CAPUT IX.

Nonus abusionis gradus est, rex iniquus. Etenim regem non iniquum, sed

correctorem iniquorum esse oportet. Inde in semetipso nominis sui

dignitatem custodire debet: nomen enim regis intellectualiter hoc

retinet, ut subjectis omnibus rectoris officium procuret. Sed qualiter

alios corrigere poterit, qui proprios mores, ne iniqui sint, non

corrigit? quoniam in justitia regis exaltatur solium, et in veritate

regis solidantur gubernacula populorum. Justitia vero regis est

neminem injuste per potentiam opprimere, sine personarum acceptione

inter virum et proximum suum juste judicare, advenis et pupillis et

viduis defensorem esse, furta cohibere, adulteria punire, iniquos non

exaltare, impudicos et histriones non nutrire, impios de terra

perdere, parricidas et pejerantes vivere non sinere, ecclesias

defendere, pauperes eleemosynis alere, justos super regni negotia

constituere, senes et sapientes et sobrios consiliarios habere,

magorum, ariolorum pythonissarumque superstitionibus non intendere,

iracundiam differre, patriam fortiter et juste contra adversarios

defendere, per omnia in Deo confidere, prosperitatibus animum non

elevare, cuncta adversa patienter tolerare, fidem catholicam in Deum

habere, filios suos non sinere impie agere, certis horis orationibus

insistere, ante horas congruas cibum non gustare. _Væ enim terræ cujus

rex puer est, et cujus principes mane comedunt_ (_Eccle_. X, 10). Hæc

regni prosperitatem in præsenti faciunt, et regem ad cœlestia regna

meliora perducunt. Qui vero regnum non secundum hanc legem dispensat,

multas nimirum adversitates imperii tolerabit. Idcirco enim pax sæpe

populorum rumpitur, et offendicula etiam de regno suscitantur,

terrarum quoque fructus diminuuntur, et servitia populorum

præpediuntur, multi et varii dolores prosperitatem regni inficiunt,

charorum et liberorum mortes tristitiam conferunt, hostium incursus

provincias undique vastant, bestiæ armentorum et pecorum greges

dilacerant: tempestates aeris et hyemis terrarum fœcunditatem et maris

ministeria prohibent, et aliquando fulminum ictus segetes et arborum

flores et pampinos exurunt. Super omnia vero regis injustitia, non

solum præsentis imperii faciem offuscat, sed etiam filios suos et

nepotes, ne post se regni hæreditatem teneant, obscurat. Propter

piaculum enim Salomonis, regnum domus Israel Dominus de manibus

filiorum ejus dispersit. Et propter justitiam David regis, lucernam de

semine ejus semper in Hierusalem reliquit (III _Reg_. XI, 31-35). Ecce

quantum justitia regis sæculo valeat, intuentibus perspicue patet. Est

enim pax populorum tutamen patriæ, immunitas plebis, munimentum

gentis, cura languorum, gaudium hominum, temperies aeris, serenitas

maris, terræ fœcunditas, solatium pauperum, hæreditas filiorum, et

sibimet ipsi spes futuræ beatitudinis. Attamen sciat rex quod, sicut

in throno hominum primus constitutus est, sic et in pœnis, si

justitiam non fecerit, primatum habiturus est. Omnes namque quoscumque

peccatores sub se in præsenti habuit, supra se modo implacabili, in

illa pœna futura habebit.

Omnia Opera Sancti Patricii All the Works of Saint Patrick · 第 69 / 72 题