Septimus abusionis gradus est Christianus contentiosus, qui, cum
participationem nominis Christi per fidem et Baptismum susceperit,
contra Christi dicta et propositum, mundi caduca delectamenta diligit.
Omne enim de quo contenditur, aut propter propriam ejus rei
dilectionem de qua agitur, aut propter alterius amorem, quæ sub odiosa
specie latet, appetitur. Quemadmodum, verbi gratia, bellum animoso
compugnantium conflictu cum odiosa res sit, propter amorem victoriæ et
libertatis peragitur; et multæ aliæ dilectæ species, sub odioso labore
vel formidine, satis contentiose expetuntur. Unde patenter
intelligitur nihil contendi posse, nisi propter dilectionem, speratam
scilicet et subsequentem amabilem remunerationem. Qui igitur de mundo
præsente ex quacumque causa contendit, perspicue ostendit quod illum
diligit. Quomodo ergo mundum diligi per Joannem Spiritus sancti
sermones interdicunt, qui ait: _Nolite diligere mundum, neque ea quæ
in mundo sunt_ (_I Joan_. II, 15). Mundi enim amor et Dei pariter in
uno corde cohabitare non possunt, quemadmodum iidem oculi cœlum
pariter et terram nequaquam conspiciunt. Sed requirendum est si vere
in mundo aliquid sit quod amari debeat, et quis sit ille mundus, quem
diligi divina eloquia vetant. Terra ergo cum nascentibus ex ea, et
metallis, et animantibus, et pulchritudine vestium, et oblectationibus
ciborum, et iis quæ ad hæc pertinent, non diligi præcipitur; sed
proximus, propter quem hæc omnia facta sunt, amari jubetur. Hæc enim
omnia prædicta, velut non mansura, ad cœlestem patriam pergentes
concomitari nequeunt. Proximi vero velut mansuri regis cohæredes,
semetipsos licenter invicem diligunt. Quod ergo semper in mundo non
manet, et cum mundo pariter deficiet, et ipse mundus non amari
præcipitur; proximus autem, qui est pars regni cœlestis, in terra et
inter ima elementa, a regni cœlorum appetitoribus non incongrue
amatur, dum in suprema illa patria in æternum cohæres habebitur.
Propterea vero mundus præsens non diligi imperatur, ne a Dei
dilectione alienus, sæculi dilector quisque efficiatur. Non ergo debet
contendi, quod non licet amari. Igitur Christianus, qui nominis
Christi similitudinem tenet, morum quoque ejus similitudinem habere
debet. Christianus enim nemo recte dicitur, nisi qui Christo moribus
coæquatur. De Christo vero per Prophetam ita scribitur: _Ecce filius
meus quem elegi, electus meus, complacuit in illo sibi anima mea:
ponam Spiritum meum super eum. Non contendet, neque clamabit, neque
audiet aliquis in platea vocem ejus_ (_Is_. XLII, 1; _Matth_. XII,
18). Ecce Christus non contendit, neque clamavit: et tu si morum
Christi similitudinem tenere cupis, ne contendas, ne abusivus in
Ecclesia Christianus existas. Suis enim sectatoribus Christus
præcepit: _Nolite vocari rabbi; unus est enim pater vester, qui in
cœlis est. Omnes enim vos fratres estis_ (_Matth_. XXIII, 8), quibus
ad supplicandum imperavit, cum dicit: _Sic autem orabitis: Pater
noster qui in cœlis, sanctificetur nomen tuum_ (_Matth_. VI, 9).
Frustra ergo contendit patrem se habere in terra, qui patrem et
patriam profitetur se habere in cœlo. Cujus patriæ nemo possessor
efficitur, nisi qui de terrenæ patriæ contentione securus habetur.