Ab illo demum loco ascendentes multo cum labore ad arcum venimus

lapideum, qui ab uno latere crepidinis usque ad aliud tensus in modum

portae curvatur et de magnis quadratis lapidibus vetustissimo opere est

factus, nec patet via sursum, nisi per illam portam, quae tamen valvis

caret. Ibi certa didicimus narratione, quod nullus Judaeorum hanc

potest ingredi portam, et hoc pluries fertur probatum, quia vel terrore

vel aliquo miraculo, hic dum venerint, (#b#) repelluntur et produntur,

etiamsi occulte accedere conati fuerunt. Magno enim desiderio aestuant

videre locum lationis suae legis, sic ut nos appetimus videre locum

crucifixionis nostri legislatoris. Sed sub hac porta subsistunt,

rigescunt, tabescunt, contremiscunt et rejiciuntur divino miraculo.

Contigit namque ante hos annos, quod quidam Judaeus mutato habitu et

dissimulato judaismo peregrinis Christianis se associavit et cum eis

per desertum usque ad hunc locum pervenit, cumque peregrini, qui ante

eum ibant, per portam intrarent, sequebatur eos usque ad portam nec

amplius procedere voluit, sed attonitus et stupefactus stetit; quem cum

interrogaverunt, quid haberet et quare non intraret, magno cum gemitu

et lacrimis respondit: o fratres peregrini, video supra arcum

crucifixum, qui me ingredi non sinit, nec immerito. Sum enim, fateor,

heu, Judaeus et Christo crucifixo usque nunc semper fui inimicus et me

Christianum peregrinum simulavi, ut legis nostrae latorem, Moysen, hic

honorarem. Sed video plane me ad Moysen non admitti nisi per

crucifixum, quapropter ex nunc crucifixo Christo credo et me baptizari

promitto et Christianus mori desidero. Statim autem, ut haec verba

finierat, crux disparuit et ipse sine impedimento cum aliis ascendit,

glorificans Deum et post hoc baptismum suscepit et contra Judaeorum

coecitatem cunctis, quae sibi acciderant, recitavit. Ab hoc ergo

tempore nullus Judaeorum praesumsit adscendere. Si enim possent libere

transitum habere, semper essent ibi peregrini Judaei.

A porta illa ulterius ascendimus ad non modicum spatium et ad aliam,

portae praefatae scilicet, venimus et ingressi portam in quandam

delectabilem planitiem venimus, quae finis et terminus est montis

Synai; nam usque ad hunc locum nominatur mons Synai. De illa vero

planitie consurgit mons rotundus, altus et totus petrosus, qui est mons

Oreb. Totus tamen mons cum utraque parte inferiori et superiori

quandoque Oreb nominatur. Et nonnumquam superior pars propter suam

petrositatem dicitur petra Oreb. Cum ergo per portam ingressi essemus,

ascendimus per campum illum graminosum, qui erat inter nos et montem

Oreb, quia campus declivus aliquantum erat, et ad unam ecclesiam

pulchram et magnam venimus. Sunt autem tres capellae contiguae, uno

murorum ambitu clausae, una est sanctae Marinae, secunda sancti

Helizaei prophetae,[TR159] tertia sancti Heliae prophetae.

Porro per parvum et demissum ostiolum est introitus, per illam[TR160]

ergo portulam venimus in capellam S. Marinae virginis et prostrati

orationes consuetas legimus de processionali et indulgentias (†)

recepimus. De hac sacra virgine habetur delectabilis legenda in Vitis

patrum, quomodo multis annis conversata fuit in monasterio virorum,

incognita, quod esset mulier et quomodo patientissime se habuit, quando

de impraegnatione puellae cujusdam inculpata fuit et pro hoc facto

rigidissimam poenitentiam tamquam nocens sustinuit, in qua et diem

extremum clausit et post inauditis miraculis claruit et hic in hoc

sanctissimo loco habere capellam meruit.

Demum secundam capellam S. Helizaei ingressi sumus et

orationibus[TR161] praescriptis decantatis indulgentias (†) recepimus.

Hic Helizaeus vivus maxima miracula fecit et mortuus mortuum

suscitavit, ut habetur 4. Reg. XIII. Creditur etiam, quod ad

imitationem magistri (#45 a#) sui, Heliae, cujus discipulus erat, hunc

montem sanctum crebrius visitaverit. Dicunt etiam, quod translato Helia

in curru igneo, sicut dicitur 4. Reg. II., quod Helizaeus huc perrexit

et eum in specu suo quaesivit putans eum ductum ad hunc locum, vel

admisit, ut viri hic eum quaererent. De quibus habetur 2. Reg. II.

Post hoc tertiam capellam S. Heliae ingressi sumus et orationibus

lectis indulgentias accepimus duplicatas (††), in capella scilicet in

specu suo, qui est retro altare, in quo zelosissimus Domini vates

Helias demoratus est, postquam memorabile illud peregit facinus de

confutatione prophetarum Baal et interfectione 470 virorum, quos

interfecit in torrente Cison; ut diffuse habetur 3. Reg. XVIII. Quo

comperto Jezabel nequissima mulier juravit decapitare S. Heliam, qui

timuit et per deserta fugiens in hoc specu absconditus mansit: 3. Reg.

19. longa de his habetur historia. Est autem specus S. Heliae caverna

in petra arcta, in qua homo non potest erectus stare sed aut incurvatus

aut genubus flexis aut sedendo potest ibi manere.

His visis egressi sumus et supra ecclesiam minacem petram, grandem,

rotundam dependere vidimus, de qua dicitur, quod corvus cibum, quem S.

Heliae portabat, super lapidem hunc ponebat, ad quem S. Helias de specu

scandens cibum[TR162] tollebat. Solebat enim Deus providere prophetae

sancto per ministerium corvorum, ut habetur 3. Reg. 17., qui portabant

ei mane et vespere panem et carnes.

Consequenter progressi in montem Dei Oreb scandimus. Porro in ipsa

semita jacet grandis fractura et petrae pars, quae de alta rupe scissa

deorsum per praeceps ruit et viae directae sursum ducenti obstaculum

existit, ita, quod propter molem istam oportet facere circuitum. Hanc

autem rupturam petrae dicunt tempore Heliae factam esse, quando ei Deus

mandavit, ut de specu exiret. Et dum staret coram Domino, ecce Dominus

transiit et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens

petras, 3. Reg. XIX., de facto enim juxta illam partem montis est

horrida petrarum et rupium eversio et ruptio, quasi singularis

tempestas ibi grassasset. Et hoc intelligunt factum esse in conspectu

Heliae, non solum imaginative, sed et corporaliter. Unde Magister in

Spec. hist. dicit, quod tria illa, in quibus non erat Dominus, erant

corporalia. Primo ventus fortissimus, conterens petras; secundo terrae

commotio, subvertens montes; tertio ignis magnus, comburens et

consumens et incendens rupes. Et illius horribilis tempestatis signa

hodie apparent.

Ascendimus ergo per contritos lapides et eversas rupes cum magno labore

et sudore et paene usque in verticem venimus.

Sub cacumine in montis collo venimus ad petram, in qua foramen erat et

istud foramen est illud, de quo habetur Exodi XXXIII. Cum enim Moyses

colloquio Domini frueretur, desiderabat videre faciem Dei et claritatem

Dei. Cui Dominus: non poteris videre faciem meam, non enim videbit me

homo et vivet. Ecce, est locus apud me, inquit, et stabis super petram

eamque pertransibit gloria mea. Ponam te in foramen petrae et

protegam[TR163] te dextera mea. In ipsam ergo voraginem licet arctam et

strictam, in qua Moyses recurvus in ventre jacens fuit a Domino

positus, immisimus nos etiam devotionis caussa. Cum labore enim ad

imitationem prophetae in hoc foramine nos involvimus. Est enim foramen

paululum a terra estque demissum et non altum, nisi quod (#b#) homo in

terra stans potest extensis brachiis cum capite se intromittere. Si

autem vult etiam pectore intrare, oportet, quod se levet a terra et

tunc brachia, pectus et caput sunt quidem intus, sed crura cum tota

posteriore parte extra dependent ab umbilico, et ita homo jacet quasi

inter duas molas, quia cum ventre jacet super partem petrae inferiorem

et dorsum premit pars superior. Si quis autem vellet, posset se

totaliter in petram trahere, quia foramen profundum est, sed quomodo

sine adjutorio et sine extrahente reexiret vix video, quia non patet ei

exitus motu retrogrado, sicut movetur cancer. In quo motu habet

impedimentum supra et infra, sed non ante, nec retro; non enim tantum

est intus de spatio, ut homo se vertat et cum capite primo exeat. Hoc

ergo foramen est illud, ut pie creditur, in quod posuit Dominus Moysen,

ut contemplaretur Dei posteriora. Si cui placet videre, quid sit Dei

facies et Dei posterior pars, videat in Nicol. de Lyra super illum

locum et Addi. cum replicis.

Foramine illo perspecto ascendimus ulterius, usque ad cacumen montis

sanctissimi, in caput montis supra rupem, in cujus latere est foramen

praedictum. Haec est petra, super quam jussit Dominus stare Moysen,

Exodi 33.: Ecce, est locus apud me et stabis super petram etc. Super

petram illam est hodie aedificata una capella, quae dicitur ecclesia

sancti Salvatoris, quae erat ferreo osteo firmiter clausa, statque in

loco, ubi sanctus propheta Moyses decalogum in duabus tabulis lapideis

digito Dei exaratum accepit stans cum Domino solus in montis vertice,

ut habetur Exodi XXXIV. Anno ante nativitatem Domini 1514 fuit lex data

Moysi. Hanc capellam aperiente fratre Nicodemo, qui de monasterio

nobiscum ascenderat, discalceatis nudisque pedibus pro reverentia et

sanctitate loci intravimus nosque, ut justum erat, devotius

prostravimus in terram et locum illum, in quo Moyses legem de manu

Domini accepit duobus signatum lapidibus deosculabamur et orationibus

ibi lectis, prout in processionali terrae sanctae signantur,

indulgentias plenariae remissionis (††) accepimus. Post orationem

chorum intravimus, altare circumivimus et locum cum ingenti devotione

et delectatione vidimus et frequentius vestigia angeli visibili et

corporali specie Moysi ibi apparentis deosculati fuimus, similiter et

vestigia sancti prophetae Moysis. Sunt enim, ut praedixi, ante

introitum chori duo lapides supra sancta vestigia, in uno loco stetit

angelus, in alio genubus flexis stetit Moyses, et sunt duo albi

marmorei lapides in pavimento locati, et dicunt, quod sub istis

lapidibus sint adhuc in petra impressa vestigia genuum Moysis.

His visis de ecclesia egressi sumus et calceamenta nostra reassumsimus

et ad latus capellae paululum descendimus ad XV passus et speluncam de

superpendente petra ingressi sumus. In ea autem prostrati orationes

solvimus et indulgentias (†) accepimus. In hoc specu mansit

Moyses,[TR164] quando non habuit Dominus colloquium cum eo, et in eo

jejunavit 40 diebus et 40 noctibus, ut legem Domini mereretur accipere.

Est autem spelunca lata et magna, non aliud lumen (#46 a#)[TR165]

habens, nisi quod per locum introitus spargitur. Esset autem satis

commodosum habitaculum pro contemplativo monacho. Ex opposito speluncae

est altitudo quaedam, in qua aedificata est una muschea, ecclesia

sarracenica, juxta quam plures Sarraceni sedebant, qui etiam ad

visitandum locum sanctum ascenderant. Nam Arabes, Aegyptii, Sarraceni,

Turci, de longinquis mundi partibus ad hunc locum peregrinantur ob

reverentiam Moysis. Demtis enim Judaeis de omnibus mundi partibus huc

confluunt homines de omni ritu et secta; Judaei soli non possunt

ascendere, et si possent, gentiles eos non admitterent, imo Christiani

eos secum orantes non sustinerent.

Insuper grandis in monte est cisterna, bonam continens aquam et

frigidam atque sanam, de quam tamen aquam habere non potuimus, quia, in

quo hauriremus, non habuimus, et puteus valde altus (est.) Dicunt, hanc

cisternam esse Moysis, de qua bibit; quod non consonat Scripturae, quae

ipsum dicit ibi jejunasse.

Circuivimus et lustravimus totum montis verticem et vidimus grandes

ruinas antiquorum murorum per gyrum, et creditur, ibidem fuisse

monasterium, quod quidem totum destructum est praeter ecclesiam, juxta

quam semper manent duo fratres de monasterio S. Catharinae.

Habet mons iste hoc singulare, quod rotundus sursum protenditur nec

aliis montibus condependet, nec tamen omnibus altior est, sed omnibus

singularior et ascensu difficilior. Sunt enim a monasterio in ejus

usque summitatem circiter septem millia graduum, demtis locis, in

quibus rectis passibus ascenditur et non per gradus. Ex illo monte est

respectus ad regiones procul existentes, ad quas tamen clarior

respectus est de monte S. Catharinae, ideo ibidem loquar de illis

regionibus. Ex iam dictis patet descriptio sacri montis, commendatio

tamen eximia et sanctitas ejus ex canonicis scripturis clarius habetur

in multis locis, sicut Exodi III. et XIX. et XX. et Deuter. V., ubi

dicitur, quod mons ille ardebat usque ad coelum, et per totum

pentateuchum et in psalmis et prophetis. Ex quibus omnibus infertur,

quod mons Oreb Synai est mons excellentiae et altitudinis; mons divinae

habitationis et angelorum frequentationis; mons luminis, ignis et

inflammationis; mons terribilis nubis et caliginis; mons sapientiae et

eruditionis; mons misericordiae et promissionis, justitiae et

comminationis; mons fulguris et corruscationis; mons tubae et

clangoris; mons amicitiae et confoederationis; mons clementiae et

propitiationis; mons sacrificii et orationis; mons pinguedinis et

coagulationis; mons visionis et contemplationis.

Postquam ergo hujus montis sancti loca perspeximus, consedimus et

collationem fecimus manducantes et bibentes, quod nobiscum portavimus,

et ultra horam in monte sancto mansimus. In tribus enim horis a

monasterio in cacumen venimus. Cunctis autem terminatis, quae in monte

sancto agenda erant, disposuimus nos ad ulteriores labores et

processimus modo, quo sequitur.

Progressio ulterior.

(#b#) Descensus peregrinorum de monte Oreb et

aliquorum peregrinorum ascensus in montem S.

Catharinae.

Expleta collatione paululumque recreati descendimus de monte contra

occidentem per praeceps viam periculosam, terribilem et saltuosam

valde, ita, quod nonnumquam necesse fuit, ut submitteremus nos deorsum

per saltus, in ventrem nos ponendo super praecipites rupes. Saepe etiam

in hoc descensu venimus in capitibus rupium in arctas vias dependentes,

in quibus casus fuisset crudelis mors, nam deorsum per altissimas

rupium parietes quis, mox ut pedem non recte posuisset, cecidisset in

valles horribiles; tandemque venimus in quoddam monasterium, dictum ad

quadraginta sanctos, et ibi ingressi ecclesiam adoravimus et

indulgentias recepimus (†). Interea duo fratres de monasterio S.

Catharinae ibi morantes attulerunt nobis caricas et desiccatos dactylos

et aquam, de quibus pro refrigerio ei confortatione libavimus. Post

hoc, quia nondum meridies erat, consedimus et deliberavimus, an illo

die etiam montem S. Catharinae ascendere vellemus, aut quiescere usque

in crastinum. In hanc autem convenimus sententiam, ut juniores et

saniores et qui vellent, jam ascenderent et loco visitato ante occursum

solis reverterent, alii vero seniores et debiliores mane in frigore

iter arriperent ad ascendendum. Surrexerunt vero decem peregrini

robustiores ad ascendendum parati in intensissimis aestibus, quorum

haec sunt nomina: dominus Johannes comes de Solms, miles, dominus

Heinricus de Schomberg, miles, dominus Sigismundus de Marspach, miles,

dominus Caspar de Siculi, miles, dominus Lazinus, archidiaconus et

canonicus ecclesiae transsylvaniensis in Ungaria, frater Felix de Ulma,

ordinis Praedicatorum, pater Paulus Guglinger, ordinis Minorum, frater

Thomas, conversus ejusdem ordinis, et duo comitis servi, Johannes et

Conradus. Hi assumtis secum aliquibus Arabibus montem arduissimum S.

Catharinae aggressi sunt.

Ascendimus ergo montem per viam longiorem, asperiorem et duriorem, per

invias crepidines, per scopulos praeruptos, per petras superpendentes,

per minaces rupes, per horribiles saltus perque praecipites clivos, per

intensissimos desuper solis ardores. Hoc vero solum habuimus

refrigerium, quod duos in tali ascensu fontes reperimus aquam frigidam

continentes, unde refocillabamur. Quidam vero miles fractus tam

violento labore penitus defecit et in arduissimo clivo residens amplius

procedere non potuit. Eramus autem iam ultra medium ascensus et caput

montis vidimus licet longe supra, quod dum miles ille debilis

aspiceret, desperavit se posse ascendere et rogavit nos, ut

ascenderemus, eumque ibi solum exspectare nos sineremus. Ad hoc nos

animavimus eum et sursum erectum aliquantulum procedere coegimus, qui

aliquotiens sub manibus nostris quasi amens in terram dilabebatur,

ligavimus autem sudarium longum ad cingulum ejus, per quod aliqui eum

trahebant, aliqui manus ejus tenebant trahentes per brachia, aliqui ad

dorsum ejus stabant et sursum trahebant, et mirabilem fatigam cum

peregrino illo habuimus. Tandem Deo auxiliante (#47 a#) in verticem

montis Synai venimus, ad angelicum sepulchrum beatissimae virginis S.

Catharinae. Procidimus ergo et cum devotione locum sacri corporis per

angelos apportati deosculati sumus et indulgentias accepimus (†),

decantantes prius, quae signata habuimus in processionali terrae

sanctae. Porro post orationem consedimus, et inceperunt flagrare

desiderio panis et aquae et quilibet optabat se habere secum sportam

suam et amphoram. Nescio autem, qua providentia accidit, ut ego solus

mecum haberem sportam cum paximatiis, ovis duris, carnibus fumigatis,

et caseo, quae pro me ipso tuleram, alii omnia sua inferius cum

peregrinis remanentibus dimiserant, et videntes, me esse provisum,

congratulabantur quidem mihi et providum me praedicabant, sibi ipsis

vero indignabantur de negligentia, et petebant me unus, ut darem sibi

pauxillum panis, alter modicum carnis, alius parum casei et panis, alii

haustum vini quaerebant a[TR166] me. Hoc ut vidi, jucundatus fui et

nulli quidquam dedi, sed sportam arripui et omnia, quae in ea erant, in

concavitatem petrae, quae juxta nos erat, effudi in loco, ubi caput S.

Catharinae positum fuerat, et tali facetia usus nobiles et peregrinos

invitavi dicens: ecce, domini mei, provida dispensatione factum est,

quod hic omnes vos sitis hospites mei et ego habeam solus expensas,

quod libentissime faciam, utinam laute vobis procurare possem. Nam ecce

in hac domo, in ista camera, in hoc lectulo habitavit et quievit

dulcissima sponsa mea S. Catharina ultra trecentos annos a sua

passione, quae mihi in juventute desponsata inter omnes coelestis regni

pretiosissimas virgines deifica sorte a me electa est, denique in

ejusdem virginis festo anno 1452 ejus amore saeculo renuntiavi et

habitum fratrum Praedicatorum accepi, et anno revoluto eodem die

obedientiam publica et solenni professione promissi, sicque perpetua

obligatione me in Dei servitium et in hujus virginis obsequium

mancipavi. Venite ergo omnes, quotquot estis, et cum laetitia edite.

Accesserunt ad hanc invitationem omnes, et cum multa laetitia

manducavimus ea, quae apud nos erant. In hoc convivio erant comites,

milites, sacerdotes, religiosi, insuper alii erant ibi saeculares,

Christiani haeretici, ibi etiam erant Sarraceni et Arabes, qui omnes de

fragmentis sportae meae manducaverunt. Vinum ibi erat in copia, quia

alii peregrini acceperant secum suos viascos, sed aquae ibi defectus

erat, quod cernens quidam Arabs de convivis nostris accepta amphora per

prona montis non cucurrit sed dilapsus decidit et post parvam moram

rediit portans amphoram aqua recenti plenam, quam tulerat ex aliqua

fonte nobis incognito. Vinum ergo aqua temperavimus et potu ac (#b#)

cibo penitus consumtis, etiam usque ad crustas et minutissimas micas,

convivio finem fecimus. Numquam per totam peregrinationem meam fuit

sporta mea adeo evacuata et mundata, sicut ibi. Interea sol declinare

incipiebat, et hortabantur nos Arabes ad descensum, antequam sol

occumberet. Surreximus ergo et currendo repente descendimus et sole iam

merso ad fratres nostros revenimus in monasterium ad XL Sanctos.

Descriptio montis et loci dispositio superior patebit in sequentibus.

Ascensus montis S. Catharinae.

Vicesima quinta die, antequam illucesceret, surreximus de terra, in qua

sub dio quievimus in curia monasterii, ut in montem iterum ascenderemus

cum fratribus nostris, qui heri remanserant. Verum major pars illorum,

qui prius in monte fuerant, mansit in quiete. Assumsimus ergo servos

Arabes et asinarios et sportas cum cibariis, amphoras cum aqua eis

imposuimus et praecedentem fratrem Nicodemum secuti sumus lentissimo

gradu propter teneres et infirmos. Est autem a monasterio spatium satis

longum per hortos et arbusta usque ad montis clivum, per quod

ascendimus cum lunae beneficio. Cum autem ad montis clivum venissemus,

intravimus crepidinem quandam montis altis parietibus rupium conclusam

et de profundis ascendimus per viam multum asperam, nec inter haec

lumen aliquod habuimus, quia conclusi rupibus lunae lumen habere non

potuimus. Insuper tantum frigus erat in ista crepidine, ut dentibus

strideremus; optavimus habere ignem, sed ignile non habuimus ut ignem

faceremus. Quidam autem de Arabibus compatiens frigescentibus collegit

quasdam herbas arefactas et manibus confricatis incendio aptavit

assumtisque duobus lapidibus de torrente fortiter collisit ad invicem

ignemque provocans igne incendit, et collectis sarmentis ignem magnum

fecimus et circumstantes membra fovimus. Cogitavi, quod Arabs ille

artem illam educendi ignem de silicibus didicerit a Promotheo, filio

Lapethi ex Asia et nympha matre, qui aevo suo, ut poetae referunt, erat

vir prudentissimus et praeter hoc, quod de luto figmentum hominis

formatum igne de coelo furato animavit, primus de silicibus ignem

provocandum esse docuit. Nam tum ignoratum fuit, ignem latere sub

frigidis silicibus. Porro Vulco dicitur primus ignem invenisse; cum

enim fulmine arbor quaedam incensa fuisset, ex eo aliae arbores

succensae, omnia conflagrata sunt ligna. Vulco autem calore delectatus

deficiente igne materiam adjecit, conservans ignem, quem hominibus

ostendens tamquam a se repertum in totum per hoc promeruit, ut rex

Aegypti constitutus sit.

Cum ergo refocillati calore essemus, titiones accepimus ignitos et

processimus sursum in illa crepidine, in qua nonnumquam erant saltus et

petrarum parietes, per quos Arabes primo scandebant et inde sursum unum

peregrinum post alium trahebant. Cogitavi aliquotiens illo mane, quam

mirabilis Deus; heri prae caloribus vix poteramus spirare et hodie prae

frigoribus vix poteramus vivere. Quanto enim altius ascendimus, tanto

intensius frigus sensimus. Interea ad fontem quendam venimus, juxta

quem iterum ignem accendimus, (#48 a#) et iam de ignis calore

laetabamur, sicut heri ibi de aquae frigore recreabamur. Calefactis

nobis iterum processimus per arduum saltum adscendendo ad longum

spatium. In alto autem venimus ad unius magnae rupis parietem et de

sublimitate illius parietis destillabat aqua clara et bona, nobis tamen

fastidiosa, quia adhuc mane erat et frigore non mediocriter

laboravimus. Destillabat autem aqua illa in concavitatem quandam rupis

et quasi quandam piscinam faciebat. Juxta illam piscinam iterum ignem

accendimus et nos calore refecimus; tantum enim frigus fuit, ut, si

ignem non habuissemus, defecissemus prae algore. In ulteriori processu

venimus adscendendo[TR167] de locis petrosis in clivum, praecipitem

quidem sed planum, id est, sine rupibus et sine arbustis, et erat ille

clivus graminosus, quasi pratum. Nobis itaque laborantibus in ascensu

illo, ecce, dies adspiravit et inclinabantur umbrae, et vidimus longe

supra collum id caput montis, ad cujus aspectum quasi conterriti

stabamus, mirantes altitudinem adhuc restantem post tantum ascensum.

Non potest enim summitas vel caput montis inferius videri juxta

radicem, quia sic est ejus dispositio. Primo habet radicem latissimam,

in qua arbusta, virgulta et multi rubi crescunt. Deinde sunt rupes

eminentes, per quos in crepidinibus est ascensus usque supra montis

ventrem, qui est tumor magnus a corpore montis procedens et excrescens,

quasi terrae inflatio esset, et propter hunc tumorem non potest videri

de imis nec caput nec collum montis; super ventrem est illa latitudo

graminosa continens loca egregia ad pascua optimas herbas ferentia.

Venter ille longum habet ascensum usque ad cacumina montium ei

adhaerentium, ita quod de ventre illo uno jugo est transitus in montium

aliorum vertices. In supremo autem ventris consurgit montis Synai

collum, rupis enim magna, tortuosa et scopulosa in altum protensa ibi

excrescit a veutre montium sicut collum a corpore procedit in homine;

et hoc collum est adeo altum, quod stupor est videre, et supra collum

est montis caput. Est autem rupes colli directe contra coelum erecta,

et scopulis altis et acutis cincta ita, quod homo inferius stans non

potest imaginari, quomodo possibile sit, hominem in verticem ascendere.

Imo, ante S. Catharinae manifestationem nemo praesumebat adscendere.

Unde in Speculo histor. L. 19. C. 17. recitatur de quodam sene

visitante patres deserti incolas, qui dicit: vidi, inquit, juga Synai

montis, cujus summum cacumen coelo contiguum nequaquam adiri potest.

His tamen non obstantibus viriliter opus coeptum aggressi sumus, et

usque ad collum pervenimus in aliorum montium juga. Collum autem ipsum

arduissimum aggressi per rupes et scopulos sursum scandimus, quasi eo

modo, quo quis arborem adscendit, trahentes nos sursum de uno scopulo

in alium. Robustiores autem praecedebant et sequentibus manus

porrigebant sicque eos sursum trahebant, nec valuissent ibi formidulosi

et vertiginosi homines. Non autem ascendimus successive unus post

alium, sed quilibet ascendit in proximo sibi loco, ubi sibi videbatur,

quod multa essent tenacula manuum et sustentacula pedum, et ita per

gyrum rupis suspensi in scopulis eramus sursum reptantes, sicut

formicae arbores adscendunt. Tandem autem, quia improbus labor (#b#)

omnia vincit, in caput sive cacumen sacri montis venimus; ubi dum

essemus, adeo asper et durus fortisque flavit ventus, quod nec orare

nec quidquam boni facere voluimus absque igne. Statim autem Arabes

comportatis sarmentis et rogo congesto magnum ignem fecerunt, ad quem

stetimus, usque dum sol, qui iam dudum ortus fuerat, altius ascenderet

et ventorum rigor mitesceret. Nobis ergo calefactis et quodammodo

vivificatis accessimus ad angelicum clarissimae virginis Catharinae

tumulum et laudes praescriptas in processionali terrae sanctae

decantavimus cum jocunditate et devotius oravimus diutiusque

meditabamur cum silentio et indulgentias plenariae remissionis (††)

accepimus.

In hoc spectabili loco singulari gaudio affecti fuimus; nam hucusque

progrediendo semper avertimus nos a terra et patria nostra, sed ab hoc

desiderabili loco incepimus nos convertere et vultum firmare contra

natale solum, terram patriam et regionem nostram; quod quam

gaudiosissimum et delectabile fuerit, non intelligit nisi is, qui in

procul existentibus regionibus moram traxerit et in alienis terris exul

fuerit et cum populo sibi ignoto, cujus nec mores nec linguam

intelligit, conversatus fuerit et in gente alterius sectae, alterius

ritus, alterum Deum quodammodo colendo ad tempus manserit. Ille,

inquam, intelligit hoc poeticum: Dulce natale solum. De quo etiam Hugo

ille Regularis idem testatur, ut, inquit, ait quidam, nescio, qua

natale solum dulcedine cunctos ducit et immemores non sinit esse sui.

Habuimus ergo duplicatam in hoc loco sacro jocunditatem et dulcedinem,

unam ex memoria recenti natalis soli, ad quod nos convertimus, aliam ex

praesentia virginalis tumuli, quod in prospectu vidimus, tetigimus et

ad placitum tractavimus. Huius tumuli dispositio talis est. Caput sive

cacumen sacri montis Synai est integra petra et una, in summitate plana

ita, quod platea (in) supernis est rotunda, non multum lata, circiter

sex passuum. Pavimentum plateae est vertex petrae, et per circuitum in

margine plateae est maceria in modum muri vel sepis circumducta, ne

quis incaute ambulans in praeceps corruat et ne respicientes ab omni

parte deorsum horrescant propter altidudinem et ut securior et liberior

fiat ibi deambulatio. In medio petrei pavimenti est una cavatura ad

consignationem humani corporis supinum iacentis, nec est multum in

petram profundata sed tantum, ut corpus jacens in ea repleat cavaturam

et aequale pavimento reliquo sit. Haec cavatura non ferro aut aliquo

artificum instrumento est facta, sed miraculose impressa. Dum enim

angeli de Alexandria corpus virginis ad hunc locum detulissent et super

planam et durissimam petram illud collocarent, mox petra, angelica

virtute agente, sacro corpori cessit, sicut cedit cera mollis corpori

duro et gravi sibi superposito et corpus premens sibi ipsi loculum

proportionatum toti corpori configuravit et in eo ultra trecentos annos

ignotum hominibus sub angelorum custodia (#49 a#) jacuit et quievit, in

cujus custodiae signum sunt ab utroque latere cavaturae aptae ad

sedendum, ac si aliquis ibi sedisset; siquidem et angeli corporis

custodes ibi dicuntur sedisse, forte in assumtis corporibus, sicut in

Scriptura sacra frequenter commemorantur stetisse, ambulasse, volasse,

et angelus resurrectionis dominicae nuntius dicitur super lapidem

sepulchri sedisse, Matt. XXVIII. et Marci XVI. Quamvis autem angelus in

assumto corpore etiam sedere volens non indigeat sella aut sede, sicut

nec sessione, locum tamen sessioni aptum juxta corpus sacrum virginis

formaverunt, ut se fuisse custodes sacri corporis semper commanentes

funeri indicarent. Quomodo autem corpus virginis hic sit inventum et

inde in monasterium translatum, patebit folio 4.[TR168]

Ad loculum ergo virginis nos prostravimus et in ipsum non ex

praesumtione vel ex curiositate, sed ex pietate nos posuimus et corpora

nostra commensuravimus cavaturae et ipsam longae staturae fuisse

deprehendimus. Demum dum locum illum sanctum debito vel nobis possibili

honore venerati fuissemus, convertimus nos ad alia.

De regionibus mundi, quas vidimus in quatuor

plagis terrae ex hoc sacro monte et descriptio

terrarum, aquarum etc.

In supercilio montis sanctae Catharinae stetimus et terras ac

provincias et regiones per gyrum consideravimus, etiam longe

existentes; siquidem ad longissimam mundi partem vidimus, quia valde in

alto stabamus, nec per nebulas aut alias aeris indispositiones

impedimenta habuimus. Conjecimus ergo oculos primo contra orientem in

latissimum fretum, in sinum arabicum, qui et mare rubrum dicitur et de

mari indico progreditur, nec potuimus contra orientem videre oculis

corporeis nisi aquas, quae se extendebant usque in montana Madian, ita,

quod quasi per circuitum montis Synai vidimus mare rubrum. Dura nimis

et periculosa navigatio est maris rubri, unde Jeronymus ad Rusticum

monachum de monastica vita sic de hoc loco loquitur: Navigantes mare

rubrum multis difficultatibus ac periculis ad urbem maximam perveniunt

utraque enim littora gentes vagae, imo belluae habitant, ferocissimae;

semper solliciti, semper armati, totius anni ferunt cibaria; latentibus

saxis vadisque durissimis plena sunt omnia, ita ut speculator in summa

arbore sedeat et inde regendo et circumflectendo navis dictata

praedicet. Felix cursus est, si post sex menses supradictae urbis

portum teneat, a quo incipit se aperire oceanus, per quem vix anno

perpetuo ad Indiam pervenitur et ad Gangem fluvium, quem sacra

Scriptura Phison nominat, ubi nascuntur pretiosissima quaeque, et

montes aurei ibi sunt, quos adire propter gryphos et dracones, et

immensorum corporum monstra hominibus impossibile est. Haec Jeronymus.

De eodem mari indico contra orientem alius sinus recedit magnus, qui

est sinus persicus et in Persidem regionem se extendit, a qua et nomen

accepit. Haec regio nominata in sacra Scriptura Persida dicitur a

Perseo, rege Argivorum, graece, qui eam multis proeliis habitis devicit

et gentem, quae adhuc agrestis fuit, humaniter vivere coegit et a se

regioni nomen imposuit. De hoc Perseo poetae multa fingunt et de ejus

alato equo vide aliqua Parte 1. fol. 78 B. In illa regione erat quondam

civitas potentissima, Persepolis, a Perseo constituta. Plinius dicit L.

XV., quod persica poma, quae nos Pfersich dicimus, ab illa regione in

nostram sint advecta et ideo dicuntur mala persica, quae quidem in

Perside sunt mortifera, hic vero suavia et jocunda, sicut dicit

Catholicon. Haec regio est contermina Mediae et non nisi per quaedam

abrupta montana intermedia dividuntur, sicut Italia a Germania, et

fuerunt olim duo magna regna, de quibus Cyrus rex fecit unum.

Porro Medorum regio ab ortu habet montes Caspios et a meridie Persidem;

Persarum vero habet ab ortu Indos, a meridie mare rubrum. In regione

Medorum erat Egbathanis, civitas potentissima, quam Arphachsad

construxit, ut habetur Judith 1., et Cusis civitas, de qua habetur

Esther . . .

Deinde contra meridiem oculos conjecimus in gulfum maris rubri et ultra

canale ejus vidimus montana altissima et ibi est desertum rigidissimum

Thebaidae, in quo probatissimi monachi fuerant. Hujus deserti terminus

est oceanus ad meridiem et Nilus fluvius Aegypti ad occidentem. In hoc

eremo deguit ille magnus Antonius, toti mundo notus, et sanctus

Arsenius et sancti Macarii tres et plures alii praecellentes sancti.

Primo in ipso mari rubro vidimus insillas steriles, salinis scopulis

albescentes. Sunt tamen in ipso mari multae pretiosae insulae et

magnae, quas videre non poteramus. In littore maris rubri a nostra

parte vidimus nominatissimum portum maris, qui olim dicebatur Beronice

vel Ardech, nunc autem vocatur Thor. Ad hunc portum applicant naves,

quae veniunt cum speciebus aromaticis de India et inde ducuntur in

Aegyptum et ex Aegypto mittuntur per mare magnum usque ad nos. Ille

enim est ultimus orientis portus nobis notus, in quo semper sunt multae

et magnae naves indianae, quae tamen ita compactae et fabricatae sunt,

ut nullum ferrum in eis sit, nec audent habere anchoras ferreas nec

catenas nec laminas nec clavos nec arma ferrea nec secures nec bipennes

nec aliquod ferreum instrumentum. Ratio autem hujus est, quia in

littore maris indici sunt scopuli et montes lapidosi, de lapidibus

magnetum, per quos naves in Arabiam ire volentes transire oportet. Si

ergo navis ferramenta aliqua continens ibi veniret, statim magnes

propter ferrum navem attraheret et illideretur navis in scopulos et

frangeretur. Est enim magnes mirabilis raptor ferri. Si cui placet

legere, videat in Speculo Nat. L. XX. C. 20.

Sunt etiam in plerisque locis orientis petrae illius naturae, ut

homines transire volentes attrahant ad se, sicut magnes ferrum;

migrantes autem post tractum rident et jubilant et illisi saxis

pereunt. De his loquitur Consiliator Doctrinae 67. et dicit, quod

propter hujus impedimenta non potest homo pervenire in oppositam nobis

regionem, etiamsi immensitas oceani non impediret.

Dixit nobis frater Nicodemus, quod monachi S. Catharinae habeant partem

thelonei cum Soldano rege Aegypti, quod in hoc portu de navibus

oneratis tollitur et juxta littus habent hortum magnum palmarum, de

quibus tot dactylos colligunt, quod eis per annum sufficiunt et majorem

partem fructuum vendunt.

Ultra maris gulfum a meridie descendendo contra occidentem vidimus

altissimum montem, quem nominant Olympum Aethiopiae, ad differentiam

Olympi Macedoniae. Hic mons in ortu solis flammas de se emittit

horribiliter quinque horis. Ab hoc monte incipit Aethiopia, quae olim

dicebatur Atlanta, et terminatur ad Nili flumen. Est autem terra lata

valde, producens monstruosos homines et bestias mirabiles in suis

desertis. Quidam enim solem orientem et occidentem dira imprecatione

intuentur et semper soli irati maledicunt propter afflictionem caloris.

Ibi currunt satyri adeo hominibus aequales, ut aestimentur homines

esse, quamvis non sint, et multa mirabilia sunt in illa regione. Huic

contermina est Lybia, regio magna Africae, et Aegyptus.

De hinc contraximus visum et a remotioribus locis in campum desertum

fiximus, qui est inter montem Synai et mare rubrum, ejusque latitudinem

et vastitatem mirati sumus. Dixit autem nobis frater Nicodemus, quod in

istis campestribus esset quoddam monasterium sanctorum virorum, quod

modernis temporibus nemo potest invenire, quamvis campanarum pulsus ad

omnes horas canonicas audiatur cottidie. Nonnulli ex fratribus

monasterii sanctae Catharinae conati sunt illud exquirere, qui dicunt,

se sonum campanarum quidem audivisse, sed monasterium ipsum minime

invenisse. Et credunt, ipsum monasterium ex gratia Dei occultari

propter peccata Arabum, ne eorum insolentiis graventur sicut alia

deserti monasteria: sicut domus Loth fuit Sodomitis occultata, Genes.

XIX., et civitas Dothaim Syris, ne Helisaeum caperent prophetam, (#50

a#) quem capere venerunt, ut habetur 4. Reg. VI. pulchra historia.

Veruntamen Arabes quidam sunt cum fratribus, qui dicunt sub juramento,

se fuisse in monasterio, sed mox, ut exierunt, viam et monasterium

perdidisse. Quandoque disparent aliqui fratres S. Catharinae, nec

scitur, ubi pervenerunt, quos credunt rapi ad hoc monasterium ad

supplendum vices eorum, qui pro tempore moriuntur, cum eis. Nec

videatur hoc puerile vel phantasticum, cum etiam in Vitis patrum

similia legamus etiam de hoc, de quo nunc est locutio, deserto; in quo

fertur habitasse quidam sanctus, quem nemo invenire potuit; hunc abbas

Postumius visitator patrum et sanctorum in desertis commorantium diu

quaesivit nec invenire eum potuit, nam quotiens eum viri religiosi

adire voluerunt, cursu avia petens locum ignotum quendam adiit,

congressus vitabat humanos, verumtamen ferebatur se praebuisse, qui,

credo, potenti id fide obtinere meruit. Cui inter colloquia

percunctanti, cur tanto homines opere vitaret, respondit: si homines me

frequentarent, angeli a me fugerent, quorum frequentatione utor. Simile

legitur de S. Hilarione, quem latrones deserti ipsum scientes saepe

quaesiverunt, sed cellam senis invenire nullatenus poterant. Hoc in

Spec. Histor. L. 17. cap. 19. et L. 19. c. 17. et est originale

Jeronymus de vita beati Hilarionis, c. 9.

Deinde convertimus nos ad aquilonem, ubi jungitur orienti, et contra

regionem Arabiae visum conjecimus, quae latissimas solitudines continet

et in pluribus suis partibus ferax est diversorum pretiosorum aromatum;

ob quam causam dicitur Arabia felix et protenditur inter utrumque sinum

persicum et arabicum et propter singularem suae glebae bonitatem felix

dicitur. Nam in quibusdam locis effossa terra aliquae reperiuntur suave

olentes glebae. Effoditur in ea regione aurum, quod non igne

decoquitur, ut alibi fieri consuevit, sed e vestigio effossum nucibus

ac castaneis simile reperitur, colore ita lucido, ut pretiosos lapides

auro inclusos splendidiores reddat. In hac Arabia sita est Mecha,

civitas Machometi maledicti et templum sepulchri ejus, arte mechanica

adeo mirifice, ut dicitur, suspensum, ut illi, qui nesciunt, opinentur

esse virtute aliqua divina. Sunt enim in solo locati magnetes, inferius

et superius in testudine in proportionata magnitudine, sepulchrum vero

Machometi, quod est ferreum, aeris illius medio inter utrumque lapidem

quasi numinis potestate pendet. Quale etiam aliquid in lucerna Veneris

de lapide ab artifice fieri potuit, quod gentiles mirarentur. In

delubro quodam erat ferreum idolum, etiam taliter suspensum, ut habetur

in Spec. Nat. L. IX. c. 20. et infra fol. 72 B.

Verum magis ad aquilonem respicientes contra Chaldaeorum regionem

oculos conjecimus, quae Arabiae est contermina, in qua civitas illa

grandis Babylonia fuit a Nabuchodonosor constructa, ut in Daniele

habetur.

In illa Babylonia erat ille ingens obeliscus, unum de VII mirabilibus

mundi. Nam Semiramis regina ex Armeniae montibus excidi fecit lapidem

pedum CL in latitudine, spissitudine vero XXIV, quem deductum

Babyloniam erexit in stuporem omnium cernentium. Juxta hanc civitatem

est campus Duran, in quo convenerunt gigantes post diluvium ad

aedificium turris Babel et ubi facta fuit confusio linguarum. In hoc

campo erexit Nabuchodonosor statuam auream pro deo, quam Ananias,

Azarias, Misael adorare nolentes missi sunt ibi in fornacem ignis. Ibi

fuit idolum Bel et lacus leonum. Hanc civitatem castitas Susannae

uxoris Joachim decoram reddidit et multa valde de ea in sacris

Scripturis habentur. Ex hac regione, ut supra Fol. 25 dictum est,

Zigari populi, quos nos Zigineros nominamus, exierunt, qui aetate

nostra cum liberis et uxoribus Europam omnem pervagantur et, cum fures

subtilissimi sint, in oppida ingredi non permittuntur, Hos Veneti ab

omni suo excluserunt regno, tum propter furta, tum etiam propter

explorationem, (de) qua suspecti habentur. Eodem modo dominus

Eberhardus de Wurtemberg, dux, eos ingredi suum dominium non permittit,

quia eorum dolos in propria persona expertus est adversitates passus in

terra sancta, proditus Sarracenis ab eis. Ut autem humanius a fidelibus

tractentur, mentiendo dicunt, se esse de superiori Aegypto et in

poenitentiam agendam (#b#) emissos, pro eo, quod beatam Virginem cum

puero Jesu et Joseph nolebant hospitio suscipere, quando fugerunt in

Aegyptum. Quod fictitium est. Sic etiam fingunt se Christianos et

baptizantur et rebaptizantur et derisores sacramentorum sunt. Nos eorum

quendam sciscitati fuimus, qua ex patria esset? Respondit, se Chaldaeum

cum omnibus, linguaque chaldaea semper eos uti consuevisse.

Contermina est Chaldaea Assyriae, quae grandis provincia est, in qua

Ninus Niniven civitatem maximam aedificavit. Ambae hae civitates,

Ninive et Babylonia, supra flumen Euphratem sunt sitae, una a Nino

rege, altera a Semiramide regina constructae, longe ab invicem

distantes. Est etiam consequenter Mesopotamia inter Euphratem et Tigrim

fluvios paradisi, post quam sequitur Armenia et multae aliae regiones.

Deinde convertimus nos ad occidentem et ad dextram a longe vidimus

montes Arabiae, quos nominant catenam mundi, qui sunt ex opposito

terrae sanctae ultra Jordanem et mare mortuum. Iuter haec montana

praeeminet mons Nebo, Phasga, et Abirim, in quem ascendit Moyses jussu

Dei ad contemplandam terram sanctam, ut habetur Deuter. 34. Hunc montem

manifeste vidimus in monte Synai. De his montanis dictum est P. 1. f.

210. et fol. 243.

Vidimus etiam in deserto montem Or, in quo Aaron obiit, ut habetur Num.

20. Porro propter montana deserti et montana Arabiae praedicta Judaeam

videre non poteramus, nec Palaestinam, nec mare magnum, et propter

nimiam distantiam; situm tamen terrae sanctae et plagam optime novimus.

Unde contra terram sanctam et civitatem inclitam Jerusalem prostrati

adoravimus dominicum sepulchrum et loca sancta et efficaces illas

orationes esse speramus, ex eo, quod dicitur 3. Reg. 8: Si adoraverunt

te contra viam terrae sanctae et civitatem, quam elegisti, et templum

nomini tuo aedificatum, tu exaudies eos, Domine.

Vidimus etiam deserta et solitudines, per quas vagabantur filii Israel

XL annis, et montes, per quos nos descendimus, sicut montem Calpis, de

quo supra fol. 36. b., et descensum Rochaim, de quo fol. 28 b. dictum

est; montem etiam sanctum Oreb Synai, sub nobis longe alios montes per

ejus circuitum excrescentem, sed nobis multo inferiorem, nec erat

aliquis mons intermedius, et tamen tanta distantia fuit, quod montem

quidem et ejus verticem vidimus, sed capellam in monte penitus videre

non poteramus. Omnes montes per circuitum videntur esse colles respectu

montis S. Catharinae.

Post terrarum circumjacentium de longe et de prope [contemplationem]

consedimus et de sacculis nostris produximus cibos et collationem

jocundam fecimus ad latus angelici sepulchri S. Catharinae.

Descensus peregrinorum a monte Synai S. Catharinae virginis.

Finitis omnibus, quae in monte sancto erant agenda, locum sanctum

deosculati sumus et cum ingenti laetitia descendimus, non eundo, sed

currendo et cadendo deorsum, pro eo, quod inciperemus jam repatriare,

quamvis adhuc chaos esset inter nos et patriam nostram magnum, non

tamen adeo firmatum, ut hi, qui volunt hinc transire ad eam, non

possint, aut inde huc transmeare. In ventre autem montis ad fontem

venimus, quem nominant fontem S. Catharinae, et ibi bibimus et

repausavimus. Ulterius deinde progressi vel prolapsi ad magnum spatium

ad alium fontem venimus, ubi virgulas excidimus, quas dicunt esse

ejusdem speciei, cujus erat rubus, in quo Deus apparuit Moysi, quas

etiam valere (#51 a#) asserunt et prodesse valde morbum patientibus

caducum, dum eas secum ducunt. Si verum sit, judicet prudens. Ab hoc

fonte consequenter descendimus et in carectum venimus et in eo virgas

longas excidimus, quas dicunt esse de specie virgae Moysis, cum qua tot

miracula operatus est, quam etiam reposuit in arcam testamenti, de qua

habetur Exodi IV. et XI. et XIV. et in multis locis Scripturae sacrae.

Quidam dicunt, quod mulier in partu laborans, si unam illarum virgarum

in manu teneat, non patitur periclitationem. Istae tamen sunt

saecularium narrationes, de quibus parum curo. Post multum laborem et

fatigas in profundum venimus ad monasterium XL sanctorum paene

discalceati. Nam ascensus et descensus illorum duorum montium

depauperavit nos quoad calceamenta, ita quod aliqui milites abhinc

usque ad Cahirum sine calceamentis essent, alii vero calceamenta sine

soleis habebant rupta. Nam calceamentum novum vix sufficit pro ascensu

et descensu illorum duorum montium, et in hoc non feceramus nobis

provisionem sufficientem. In illo tamen fortunam hanc habui, quando de

monasterio S. Catharinae egredi volebamus ad ascendendum montes. Unus

miles de infirmis remanentibus protulit calceamentum novum, quod in

Jerusalem comparaverat, de corio glauco vel gilfo pretioso, dicens:

ecce, frater Felix, hoc calceamentum emi, ut in eo montes sanctos

scanderem, sed ex quo ascendere non possum, accipite vos quaeso et

participem me facite passuum, quos in eo facturus estis. Cum gratiarum

ergo actione indui calceamentum novum pedibus meis, an esset bene

proportionatum, et nostrum vetustum et fere penitus dissutum in camera

reliqui, quod pro certo vix durasset ad primi montis ascensum. Postquam

ergo in monasterium XL sanctorum venimus, offas pro prandio coximus et

misimus asinarios nostros ad monasterium S. Catharinae, ut adducerent

nobis asinos nostros, quia ambulare amplius non potuimus propter

lassitudinem et propter defectum calceamentorum et propter solis

fervorem.

Visitatio locorum in monasterio et extra per hortos.

Peracto prandio processionem fecimus ad monasterii loca et primo

ingressi ecclesiam prostrati oravimus et indulgentias accepimus (†).

Sunt enim in ea tumulati XL monachi pro fide Christi in monasterio ab

Arabibus paganis diversis tormentis interfecti et ob hanc causam

nominatur ad XL Sanctos. Modo vero ibi habitant solum duo fratres de

monasterio S. Catharinae pro custodia loci et illi duo fratres multos

insultus patiuntur ab Arabibus vagantibus per solitudinem. Demum per

cellas monasterii transivimus, quae sunt misere parvae et de

arundinibus plexis et luto obductis factae; murus tamen per gyrum

monasterii est bonus et firmus sicut castri muniti, nec est (#b#)

magnum in circumferentia. Viso monasterio portam exivimus in hortum

monasterii, qui certe contra naturam eremi mirum in modum viret, floret

et germinat, producens proceras arbores fructiferas et olera

pulmentica, herbas et gramina. In eo vidimus ultra tria millia arbores

olivarum, ficulneas plures et malogranata multa et amygdalorum arbores

numerosas etc. De oleo hujus horti habet conventus S. Catharinae

sufficientiam ad nutritionem lampadarum ecclesiae et pro coquina pro

cibis condiendis. De pomis hujus horti mittunt monachi singulis annis

Soldano regi Aegypti ad Cairum vasa plena pro munere et pro recompensa

conservationis et tuitionis eorum, sicut postea patebit. De oleribus

ejus toto anno habent salutucium et pulmentum, de graminibus pro

bestiis foenum. Et mirum est, reperiri in eremo talem paradisum, ubi

omnia arentia exusta solis ardoribus, nullius seminis aut radicis arena

sterilis est productiva; sed quid non adinvenit industria humana? Supra

hortum sub radicibus amborum montium foderunt monachi fontes tres

magnos aliquantulum ab invicem distantes, in quos omnis aqua tempore

hiemali de montibus fluens recipitur et per dracones de uno puteo in

alium transmittitur et de ultimo in hortum sicut aqua viva decurrit et

per eam per fossata derivatur et illa frequens irrigatio aquarum tantam

pinguedinem arenis dat, quod quasi terra frugibus apta humus eremi

fructificat. Sic etiam legimus fecisse patres antiquos Deo in desertis

servientes, ut patet in Speculo histor. Lib. 19. Cap. 14.

In horto illo sunt multae rupes de terra excrescentes et scopuli et

petrae, sub quibus sunt cavernae, antiquorum sanctorum cellulae, et per

longum vallis spatium durat hoc delectabile viridarium habetque in

longitudine unum milliare italicum in latitudine vero, quantum homo bis

potest jacere lapide. Conquerebantur autem nobis fratres, quod illo

anno non habuissent pluviam, et cum magna parcitate aquam habent in

hortum derivare, nisi enim cottidie irrigetur, mox omnia arescunt;

conquerebantur etiam, quod iam aliquibus annis locustae sine numero

advolantes in arborum floritionem et in hortum cadunt totamque

superficiem operiunt et omnem virorem consumunt, flores et folia

corticesque arborum rodunt et corrosa arescunt et intolerabile damnum

inferunt. Perspecto igitur horto reversi sumus in monasterium et ibi

asinarios exspectavimus.

Praeconisatio et laus sanctorum montium Synei

Oreb et Synai S. Catharinae, eorumque dispositio.

[Transcriber's Note: Image showing places mentioned in the text. The

following is the illustrations's caption.]

_1. Monasterium S. Catharinae. 2. Montis pars inferior Oreb, Heliae et

Helisaei. 3. Mons Moysis. 4. Mons S. Catharinae. 5. Monasterium XL

Sanctorum._

Montium sanctorum descriptio ex praedictis et ex figura adstante

aliquantulum potest (perspici). Hi ambo montes pro uno monte

computantur pro eo, quod eorum cacuminibus differant, in radice tamen

et pede unum sunt; nam ab una radice uterque consurgit et uno pede et

fundamento sustentantur, sicut dicitur una manus et tamen habet quinque

digitos distinctos quidem a se, sed conjunctos in radice. Et ita

intelligitur collecta S. Catharinae, in qua dicitur, (#52 a#) quod

corpus beatae Catharinae sit ab angelis collocatum in eodem loco, ubi

Deus dedit legem Moysi, hoc est, in eodem monte, quoad radicem, sed non

in eodem loco montis, quoad verticem. Una ergo descriptione ambo

manifestantur, sicut uno nomine ambo mons Synai nominantur.

Est ergo Synai mons regionis Madian supra Arabiam, juxta sinum Arabiae

imminens, alios altitudine superans, cujus summum videtur esse coelo

contiguum, qui quidem venerandissimus est ob crebram jam dudum veri Dei

apparitionem in uno vertice et ob admirabilem beatissimae Catharinae

virginis angelicam tumulationem in alio vertice. Haec duo hujus sancti

montis cacumina a nullo hominum fuerunt frequentata ante Moysen[TR169]

et Catharinam: nemo quippe audebat verticem Oreb ascendere, quia

communis opinio hominum erat etiam ante Moysen, terribilem Deum in illa

summitate habitare, quem nemo vivus manens posset intueri nec accedere.

In summitatem vero Synai nemo praesumsit adscendere, cum ejus cacumen

videtur coelo quodammodo contiguum esse et scopuli praerupti in altum

protensi ascendi locum prohibere. In primo etiam vertice videbatur

frequentius ignis ardere ante Moysis ascensionem. In secundo vero

videbatur semper pruina et nix rigere ante Catharinae tumulationem.

Sunt in mundo plures montes, de quibus ignis spirat, ut Aetna vulcanus

et Bobius, sed non hoc agente. Mons autem iste igneas flammas emisit,

Deo ipsum miraculose incendente, ut patet Deuter. V. et Exodi XIX.

Scribitur enim, montem exarsisse igne, quando Dominus descendit,

tubarumque voces exauditas fuisse. Cumque tota multitudo non pauciores

quam decies centena millia essent, per V dies in omni loco ardens ignis

aspiciebatur, ita tamen, ut nihil ibi consumtum fuerit, sed ipsa quoque

herbarum viriditas intacta permansit. Haec Eus. de evang. praep. lib.

8. c. 3.

Sunt multi montes perpetuis nivibus operti, rigiditatem praestantes,

hic autem nive canduit virginitatem Catharinae significante. Sunt

praeterea multi montes cavernosi, in quibus gentiles superstitionibus

vacabant et idola colebant. Hic mons cavernas habet, in quibus

prophetae divina oracula exspectabant et sancti monachi divinis

contemplationibus insistebant, Plures sunt diis consecrati, ut Minervae

Aracinthus mons, Appolini Malea, Jovi Olympus, Aeneae Misenus, Satyris

Atlas, Poenio Poenus mons, Moloch mons offensionis, Veneri mons Paphos

in Cypro etc. Hic autem mons Synai soli vero Deo dicatus est, qui est

mons, in quo beneplacitum est habitare, in eo etenim Dominus habitabit

in finem. Referunt de monte Atlas, quod nubes sua celsitudine excedat

et quod ignotas bestias humanae vitae insidiantes habeat, et dicunt,

tanta taciturnitate silere per diem, ut non absque horrore quodam et

occultae divinitatis suspicione adeatur et aspectus squalidus et

nebulosus appareat per diem, nocte vero ad instar coeli crebris lucere

luminibus et resonare cantibus atque tinnitibus cymbalorum et

fistularum Agypanorum et Satyrorum. Sed in monte nostro sancto est

altitudo hominibus proportionata, nec sunt in eo monstra terrifica,

lucem et tenebras sustinet sicut alia naturalia, nec sunt ibi draconum

aliqua praestigia, sed cuncta divina et sancta.

Climax mons quidam in eadem dicitur esse regione secus mare rubrum, ubi

foeminae prolixis barbis insignes dicuntur esse et crudelissime

venationibus vacantes, tigresque habentes pro canibus, pardos et leones

nutriunt, unde nemo ad montem illum potest accedere timore illorum

foeminarum (#b#) crudelium, quae etiam nudae in viros armatos insiliunt

eosque prosternunt, adjutaria habentes belluas, quas edomant. Non tales

montem sanctum inhabitant, sed quidam esurientes et miseri, quorum

omnis furor bucella panis data mitigatur. Possem multa inducere de

terribilibus montium, propter quae hominibus terribiles redduntur et

formidabiles, quibus omnibus caret sanctus mons Synai et e contrario

conditiones habet desiderabiles, quibus redditur hominibus amabilis,

ita, ut de ultimis mundi finibus ad eum homines illustriores confluant.

Et tantum de monte Synai.

De reditu peregrinorum in monasterium sanctae

Catharinae et multis sanctis locis in via.

Igitur adducti sunt nobis asini a monasterio sanctae Catharinae in

monasterium XL Sanctorum, quod ascendimus et ad vallem, quae mediat

inter utrumque montem, ad latus horti descendimus. Ubi autem quasi ad

finem horti venissemus, per maceriam ingressi sumus hortum, dimissis

extra asinis jubente nostro ductore, et ad petram grandem venimus, in

qua specus est capella consecrata; ibi ingressi orationes fudimus pro

indulgentia (†). In hoc specu dicitur habitavisse sanctus Onuphrius,

unus de magnis anachoretis; de hoc in Vitis patrum pulchra habetur

historia: hic dum moreretur, in loco illo tugurium, quod ante specum

fecerat, ruit et arbores circumstantes petram ceciderunt et exaruerunt.

Ab hoc loco ulterius progressi per vallis descensum venimus ad unam

singularem petram, quae stabat juxta viam et non cohaerebat monti, sed

per se de terra consurgebat in altitudinem duorum virorum, in pede

lata, superius acuta et videtur, quod non habeat radices fixas in

terrae profundis, sed stat sicut pyramis artificialis, quasi non petra

naturalis sit. Haec creditur esse petra Oreb, de qua Moses percussione

virgae aquas eduxit, ut habetur Exodi 17. Insuper et secundum aquae

eductionem, de qua habetur Num. 20., credunt ex eadem petra profusam

fuisse, quae dicitur aqua contradictionis; non enim diutius dabat petra

aquas, nisi ad populi et pecorum adaquationem, ut clarius appareret

miraculum. Ideo etiam ipsa petra singularis erat nec monti connexa, nec

terrae infixa, ut cernerent filii Israel, quod Deus novas aquas crearet

in petra et non de abysso redundantes pro eorum potu. Si enim jugiter

fluxissent, non magnum miraculum fuisset, sed consuetum, sicut sanctus

Clemens et multi alii sancti suis precibus impetraverunt emanationem

aquarum de abysso et fontium redundantiam, ubi prius non fuit aqua, non

quod nova aqua crearetur, sed venae de abysso ad locum illum

dirigerentur et illae ita manebant scaturientes, sicut superius patet

de fonte dato monachis pro (#53 a#) signo, fol. 44, a. Fons ergo petrae

hujus non ex aquis terrae, sed ex thesauro Dei emanavit; ideo dixit

Moyses Num. 20.: Aperi eis, Domine, thesaurum tuum, fontem aquae vivae.

In thesauris enim Dei etiam inclusi sunt abyssi, juxta illud: Ponens in

thesauris abyssos; sed et venti de thesauris illis prodeunt, unde

psalmus:[TR170] Educit ventos de thesauris suis. Patet etiam ex verbis

Domini, quod aquae illae in petra fuerint creatae, quia dicit cap.

super. V.: Loquimur ad petram, et ipsa dabit aquas. Ipsa, inquam,

dabit, non terra etc. Ex quibus patet, quod fons ille solus non fuit

filius Nerei dei oceani et Doris uxoris ejus, ex quibus juxta poeticam

narrationem nati sunt amnes, nymphae, omnes humiditates, fontes et

flumina: Primogenitus filius Nerei et Doris dicitur Archelous, fons

quidam Graeciae, quem dicunt primum de terra erupisse. Fons autem ille

sanctus erupit ex petra ad imperium Domini et peracto ministerio suo

cessavit, sicut stella trium Magorum non mansit post ministerium et

columba, in qua visus est Spiritus sanctus. Non fuit haec aqua data ad

aliquem usum alium nisi ad potum, et credimus non immerito, aquam

fuisse dulcissimam, clarissimam, sanissimam et delectabilissimam, quae

numquam amaritudine infecta fuerat, sicut aquae caeterorum fontium

omnes in oceano et mari infectae fuerunt amaritudine et per colationem

terrae mundificatae, nec aqua haec per aliquem usum abominationem

contraxit, sicut aliae aquae ad sordes deserviunt et abominabiles inde

fiunt, sicut fertur contigisse fonti dicto Aniger: hic a primordio

dulcis fuit, clarus et sanus, sed dum Hercules gigas cum centauris

congrediens eos vulnerasset, cucurrerunt centauri ad fontem illum et in

eo vulnera sua laverunt, unde accidit, quod ab eo tempore usque nunc

fons ille habet aquas immundas, foetidas, insanas et salsas. De fonte

nostro dicit, psalm.: Interrupit petram in eremo et adaquavit eos velut

in abysso multa. Habet enim petra illa hodie signa interruptionis in

multis locis; non enim exivit aqua de pede petrae, sed undique ex ea

profluxit et prosiliit, sicut hodie in ea cernitur. Haec petra

venerandissima redditur et propter mirabilem aquae profusionem et

propter imitabilem significationem: significat enim secundum apostolum

in ep. 1. Cor. 9. ipsum Christum, petra autem, in qua erat Christus,

hanc petram circuivimus et ipsam deosculati sumus.

Deinde consequenter processimus et in vallem Tholas dictam descendimus

et ibi vidimus ruinas cujusdam antiqui monasterii, in quo olim plures

deguerunt sancti, et secus monasterium antrum magnum et profundum in

montis penetralia ducens, in quod antiqui patres sancti transfugerunt,

abscondentes se a lumine creato, ut in tenebris lumen increatum

cernerent, quia Joh. 1.: Lux in tenebris lucet; et David in psalm.: Nox

illuminatio mea in deliciis meis; sicut tenebrae ejus, ita et lumen

ejus. Et erat specus ista quasi schola contemplantium divina, in qua

per tenebras corporales ducebantur ad coelestia contemplanda lumina:

non sicut specus Acherusiae, quae, ut fertur, ducit ad inferos, quae

non longe est ab Heraclea civitate; nec sicut specus Hyberniae, quae

dicitur purgatorium sancti Patricii, in quam ingressi vident horribilia

et phantasiis gravibus terrentur, ac si in infernum mergerentur, quod

non divina fit virtute, nec miraculose, sed naturaliter et phantastice,

quia dicit magister Heinricus de Hassia, frater gen. allegans (#b#)

magistrum Nicolaum Orem, clarissimum naturalium doctorem, quod in illo

hiatu Hyberniae et in pluribus aliis sunt exhalationes et inspissatus

aer, unde provenit, quod intrantes obdormiunt et de mirabilibus

somniant et horribilia vident ita clare ac si vigilarent, et tamen

dormiunt et prava dispositione loci et corrupti aeris in turgores

rapiuntur et prius visa conscribunt tamquam miracula et recitant

tamquam veraciter facta et tamen solum ex indispositione virtutis

imaginativae eis contigerunt tamquam somniantibus, quae etiam in

vigilantibus ostenduntur saepe.

Consequenter de Tholas descendimus et ad monasterium aliud venimus, jam

quidem parvum, olim autem admodum magnum, quod dicitur ad S. Cosmam et

Damianum, qui, ut in eorum legenda habetur, de Arabia nati fuerunt, de

qua regione etiam alii peritissimi medici exorti sunt. Ob quam causam

credo eos hic in Arabia habere prae aliis sanctis monasterium. Porro

hoc monasterium est in loco constructum, ubi amplius quam XIII millia

hominum et septingenti percussi sunt a Deo, absque his, qui perierunt

in seditione Corae cum Dathan et Abiram, ut habetur Numeror. XVI. In

hoc enim loco dirupta est terra sub pedibus seditiosorum et aperiens os

suum devoravit illos cum tabernaculis suis et descenderunt vivi in

infernum; quo facto mox complanata est terra, ac si nihil horum

accidisset, ut habet magister in Speculo historiali. Ideo hujus

diruptionis nullum nec vestigium videre poteramus. In hoc loco cum

tremore stetimus severitatem et celeritatem divinorum judiciorum

expavescentes, illi enim murmuratores stabant ad seditionem concitandam

parati, nec timebant, et ecce, subito terra rupta est sub pedibus

eorum; quis hoc audiens non timet? Simile legimus contigisse tempore

beati Ambrosii in Thuscia in valle quadam, ubi terra se aperuit et

domum cujusdam divitis cum omni substantia absorbuit, in loco tamen

fovea profunda mansit in facti testimonium. Et in Legenda S. Benedicti

habemus de quodam sancti viri adversario, quomodo subito solarium

cecidit eumque exstinxit. Sic etiam in vita beati Jeronymi, qui quasdam

moniales correxerat propter simoniacam juvencularum receptionem, quae

dum non emendarent, aperuit se terra et moniales cum monasterio

absorpsit.

In tantam autem fatuitatem antiqui devenerunt, ut temporibus suis, sic

nulli dubium, pro delictis absorptos pro diis colerent. Nam quidam

dictus Amphiaraus gentilis vates dum a principe esset ad bellum

Thebanum vocatus, oraculo accepit, si iret vivus, non rediret, unde in

antrum se abscondit et nemini nisi uxori se manifestavit, uxor autem a

quodam annulum accepit et virum prodidit. Dum autem vir ad bellum

pergeret, subito immersus terrae nusquam comparuit; ob id antiqui a

diis raptum putavere eumque inter deos recensuere. Sic etiam Melicertus

et Yvo absorpti dii sunt facti precibus Veneris ad Neptunum porrectis.

Puto, quod etiam in filiis Israel fuerit hic error; nam absorptis

iniquis orta est gravis indignatio contra Moysen et Aaronem, dicentes

eis: Vos interfecistis populum Domini; quasi meliores et sanctiores

essent interfecti. Sic et Romani Marcum Anilium divino cultu

venerabantur pro eo, quod se praecipitem dedit in suae animae perpetuam

damnationem. Nam tempore, quo natus fuit Alexander Magnus, in medio

urbis Romae loco aperta est terra et vorago profundissima facta flammas

ex profundo hiatus eructavit, super qua re dii interrogati

responderunt, non claudendum hiatum, antequam aliquis se praecipitet

voluntarie in ipsum. Sed cum hoc nullus facere vellet, juvenis nobilis

et lascivus Marcus Anilius se hoc facturum libenter obtulit hac

conditione, ut per annum sineretur vivere secundum suam voluntatem. Quo

sibi concesso toto anno rebus, uxoribus et filiabus Romanorum utebatur

ad libitum et anno elapso armatus sedens in nobilissimo equo laetus

contra hiatum velocissimo cursu processit et insiliens vivus ad

infernum ut Dathan et Abiram descendit et ruptura terrae complanata

fuit.

Consequenter a loco praedicto nos avertimus et descendendo in vallem

illam latam et spatiosam venimus, per quam nudius tertius intravimus ad

monasterium S. Catharinae, sicut habetur supra fol. 40, a. b. Est autem

vallis amoena et spatiosa per modum crucis inter montana expansa et

quamvis sint montes per circuitum (#54 a#) alti, sunt tamen valles

clari et lucidi propter distantiam montium ab invicem; quando essent

aquae in illa regione, esset nobilis pro hominum inhabitatione, pro

civibus et villis. In his vallibus castrametati sunt filii Israel,

postquam mare rubrum transierunt, ut habetur Exodi XXI. Dicitur autem

regio illa desertum Synai e regione montis Synai, in qua filii Israel

pro majori parte habitaverunt in illis XL annis, quos per Dominum

detenti in deserto fuerunt.

Descendimus ergo in locum, ubi valles convectuntur et ubi magna

latitudo est et planities. Ibi vidimus eminentem petram, quae erat ad

modum cathedrae praedicantis, in qua dicunt Moysen stetisse et verba

Domini populo pronuntiasse et legem sibi traditam promulgasse et a

populo ibi responsa accepisse et Deo in montem retulisse et Domini

voluntatem ibi frequenter proposuisse populo Israel.

Fuit profecto locus ad praedicandum aptus et inferius pro populo valde

spatiosus, quod necesse erat, quia populus multus fuit, scilicet

sexcenta millia peditum virorum, absque parvulis et mulieribus, Sed et

vulgus promiscuum et innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et

animantia diversi generis, multa nimis, ut habetur Exodi. 12.

In hoc loco, quia latus et spatiosus est et ad eum omnes valles per

gyrum habent prospectum, filii Israel in absentia Moysis, quando erat

cum Domino in monte, aureo vitulo, quod fecerat eis Aaron,

sacrificaverunt et per ejus circuitum nudi chorizaverunt et totam

plebem de omnibus mansionibus et tentoriis congregaverunt ad

solemnitatem vituli proclamantes: hi sunt dii tui, Israel, qui te

eduxerunt de terra Aegypti. Aliqui etiam de princibus et senioribus in

locum ascenderunt, ubi Moyses consuevit stare ad alloquendum populum et

populo vitulum demonstraverunt et ad adorandum eum exhibuerunt.

Hoc horribile et immane facinus est in loco hoc commissum in perpetuum

Judaeorum opprobrium.[TR171] Nam hodie, dum quis Judaeo loquitur de hoc

vitulo, rubore perfunditur; hoc ego ipse expertus sum multis vicibus,

cum Judaeis conferens. In hoc ergo loco filii Israel secundum psalmum

obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Aegypto,

mirabilia in terra Cham, terribilia in mari rubro, et fecerunt vitulum

in Oreb et adoraverunt sculptile et mutaverunt gloriam suam in

similitudinem vituli comedentis foenum.

Circa hoc ergo non immerito cadit dubitatio, ex quo filii Israel

idololatrare volebant, quare potius vitulum pro deo suo constituerunt

conflatilem, quam hominem conflatilem vel leonem, aut ovem, aut Veneris

aut Jovis aut Saturni aut Aesculapii imaginem? Quid istum infelicem

populum in amorem vituli attraxit? (#b#) Respondeo: Aegyptii, inter

quos habitaverunt multo tempore, erant idolatrae et colebant Apim in

specie tauri sive leonis, Jovem vero in specie arietis. Porro Apis erat

quondam homo, rex Arginorum. Hic cupiditate ductus acquirendi aliud

regnum transfretavit in Aegyptum et populum rudem devicit, eisdem

regimen humaniter vivendi tradidit et vinum facere et bibere eos

docuit. Unde in tanta veneratione incepit haberi, ut eum pro suo deo

colerent et Isim conjugem suam pro dea haberent. Hic Apis a fratre suo

Typheo occulte occisus fuit, quem Isis uxor sua et Aegyptii omnes

aestimabant se abscondisse et eum multo tempore quaesiverunt, tandem

autem juxta Nilum quaerentibus viderunt taurum vel bovem album de aquis

ascendere et in litore saltando ludere cunctis inspectantibus. Hunc

taurum aestimaverunt Apim esse et cum universo genere musicarum

venerunt et saltante tauro saltaverunt, currente eo cucurrerunt et per

campum secuti taurum choreas ducebant, quas ante hoc factum nemo

sciebat. Illum ergo taurum, vel potius diabolum in tauro, Apim vocabant

eumque pro Api ut Deum colebant et eum nutriebant. Bove hoc mortuo

iterum Apim quaerebant et vitulum ejusdem coloris invenerunt, quem

divinitus procurari sibi credebant et pro Api adorabant et postea

Serapim nomine mutato eum vocabant et Api jam spreto Serapim loco solis

adorabant. Cui mirabile simulacrum et templum in Alexandria

fabricaverunt, ut dicetur fol. 131. Hunc ergo ludum cum bove et vitulo

viderunt filii Israel et ideo vitulum, taurum juvenem, ex auro

conflatum pro deo sicut Aegyptii sibi elegerunt eique chorizando et

sacrificando et altare construendo, sicut in Aegypto viderant, cultum

impenderunt in hoc campo.

In progressu venimus in locum, ubi magni cumuli arenarum erant et terra

tumorosa; in quo loco sepulti dicuntur fuisse illi, qui propter

idololatriam illam fuerunt Moyse jubente interfecti, XXIII millia

virorum, ut habetur Exodi XXXII et 1. Cor. X. Consequenter ascendimus

in illa lata valle et ad ipsam arctam vallem venimus, per quam itur ad

monasterium S. Catharinae, per quam ingressi in hortum monasterii

venimus, qui hortus a muro monasterii descendit per longum spatium et

irrigatur eo modo, sicut hortus ad XL sanctos, prout ibidem dictum est.

Est autem hortus consitus olivis et diversi generis arboribus, magnus

et solatiosus, et multa sunt in eo loca, de quibus mentio fit in sacra

Scriptura. Dum ergo per hortum ascendimus, jussit nos ostensor locorum

sursum in juga montium aspicere. Vidimus autem in altissima rupe, quae

consurgit ante montem Oreb, vitulum stantem et contra nos respicientem,

quasi paratum ad saltandum deorsum et apparuit ita manifeste cum

omnibus lineamentis et quantitate debita, ac si vere animal fuisset,

vel apparenter vitulus fuisset factus arte, sed nec naturalis nec

artificialis vitulus est, est autem quaedam rupes in altum protensa,

cujus summitas sine intentione alicujus hominis rupta est et inferius

inspecta videtur esse vitulus. Unde fratres monasterii saepe moti

curiositate ascenderunt montem, sed nullam vituli figuram superius

invenire potuerunt, sed solum abruptas petras et scopulos praeruptos,

qui inferius figuram vituli videntur habere sicut saxum in Aegaeo mari

est, quod figuram habet caprae a longe inspectum, propter quod et ipsum

mare Aegeum dicitur, quia aegea dicitur graece capra. Et in alio loco

maris vidimus scopulum quasi aspidis formam habentem a remotis, sed dum

prope essemus, erat grande saxum. Sic dum quis ascendit de oppido

Wisastaig versus Ulmam, videtur in alto procul petra erecta, quasi homo

sculptus, sed dum homo prope venit, nihil apparet, nisi rupes impolita.

Et ita etiam est de vitulo supra dicto, in (#55 a#) quo deceptus visus

exercuit error inter orientales utrosque, scl. Christianos et

Sarracenos, ita quod credunt, quod diabolus tulit vitulum aureum, quem

Judaei fecerant, ut dictum est, et eum in locum illum transtulit in

perpetuum Judaeorum scandalum et verecundiam, et ne ab aliquo removeri

possit, fecit Deus, quod nemo ipsum invenire valeat. Sed hoc dictum est

omnino falsum et contra Bibliae textum, Exodi 32., ubi dicitur, quod

Moyses arripuit vitulum aureum et contrivit eum usque ad pulverem, ut

statim patebit.

Demum ab hoc phantastico vitulo nos convertimus et in processu venimus

ad foveam satis magnam et profundam, sicut piscina, in qua erat aqua

multa, quae emitti potest ad irrigationem horti. Hanc lacunam dicunt

semper ibi fuisse et non arte vel industria factam, sed a natura, in

quam decurrunt tempore pluviali aquae. Moyses autem cum vitulum aureum

in pulverem contrivisset, sparsit pulverem in aquam hanc et adducto

populo dedit eis potum ex eo, et qui culpabiles erant, remansit aureus

color circa ora eorum, ita, ut barbae eorum viderentur aureae et male

ex potu habebant ventris inflaturam, qui vero in hoc scelere nullam

culpam habebant, aquam sine laesione sorbebant, nec aliquid de auro in

faciebus eorum apparebat; haec Exod. 32. et in postilla Lyrae. Similis

fons legitur esse circa Thiana Jovi sacer. Is quidem plurimum mirabilis

est, unde, ut fertur, aquae ejus ex subterraneis meatibus frigidissime

in fontem veniunt, in quo illico fervent et ex astantibus incolis eis,

qui pro re aliqua recte juraverunt, dulcis et suavis et sanus est,

dejerantibus vero adversus ex fonte prosiliens aqua, tamquam in hostes,

oculos, manus, pedesque talium feriens hydropisis atque depilationis

aegritudines infert, nec eis illaesis abire possibile, donec perjurium

suum fateantur iis, quorum in praejudicium dejerarunt. Sic et avarus

Midas, rex Phrygum, aurum pro deo colens impetravit a Baccho, ut,

quidquid tangeret, aurum fieret. Deinde ut factum est, fame periit

mortuusque in Pactolum fontem, qui aureas arenas habet, projectus est,

ut in auro putresceret, qui absque auro vivere recusaverat; per quae

enim quis peccat, per haec et torquetur. Sic et Judaei aureo vitulo

immolantes aureo poculo vita privati sunt.

Deinde a piscina praedicta ascendimus et ad unam latam plateam venimus

in horto, (quae) nescio quam ob causam calva est, ita quod non crescunt

in pecia ista gramina, sicut in aliis horti locis. In illa platea

creditur esse locus, in quo aureus vitulus fuit fusus et fabricatus per

Aaron, sicut habetur Exod. XXXII. Accepit enim a mulieribus et a populo

inaures aureas et annulos et vasa aurea et projecit in ignem, et opere

diaboli egressus fuit vitulus aureus, quem eodem modo ut Aegyptii

putabant esse Apim. Sicut enim Aegyptii ex aqua Apim susceperunt in

forma tauri, sic Israelitae eundem in forma vituli ex igne receperunt.

Adorabant enim gentiles homines deificatos, non in propriis humanis

formis, sed in formis bestiarum, in quas fabulae docebant eos

transmutatos esse: ut Jupiter transmutatus in arietem adorabatur in

specie arietis; Apis in specie tauri; Venus in pisce; Saturnus in equo;

Niobe in lapide; Hermione in serpente; Juno in vacca; Actaeon in cervo;

Antigone in ciconia; Aldona in carduele; Daphne in lauro; Atlas in

monte, quem Perseus transformavit in montem; Arcades pastores in lupis.

Et ita de multis aliis dicere possem. Ideo diabolus potius in igne

vitulum conflavit, quam (#b#) hominis sculptile.

Ulterius processimus et ad unam singularem petram venimus ad radicem

montis Oreb jacentem ad modum magni clibani. Ad hanc petram illisit

Moyses duas tabulas lapideas decem praeceptorum, videns vitulum et

sacrificantem populum. Erant autem duae illae tabulae opere Dei dolatae

et digito Dei conscriptae et de pretiosissimo et splendido lapide,

cujus fracturae evanuerunt. Dicunt Judaei, quod scriptura legebatur ab

utraque parte lapidis, quod fuit miraculosum, quia dato, quod litterae

in utraque parte videantur, sicut in pergameno tenui et perspicuo,

solum tamen in una parte legi potest scriptura, quia in alia charta

revoluta sunt litterae perversae, Ex hoc dicto creditur lapis fuisse

clarus, lucidus, perspicuus et forte talis necesse erat, quod etiam in

tenebris et nocturno tempore lucebat et legibilem scripturam semper

ostendebat, sicut semper mandata ibi conscripta observanda erant. Sed

quia Moyses tabulas illas confregit et scriptura amplius legi non

potuit, nec fracturis illis gaudere populus debuit, potest etiam

sustineri, quod quando Moyses tabulas petrae allisit, quod mox in

pulverem inutilem redactae fuerunt. Secundae autem tabulae, de quibus

Exodi 34. habetur, fuerunt per Moysem quidem dolatae et excisae et per

Dei digitum conscriptae. Judaei dicunt, quod Dominus ostendit Moysi

massam sapphiri, de qua dolavit duas tabulas, et de reliquiis et

excisis frustellis fuit Moyses valde ditatus. Quid autem ista veritatis

habeant, committo discreto viro; nullum errorem inducunt, sicut nec

fictiones poeticas, quas etiamdum occurrunt, induco.

Consequenter contra monasterium ascendimus et ostendit nobis frater

Nicodemus montem cohaerentem monti Oreb, non multum altum respectu

Oreb, et illum montem dicunt esse montem Moysis. In hunc montem

ascendit Moyses cum Aaron. et cum LXX senioribus, quando videbant ibi

Deum Israel et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphiri et quasi

coelum, cum serenum est, ut habetur Exod. XXIV. Et de hoc monte jussus

est Moyses in montem Oreb ascendere; est enim mons ille in accubitu

montis Oreb ad aquilonem. Ad peculiares etiam orationes et ad

recipiendum responsa Dei in singularibus caussis adscendere consueverat

Moyses hunc montem, in quo creditur Dominus sibi saepe apparuisse.

Contra hunc montem adoravimus et ulterius progressi in locum

circumseptum venimus prope monasterii muros. Ibi est fratrum monasterii

sepultura. In hoc ergo loco orationes pro defunctis legimus et sanctos

ibi tumulatos honoravimus. Sunt enim ibi sepulti plus quam novem millia

fratrum in libro conventus nominatim conscriptorum, inter quos nemo

dubitat multos sanctos fuisse. De coemeterio ingressi sumus monasterium

et reperimus augmentatum numerum Arabum juxta nos. Coenam autem coximus

et fratrem Nicodemum invitavimus ad coenam rogantes eum, ut disponeret

cum domino abbate, quatenus die crastina ostenderentur nobis reliquiae

S. Catharinae et alia sancta monasterii loca. Et hoc factum fuit, ut

patebit. Tristes autem horas duximus, quia continue augmentari vidimus

Arabum numerum contra nos.

(#56 a#) De sepulchro beatissimae virginis S.

Catharinae et de sacrosanctis ejus reliquiis et

quo ordine ostenduntur dominis peregrinis

christianis et quid hodie sit de miraculo olei,

quod dicitur de ejus tumba effluere, et de

translatione corporis S. Catharinae et rubo

Moysis et aliis locis indulgentiarum ejusdem

ecclesiae, per totum caput illud.

Die XXVI. statim transacta media nocte dicto officio ad Missas legendas

nos disposuimus et milites saeculares se disposuerunt ad sacram

communionem. Erat enim sexta feria et alia die, ut sperabamus, instabat

recessus noster. Dictis ergo matutinis et primis audivimus militum

sociorum nostrorum confessiones et successive in capella nostra

celebravimus et peregrinos saeculares paene omnes

communicavimus.[TR172] Interea cum clara facta esset dies, descendimus

in S. Catharinae ecclesiam ad videndum ejus sacras reliquias. Nobis

ergo in ecclesia exsistentibus venit pater monasterii cum omnibus suis

monachis, gestantes in manibus singuli candelas ardentes; sic et nos

peregrini omnes ardentes cereas in manibus habuimus et hinc et inde

tumbam S. virginis circumstetimus. Accessit ergo sacrista conventus cum

clavibus et seras tumuli conatus est aperire, sed non potuit, quia tam

serae quam claves totaliter rubigine erant infectae et indispositae,

tandem autem eum adjutorio aliorum fratrum magna vi et labore seras

aperuerunt et tumbam sacri corporis patefecerunt. Amoto ergo operculo

tumbae marmoreo inceperunt monachi cantare quandam antiphonam, cantu et

verbis graecis, in quo nihil penitus intelligere poteram, nisi apostoli

et martyres; haec duo nomina repetitis vicibus cantabant inter alia,

idem autem et apud Graecos et apud Latinos sonant et significant et de

graeco in latinum sunt assumta. Porro ipsis cantantibus accessit pater

monasterii ad loculum et facta profunda inclinatione ascendit ad

tumbam, quae in altiori loco posita est et capite in tumbam immerso

deosculabatur divinae sapientiae gazophylacium, sacrum virginis caput,

et erigens mansit ibi stare ad caput tumbae. Post eum omnes monachi

accesserunt, incipientes a senioribus, et sacras reliquias deosculati

sunt eo modo, sicut abbas. Post monachos accessimus nos peregrini et

secundum ordinem consuetum sacras reliquias venerati sumus, post nos

vero asinarii nostri idem fecerunt. Hoc facto nobiles nostri omnia sua

jocalia aurea et argentea mihi dederunt, ut ea ad sacras reliquias

applicarem. Accepi ergo jocalia mihi in Ulma a caris meis credita et

dominorum militum sociorum meorum et singula in sarcophagum posui,

applicans ad testam sacri capitis virginis eximiae. De ista

applicatione clenodiorum vide, si placet, P. 1. Fol. 36 A. Verum dum

haec agerem, pater monasterii, qui adstabat, numquam oculos a me

avertit et diligentissime in manus mihi adspexit, ne quid tolleretur de

reliquiis, multa enim sunt ablata transactis temporibus per peregrinos

furto et per preces imperatorum, episcoporum et regum multa data ita,

quod minor pars corporis sacri remansit (#b#). Nunc certiores facti

bene custodiunt propter fures et nec propter preces nec propter pretia

aliquid dant, cum doleant, se tantum dedisse, cum adhuc potior pars est

ibi, caput scilicet sacrae virginis integrum, corona aurea pluribus

gemmis adornata expresso signo sanctitatis contectum et manus sinistra,

cujus digiti sunt pretiosissimis annulis repleti cum insertis gemmis.

Alia manus est in partibus Georgiae, ut dixerunt nobis monachi, quam

Rhodiani se habere gloriantur, quam et peregrinis ostendunt. De costis

et tibiis et aliis articulis multis corporis sacrae virginis vidimus in

tumba. Videntur autem ossa sacra in oleo jacuisse, quia non sunt alba,

sed illius coloris, quem os aut lignum contrahit jacens in oleo, quo

quondam, ut sacra ecclesia tenet, membra virginis resudabant, nunc

autem miraculo dudum cessante jacent membra sacra in bombyce, de qua

bombyce loco olei datur peregrinis, quam intingunt lampadibus

pendentibus in capella sanctae Mariae ad Rubum, sicque ad partes

deferunt pro oleo sanctae Catharinae. Ego habui vitreolum parvum, quod

eodem oleo implevi et multum de lana intinxi; nihilominus compertum

habetur, oleum illud ex praedicto loco sumtum esse multum salubre simul

cum bombyce habitum. Ultimo dum pater monasterii arcam virginis vellet

recludere, annuimus, ut adhuc paululum sineret apertam, et accessimus

iterum ordine, quo prius, et sacras reliquias deosculati sumus et

nostra munera, aurum et argentum, in sarcophagum obtulimus, quidam

quatuor ducatos, aliqui tres, aliqui duos, major pars unum ad minus

posuit ducatum, et cum hoc decantavimus juxta tumbam antiphonas et

collectas in processionali signatas et indulgentias (††) plenariae

remissionis habuimus. Sacrista autem recollectis offertoriis

sarcophagum reclusit.

Tumba est in dextra parte chori in eminentiori parte reposita de

marmore candido et polito facta, in ejus superficie per circuitum sunt

sculptae aliquae imagines et plantulae cum foliis, nec est ad

longitudinem staturae hominis facta, sed multo brevior, quia solum pro

ossium conservatione fuit facta. Multae ardentes lampades pendent juxta

eum, quae olim nutriebantur de oleo, quod sudavit de membris virgineis,

sed miraculo hoc cessante membra oleo quidem erant plena, sed non

sudabant, nisi quando fortiter fricabantur. Unde legi in peregrinalibus

antiquis, quod petentibus peregrinis fricabant monachi aliquot os

virginis et desudans oleum accipiebant peregrini. Sed et hoc miraculum

cessavit et subsecutum fuit aliud. Nam singulis annis in profesto

virginis advolaverunt quaedam ignotae aves pulcherrimae, rostris

ferentes ramos olivarum virides et olivis repletos et super tectum

ecclesiae residentes ramos projecerunt deorsum, quos fratres tollentes

oleum saporosum et nobile expresserunt in tanta copia, quod per annum

pro cibo et luminibus abundabant. Tandem autem et hoc miraculum

cessavit, quia vel tempus miraculorum transivit, vel quia abusus

miraculorum fuit, vel quia indignitas et peccata miracula impediverunt,

vel quia aliunde provisum de Deo fuit, quia est regula theologorum,

quod Deus non facit miracula, nisi exigente magna necessitate. Olim

autem dum fratres sancti essent in loco, qui in penuria vivebant et

paupertate squalebant, Deus miraculose providit, quia omnem spem in

ipsum jactabant, juxta illud (#57 a#) psalm. LV.: Jacta cogitatum tuum

in Domino et ipse te enutriet. Item: tibi derelictus est pauper.

Successu autem temporis incipiebant timere paupertatem et curam de se

ipsis gerere et eleemosynas quaerere et reditus emere et thelonea

possidere et industria magna circa monasteria hortos plantare, olivas

nutrire in locis desertis, et istis sic stantibus inutilia prorsus

fuissent miracula. Sic etiam contigit filiis Israel in deserto, in quo

de delicatissima manna vivebant, sed postquam fructus terrae sanctae

habebant, cessavit mannae miraculum, Josuae 5. Nec est amplius tempus

miraculorum, ut necesse sit oleum fluere pro infirmorum sanitate, vel

pro sanctitatis ostensione virginis; ideo hic et circa alia sanctorum

sepulchra cessaverunt fieri miracula, quamvis hodie ossa S. virginis

videantur esse plena oleo et pressa oleum sudare possent, ut videtur;

nec tamen omnino putet aliquis cessasse miracula S. Catharinae, etiamsi

juxta sepulchrum S. virginis non fiant, saepe enim videmus majora per

sanctos fieri miracula in locis, ubi eorum corpora non sunt, quam circa

eorum tumulos. In multis locis hodie per S. Catharinam fiunt ingentia

miracula, sicut in dioecesi Coloniensi in monasterio Reuenroth

monialium ordinis canonicarum regularium, in quo inaudita contingunt

miracula, ubi de parvo osse S. Catharinae dicitur fluere oleum, lac,

balsamum et manna, et alia stupenda narrantur ibi verorum testium

assertione. In vita S. Hilarionis dicitur, quod ex eo loco Syriae, ubi

corpus ejus jacet, non contingunt miracula, sed in quodam hortulo

Cypri, in quo habitavit vivens, maxima fiunt miracula. Sic etiam est de

S. Catharina.

Qualiter autem corpus S. Catharinae sit inventum et huc translatum, iam

videndum restat. Cum enim ex iniqua sententia imperatoris Maxentii in

Alexandria virgo alma post plurima supplicia fuisset decollata, subito

corpus ejus sublatum est et concurrentibus fidelibus, ut illud

tollerent et sepulturae traderent, nihil invenire poterant, et quo

pervenerit, penitus ignorabant. Nam invisibiles ministri sanctorum,

beati angeli, ipsum in puncto exspirationis rapuerunt et per aerem in

verticem montis Synai deportaverunt in locum, ut dictum est fol. 38. b.

Fideles autem in Alexandria suspicabantur, ipsam cum corpore et anima

in coelum assumtam. Jacuit autem corpus sacrum per CCC annos, quousque

tota Arabia et Aegyptus fidem Christi recepit. Hoc facto ipsum desertum

repletum fuit sanctis monachis et in pede montis Synai monasterium

constructum fuit in honorem gloriosissimae virginis Mariae in loco, ubi

Moyses vidit rubum. Duo enim genera monachorum desertum occupabant:

quidam erant coenobitae, in monasteriis simul regulariter Deo

servientes; horum vivendi regulam accepit S. Pachomius ab angelo in

tabulis aeneis conscriptam, quae habetur in Speculo histor. L. 18. c.

82. Alii erant anachoretae, singulariter viventes, omne humanum

consortium fugientes, penetralia deserti lustrantes, in cavernis terrae

habitantes. Singulariter autem in deserto Synai erant multi utriusque

generis monachi devoti. Porro in monasterio sub monte Oreb erat pater

monachorum, vir bonus, cui aliquotiens in mentem venit, ut cum monachis

suis exiret et per solitudinem sanctos quaereret, et tum distulit.

Quadam vero nocte accepit in somnis, ut mane cum monachis suis

egrederetur et inveniret thesaurum orientalibus et occidentalibus

desiderabilem. Mane facto omnibus suis monachis convocatis et voto eis

exposito in desiderium quaerendi thesaurum corda eorum vehementer

accendit et egressi simul vagabantur per deserti devia incerti, sed

multum incensi, et perlustrabant foramina petrarum, speluncas montium,

rupium scissuras perambulabant, montes et valles et torrentes

perscrutabantur. Interea Deo duce ad quoddam antrum pervenerunt et

altam quandam rupem et in eo senem monachum invenerunt, cujus vultum

numquam prius viderant; qui dum interrogaret monachos, quid vellent

(#b#) et quid quaererent, dixerunt: thesaurum quaerere divina jussione

venimus desiderabilem orientalibus et occidentalibus. Ad haec senex: et

ego ad idem faciendum saepe sum admonitus, sed timens fallacias inimici

usque nunc distuli, jam vero securus vobiscum ibo ad quaerendum. Ad

quem monachi: Et ubi putas quaeremus? Respondit: Ecce, in monte hoc

altissimo vidi frequenter lumina clara, splendentia et non dubito, quin

aliquid divinum ibi lateat, sed quia inaccessibilis locus est prae

altitudine ascendere non praesumsi, nec majestatem Dei ex monte

relucentem solus perscrutari ausus fui, nunc autem simul pergamus,

adscendamus et quaeramus. Erat autem mons ille mons S. Catharinae, ad

quem numquam homo ascendit ante hoc tempus. Perrexerunt ergo simul et

cum multis laboribus et periculis in cacumen montis pervenerunt; quo

cum venissent, invenerunt corpus integrum virginis in loculo petrae

oleo pleno mirabiliter collocatum et non dubitabant, quin iste esset

thesaurus eis promissus, sed quis esset, aut cujus meriti, penitus

ignorabant. Prostraverunt ergo se per circuitum corporis rogantes Deum,

ut ostendere dignaretur Sanctae illius nomen et meritum. Et ecce, ipsis

orantibus adscendit ad eos per rupes alius anachoreta senex dicens:

Ecce, fratres, me misit Dominus ad vos, manifestare nomen, vitam,

meritum et gloriam hujus sanctissimae virginis, et exorsus est, dicens

eis ortum virginis et nomen, genus, conversionem, passionem, locum

passionis et nomen judicis et tempus, mortem ejus et mirabilem

translationem corporis ejus huc et angelorum custodiam sedulam usque in

hanc diem. Deinde monachus ille praecepit, ut inde tollerent corpus et

in monasterium sanctae Mariae ad Rubum portarent illud, quia futurum

esset, ut homines de extremis partibus mundi venirent ad visitandum

sacras reliquias. Hoc dicto monachus ille deosculans sacra ossa per

scopulos repente dilapsus deorsum cursum recepit et in suum hominibus

incognitum specum reversus est nec umquam amplius visus est.

Acceperunt ergo monachi illi corpus S. Catharinae cum magna reverentia

et deportaverunt illud in ecclesiam S. Mariae ad Rubum et sarcophago

marmoreo facto imposuerunt, sicut hodie cernitur et ab universis

Christi fidelibus longe lateque per orbem dispersis quaeritur cum vitae

periculo et maximis laboribus et grandissimis expensis; unde quidam

Papa sub poena anathematis hanc peregrinationem prohibuit in singulari

propter viae arctitatem et pericula. Peregrinatio autem Jerosolymitana

prohibita est solum propter Sarracenos; est enim eadem peregrinatio

respectu illius quaedam recreatio et spatiamentum. Dum ergo circa

sepulchrum S. Catharinae expediti essemus, processimus de choro ad

capellam S. Johannis Baptistae, in qua sunt plures reliquiae et magnae

indulgentiae. In ea ergo oratione ad S. Johannem directa indulgentias

recepimus (†). Finito officio illius capellae in ea resedimus omnes et

jussu sacristae calceamenta pedum nostrorum solvimus et nudipedes in

aliam capellam huic annexam ingressi sumus per parvum ostiolum, quae

stat ad caput chori ecclesiae magnae. Pavimentum (#58 a#) etiam illius

capellae fuit pretiosis tapeziis stratum et parietes tabulaturis

pretiosis et politis obducti et multis lampadibus erat illustrata et

omnia erant valde ornata, devota et pulchra in hac capella. Nam ibi est

locus, ubi stetit ille mirabilis rubus Moysis, quem vidit ardere et

flammas ex eo in altum consurgere et tamen nullo laedebatur incendio,

ut habetur Exod. 3. Mirabilior tamen fuit hujus visionis adimpletio,

quando Maria, rubus utique virens, florens et redolens, fuit inflammata

et impraegnata divino igne, cujus tamen virginitas nullum passa

detrimentum. De hac sancta ecclesia canit: Rubum, quem viderat Moyses

incombustum etc. Hanc antiphonam etiam ibi cantavimus et ad locum rubi

inclinati devotius ipsum deosculati sumus et indulgentias plenariae

remissionis accepimus (††). Sub altari etiam est locus, ubi stetisse

creditur rubus, et in pavimento est lamina de aurichalco, in qua

insculpta est figura rubi flammantis et Moysis sedentis seque

discalceantis. Super locum multae lampades pendent, quia in magna

veneratione locus ille ab omnibus habetur. Sarraceni et Arabes et Turci

ad hunc locum petunt magna instantia admitti et admissi nonnisi nudis

pedibus ingrediuntur. Judaei libentissime ingrederentur, sed non

intromittuntur. Singularis devotionis est ille locus omnibus

Christianis orientalibus et occidentalibus, a quo tamen orientales nos

occidentales excommunicaverunt quoad divinum officium et Missas, non

enim admittunt nos ad celebrandum Missas in dicto loco sacro, dum

altare capellae illius sit Graecorum, qui nos nullo modo in aris eorum

celebrare permittunt. De hoc rubo facit mentionem Dominus Marci XII.

Apparuit autem Dominus Moysi in rubo, ne Judaei inde sibi idolum

sculperent, ut dicit glossa Exod. 3. Est autem rubus condensitas

spinarum vel arbor spinosa cum rubeis fructibus, vocata Hagdorn.

Expediti in capella rubi in capellam aliam S. Jacobi transivimus et in

ea orationibus dictis indulgentias recepimus (†). De illa capella in

capellam S. Anthipiti ingressi sumus et ibi adorato Domino indulgentias

recepimus (†). Post illam ingressi sumus capellam S. Hyrinae virginis,

in qua etiam pro indulgentiis (†) preces fudimus. Ab illa capella in

capellam S. Marinae venimus et ibi orationibus dictis indulgentias

suscepimus (†). Deinde in capellam Salvatoris ivimus et adorato Domino

indulgentias accepimus (†). Post illam capellam gloriosae Virginis

Mariae ingressi sumus et devotius ea invocata indulgentias recepimus

(†). De illa capella in ecclesiae navem venimus. Habet autem illa

ecclesia XII columnas, quibus tota fabrica sustentatur, VI in uno et VI

in altero latere habens, sicut et ecclesiae nostrae sunt aedificatae in

longum. In his autem columnis sunt multae reliquiae magnae reconditae

et tabulae pendent ad quamlibet columnam, in quibus depicti sunt

sancti, quorum reliquiae ibi continentur et quorum sanctorum festivitas

celebratur pro tempore. Illum enim ipsi Graeci ordinem habent, quod in

quolibet mense anni una dies celebris habetur, in quo celebrant de

omnibus sanctis simul, quorum reliquiae in illa columna sunt

reconditae, ut Januarius habet primam columnam cum multis sanctis,

quorum omnium festivitas una die illius mensis peragitur (#b#) et non

solum illorum sanctorum festum illo die celebratur, qui sunt in tabula

illius columnae depicti vel quorum reliquiae ibi continentur, sed

omnium, quorum depositio et dies natalitius illo mense evenit. Sic

Februarius habet secundam columnam et Martius tertiam et sic

consequenter. Circa quamlibet ergo columnam sunt speciales indulgentiae

(†), pro quibus ivimus,

Ideo venimus ad columnam Januarii, eam geniculando circumstetimus et

sanctos, quorum reliquiae ibi sunt, invocavimus; sanctos etiam nostros,

qui in Latinorum calendariis scribuntur, ibi honoravimus et

indulgentias septennes recepimus (†). Demum surgentes ad columnam

Februarii accessimus et orantes modo praedicto indulgentias consecuti

sumus (†). Deinde ad columnam Martii venimus et orantes devotius

indulgentias accepimus (†). Postea columnam Aprilis circumdedimus et

sanctos invocantes indulgentias accepimus (†). Ab illa columna ad

columnam Maji processimus et ibi prostrati ad moram in oratione

indulgentias participavimus (†). Hinc autem surgentes ad columnam Junii

ivimus et orando indulgentias acquisivimus (†). Haec autem columna erat

suprema in dextro latere. Post hoc per medium ecclesiae descendimus ad

extremam columnam Julii, juxta quam orationibus ad morulam vacantes

indulgentias accepimus (†). De hac descendimus ad columnam Augusti et

circa eam sanctos pro indulgentiis rogavimus (†) et, ut speramus,

exauditi fuimus. Deinde ad columnam Septembris processimus et

instantius pro indulgentiis rogavimus (†) et exauditi, speramus,

fuimus. Ab illa ad columnam Octobris ascendimus et ibi genubus flexis

sanctos, ut pro nobis orarent, invocavimus et indulgentias suscepimus

(†). Surreximus inde et columnam Novembris accessimus et pro

indulgentiis instetimus (†). De hac ad supremam et ultimam ecclesiae

columnam ascendimus et sanctos mensis Decembris venerati sumus (†). De

ecclesia consequenter in chorum monachorum ascendimus et coram summo

altari strati etiam ibi divinam misericordiam imploravimus et

indulgentias accepimus (†). Est autem altare chori consecratum in

honorem Constantini Magni Imperatoris et Helenae matris ejus, quos

Graeci summo honore venerantur.

Praescriptas indulgentias dederunt illi ecclesiae et capellis summi

pontifices a Graecis rogati, vel ad rogatum patriarchae Alexandrini,

qui communiter Romae moratur.

Ultimo regressi sumus ad sepulchrum gloriosae virginis S. Catharinae et

deosculati sumus ejus sacram tumbam et finem processioni fecimus.

Notandum autem, quod non solum illo die, sed omnibus diebus et saepe in

una die ad omnia praefata loca indulgentiarum transivimus, sed dies

illa fuit dies processionis solemnis.

Processione finita ad habitaculum nostrum ascendimus et cibos paravimus

pro prandio et mature ad prandium consedimus, quia omnes illo die

communicavimus corpus Domini. Sedentibus autem nobis ad mensam venerunt

duo monachi conventus, missi ad nos a patre monasterii cum propinis et

portaverunt apoferetam refertam cum tortis panibus, qui erant confecti

cum speciebus, sicut lebetum, et cum dactylis et ficubus, uvis et

botris, quae nescio unde tulerint et (cum) curialitate (#59 a#)

obtulerunt nobis. Accepimus autem haec cum reverentia et portatoribus

aliquot madinos dedimus. Finito prandio accersivimus Calinum et

rogavimus, ut amplius non tardaret, sed nos duceret per vias nostras in

Aegyptum secundum tenorem conventionis. Ad haec Calinus se paratum omni

momento esse dixit, in secreto tamen dixit, timeo, inquit, quod de hoc

loco cum pace non poterimus abscedere, cum monasterium repletum sit

Arabibus propter nos.

Descriptio monasterii S. Catharinae et de ejus

fundatione et de tribus ecclesiis in eo situatis

et multis aliis.

Sancti patres eremi cultores hoc desertum Synai prae omnibus locis

solitudinis inhabitabant et locum rubi, in quo Dominus Moysi apparuit,

tamquam locum sanctissimum et altissimae contemplationis crebrius

visitabant et venerabantur, juxta quem etiam quidam senes cellulas

habebant. Regnante autem Justiniano imperatore anno quingentesimo

XXVIII. ab incarnatione Domini ad instantiam sanctorum fundavit idem

imperator in loco rubi ecclesiam et monasterium in honorem beatae

Mariae Virginis, quod nominavit S. Mariae ad Rubum, et hodie in oriente

sic nominatur, nos vero post S. Catharinae translationem in ecclesiam

illam nominamus ad S. Catharinam ecclesiam et monasterium.

Murus monasterium includens amplus est et spissus et altus cum moenibus

et propugnaculis habens superius ambitum per gyrum, et est de quadris

et sectis lapidibus ita munitus juxta introitum et portam, quod posset

diuturna resistentia fieri conantibus ingredi ad nocendum, sicut forte

quandoque factum est, nam in aliquibus partibus notavi, murum ruptum

fuisse pro magna parte et reparatum ac innovatum.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum · 第 40 / 44 题