534-510 B.C.

Tarquinius Superbus regnum sceleste occupavit. Tamen bello strenuus

Latinos Sabinosque domuit. Urbem Gabios in potestatem redegit fraude

Sexti filii. Is cum indigne ferret eam urbem a patre expugnari non

posse, ad Gabinos se contulit, patris saevitiam in se conquerens.

Benigne a Gabinis exceptus paulatim eorum benevolentiam consequitur,

fictis blanditiis ita eos adliciens, ut apud omnes plurimum posset, et

ad postremum dux belli eligeretur. Tum e suis unum ad patrem mittit

sciscitatum quidnam se facere vellet. Pater nuntio filii nihil

respondit, sed velut deliberabundus in hortum transiit ibique inambulans

sequente nuntio altissima papaverum capita baculo decussit. Nuntius,

fessus exspectando, rediit Gabios. Sextus, cognito silentio patris et

facto, intellexit quid vellet pater. Primores civitatis interemit

patrique urbem sine ulla dimicatione tradidit.

Postea rex Ardeam urbem obsidebat. Ibi cum in castris essent, Tarquinius

Collatinus, sorore regis natus, forte cenabat apud Sextum Tarquinium cum

iuvenibus regiis. Incidit de uxoribus mentio; cum suam unusquisque

laudaret, placuit experiri. Itaque citatis equis Romam avolant; regias

nurus in convivio et luxu deprehendunt. Pergunt inde Collatiam;

Lucretiam, Collatini uxorem, inter ancillas lanae deditam inveniunt. Ea

ergo ceteris praestare iudicatur. Paucis interiectis diebus Sextus

Collatiam rediit et Lucretiae vim attulit. Illa postero die,

advocatispatre et coniuge, rem exposuit et se cultro, quem sub veste

abditum habebat, occidit. Conclamat vir paterque et in exitium regum

coniurant. Tarquinio Romam redeunti clausae sunt urbis portae et

exsilium indictum.

In antiquis annalibus memoriae haec sunt prodita. Anus hospita atque

incognita ad Tarquinium quondam Superbum regem adiit, novem libros

ferens, quos esse dicebat divina oracula: eos se velle venumdare.

Tarquinius pretium percontatus est: mulier nimium atque immensum

poposcit. Rex, quasi anus aetate desiperet, derisit. Tum illa foculum

cum igni apponit et tres libros ex novem deurit; et, ecquid reliquos sex

eodem pretio emere vellet, regem interrogavit. Sed Tarquinius id multo

risit magis, dixitque anum iam procul dubio delirare. Mulier ibidem

statim tres alios libros exussit; atque id ipsum denuo placide rogat, ut

tres reliquos eodem illo pretio emat. Tarquinius ore iam serio atque

attentiore animo fit; eam constantiam confidentiamque non neglegendam

intellegit: libros tres reliquos mercatur nihilo minore pretio quam quod

erat petitum pro omnibus. Sed eam mulierem tunc a Tarquinio digressam

postea nusquam loci visam constitit. Libri tres in sacrario conditi

Sibyllinique appellati. Ad eos, quasi ad oraculum, Quindecemviri adeunt,

cum dii immortales publice consulendi sunt.

#VIII. Tarquinius Superbus, Rômânôrum rêx septimus et ûltimus#

[[as printed]]

Selections from Viri Romae · 第 72 / 159 题