Cum adsiduis Veientium incursionibus vexarentur Romani, Fabia gens
senatum adit; consul Fabius pro gente loquitur: "Vos alia bella curate;
Fabios hostes Veientibus date: id bellum privato sumptu gerere nobis in
animo est." Gratiae ei ingentes actae sunt. Consul e Curia egressus,
comitante Fabiorum agmine, domum rediit. Manat tota urbe rumor; Fabium
ad caelum laudibus ferunt. Fabii postero die arma capiunt. Numquam
exercitus neque minor numero neque clarior fama et admiratione hominum
per urbem incessit. Ibant sex et trecenti milites, omnes patricii, omnes
unius gentis. Ad Cremeram flumen perveniunt. Is opportunus visus est
locus communiendo praesidio. Hostes non semel fusi pacem supplices
petunt.
Veientes pacis impetratae cum brevi paenituisset, redintegrato bello
inierunt consilium insidiis ferocem hostem captandi. Multo successu
Fabiis audacia crescebat. Cum igitur palati passim agros popularentur,
pecora a Veientibus obviam acta sunt; ad quae progressi Fabii in
insidias delapsi omnes ad unum perierunt. Dies, quo id factum est, inter
nefastos relatus est; porta, qua profecti erant, Scelerata est
appellata. Unus omnino superfuit ex ea gente, qui propter aetatem
impuberem domi relictus erat. Is genus propagavit ad Quintum Fabium
Maximum, qui Hannibalem mora fregit.
#XI. Fabiî trecentî sex# [[as printed]]