Tarquinius Superbus rêgnum scelestê[8] occupâvit.[9] Tamen bellô
strênuus Latînôs Sabînôsque domuit. Urbem Gabiôs in potestâtem
redêgit fraude Sextî fîliî. Is cum indîgnê ferret eam urbem
â patre expûgnârî nôn posse,[10] ad Gabînôs sê contulit, patris
saevitiam
in sê conquerêns. Benîgnê â Gabînîs exceptus paulâtim {5}
eôrum benevolentiam cônsequitur, fîctîs blanditiîs ita eôs adliciêns,
[[23]]
ut apud omnês plûrimum posset,[1] et ad postrêmum dux bellî
êligerêtur. Tum ê suîs ûnum ad patrem mittit scîscitâtum[2]
quidnam sê[3] facere vellet. Pater nûntiô fîliî nihil respondit, sed
velut dêlîberâbundus[4] in hortum trânsiit ibique inambulâns {10}
sequente nûntiô altissima[5] papâverum capita baculô dêcussit.
Nûntius, fessus exspectandô, rediit Gabiôs. Sextus, côgnitô
silentiô patris et factô,[6] intellêxit[7] quid vellet pater.
Prîmôrês cîvitâtis interêmit patrîque urbem sine ûllâ dîmicâtiône
trâdidit. {15}
Posteâ rêx Ardeam urbem obsidêbat. Ibi cum in castrîs essent,
Tarquinius Collâtînus, sorôre[8] rêgis nâtus, forte cênâbat apud
Sextum Tarquinium cum iuvenibus[9] rêgiîs. Incidit[10] dê uxôribus
mentiô; cum suam ûnusquisque laudâret, placuit experîrî.
Itaque citâtîs[11] equîs Rômam âvolant; rêgiâs[12] nurûs in
convîviô[13] {20}
et lûxû dêprehendunt. Pergunt inde Collâtiam[14]; Lucrêtiam,
Collâtînî uxôrem, inter ancillâs lânae[15] dêditam inveniunt. Ea
ergô cêterîs praestâre iûdicâtur. Paucîs interiectîs diêbus Sextus
Collâtiam rediit et Lucrêtiae vim[16] attulit. Illa posterô diê,
advocâtîs
patre et coniuge, rem exposuit et sê cultrô, quem sub veste {25}
[[24]]
abditum habêbat, occîdit. Conclâmat vir paterque et in[1] exitium
rêgum coniûrant. Tarquiniô[2] Rômam redeuntî clausae sunt
urbis portae et exsilium indictum.[3]
In antîquîs annâlibus memoriae haec sunt prôdita.[4] Anus
hospita atque incôgnita ad Tarquinium quondam Superbum rêgem {30}
adiit,[5] novem librôs ferêns, quôs esse dîcêbat dîvîna ôrâcula: eôs
sê velle[6] vênumdare. Tarquinius pretium percontâtus est: mulier
nimium atque immênsum popôscit. Rêx, quasi[7] anus aetâte dêsiperet,
dêrîsit.[8] Tum illa foculum cum îgnî appônit et três librôs
ex novem deûrit; et, ecquid reliquôs sex eôdem pretiô[9] emere {35}
vellet, rêgem interrogâvit. Sed Tarquinius id multô rîsit magis,
dîxitque anum iam procul dubiô dêlîrâre. Mulier ibîdem statim
três aliôs librôs exûssit[10]; atque id[11] ipsum dênuô placidê rogat,
ut[12] três reliquôs eôdem illô pretiô emat. Tarquinius ôre[13] iam
sêriô atque attentiôre animô[13] fit; eam[14] cônstantiam
cônfîdentiamque {40}
nôn neglegendam[15] intellegit: librôs três reliquôs mercâtur
nihilô minôre pretiô[9] quam quod erat petîtum prô omnibus. Sed
eam mulierem tunc â Tarquiniô dîgressam[16] posteâ nûsquam locî
vîsam[15] cônstitit. Librî[17] três in sacrâriô conditî Sibyllînîque
appellâtî. Ad eôs, quasi ad ôrâculum, Quîndecemvirî adeunt, cum {45}
diî immortâlês pûblicê cônsulendî sunt.
[Footnotes: VIII (pages 22-24)
22.8: Cf. the whole description VII, 40-53.
22.9: not 'occupied.'
22.10: The infinitive depends on #indîgnê ferret#, an expression
of emotion. Cf. p. 19, n. 6.
23.1: #plûrimum posset#: 'he possessed great influence.'
#plûrimum# is an accusative of extent.
23.2: Cf. p. 5, n. 20.
23.3: #sê# refers to Sextus. Sextus asked his father through the
messenger: _Quidnam mê facere vîs?_
23.4: Adjectives ending in -_bundus_ generally have the force of
the English present participle active.
23.5: #altissima . . . capita# = 'the heads of the tallest
poppies.' How literally?
23.6: #factô# is here a noun.
23.7: It has been shown that the whole of this story was derived
from Greek sources, and that the incident described in the text
is, so far as Gabii is concerned, without foundation.
23.8: H 469, 2 (415, II): M 609: A 244: G 395: B 215.
23.9: #iuvenibus rêgiîs#: 'the princes.'
23.10: #Incidit . . . mentiô#: 'the conversation happened to turn
on (the merits of) their (respective) wives.' How literally?
23.11: #citâtîs equîs#: 'at top speed.' How literally?
23.12: #rêgiâs nurûs#: 'the king's daughters-in-law,' i.e. the
princes' wives.
23.13: #convîviô et lûxû#: 'a banquet and luxury' = 'a luxurious
banquet.'
23.14: The home of Collatinus.
23.15: #lânae dêditam#: 'wholly intent on spinning.' In the
oldest times the Roman housewife made all the garments of the
household. Hence a frequent laudatory inscription on the
tombstones of Roman ladies is _lânam fêcit_. Macaulay had this
feature of Roman life in mind when (_Horatius_, stanza LXX) he
wrote:
"When the goodwife's shuttle merrily
Goes flashing through the loom."
23.16: #vim attulit# (_adferô_): 'outraged.'
24.1: #in exitium rêgum#: 'to kill the royal family (#rêgum#).'
For #in exitium# cf. p. 14, n. 4.
24.2: dat. of disadvantage. Translate: 'against T., on his return
to Rome.'
24.3: Sc. _est_.
24.4: _prôdô_.
24.5: _adeô_.
24.6: infin. because dependent on _dîxit_ understood, to be
supplied from #dîcêbat#.
24.7: #quasi . . . dêsiperet#: 'thinking that the old woman's mind
was failing through age.' See p. 3, n. 6.
24.8: _dêrîdeô_.
24.9: abl. of price: H 478 (422): M 652: A 252: G 404: B 225.
24.10: _exûrô_.
24.11: explained by the clause #ut . . . emat#.
24.12: #ut . . . emat#: a substantive clause of purpose depending
on #rogat#: H 565 (498, I): M 894: A 331: G 546: B 295, 4.
24.13: abl. of quality with #fit#.
24.14: = _tâlem_, as often.
24.15: sc. _esse_.
24.16: #dîgressam# (_dîgredior_) = _postquam dîgressa est_.
24.17: #Librî . . . appellâtî#: the _Sibyllae_ were inspired
maidens devoted to the worship of Apollo. The most famous, from
whom Tarquin was believed to have received the Sibylline books,
lived at Cumae, on the coast of Campania, in Italy. The books were
placed in a vault beneath the temple of Jupiter Capitolinus. When
this temple was burned in 83 B.C., the senate sent envoys to
Greece to make a new collection of oracular sayings. These also
were deposited for a time in the temple of Jupiter after its
restoration.]
#IX. Iunius Brutus, Romanorum consul primus# [[stripped text]]
Iunius Brutus, sorore Tarquinii Superbi natus, cum eandem fortunam
timeret, in quam frater inciderat, qui ob divitias et prudentiam ab
avunculo erat occisus, stultitiam finxit, unde Brutus dictus est.
Profectus Delphos cum Tarquinii filiis, quos pater ad Apollinem
muneribus honorandum miserat, baculo sambuceo aurum inclusum dono tulit
deo. Peractis deinde mandatis patris, iuvenes Apollinem consulunt
quisnam ex ipsis Romae regnaturus esset. Responsum est eum Romae summam
potestatem habiturum, qui primus matrem osculatus esset. Tunc Brutus,
velut si casu prolapsus cecidisset, terram osculatus est, scilicet quod
ea communis mater omnium mortalium esset.
Expulsis regibus duo consules creati sunt, Iunius Brutus et Tarquinius
Collatinus Lucretiae maritus. At libertas modo parta per dolum et
proditionem paene amissa est. Erant in iuventute Romana adulescentes
aliquot, sodales adulescentium Tarquiniorum. Hi cum legatis, quos rex ad
bona sua repetenda Romam miserat, de restituendis regibus conloquuntur,
ipsos Bruti consulis filios in societatem consilii adsumunt. Sermonem
eorum ex servis unus excepit; rem ad consules detulit. Datae ad
Tarquinium litterae manifestum facinus fecerunt. Proditores in vincula
coniecti sunt, deinde damnati. Stabant ad palum deligati iuvenes
nobilissimi; sed a ceteris liberi consulis omnium in se oculos
avertebant. Consules in sedem processere suam, missique lictores nudatos
virgis caedunt securique feriunt. Supplicii non spectator modo, sed et
exactor erat Brutus, qui tunc patrem exuit, ut consulem ageret.
Tarquinius deinde bello aperto regnum reciperare conatus est. Equitibus
praeerat Aruns, Tarquinii filius: rex ipse cum legionibus sequebatur.
Obviam hosti consules eunt; Brutus ad explorandum cum equitatu
antecessit. Aruns, ubi procul Brutum agnovit, inflammatus ira "Ille est
vir" inquit "qui nos patria expulit; ipse en ille nostris decoratus
insignibus magnifice incedit." Tum concitat calcaribus equum atque in
ipsum consulem dirigit; Brutus avide se certamini offert. Adeo infestis
animis concurrerunt, ut ambo hasta transfixi caderent; fugatus tamen
proelio est Tarquinius. Alter consul Romam triumphans rediit. Bruti
conlegae funus, quanto potuit apparatu, fecit. Brutum matronae, ut
parentem, annum luxerunt.
[[25]]
#IX. Iûnius Brûtus, Rômânôrum cônsul prîmus# [[as printed]]
Iûnius Brûtus, sorôre[1] Tarquiniî Superbî nâtus, cum[2] eandem
fortûnam timêret, in quam frâter inciderat, quî ob dîvitiâs et
prûdentiam ab avunculô erat occîsus, stultitiam finxit, unde
Brûtus dictus est. Profectus[3] Delphôs[4] cum Tarquiniî fîliîs,
quôs pater ad Apollinem mûneribus honôrandum mîserat, baculô[5] {5}
sambûceô aurum inclûsum dônô[6] tulit deô. Perâctîs deinde
mandâtîs patris, iuvenês Apollinem cônsulunt quisnam ex ipsîs
Rômae[7] rêgnâtûrus esset.[8] Respônsum est eum Rômae[7] summam
potestâtem habitûrum, quî prîmus mâtrem ôsculâtus esset.[9] Tunc
Brûtus, velut sî câsû prôlâpsus[10] cecidisset, terram ôsculâtus est,
scîlicet quod ea commûnis mâter omnium mortâlium esset. {11}
[Sidenote: B.C. 509.]
Expulsîs rêgibus duo cônsulês[11] creâtî sunt, Iûnius Brûtus et
Tarquinius Collâtînus[12] Lucrêtiae marîtus. At lîbertâs
modo parta[13] per dolum et prôditiônem paene âmissa est.
Erant in iuventûte Rômânâ adulêscentês aliquot, sodâlês {15}
adulêscentium Tarquiniôrum.[14] Hî cum lêgâtîs, quôs rêx ad bona sua
repetenda Rômam mîserat, dê restituendîs rêgibus conloquuntur,
ipsôs Brûtî cônsulis fîliôs in societâtem cônsiliî adsûmunt. Sermônem
eôrum ex servîs ûnus excêpit; rem ad cônsulês dêtulit.
Datae[15] ad Tarquinium lîtterae manifêstum facinus fêcêrunt. {20}
Prôditôrês in vincula coniectî sunt, deinde damnâtî. Stâbant ad
pâlum dêligâtî iuvenês nôbilissimî; sed â cêterîs lîberî cônsulis
omnium in sê oculôs âvertêbant. Cônsulês in sêdem prôcessêre[16]
[[26]]
suam, missîque lîctôrês nûdâtôs[1] virgîs caedunt secûrîque feriunt.
Suppliciî nôn spectâtor modo, sed et[2] exâctor erat Brûtus, {25}
quî tunc patrem exuit, ut cônsulem ageret.[3]
[Illustration {BRVTVS}]
Tarquinius deinde bellô apertô rêgnum reciperâre cônâtus[4] est.
Equitibus praeerat Ârûns, Tarquiniî fîlius: rêx ipse cum legiônibus
sequêbâtur. Obviam hostî[5] cônsulês
eunt; Brûtus ad explôrandum cum equitâtû {30}
antecessit. Ârûns, ubi procul Brûtum
âgnôvit,[6] înflammâtus îrâ "Ille est vir" inquit
"quî nôs patriâ expulit; ipse[7] ên ille nostrîs
decorâtus însîgnibus mâgnificê incêdit." Tum
concitat calcâribus equum atque in ipsum cônsulem {35}
dîrigit; Brûtus avidê sê certâminî offert. Adeô[8] înfêstîs
animîs concurrêrunt, ut ambô hastâ trânsfîxî caderent; fugâtus
tamen proeliô est Tarquinius. Alter[9] cônsul Rômam triumphâns
rediit. Brûtî conlêgae fûnus, quantô[10] potuit apparâtû, fêcit.
Brûtum mâtrônae, ut parentem, annum lûxêrunt.[11] {40}
[Footnotes: IX (pages 25-26)
25.1: Cf. p. 23, n. 8.
25.2: #cum#: causal; cf. p. 4, n. 12; also p. xx, H 2.
25.3: _proficîscor_.
25.4: Cf. p. 3, n. 4.
25.5: Join with #inclûsum#, and cf. p. 2, n. 7.
25.6: dat. of purpose or service: H 433 (390): M 548: A 233, _a_:
G 356: B 191, 2. This dat. is specially common in connection with
another dat., as #deô# here (dat. of advantage).
25.7: locative: H 483 (425, II): M 620: A 258, _c_, 2: G 411:
B 228, 1.
25.8: Cf. p. 3, n. 2. The whole clause is the object of
#cônsulunt#, 'consult (by asking).'
25.9: Cf. p. 6, n. 1. The oracle said: _Is . . . habêbit, quî
. . . erit_.
25.10: #prôlâpsus# (_prôlâbor_) #cecidisset# (_cadô_) = _prôlâpsus
esset et cecidisset_.
25.11: See Vocab., _cônsul_.
25.12: Cf. VIII, 17.
25.13: _pariô_.
25.14: The sons of Tarquin, mentioned above, l. 4.
25.15: = _quae datae erant_. _datae_ = _missae_, and so is
construed with _ad_ and the accusative.
25.16: = _prôcessêrunt._
26.1: #nûdâtôs virgîs caedunt# = _nûdant (eôs) et virgîs caedunt_.
26.2: = _etiam._
26.3: What does the subjunctive express?
26.4: _cônor_.
26.5: dat. after _ob_ in #obviam#. The rule regarding compound
verbs (p. 2, n. 7) holds true often of nouns, adjectives, and
adverbs.
26.6: _âgnôscô_.
26.7: #ipse . . . incêdit#: the _spirit_ of this dramatic sentence
may be reproduced thus: 'Look at him (#ên ille#)! He is actually
adorned with _our_ insignia! See in what a lordly way he
advances!'
26.8: #Adeô#, 'such,' in part qualifies #înfêstîs#, in part paves
the way for the result clause #ut . . . caderent#.
26.9: #Alter#: 'the remaining.' Why may it be so translated?
26.10: #quantô . . . apparâtû#: 'with the greatest possible
splendor.'
26.11: _lûgeô._]
#X. Mucius Scaevola# [[stripped text]]
Cum Porsena Romam obsideret, Mucius, vir Romanae constantiae, senatum
adiit et veniam transfugiendi petiit, necem regis repromittens. Accepta
potestate cum in castra Porsenae venisset, ibi in confertissima turba
prope tribunal constitit. Stipendium tunc forte militibus dabatur et
scriba cum rege pari fere ornatu sedebat. Mucius, ignorans uter rex
esset, illum pro rege occidit. Apprehensus et ad regem pertractus
dextram accenso ad sacrificium foculo iniecit, velut manum puniens, quod
in caede peccasset. Attonitus miraculo rex iuvenem amoveri ab altaribus
iussit. Tum Mucius, quasi beneficium remunerans, ait trecentos adversus
eum sui similes coniurasse. Qua re ille territus bellum acceptis
obsidibus deposuit. Mucio prata trans Tiberim data, ab eo Mucia
appellata. Statua quoque ei honoris gratia constituta est.
#X. Mûcius Scaevola# [[as printed]]
[Sidenote: B.C. 507]
Cum Porsena[12] Rômam obsidêret, Mûcius, vir Rômânae[13]
cônstantiae, senâtum adiit et veniam[14] trânsfugiendî petiit, necem
[[27]]
rêgis reprômittêns. Acceptâ[1] potestâte cum in castra Porsenae
vênisset, ibi in cônfertissimâ turbâ prope tribûnal cônstitit.
Stîpendium tunc forte[2] mîlitibus dabâtur et scrîba cum {5}
rêge parî[3] ferê ôrnâtû sedêbat. Mûcius, îgnôrâns uter rêx esset,
illum prô rêge occîdit. Apprehênsus et ad rêgem pertrâctus[4]
dextram accênsô[5] ad sacrificium foculô iniêcit, velut manum
pûniêns, quod[6] in caede peccâsset. Attonitus mîrâculô rêx {9}
iuvenem âmovêrî ab altâribus iussit. Tum Mûcius, quasi beneficium
remûnerâns, ait trecentôs adversus eum[7] suî similês coniûrâsse.
Quâ rê ille territus[8] bellum acceptîs obsidibus dêposuit.[9]
Mûciô prâta trâns Tiberim data,[10] ab eô Mûcia appellâta. Statua
quoque eî[11] honôris grâtiâ cônstitûta est. {14}
[Footnotes: X (pages 26-27)
26.12: Tarquinius Superbus had applied to Porsena, king of the
Etruscan city of Clusium, for aid in the recovery of his throne.
Porsena gathered a large army and marched against Rome. For this
story, see Macaulay's _Lays of Ancient Rome, Horatius_. Modern
authorities on Roman history maintain that Porsena was so
successful in his operations that he compelled the Romans to
submit to a very humiliating treaty.
26.13: We would say, 'truly Roman.'
26.14: #veniam trânsfugiendî#: 'permission to go over (to the
enemy).'
27.1: #Acceptâ# (_accipiô_) #. . . vênisset# = _Cum potestâtem
accêpisset et . . . vênisset_.
27.2: Cf. p. 5, n. 19.
27.3: #parî . . . ôrnâtû#: abl. abs. to denote an attendant
circumstance: H 489, 1 (431, 1): M 640: A 255, _d_, 5: G 409, N.:
B 227.
27.4: _pertrahô_.
27.5: _accendô_.
27.6: #quod . . . peccâsset# expresses Scaevola's thought: see
H 588, II (516, II): M 851: A 321: G 541: B 286, 1, and cf. p. 14,
n. 1, and p. xxi, H 4.
27.7: #eum# refers to the king, #suî# to Scaevola. Scaevola's
speech was: _Trecentî adversus tê meî similês coniûrâvêrunt._
27.8: _terreô_.
27.9: _dêpônô_.
27.10: Sc. _sunt_.
27.11: dat. of advantage with #cônstitûta est#.]
#XI. Fabii trecenti sex# [[stripped text]]