Quintus abusionis gradus est, femina sine pudicitia. Sicut enim omnes
bonos mores procurat et custodit in viris prudentia, sic et in feminis
cunctos honoris actus nutrit et fovet et custodit pudicitia. Pudicitia
namque castitatem custodit, avaritiam refrænat, lites devitat, iram
mitigat, libidinem occupat, cupiditatem temperat, lasciviam castigat,
ebrietatem cavet, verba non multiplicat, gulæ concupiscentias purgat,
furtum omnino damnat. Quid plura? Omnia vitia restringit; et omnes
virtutes, et quidquid coram Deo et bonis hominibus laudabile est
nutrit. Impudica namque vita nec laudem ab hominibus in præsenti
sæculo, nec remunerationem a Deo exspectat in futuro. Pudica vero
vita, famam bonam inter homines habet, et de spe futuræ beatitudinis
gaudet. Præsentibus semetipsam imitabilem facit, posteris memoriam
amabilem relinquit. Bonis semper moribus delectatur et consentit, et
assiduis Scripturarum meditationibus et eloquiis animam vegetat.
Bonorum præcedentium exempla custodit, et inseparabilia perfectis
contubernia nectit. Duobus ergo modis constat veræ pudicitiæ
exercitatio, id est corporis habitu et superficie et animi affectu
inferno. Per exteriorem modum coram Deo, providemus opera bona.
Pudicitia namque corporis est, alienas res non appetere, et omnem
immunditiam devitare, ante horam congruam non gustare velle, risum non
excitare, verba vana et falsa non loqui; habitum per omnia ordinatum,
compositionemque convenientem tam capillorum quam vestium, sicut
decet, habere; cum indignis contubernia non inire; supercilioso
intuitu neminem aspicere, vagari oculos non permittere; pompatico et
illecebroso gressu non incedere; nulli inferior in incœpto bono opere
apparere, nulli contumeliam aut ruborem incutere, neminem blasphemare,
senes non irridere, bonis non invidere, meliori non controversari; de
his quæ ignoras, non tractare, et ea quæ scis non omnia proferre: hæc
enim proximis amabilem hominem reddunt, et Deo acceptabilem faciunt.
Pudicitia enim animæ est, plus propter Dei oculos quam hominum omnia
bona facere; appetitiones turpium cogitationum compescere; omnes
meliores se esse æstimare, nemini invidere; de semetipso nihil
confidere, Dei semper auxilio res omnes committere, ante Dei oculos
semetipsum constituere, hæretica pravitate sensum non maculare,
catholicis per omnia consentire; Deo soli adhærere, castitatem æternæ
mentis Deo Christo offerre; omnia cœpta opera bona mortis tantum
termino finire; præsentes tribulationes animi fortitudine negligere,
parvipendere; in terra præter proximos nihil amare, cuncti amoris
thesaurum in cœlo constituere, et pro omni bono actu mercedem a Deo in
cœlestibus sperare. Pudicitia ornamentum nobilium est, exaltatio
humilium, nobilitas ignobilium, pulchritudo debilium, prosperitas
laborantium, solamen mærentium, augmentum omnis pulchritudinis, decus
religionis, defensio criminum, multiplicatio meritorum, creatoris
omnium Dei amicitia.