Sextus abusionis gradus est dominus sine virtute, quia nihil proficit
dominandi habere potestatem, si dominus ipse non habeat virtutis
rigorem. Sed hic virtutis rigor, non tam exteriori fortitudine, quæ et
ipsa sæcularibus dominis necessaria est, quam animi interiori
fortitudine, exerceri debet. Sæpe enim dominandi per animi
negligentiam perditur fortitudo, sicut in Heli sacerdote factum fuisse
comprobatur; qui dum severitate judicis peccantes filios non coercuit,
in eorum vindictam, Dominus velut consentienti ferociter non pepercit.
Tria ergo necessaria hos qui dominantur habere oportet: terrorem
scilicet, et ordinationem, et amorem. Nisi enim ametur dominus pariter
et metuatur, ordinatio illius constare minime potest. Per beneficia
ergo et affabilitatem procuret ut diligatur, et per justas vindictas,
non propriæ injuriæ, sed legis Dei, studeat ut metuatur. Propterea
quoque, dum multi pendent in eo, ipse Deo adhærere debet, qui illum in
ducatum constituit; qui ad portanda multorum onera, ipsum veluti
fortiorem solidavit. Paxillus enim nisi bene fortiter firmetur, et
alicui fortiori adhæreat, omne quod in eo pendet cito labitur; et ipse
solutus a rigore suæ firmitatis, cum oneribus ad terram delabitur. Sic
et princeps nisi suo Conditori pertinaciter adhæserit, et ipse, et
omne quod continet, cito depeirit. Quidam namque per dominandi
officium plus Deo appropinquant, quidam imposito sibi dignitatis
honore deteriores fiunt. Moyses namque, accepto populi ducatu,
familiarius Dei locutionibus utebatur: Saul vero, filius Cis, postquam
sceptra regni suscepit, per inobedientiæ superbiam Deum offendit. Rex
Salomon postquam patris sui David sedem obtinuit, Deus illum ultra
omnes mortales velut ad innumerosi populi gubernationem sapientiæ
munere ditavit. E contrario vero Hieroboam, servus Salomonis, postquam
regni domus David occupavit partem, ad idolorum cultum decem tribus
Israel, quæ erant in parte Samariæ, diverterat. Per quæ exempla
evidenter ostenditur, quosdam in sublimiori statu ad majorem
perfectionem crescere, quosdam vero per supercilium dominationis ad
deteriora defluere. Per quod utrumque intelligitur eos qui ad meliora
transcendunt, per virtutem animi et Dei auxilium posse id facere, et
eos qui ad deteriora devertuntur, per mentis imbecillitatem pariter et
negligentiam errare. Unde et dominum absque virtute fieri non decet,
qui virtutem sine Dei auxilio nullatenus habet. Qui etenim multa
tuetur, si non habet fortitudinem animi, non valet id agere, quoniam
magna magnis infestationibus, vel adversitatibus solent laborare.
Omnis ergo qui præest, hoc primitus animi tota intentione procuret, ut
per omnia de Dei adjutorio omnino non dubitet. Si namque cœperit in
actibus suis auxiliatorem habere Dominum dominorum, nullus hominum
contemptui poterit habere ejus dominatum: _Non enim est potestas nisi
a Deo_ (_Rom_. XIII). Ipse enim elevat de stercore egenum, et sedere
facit cum principibus populi sui, et deponit potentes de sede, et
exaltat humiles; ut subditus fiat omnis mundus Deo et egeat gloria
Dei.