753-715 B.C.

Romulus imaginem urbis magis quam urbem fecerat; incolae deerant. Erat

in proximo lucus; hunc asylum fecit. Et statim eo mira vis latronum

pastorumque confugit. Cum vero uxores ipse populusque non haberent,

legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem conubiumque novo

populo peterent. Nusquam benigne audita legatio est; ludibrium etiam

additum: "Cur non feminis quoque asylum aperuistis? Id enim compar foret

conubium." Romulus, aegritudinem animi dissimulans, ludos parat; indici

deinde finitimis spectaculum iubet. Multi convenere studio etiam

videndae novae urbis, maxime Sabini cum liberis et coniugibus. Ubi

spectaculi tempus venit eoque conversae mentes cum oculis erant, tum

signo dato iuvenes Romani discurrunt, virgines rapiunt.

Haec fuit statim causa belli. Sabini enim ob virgines raptas bellum

adversus Romanos sumpserunt, et cum Romae appropinquarent, Tarpeiam

virginem nacti sunt, quae aquam forte extra moenia petitum ierat. Huius

pater Romanae praeerat arci. Titus Tatius, Sabinorum dux, Tarpeiae

optionem muneris dedit, si exercitum suum in Capitolium perduxisset.

Illa petiit quod Sabini in sinistris manibus gererent, videlicet aureos

anulos et armillas. Quibus dolose promissis, Tarpeia Sabinos in arcem

perduxit, ubi Tatius scutis eam obrui iussit; nam et ea in laevis

habuerant. Sic impia proditio celeri poena vindicata est.

Deinde Romulus ad certamen processit, et in eo loco, ubi nunc Romanum

Forum est, pugnam conseruit. Primo impetu vir inter Romanos insignis,

nomine Hostilius, fortissime dimicans cecidit; cuius interitu

consternati Romani fugere coeperunt. Iam Sabini clamitabant: "Vicimus

perfidos hospites, imbelles hostes. Nunc sciunt longe aliud esse

virgines rapere, aliud pugnare cum viris." Tunc Romulus, arma ad caelum

tollens, Iovi aedem vovit, et exercitus seu forte seu divinitus

restitit. Itaque proelium redintegratur; sed raptae mulieres crinibus

passis ausae sunt se inter tela volantia inferre et hinc patres, hinc

viros orantes, pacem conciliarunt.

Romulus, foedere cum Tatio icto, et Sabinos in urbem recepit et regnum

cum Tatio sociavit. Verum haud ita multo post, occiso Tatio, ad Romulum

potentatus omnis recidit. Centum deinde ex senioribus elegit, quorum

consilio omnia ageret, quos senatores nominavit propter senectutem. Tres

equitum centurias constituit, populum in triginta curias distribuit. His

ita ordinatis, cum ad exercitum lustrandum contionem in campo ad Caprae

paludem haberet, subito coorta est tempestas cum magno fragore

tonitribusque et Romulus e conspectu ablatus est. Ad deos transisse

vulgo creditus est; cui rei fidem fecit Iulius Proculus, vir nobilis.

Orta enim inter patres et plebem seditione, in contionem processit,

iureiurando adfirmans visum a se Romulum augustiore forma, eundemque

praecipere ut seditionibus abstinerent et rem militarem colerent;

futurum ut omnium gentium domini exsisterent. Aedes in colle Quirinali

Romulo constituta, ipse pro deo cultus et Quirinus est appellatus.

#II. Rômulus, Rômânôrum rêx prîmus# [[as printed]]

Selections from Viri Romae · 第 60 / 159 题