praetorii occiderunt viginti, senatores capti aut occisi

triginta, nobiles viri trecenti, militum quadraginta milia, equitum tria

milia et quingenti. Hannibal in testimonium victoriae suae tres modios

aureorum anulorum Carthaginem misit, quos de manibus equitum Romanorum

et senatorum detraxerat.

Hannibali victori cum ceteri gratularentur suaderentque ut quietem iam

ipse sumeret et fessis militibus daret, unus ex eius praefectis,

Maharbal, minime cessandum ratus, Hannibalem hortabatur ut statim Romam

pergeret, die quinto victor in Capitolio epulaturus. Cumque Hannibal

illud non probasset, Maharbal "Non omnia nimirum" inquit "eidem dii

dedere. Vincere scis, Hannibal; victoria uti nescis." Mora huius diei

satis creditur saluti fuisse urbi et imperio. Hannibal cum victoria

posset uti, frui maluit, relictaque Roma in Campaniam divertit, cuius

deliciis mox exercitus ardor elanguit, adeo ut vere dictum sit Capuam

Hannibali Cannas fuisse.

Numquam tantum pavoris Romae fuit, quantum ubi acceptae cladis nuntius

advenit. Neque tamen ulla pacis mentio facta est; quin etiam animo

civitas adeo magno fuit, ut Varroni ex tanta clade redeunti obviam irent

et gratias agerent, quod de re publica non desperasset: qui, si Poenorum

dux fuisset, temeritatis poenas omni supplicio dedisset. Non autem vitae

cupiditate, sed rei publicae amore se superfuisse reliquo aetatis suae

tempore approbavit. Nam et barbam capillumque submisit, et postea

numquam recubans cibum cepit; honoribus quoque, cum ei deferrentur a

populo, renuntiavit, dicens felicioribus magistratibus rei publicae opus

esse. Dum igitur Hannibal segniter et otiose agebat. Romani interim

respirare coeperunt. Arma non erant: detracta sunt templis vetera

hostium spolia. Deerat iuventus: servi manumissi et armati sunt. Egebat

aerarium: opes suas libens senatus in medium protulit, nec praeter quod

in bullis singulisque anulis erat quidquam sibi auri reliquerunt. Patrum

exemplum secuti sunt equites imitataeque equites omnes tribus. Denique

vix suffecere tabulae, vix scribarum manus, cum omnes privatae opes in

publicum deferrentur.

Cum Hannibal redimendi sui copiam captivis Romanis fecisset, decem ex

ipsis Romam ea de re missi sunt; nec pignus aliud fidei ab iis

postulatum est, quam ut iurarent se, si non impetrassent, in castra esse

redituros. Eos senatus non redimendos censuit responditque eos cives non

esse necessarios, qui, cum armati essent, capi potuissent. Ûnus ex iis

legatis e castris Poenorum egressus, veluti aliquid oblitus, paulo post

in castra erat regressus, deinde comites ante noctem adsecutus erat. Is

ergo, re non impetrata, domum abiit; reditu enim in castra se liberatum

esse iureiurando interpretabatur. Quod ubi innotuit, iussit senatus

illum comprehendi et vinctum duci ad Hannibalem. Ea res Hannibalis

audaciam maxime fregit, quod senatus populusque Romanus rebus adflictis

tam excelso esset animo.

#XX. Aemilius Paulus et Terentius Varrô# [[as printed]]

[Sidenote: B.C. 216.]

Hannibal[12] in Âpûliam pervênerat. Adversus eum Rômâ

profectî sunt duo cônsulês, Aemilius Paulus et Terentius

[[49]]

Varrô. Paulô Fabiî cunctâtiô magis placêbat; Varrô[1] autem, ferôx

et temerârius, âcriôra sequêbâtur cônsilia. Ambô cônsulês ad

vîcum, quî Cannae appellâbâtur, castra commûnîvêrunt. Ibi {5}

deinde Varrô, invîtô[2] conlêgâ, aciem înstrûxit et sîgnum pûgnae

dedit. Hannibal autem ita cônstituerat aciem, ut Rômânîs[3] et

sôlis radiî et ventus ab oriente pulverem adflâns adversî

essent. Victus caesusque est Rômânus exercitus; nûsquam graviôre

vulnere adflîcta est rês pûblica. Aemilius Paulus têlîs obrutus {10}

cecidit: quem cum mediâ in pûgnâ sedentem in saxô opplêtum cruôre

cônspexisset quîdam tribûnus mîlitum, "Cape" inquit "hunc

equum et fuge, Aemilî.[4] Etiam sine tuâ morte lacrimârum satis

lûctûsque est." Ad ea cônsul[5]: "Tû[6] quidem macte virtûte

estô! Sed cavê[7] exiguum tempus ê manibus hostium êvâdendî {15}

perdâs! Abî, nûntiâ patribus ut urbem mûniant ac prius quam

hostis victor adveniat, praesidiîs fîrment. Mê in hâc strâge meôrum

mîlitum patere[8] exspîrâre." Alter cônsul cum paucîs equitibus

Venusiam perfûgit. Cônsulârês aut praetôriî occidêrunt

vîgintî, senâtôrês captî aut occîsî trîgintâ, nôbilês {20}

virî trecentî, mîlitum quadrâgintâ mîlia, equitum

tria mîlia et quîngentî. Hannibal in[9] têstimônium

victôriae suae três modiôs aureôrum ânulôrum[10]

Carthâginem mîsit, quôs dê manibus

equitum Rômânôrum et senâtôrum dêtrâxerat. {25}

[Illustration: ÂNULUS]

Selections from Viri Romae · 第 75 / 159 题