Octavus abusionis gradus est, pauper superbus, qui, nihil habens, in
superbiam extollitur: cum e contrario divitibus sæculi non superbe
sapere per apostolum Paulum imperetur. Quid ergo stolidius potest
fieri quam illum qui per infirmam miseriam velut in terram abjectus,
extremus et humilis incedere et contristari debuerat, supercilioso
superbiæ tumore inflatam mentem contra Deum erigere? Per quod vitium
lapsi corruerunt, qui in summo cœli conditi erant culmine. Quid ergo
vult quasi potens in terra superbire, qui præ omnibus hominibus
debuerat humilis apparere? Sed, ne de paupertate sua tristitiam
habeant, quid a Deo recepturi sint pauperes attendant; ipse enim
inquit: _Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum_
(_Matth_. V, 3). Recta namque dispensatione misericors judex cœli
regnum illis committit quibus regni terrarum participationem inter
mortales abstulit, ut ipse dives in cœli sede appareat qui in terra
penitus nihil procurat. Cavendum ergo pauperibus est ne, dum per
egestatem et necessitatem terrenum regnum prætereunt, per mentis etiam
impudentiam cœlorum regna amittant. Cum enim Dei dispensatione
paupertatem necessariam acceperunt, in ipsorum arbitrio pendet utrum
pauperes spiritu sint. Non quibuscumque namque pauperibus cœli regna
promittuntur, sed his tantummodo in quibus divitiarum inopiam animorum
humilitas comitatur. Pauper enim humilis pauper spiritu appellatur,
qui, cum egenus foris cernitur, numquam in superbiam elevatur: quoniam
ad appetenda regna cœlorum plus valet mentis humilitas, quam
præsentium divitiarum temporalis paupertas. Etenim humiles qui bene
divitias possessas habent, possunt pauperes spiritu appellari:
superbos autem nihil habentes, haud dubium est beatitudine paupertatis
privari. De quibus utrisque sancta Scriptura ita loquitur: _Est quasi
dives nihil habens, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit_
(_Prov_. XIII, 7). Quasi pauper ergo in multis divitiis est dives
humilis spiritu; et nihil habens quasi dives est pauper superbus
mentis affectu. Nobilis ergo inopia est mentis humilitas, et ineptæ
divitiæ sunt animorum enormitas. Providendum est ergo pauperibus, ut
semetipsos, quales sint, intelligant; et quia rebus consequi quod
cupiunt non valent, mentis tumore superbire desinant.