Decima die, dum aurora surgeret, surreximus et nos, et dejectis

tentoriis depositisque tabernaculis et omnibus colligatis ad recessum

nos aptavimus. Porro camelarii nostri tardi erant et quasi cum taedio

et involuntarii camelos onerabant et multa de rebus nostris jacere

dimittebant, unde magnos clamores et rixas habuimus ad invicem. Nos

enim maledictiones teutonicas intulimus et ipsi nobis arabicas et

conclamavimus, nec ipsi nos, nec nos eos intelleximus. Taedet me

profecto scribere nequitias eorum, quibus nos quasi omni mane in

oneratione bestiarum turbabant, cum industria enim aliquid jacere

permittebant, vel lectulum, aut sportam, aut saccum, scientes nos

oculum habere ad illa. Hoc autem ideo faciebant, ut peregrinus ille,

cui derelicta res erat, cogeretur eos petere accipere, et ipsi petebant

vice versa eum pro denariis vel panibus, et simulabant, se rem velle

dimittere, nisi dato pretio. Et ita in principio ante experientiam et

antequam nosceremus nos invicem, bene multas pecunias et paximatios eis

dedimus, sed post acceptam notitiam et cognitam conditionem,

imperavimus et coegimus[TR144] eos facere, quod nobis placuit.

Surreximus autem ante lucem et collitigavimus simul usque ad solis

ortum et simulabant se cum camelis velle redire in Gazam, (#b#) quod

tamen nobis molestissimum fuisset. Cum ista simulatione valde turbabant

nos, tandem Trutschelmannus noster in eos fremuit et omnia nostra

recipere coegit et ita a loco et de campo Gazmaha recessimus per planam

terram, sed pro majori parte sabulosam et sterilem. Cum autem quasi per

unum milliare theutonicum venissemus, Calinus magnus, dominus

Sabatithanco, Trutschelmannus noster, magister hospitalis S. Johannis

in Jerusalem, Sarracenus, qui a Joppen usque huc in omnibus viis nos

conduxit et rexit, recepit licentiam a nobis cum filio suo et commisit

nos Calino parvo Elphahallo, Sarraceno, et commendavit camelariis et

asinariis et rediit in Jerusalem; non enim tenebatur nobiscum

proficisci per desertum, prout continetur in VI. articulo conventionis,

ut patet P. 1. Fol. 219. De hoc viro Calino magno et de parvo, nobis

derelicto, vide P. 1. Fol. 221. Audivi interim, quod ille Calinus

magnus mortuus sit, et filius ejus Abram dictus ei in officio illo

successerit. Videbatur mihi esse bonus et tractabilis adolescens, de

elatis tamen et superbis moribus. Igitur post Calini recessum, qui huc

usque tutor noster fuerat, confortavimus nos ipsos et animavimus ad

patientiam et ita processimus. Vidimus autem ad dexteram mare magnum,

quod non vidimus a die, qua de eo a Joppen recessimus, vidimus etiam

stratam publicam, quae ducit in Aegyptum, et civitatem Bersabeae, finem

terrae sanctae, vidimus illo die. Insuper autem nos vidimus terram

desertam et vastissimos montes, contra quos quasi pavidi processimus,

quia videbatur nobis terra tenebrosa et montes caliginosi, non quidem

ex nebulis aut vaporibus, sicut plerumque contingit, sed ex terrae

vastitate. In processu venimus in campum arboribus diversis et magnis

repletum, in quo creditur Helias sub junipero quievisse et confortatum

ab angelo fuisse, ut habetur 3. Reg. XIX. Ibi stabant therebinthi

multi, in via vero stabat una arbor densa, quae florebat et suavissimum

odorem flores ejus dabant, fructus tamen flores illos delectabiles

subsequentes non sunt, nisi spinae acutissimae, albae quidem usque ad

aculeum, quem rubeum habent, ac si essent sanguine tincta, et est adeo

acutus, quod levissimo et tenuissimo tactu laedit manum, creduntque

nonnuli aculeum veneno ex sua natura infectum, ut ea de causa ita

faciliter laedat. Nonnulli dicunt coronam Domini Jesu de talibus spinis

plexam, cum etiam circa Jerusalem crescant. De his arboribus spinosis

multos per desertum vidimus, volui tamen de hac specialem facere

mentionem propter Sarracenorum et Arabum superstitiones, quas exercent

juxta eam. Nullus enim per eam pertransit, qui non de sua veste peciam

discerpat et peciam ad arborem suspendat, unde adeo repleta est peciis

dilaceratis, quod homo a longe eam videns putat, eam habere folia alba.

De hoc vide infra fol. 33. (#a#) et fol. 63 dicitur causa illius ritus.

Stabant etiam ibi multae et magnae arbores fici, sicut querci, quae

pendebant plenae fructibus, alterius tamen speciei a ficubus

communibus, de quibus collegimus et comedimus. Dicuntur tamen ficus

illae ficus Pharaonis et septies in anno producunt arbores illae

fructus ex se, non mediocres, sed bonos valde.

(#29 a#) Die advesperante venimus juxta quandam villulam Lebhem dictam

et ibi depositis sarcinis et fixis tentoriis manere oportuit. Libenter

enim nos peregrini longius processissemus, sed ductores nostri

nolebant. Dixit autem nobis Calinus, quod quieti essemus, quia statim

venirent dies et loca, in quibus labor et miseria nobis immineret et

bestiis, ideo non oportere in principio festinare, sed paulatim arduum

laborem aggredi. Porro tentoria nostra fixa erant juxta quendam puteum,

cisternam veterem, magnam et altam, quae non habebat aquam, nisi

modicam crassam. Hanc cisternam nominant Sarraceni puteum S. Mariae.

Dicunt enim, quod Joseph ducens Virginem cum puero Jesu in Aegyptum

defectu aquae coactus a via regia huc declinavit et hic aquam accepit,

Christo filio, matri et pro se. Nos vero, quia aquam non reperimus in

eo, misimus asinarios nostros cum asinis et utribus ad alium longe

distantem puteum et aquam inde nobis attulerunt. Stabat etiam prope nos

muschea, quae erat villae parochia, in hanc ingressi fuimus eamque

lustravimus cum derisione superstitiosi et fatui ritus Sarracenorum.

Quidam miles de peregrinis, aliis de muschea fugientibus metu

Sarracenorum, mansit in ea et gravatus somno posuit se in ea dormitum

et obdormivit; dum autem coenare deberemus, non apparuit ille et

cucurrimus per campum ad quaerendum eum, sed minime invenimus, nec erat

cuiquam suspicio, quod in muschea quiesceret, propter periculum, quia,

si aliquis Sarracenus eum in fano reperisset, vel eum occidisset vel

captivum duxisset. Et eramus multum turbati de perditione socii. Tandem

autem, dum satis dormivisset, de muschea venit ad nos et duplex gaudium

habuimus pro eo, scilicet, quod non fuit perditus et pro eo, quod a

nullo Sarraceno fuit inventus. Dispersi autem sumus per campum et ligna

collegimus pro igne ad instaurandam coenam et coquendum pro prandio

futurae diei, ut supra dictum est. Coena autem facta quieti nos

dedimus, ordinatis tamen vigilibus, sicut patuit supra.

Processus in desertum Cades Barneae.

Undecimo die, qui est Protei et Jacynthi martyrum, sed et Felicis et

Regulae martyrum apud Thuregum quiescentium, ante lucem excitati fuimus

et ad recessum nos disposuimus, cum multis autem rixationibus et

clamoribus bestias oneravimus et camelarii nos et nos eos valde

turbavimus, quia infideliter egerunt nobiscum, ut praecedenti die

dictum est. Inde autem recedentes in campum sterilem et latissimum

venimus, cujus finem videre non potuimus, nisi a parte occidentali, ubi

mari magno terminabatur, quod tamen longe distabat.

Porro in illis campestribus nec homines nec bestias vidimus, nec

habitationes, nec domos, nec arbores, nec gramina nec arbusta, (#b#)

sed solum terram arenosam et solis ardoribus adustam. Per hanc

latitudinem processimus multis horis cum taedio afflicti calore solis.

Post meridiem autem in terram venimus tumorosam et collibus inaequalem

sed sterilem, et ibi inter duos colles tentoria fiximus hora

vespertina. Dicebatur autem locus arabice Chawatha, in quo multa signa

et vestigia reperimus, quod olim fuerint hominum habitationes.

Reperimus enim supra nos XII magnas muratas cisternas veteres, per

quarum circuitum jacebant multae fracturae laterum et fictilium et

scoriae fabrorum, et videbatur nobis, quod illae cisternae non fuissent

factae pro aqua potabili recipienda, sed ut in eis limus praepararetur

pro lateribus et fictilibus. Vidimus autem in ipsis cisternis cadavera

magnorum et horridorum serpentum et animalium nobis incognitorum.

Reperimus etiam unum coemeterium gentilium et alias multa foramina et

fossas factas ab hominibus ad quaerendum marmora alba, quae de

visceribus illius terrae extrahuntur. Secundum omnem loci illius situm

puto, regionem illam esse Cades Barneae, in qua fiximus tentoria cum

festinantia, ut coqueremus nobis escas, nam illo die nondum pransi

fuimus. Praecedenti enim vespera paravimus nobis carnes pro prandio

illius diei, sed dum carnes de sacculis produceremus in asinis

sedentes, reperimus eas putrido foetore infectas et cum nausea eas

projecimus et caseum cum paximatiis vel biscotis pro prandio sumsimus,

excessivus enim calor, quem habuimus, per latissimum campum nobis

carnes corruperat. Misimus autem asinarios nostros cum utribus et

amphoris ad afferendam aquam recentem de quadam longe distante

cisterna, nos vero per regionem dispersi sumus ad colligendum sarmenta

et ligna pro igne, sed non reperimus nisi arida arbustula, quae ex

humore praecedentis hiemis creverant et iam funditus exaruerant; has

cum radicibus de humo extraximus et cumulum magnum pro igne

comportavimus, nec erat aliquis inter nos, qui ab hoc labore haberetur

supportatus; currebant enim per campos sacerdotes religiosi, comites,

barones[TR145] et milites ad coligendum ligna aut materiam

combustibilem. Sarmentis autem comportatis diu cum desiderio

exspectavimus aquas, sed tardabant asinarii valde, quia pastores

regionis eos a puteo repulerant, et cum hoc puteus longe distabat.

Tandem autem obtentis cum difficultate aquis venerunt in occasu solis

cum utribus repletis. Erat autem nobis primitus valde abominabilis aqua

in utribus, quia de utribus colorem rubeum quasi sanguinolentum et

saporem salsum contraxit ex corio et omnem qualitatem delicabilem

amisit in utribus et cibi cocti cum aqua illa colorem et saporem pellis

novae contraxerunt. Sed et amphorae nostrae, viasci et flascones, ad

quae de utribus aquas recepimus, eodem foetore infecta erant. His tamen

non obstantibus ad tantam sitim saepe venimus, quod deficientibus aquis

in nostris amphoris ora nostra ad utres posuimus et aquam infectam de

foetida pelle sugere delicias computaremus et magnas grates (#30 a#)

camelariis et asinariis diceremus pro admissione ad illam emulsionem,

imo saepe denariis argenteis emimus, ut de pelle carnulenta et foetida

aquam sugere possemus. Igitur coena facta stravimus nobis sub tentoriis

et non sine timore dormivimus, nam humus illa erat multis foraminibus

serpentum perfossa, a quibus infici timuimus. Sed Deo protegente nihil

molestiae illatum fuit nobis in illo loco.

Ulterior contra desertum processus ad interiora.

Duodecimo die mane ante lucem camelos oneravimus et asinos stravimus et

de Chawata in tenebris recessimus, lentissimo autem gradu procedere

coacti sumus cum camelis et asinis pro eo, quod tota terra illa fuit

cavata per aspides et serpentes et ubique erat plena foraminibus, ita,

quod bestia raro potuit passum facere vel pedem ponere sine immersione

profunda, nec erat peregrinus, qui illo mane non cecidit ter aut quater

de asino cum cadente bestia. Porro unus de nostris camelariis viso

longo et magno serpente arcum tetendit eumque sagitta laesit, vipera

autem laesa in altum se tulit et quasi ad vindicandum se contra

laedentem conabatur, qui evaginato gladio serpentem per medium divisit

et partes a se invicem longius projecit, jubens nos per medium

procedere, ne partes iterum reunirentur; putavit enim partes reuniri,

nisi homines per medium partium transirent. An autem hoc sit

superstitiosum, nescio. Nam et in nostris partibus idem vidi fieri in

serpentum divisione. Transivimus autem bene per duas boras vel tres in

illa forata terra, per quam nequaquam potest esse transitus in vere,

quando aspides et serpentes suum cursum habent.

Deinde in desertiora loca venimus, et incepit regio magis ac magis

deserta et inhabilis fieri. In locum autem quendam venimus, in quo

videbatur fuisse concursus multarum aquarum, quasi lacus ibi fuisset,

et ibi erant multae foveae magnae ex aquarum decursu factae, et licet

regio ibi esset plana, terra tamen erat distortissima, et oportebat nos

sine intermissione ascendere et descendere cum magna fatiga. Porro in

meridie veram regionem vastae solitudinis attigimus, in qua profecto

non habitavit homo nec habitare potest. De planitie enim montana

ascendimus in terram solis ardoribus adustam et penitus infructuosam,

montibus scopulosis et collibus arenosis, torrentibus saxosis et

horribilibus plenam. Intrantibus autem nobis solitudinem habuimus

obviam karravanam i. e. exercitum hominum cum camelis et asinis et

vehementer expavimus timentes, eos esse latrones eremi. Sed cum

convenissemus, nullus se movit contra nos et cum silentio ambae turmae

se invicem pertransibant. Valde enim formidulosi fuimus ad quorumcumque

contravenientium aspectum, quia multa mala fuerunt nobis praedicta,

quae passuri essemus ab Arabibus per desertum. Post hoc in quendam

districtum venimus et a longe tentoria (#b#) et tabernacula vidimus

secus viam nostram, quibus visis contristati fuimus et ad sustinendam

tribulationem nos praeparavimus, non enim est ibi locus praeparandi se

ad defensionem vel ad repugnandum, sed solum ad patienter sustinendum

et ad succumbendum. Cum ergo ad illa tentoria venissemus, stabant

quidem ante tentoria viri nigri orientales cum lanceis, parati ad se

defendendum, non ad invadendum, et nos respiciebant, nec verbum unum

loquebantur nobis. Celeriter ergo eos cum silentio pertransivimus

contenti de eorum quiete, sicut et ipsi de nostra, si quidem et ipsi

formidabant.

In processu ulteriori venimus in campos adustos et latos, per quos ad

magnum spatium patebat inspectio deserti. Et vidimus in multis locis

prope et longe a nobis fumos quasi ab ignibus ascendentes, de quibus

perterriti fuimus, quia putavimus, ignes illos esse exercituum et

turmarum Arabum. Sed Calinus dixit nobis, et experientia nos edocuit,

quod in illis locis nec homo nec ignis esset, sed venti flantes

turbines excitant, et tenuis arena et terrae pulvis elevatus in altum

apparet esse fumus ab igne.

Porro, die advesperascente ingressi sumus regionem, cujus montes,

colles et humilior terra et omnia, quae apparebant, erant alba. Interea

in unum torrentem venimus, quem nominabant Gayan, in quo tentoria

fiximus in albissimo solo. Ibi cum multis laboribus et discursibus vix

potuimus congregare materiam pro igne, non duo ligna, quia nulla ibi

penitus erant, sed arida arbustula, quae tempore remissi fervoris

humore habito de terra saliunt et ad solis tactum arescunt, et sunt

potius herbae quam arbusta. Sunt autem omnia ita reperta spinosa et

odoris aromatici et fumum suavem faciunt. Coximus ergo et coenam

fecimus, sed et nostri camelarii et asinarii collegerunt cumulum

sarmentorum ad coquendum sibi subcinericeos panes, quos sic faciunt.

Incendunt ignem copiosum et juxta ignem expandunt pellem in terram et

super pellem effundunt farinam, quam secum ducunt, in quam aquam

fundunt et pastam faciunt. Pasta parata et in panem latum et tenuem

formata et sarmentis igne consumtis, carbones removent a loco, ubi

ignis arserat, et pastam ad locum calidum illum ponunt eamque cineribus

et carbonibus cooperiunt, et ita coquitur et fit panis subcinericeus

valde sapidus. Mox autem accepto pane calido in frusta et morsellos

confringunt in unum capisterium et oleum olivae superinfundunt,

impinguantes morsellos, et ita manducant, sicut nos offas solemus

manducare. Et quando istum cibum comedunt, gaudent et aestimant se

regalibus deliciis frui. Quando vero ignem habere non possunt, soli

suum cibum coquendum exponunt, in mediis enim aestibus diei ardor

fornaci Babylonis comparatur, tanta enim vis solis est, ut quibuslibet

coquis ad pulmenta sufficiat, unde S. Pastumius vidit in deserto ollam

cum oleribus sine igne fervere, ut habetur in Speculo Histor. L. 19. C.

14. Carnes autem assant inter lapides a sole calefactos, ut dictum est

supra Fol. 25. (b) Igitur in illo sero incepimus cibos de nostra (#31

a#) provisione accipere, quia omnia recentia, quae de Gazara tuleramus,

consumta erant. Cum autem jam sol occasum petiisset, jussit Calinus

ignes ex toto exstinguere, ne quidem favilla aut scintilla in tenebris

reluceret, et commisit diligentius vigilare, dicens, locum illum

insecurum et frequentibus incursibus Arabum formidulosum. Et ita

custodes diligentes posuimus et dormire incepimus nec aliquam

inquietudinem passi sumus, quamvis in terribili loco essemus.

De periculo tempestatum in arena.

Tertia decima die transacta media nocte surreximus et dejectis

tentoriis ac involutis et rebus bestiis impositis a deserto Gayan

recessimus. Statim autem ad montem arenosum venimus, quem cum

difficultate ascendimus, quia noviter per ventum tempestuosum illuc

fuit translatus, et nondum erat arena bene condensata et bestiae

incidebant sicut in profunda nive. Insuper ventus in praesentiarum

flans sub pedibus nostris arenam tulit et montem iterum deportare et

transferre ad locum alium institit, et ipsum jugum, in quo processimus,

ad horam continue defluxit, sicut aqua agitante vento, nec valuimus ab

alia parte in torrentem descendere propter defluentem arenam, ne in

tempestatem veniremus. Magis enim in illis terris, quam in ullo mari

naufragium patiuntur, qui in arenarum tempestatem venerint. Tandem

autem, sicut oportebat, in vallem descendimus non sine arenae molestia,

qua profusi fuimus, cujus profusio in centuplo nobis fuit molestior,

quam quantacunque abundantia pluviae. Cum in vallem venissemus, per jam

injectam arenam descendimus. Erat autem vallis stricta, cincta ab

utraque parte montibus arenosis, et si, quod clementia divina nos tuita

avertit, facti fuissent venti contrarii, ab utraque parte arena in

vallem defluxisset, et nos usque ad suffocationis pericula

coangustasset intolerabilis[TR146] tempestas, prout saepe

perambulantibus desertum in locis istis contingere solet. Repente ergo

recurvam vallem processimus et in unum magnum torrentem venimus, quem

Arabes nominabant Wadalar. Hic torrens, ut vestigia patentia

ostendebant, suo tempore redundat aquis, quas per suum alveum

transmittit in mare magnum, quia directe ad[TR147] plagam vergebat

maris. Montes hunc torrentem cingentes non erant arenosi, sed petrosi,

unde in suo fundo fruteta, arbusta et herbae erant; inter herbas autem

alias quaedam erat, quae da sua radice multos ramusculos emittebat, non

quidem in altum, sed super terram trahebantur in longum per gyrum

radicis, et pendebant in ea multa mala pulchra, viridis coloris glauco

mixto, in quantitate (#b#) duorum pugnorum, formae sphaericae. Haec

poma dum vidissemus, allecti pulchritudine cecidimus de asinis et

collegimus carpentes, nostri autem ductores cum risu processerunt

scientes vim illorum malorum, quam nos ignoravimus, sicut nec ipsa poma

novimus nec umquam videramus. Carpentes autem poma quidam statim ad os

applicuerunt, ut ederent, sed tanta erat amaritudo, quod labia ante

dentium appositionem obstupescebant et contrahebantur, nec alicujus

animalis fel quantumcumque acutum est tam immensae amaritudinis. Unde

in multis horis habui os infectum, solum ex appositione. Erat autem

cucurbita silvestris, quam coloquintidem nominant, quae dicitur 4. Reg.

IV. mors in olla. De illis pomis accepimus ad nos et volebamus deferre

in patriam, sed tam acuta fuit earum amaritudo, ut omnia inficeret,

quae tangerent poma illa. Unde manus nostrae multis diebus erant

amaritudine infectae, quae nec aqua nec aliis fricationibus potuit

abstergi, et cultelli nostri similiter, quibus ea divisimus. Duo poma

ego prima vice posui in sportam nostram, in qua habui carnes et

paximatios et caseum, quae ita infecta amaritudine fuerunt, quod ea

nullo modo potui gustare, et ita carnes, panes et caseum simul cum

coloquintide coactus fui effundere, sed et sporta contraxit

amaritudinem, ita, quod ea, quae postea imposui, amara fierent. In illo

ergo torrente per virentia illa processimus contra occidentem sequentes

torrentis alveum. Verum cum multum descendissimus, defecerunt montes

petrosi, et iterum in arenam tenuissimam et subtilissimam incidimus,

quae de montibus in vallem fluebat, et in illo loco nec gramen nec

folium nec quidquam viride apparebat; nulla enim ibi gramina sata

provenire possunt, quippe instabili loco arentibus arenis ad omnem

motum ventorum cedentibus. Ea ibi sola messis est, quae celeritate

proventus per naturam solis sive aeris ventorum casus evadere solet.

Fertur enim, quod in talismodi locis a die jacti seminis 30. die

maturescunt. Cum ergo venissemus, ubi limbus vallis humilior esse

coepit, avertimus nos a torrentis fundo et marginem ascendimus arenosum

contra meridiem et ab alia parte descendimus in alium torrentem, qui

vergebat contra orientem a meridie, per quam aquarum decursus dum est,

defluit in mare mortuum. Si quis per illum torrentem ascendisset,

forsan ad X milliaria ad mare mortuum venisset, quod suam linguam

extendit a Sodoma usque in solitudinem hanc. Porro torrens ille

petrosus erat, montesque utriusque lateris cum petris et rupibus erant

albissimi, ac si omnia essent nive operta. Directe autem hunc torrentem

transgressi sumus, nec per eum ascendimus nec descendimus, sed ab uno

margine descendimus et per alium limbum ascendimus. Dum autem in altum

venimus, in jugo paululum processimus, quia per abrupta descendere non

statim potuimus, scopulis in modum dentium ab inferiori porrectis;

opportunitate vero descendendi nacta per prona descendimus, et in alium

torrentem profundum, (#32 a#) saxosum, asperrimum et penitus sterilem,

omni viriditate carentem, incidimus, qui dicebatur Magdabee. In illo

torrente in loco quodam satis rigido prostratis camelis et oneribus

solutis tentoria fiximus et ad manendum ibi illa nocte nos disposuimus

et asinarios nostros pro aqua ad quandam paludem misimus, quam dicebant

non longe distare. Non enim cum exercitu nostro ausi fuimus tentoria

figere juxta paludes aut cisternas deserti, quia, ut communiter, ibi

Arabes sua tabernacula figunt, quibus cohabitare erat grave. Nos etiam

per torrentem pro sarmentis colligendis ad ignem nutriendum dispersi

sumus, quousque asinarii cum aqua venirent, quorum adventum cum

desiderio exspectavimus propter aquam recentem speratam; laboriosum

enim diem habuimus et calore incensi sitibundi eramus. Cum autem

asinarii venissent cum aqua et eam de utribus in utensilia coquinae

transfunderemus, non apparuit aquae species, sed potius lactis. Erat

enim aqua albida et crassa et magis appetitui contraria, quam illa,

quae in utribus erat inveterata et rubra ac amara facta propter corium.

Accepimus ergo illam aquam albidam et cibos cum ea coximus, rubram

autem pro potu bibimus. Attuli autem Calino cyathum cum aqua albida et

alium cyathum cum aqua rubra interrogans eum, quae sanior esset ad

potandum? Et respondit, quod aqua alba esset mala et insana, rubra vero

ex corio et acuta esset non solum non mala, sed medicinalis et valde

utilis. Ex hoc ausum accepimus sine metu bibendi aquas utrium. Cum

autem pro coena fecissemus ignem, ecce ventus vehemens surrexit a mari

magno sursum per torrentem flans et sarmenta ardentia dispersit

ignemque exstinxit, ita, quod nocte illa coquere nequivimus. Insuper

pulverem terrae elevavit et tentoria nostra et lectulos replevit et

omnia, quae habuimus, pulveribus et arena erant respersa, unde illa

nocte stetimus in pulveribus sicut in nebula spissa, non stante vento

mota, et totus torrens erat tenebrosus, aer caliginosus, et coelum

videbatur atrum propter densitatem pulverum. Ideo omnes eramus sicut

coeci, mediis oculis respicientes, nec poterat dormiens adeo caute se

suis stratis involvere, quin subintraret ventus cum pulvere. E regione

autem maris magni hic ventus processit et tempestas magna in mari erat,

quia vidimus corruscationes et fulgura in parte maris, quae ibi non

fiunt, nisi cum vehementi maris concussione. Cum autem nos iam ad

quietem posuissemus, venit peregrinus ille, qui vigil erat pro ista

nocte, in tentorium nostrum denuncians nobis, quod duo Arabes vagi

ingressi essent nostrum exercitum, et se juxta nostrum tentorium

locassent inter saccos et sportas nostras. Surrexi ergo, quia tunc eram

nostrae societatis procurator, et inveni illos duos vagos et aperto uno

sacco tradidi eis paximatios pro sua coena et eorum amphoram replevi

aqua de utribus nostris et signavi eis, ut recederent a tentorio et

rebus nostris, quod et fecerunt et gratissimi de dono eis collato

exstiterunt. Si nihil dedissemus eis, a nobis non recessissent et in

duplo plus furati fuissent. Manserunt autem in exercitu nostro per

aliquot dies, quia quorundam camelariorum notitiam habebant, alias non

sustinuissemus eos nobiscum. Observant (#b#) enim latrones deserti

Arabes tempus tempestatum, et aere obtenebrato et hominibus quodammodo

excoecatis se in exercitum ingerunt et furantur, quaecumque inveniunt.

Et quandoque aliqui tribus diebus proficiscebantur nobiscum, quos nemo

novit, et unde aut quando invenerint, nemo scivit. Unde ideo Calinum

rogavimus, ut illos nobis ignotos repelleret, qui dixit, quod per diem

neminem posset a nobis repellere, sed noctibus vellet eos extra nostrum

cumulum jubere discedere, suasit tamen, imo petivit nos, quatenus sic

occurentibus non denegaremus panem et aquam, et securiores essemus.

Unde semper in sero omnes nobis ignotos convocavimus et eis panem et

aquam ad mensuram participavimus hortantes eos, ne se juxta tentoria

nostra locarent, sed abirent, quod si secus facerent, eos cum fustibus

et baculis a nobis repellere vellemus, sicut nec nostros servos

accumbere nobiscum permisimus.

Gravis et singularis casus F. F. F.

Quarta decima die, quae est exaltationis S. crucis, et erat dominica

XV. post Trinitatis, mane ante lucem surreximus disponentes nos ad

recessum. Orta est autem iterum dura et grandis altercatio inter

peregrinos et camelarios[TR148] et asinarios, sicut quasi singulis

diebus contingere solebat. Hoc enim detestabile malum in hac

peregrinatione sustinuimus, quod famuli nostri, quos grandi conduximus

pretio et excessiva pecunia emimus, pro nostro famulatu erant nobis

infideles et furabantur omnia, quae poterant. Noctibus occulte ad

saccos paximatium se conferebant et foramina lacerabant, et quanta

poterant accipiebant, forabant enim rodentes sicut glires, nec

poteramus adeo diligenter vigilare, quin omnibus noctibus rapinam a

nobis deportarent, sunt enim artificiosissimi fures, scientes in oculis

intuentium rapere. Ad hoc etiam erant involuntarii ad tollendum

supellectilem nostram, propter quam tamen ipsos cum camelis emimus, et

omni tempore instante oneratione abjiciebant res nostras et nobiscum

contendebant, nec pacifice tollebant abjecta, nisi novum argentum, quod

dare minime tenebamur, viderent. Supra modum saepe turbaverunt nos illi

miseri; si non timuissemus majus periculum nobis superfuturum, saepe

verberibus et plagis eos affecissemus, quia eos vivos deglutire

potuissemus, ut communi modo loquendi utar. Multa in his vindictae

divinae commisimus et injustitias manifestas toleravimus. Igitur

oneratis bestiis a deserto Magdabee recessimus et intravimus vastiorem

et horribiliorem solitudinem, quam heri et nudius tertius habuimus, nec

amplius aut hominum aut bestiarum deprehendere vestigia poteramus.

Igitur gressum et transitum contra S. Catharinae stellam accepimus sine

via per torrentes, valles, montes et colles progrediendo versus plagam

meridionalem. Interea regionem et desertum Gebelhelell arabice dictum

ingressi sumus, in quo deserto altissimi montes sunt coagulati

limpidissimis rupibus, et toto die illo inter medium montium

transivimus. Sole autem occasum petente in desertum Magareth dictum

venimus sub montanis in locum arenosum ibique tentoria fiximus et

sarmenta comportavimus ad coquendum. Porro prope nos, ut apparebat,

erat mons singularis rotundus altus et ad ascendendum facilis, in ejus

cacumine quasi quoddam aedificium apparebat; hunc montem (#33 a#)

desideravi ascendere ad videndum, quid esset in eo, et ad

circumspiciendum per desertum. Grave tamen mihi erat solum ire nec spem

habui de inveniendo socio inter peregrinos. Assumsi tamen animum et

derelicto exercitu quasi oraturus solus in campum processi et in

cumulos arenarum veni, inter quos deambulans contra montem festinus ivi

nullo sciente. Post horae autem spatium ad radicem montis veni, multum

autem fefellit me montis aspectus, qui remotior a nostris tentoriis

distabat, quam aestimabam, et multo altior et major erat, quam

apparebat. His tamen non obstantibus coepta perficere volui et per

montis clivum praecipitem intra scopulos et per saxa asperrima ascendi

et cum multo labore et sudore usque in ejus cacumen veni, ubi nihil

aliud inveni, nisi magnam congeriem lapidum super se invicem positorum

in altum. Steti ergo et circumspexi et nihil vidi per circuitum, nisi

vastissimam solitudinem, montibus, collibus et torrentibus distortam,

in qua nec bestiae nec aves nec homines habitant, tentoria autem nostra

et exercitum videre non potui propter remotionem, montes autem albos et

nigros vidi et totam terrae superficiem solis ardoribus adustam, nec

aliquid viride vidi parvum aut magnum, sed infelici sterilitate

maledictum. Cumulus autem lapidum in cacumine erat viae signum, nam

ubique per desertum in acutis montibus sunt cumuli lapidum erecti,

quibus monstratur, per quas valles sit ingrediendum, et nisi illa signa

essent, nemo posset desertum penetrare, quia ut plurimum majores valles

non perviae sunt, sed in extremitatibus clausae, et ita postquam

aliquis tribus aut quatuor diebus ambulasset sequens vallis viam,

tandem redire cogeretur. Sic etiam est in mari scopuloso, in quo in

collibus ponuntur viae maris signa lapidum cumuli; quae si non essent,

multae naves montium vias ingredientes syrtim et charybdim inciderent.

Sic et hic multi homines perirent, si illa signa in montibus non

essent. Verumtamen Sarraceni et Arabes signa ista etiam in

superstitiones et abusus convertunt, montes enim certis temporibus

ascendunt et juxta signa Machometum invocant et in ejus honorem ista

signa exaltant, nam cumulus ille plenus pendebat panniculis et peciolis

camisiarum et vestimentorum. Istis enim solent loca, in quibus aliquid

divinum esse putant, honorare, ut patet supra fol. 28 b. Nam dum quis

orationem finit, a vestimentis suis peciolam discerpit eamque ibi

suspendit et vadit. Causa illius stulti ritus ponitur fol. 53 a.

Arripui ergo panniculos et peciolos et omnia de lapidibus in terram

projeci et cruces apposui, in summitate vero cumuli crucem de arundine

factam locavi et super latos lapides cruces cum aliis acutis lapidibus

depinxi, memor exaltationis sanctae crucis, quae erat illo die, ut

pagani ascendentes titulum Christi ibi invenirent et Christianos ibi

fuisse deprehenderent.

Post hoc cum descendere vellem, acutius visum per campum duxi, ut

tentoria nostra viderem et gressum meum ad ea dirigerem, sed nihil

videre potui nec fumum ab igne nostro et prae angustia tremere coepi

timens, ne forte per invia illa ad socios non scirem viam et declinarem

huc vel illuc errando et tenebrae noctis me comprehenderent, quia, si

quid horum accidisset, filius mortis fuissem. Hoc autem solum

consolabatur me, quia per arenam transiveram et vestigia impresseram,

quae sperabam me secuturum. Descendi ergo et in pede montis vestigia

quidem mea inveni, sed paene obvoluta, ventus enim ea obtexerat et si

(#b#) ad modicum tempus plus in monte tardassem, totaliter vestigia

operta fuissent et ego pro certo vitae meae spem amisissem, adeo enim

eram alienatus, quod ad quam plagam me verterem ignoravi, quia grandis

planities sub monte fuit, in qua tamen multi aggeres arenarum erant et

cumulis terra tumorosa fuit. Secutus ergo fui mea vestigia ad aliquod

spatium, sed dum in altiorem terrae situm venissem, penitus deleta

erant, nec ea quovis modo videre poteram; cum multo autem timore

circuivi et reversus per nova iam facta vestigia ad loca, ubi antiqua

videram, ut diligentius ea observarem, sed non inveni et infremui in me

ipsum gravissime arguens de curiositate et de praesumtione et non longe

aberat, quin mihi ipsi prae tristitia barbam evulsissem, faciem

caecidissem, pectus durius verberassem, o, inquiens, heu me miserum,

cur dereliqui socios meos! qua temeritate in hac terra invia et

horribili recessi a fratribus! ubi eos putas inveniam? ad quam plagam

pergam? Ecce, sol in occasum jamjam mergitur et tenebrae subsequuntur

et ego jam non Felix, sed infelicissimus, quo ibo, quo curram? O Deus

meus adjuva me! Et haec dicens subito prorupi in ultimum psalmum de

VII. poenitentibus: Domine exaudi. Et orationem pulchram et efficacem

in eo reperi. Processi ergo in incertum cum illo psalmo et saepe eum

repetii et tandem ad unum altum arenarum cumulum veni, in ejus latere

antiqua mea vestigia inveni; quae si libuisset, libenter deosculatus

fuissem prae gaudio. Numquam me ipsum cum tanto gaudio intuitus sum,

sicut in his vestigiis. Dum autem laetus imitarer et sequerer vestigia,

incidit mihi, quod forte essent vestigia alicujus Arabis, et coepi

dubitare, quod non tenderent ad plagam, a qua processi. In hac

ambiguitate diligentius imitabar vestigia et vidi, ea esse calceati

hominis, Arabes autem nudis pedibus per desertum currunt et iterum

consolatus processi et a longe vidi aliquid album et putavi esse tres

Sarracenos vel Arabes, qui omnes albis linteamentis induuntur, sed dum

propius venissem, erant nostra tentoria, contra quae genibus flexis

Deum laudavi et numquam amplius societatem derelinquere proposui.

Inveni autem duos peregrinos coenantes sub tentoriis, ad quos dum

ingressus fuissem, arguebant me de tarditate veniendi ad coenam

dicentes, se diu me exspectasse. Quibus respondi, me occupatum fuisse.

Et post coenam eduxi eos foras et montem eis ostendi et, quae mihi

acciderant, retuli et mirabantur, me tam cito revenisse. Cum hoc sol

occidit et locavimus nos ad dormiendum unusquisque in lectulum suum.

Dicta dura propter mare arenosum.

Quinta decima ante noctis medium inceperunt asinarii clamare

conquerentes, sibi duos asinos a funibus solutos et per fures abductos.

Hoc clamore omnes fuimus inquietati et resedimus in lectulis

colloquentes de occurrentibus negotiis, asinarii autem currebant per

regionem et bestias simul (#34 a#) invenerunt; se ipsos enim solverant

et abierant. Adductis autem asinis imperavit Calinus camelos onerare et

recessum anticipare, erat enim adhuc valde mane, puta, medium noctis.

Surreximus ergo et parati de Magareth deserto recessimus et

rigidissimum eremum ingressi sumus, in quendam autem districtum venimus

frigidissimum, in quo contra morem orientalium regionum tantum frigus

passi sumus, ut pedes nostri, manus et nasi rigescerent et dentibus

fremeremus. Hoc frigore valde debilitati fuimus, quia hucusque semper

fuimus quasi in extremis caloribus et nunc extremum frigus intravimus

nec vestibus contra frigora operti fuimus. Cum magna ergo festinantia

per illum districtum processimus optantes, citius solem oriri, quo

recalesceremus, quem tamen saepius hactenus occidere desideravimus, ut

refrigerationem habere possemus ab immensis caloribus. Inter alia

omnia, quae peregrinationem solitudinis reddunt tolerabilem, hoc

principale est, quod cottidie, imo quasi omni hora, novas regiones

intrant, quae alterius sunt conditionis et aeris et terra ac montes

alterius formae et coloris, quibus homo miratur de praesentibus et

futura videre desiderat. Semper enim aliquid novi occurrit, quo homo in

admirationem rapitur, vel propter mirabiles habitudines montium, vel

propter colorem terrae et rupium et lapillorum varietatem, vel propter

nimiam asperitatem, sterilitatem et vastitatem, quae omnia curiosos

delectant. Fateor hoc de me ipso, quod majorem delectationem habui in

solitudinis vastitate, sterilitate et in ejus horribili dispositione,

quam umquam habuerim in Aegypti fertilitate, habilitate et in ejus

desiderabili pulchritudine. Igitur circa solis ortum de regione

frigoris egressi sumus et in regionem alterius conditionis incidimus;

nam in torrentem arenosum venimus et per montes novos in tempestate

factos ascendimus cum difficultate multa; non fuisset autem possibile

ibi transire tempore advectionis illorum montium et collium et aggerum;

illo enim accurrit arena tamquam procella in aqua super terram et aerem

replet, nec potest homo contra niti, ut supra dixi. Cottidie pereunt

homines et bestiae per desertum involuti procellis arenarum, sicut in

mari obruti procellis aquarum. Sic exercitus Cambysis arena austro mota

exstinctus fuit, ut dicitur in Spec. Nat. c. 58. In magno stabamus

periculo, nam arena contra nos defluxit et nullus alium nec videre nec

audire potuit et vix cum difficultate poterat caput suae bestiae

semicoecatis oculis videre, erat enim aer arena plenus et super terram

currebat sicut rapidissimus fluvius et timore grandi quilibet

angebatur, ne forte bestia sua tramite perdito alia loca intraret et de

societate veniret, quia, ut saepe dixi, nullus poterat circumspicere,

nam oculi erant nobis pleni pulveribus, os similiter, cappa mea nigra

ita erat arena plena, quod nigredo non apparuit. Tandem autem circa

meridiem cessavit tempestas et de isto (#b#) torrente in alium

ascendimus per arenosos tumores et acutos, qui erat latus et magnus. Et

fuit delectabilis ascensus per torrentem illum. Calinus autem

convocatis omnibus ad se dixit: ecce, domini peregrini, optio datur

vobis: si placet vobis abbreviare viam vestram et cum quiete sine

tempestatibus tribus diebus procedere, ascendamus torrentem illum,

verum tamen nullas reperiemus paludes aut cisternas in isto torrente,

de quibus nos et bestiae nostrae bibamus et jam de facto aquae

deficiunt de utribus. Si autem placet ire pro aqua habenda, oportet nos

transcendere torrentem illum et in alium descendere et ibi forte

cisternam reperiemus aquosam; scio quidem, ibi esse cisternam, sed an

nunc habeat aquam, nescio. Si habet aquas, timeo eam vallatam Arabibus

et nobis aquam denegari ab eis et cum hoc tribulari. Si non habet

aquas, prolongamus sine profectu et utilitate viam pro multo spatio.

Facite et consulite, quid placet, intrabo vobiscum utrumque periculum.

Ad hoc breviter respondimus, quod potius eligamus ab Arabibus vexari et

exactionari, quam siti mori et ariditate cruciari. Speramus enim, quod

recipiant panes a nobis et argentum et dent nobis aquam. Sic ergo a

torrente illo ascendimus et in alto ad planitiem magnam venimus

decalvatam omni arena, totam enim arenam deportaverat ventus. Manifeste

autem videre poteramus, pro tempore ibi esse montem arenarum. In

processu autem ad finem illius campi venimus et deorsum in aliam

regionem arenosam respeximus et erat latitudo magna sub nobis, solitudo

dicta Hachseve. In ista latitudine vidimus multa tabernacula et

tentoria simul fixa, tamquam ac si esset villa et ignes et currentes

homines et bestias et obstupuimus. Erant enim Arabes, deserti

habitatores, et per circuitum cisternae tentoria sua fixerant. Itaque

cum pavore descendimus contra eos. Qui cum nos vidissent, cum lanceis

ante tabernacula stabant sua exspectantes nos. Cum autem in campum

venissemus ad jactum lapidis ab eorum tentoriis, nostra tentoria

ereximus et nostras bestias exoneravimus in latere eorum. Interea pueri

eorum nigri et nudi, solis ardoribus adusti, ad nos currebant, quibus

statim dedimus paximatios, quos cum ingenti laetitia accipiebant (et)

ad tabernacula sua revertebantur, post quos alii pueri venerunt, quibus

similiter dedimus; insuper et aliquae mulieres venerunt gestantes in

utero et brachiis parvulos; et his similiter divisimus. Quo facto,

confregimus corda Arabum illorum, et invitaverunt nos ad recipiendam

aquam pro nobis et nostris bestiis, et utres et amphoras replevimus

sine omni contradictione contra omnem spem. Erat autem aqua turbida et

aliquantulum salsa, sed tamen potabilis erat et grati fuimus, quod eam

habuimus. Porro hoc indubitatum habeo, si parvulos ad nos currentes

repulissemus et eis panem non dedissemus, numquam aquam cum pace

habuissemus, imo cum lanceis coacti fuissemus dare et paximatios et

argenteos. Mansimus autem ibi ad tres horas et societatem, quam

potuimus habere cum Arabibus illis, habuimus. Nam juvenes nostri

milites saltabant cum juvenibus eorum in campo et ad brevium simul

currebant et lapides grandes levabant seque sic tentabant cum omni

amicitia. Post hoc cum festinatione bestias oneravimus et cum jam in

recessu essemus, vocavimus capitaneum illorum Arabum ad nos et ex

liberalitate ei ducatum dedimus pro eo, quod ita pacifice nobiscum (#35

a#) conversatus fuit. Arabs autem ille cum multa reverentia accepto

aureo exhibuit se, si nobis placeret, proficisci vellet nobiscum et nos

defendere ab incursibus. Nos autem eum licentiavimus et a lacu

recessimus proficiscentes cum festinantia. Ingressi autem sumus in

occasu solis terribilem solitudinem, dictam Minschene, ubi erat torrens

ingens cinctus rupibus et petrosis montibus, quae omnia erant albissima

et terra tota erat ut calx exstincta. In illo torrente tentoria fiximus

ad manendum ibi illa nocte, cum multis autem discursibus vix materiam

pro igne faciendo comportavimus. Porro ante nos etiam quieverat ibi

unus exercitus camelorum, quia multa stercora ibidem erant, et quia

stercora illa arentia erant, ea collegimus et ad ignem comportavimus,

non enim erat una plantula in illo loco.

Sexta decima statim transacta media nocte excitavit nos Calinus ad

recessum et cum impatientia et murmure surreximus, incipiebat enim

nobis labor itineris gravis et molestus fieri et praecipue nostris

infirmis, qui graviter gemebant pro labore itineris; nam tota die in

solis fervore et partem noctis in frigore et rore incedere, sine coctis

et calidis cibariis, cum tanta siti, grave est homini sano, taceo de

infirmis. Saepe miratus fui in deserto existens, quod sacra Scriptura

ita graviter reprehendit murmur filiorum Israel et quod ita dure

correcti fuerint pro murmure, sicut patet 1. Cor. X., quomodo

murmurantes a serpentibus perierunt. Murmurabant enim vel pro labore,

ut habetur Num. XI., vel pro siti et inedia, Exodi XVI., vel pro loci

vastitate, Num. XX., vel pro aliis humanis defectibus. Et semper

fuerunt gravissime puniti. Confusus steti in mente mea et saepe timui

divinam punitionem pro murmure nostro et haesitavi, an labor noster

esset meritorius cum tanta impatientia. Igitur oneratis camelis et

stratis asinis de deserto Minschene recessimus et in ortu solis in

solitudinem asperrimam et regionem aridissimam et, si fas est dicere

cum filiis Israel Num. XX., in locum pessimum ducti sumus, qui in

veritate nec seri potest, nec aliquid ibi crescere potest pro vita

humana. Dicitur hoc desertum Larich et sunt in ejus dextera parte

montana albissima et similiter a tergo. Sed contra orientem habuimus

latissimos campos, quorum lapides et arena nigra et adusta erat, ac si

ignis recens per campos illos combustibilia consumsisset, odor etiam

ignis de ipso humo evaporabat. Porro finem illius latitudinis non

poteramus videre, nec montibus claudi nec collibus. Cum autem miraremur

de horrida latitudine et interrogaremus Calinum Sarracenum de fine

campi, (#b#) dixit nobis, quod non est visus homo in terra, qui ad

finem vel terminum illius campi venerit per viam illam. Si enim,

inquit, aliquis velociter ageret cursu, ita, quod singulis diebus decem

alemannica milliaria faceret, duobus mensibus nec ad aquas nec ad

homines veniret. Et cum hoc tantus ardor adurit campos illos, quod

etiam homo habita aqua non posset vivus penetrare usque ad finem ejus.

Terminus enim illorum dicitur esse juxta montes paradisi terrestris et

ideo fulgores gladii flammei, quem Dominus ante ingressum paradisi

statuit, hos campos adurunt et accessum prohibent. Sane opinari [quis]

posset, hos campos esse campos Elisii, qui sunt campi maximi et

latissimi extra hominum habitationem, in quibus nemo vivens moratur. Ad

hos campos, dicunt poetae, revocat Mercurius animas humanas ab inferno.

Arbitrati namque sunt, omnes hominum animas a principio creatas simul

fuisse et deinde conceptis hominibus immissas; morientibus nobis ad

inferos descendere ibique cruciari, donec commissa in vita purgarentur

et inde revocante eas Mercurio transitum facere ad Elysios campos, ac

inde post mille annos a Mercurio deduci ad Lethen fluvium, ut eo potato

obliviscerentur praesentis vitae labores et sic desiderarent iterum

redire ad corpora, ad quae Mercurius remittebat.

Hos campos quidam profundius lustrantes dixerunt se invenisse

sepulchrum vel tumbam lapideam unius gigantis mirae magnitudinis, in

quo nonnulli aestimant tumulatum fuisse Og, regem Basan, de quo habetur

Deuter. 3., quod ejus lectus vel cuna, in quo puer jacebat, erat

ferreus et monstrabatur in Rabath et habebat cubitos novem longitudinis

et quatuor latitudinis. In tantum autem virum crevit gigas ille, quod

ad sepulturam ejus requirebatur magnus campus et hoc, si acceptetur

expositio hebraica super locum praefatum, quae mira inducit de

magnitudine illius viri, ut habetur videlicet Deuter. III. Ex his

patet, quod de hoc campo aliter loquuntur Christiani fideles, aliter

Judaei, aliter poetae, aliter naturales. Nos Christiani dicimus, hos

campos aduri fulgoribus flammei gladii, si verum est, quod attingant

regionem paradisi. Judaei dicunt, hunc campum esse quodammodo sepem

camporum Elysiorum. Naturales vero credunt, hunc campum extendi huc a

zona torrida et quod per eum quis poterit vita comite in regionem

torridae zonae pervenire.

Processimus ergo toto illo die in terra mirabili habentes a dextris

montes prae caumate calvos et albos, a sinistris vero campos Elysii

adustos et nigros, in quibus non una plantula vel graminula reperitur.

Cum autem sol occasum peteret, pervenimus in unum horridum torrentem,

per quem suis temporibus fluxus impetuosus decurrit. In hoc torrente

tentoria fiximus et ad pernoctandum in eo nos disposuimus. Solebam

autem semper fixis tentoriis nostris adire Calinum eumque de nomine

loci interrogare. Cum more solito ad eum hoc sero venissem et

interrogarem de nomine illius deserti et torrentis, parum deliberavit

et ridendo dixit, locum illum Albaroch dici, quod quidam alii Arabes et

Sarraceni circumstantes audientes similiter riserunt, signantes mihi,

ut scriberem Albaroch. Habui enim in manu atramentum et pennam cum

papyro ad scribendum et ita, ut mihi dixerant, scripsi Albaroch in

oculis eorum, et me scribente et legente valde riserunt. Porro caussam

risus eorum pro tunc quidem ignoravi, sed postea scivi, trufavit enim

me Calinus et alii pagani et nomen bestiae Machometi pro nomine loci

tradidit et ideo riserunt. Habetur enim in Alchorano, quod quadam die,

dum staret Machometus in Mecha ante fores domus suae, venit angelus

Gabriel et adduxit secum per habenas pulcherrimam et velocissimam

bestiam, (#36 a#) cui nomen erat Albaroch, et erat bestia illa talis

formae: erat major asino et minor mulo, et habebat faciem decoram

hominis et crines ejus erant de perlis, pectus de smaragdo, cauda de

rubino, oculi clariores sole, pedes et ungulae ut cameli, et supra

humanam aestimationem erat pretiose sellata. Haec bestia nullum hominem

super se admisit sedere, nisi Gabriel ei testimonium de bonitate

perhiberet; juravit autem Gabriel bestiae per viventem Deum, quod

numquam hominem meliorem Machometo invenisset, ideo deberet eum

suscipere. Hoc audiens bestia dixit, quod numquam ita libenter

portasset aliquem hominem, sicut illum Machometum. Et ita Machometus

ascendit et Gabriel staffam vel strepam sibi tenuit et cum in bestia

sederet, advenit magna multitudo angelorum circumstantes bestiam.

Coepit autem bestia tam suaviter et leviter [incedere], quod nemo

potest dicere et cum hoc ita repente processit, sicut flat ventus, et

venit usque in Jerusalem ad templum, ubi invenit omnes patriarchas et

prophetas missos a Deo, ut eum honorarent, et multa mira fuerunt sibi

ibi ostensa. Cum hac fabula multos simplices seduxit Machometus; quadam

autem die, cum eam vulgo ingenti praedicaret, recesserunt ab eo

sexaginta millia hominum, fictionem intelligentes. Haec fabula ponitur

in Fortalitio fidei Libr. IV., de bell. Sarracenorum, Cap. de

fundamento legum Machomet. Putavit forte Sarracenus Calinus noster,

quod hoc nomen Albaroch aliquid divinum in se haberet, quod menti meae

me nolente vel nesciente inhaerere posset. Sed stultitia est inhumana

in Alchorano illo phantasticissimo.

Regio satis mirabilis.

Decima septima die mane diu ante lucem de praedicto torrente

consurreximus et oneratis bestiis mox de ipso torrente ascendimus

clivum dextri lateris et in alium latum torrentem ab alia parte

descendimus. Erat autem torrens ille asperrimus et saxosus, cujus saxa,

petrae et lapides erant nigri, ac si in igne jacuissent, superiora

autem montium utriusque lateris erant albissima, ac si nive nova essent

conspersa, nives tamen illae nullae erant et forte numquam fuerunt nec

erunt, sicut nec inferius erat ignis denigrans lapides, sed sol mira

sua virtute hos denigrat et illos dealbat. Sic etiam sua virtute

quaedam mollificat, alia indurat, quaedam dulcia reddit, alia amara

facit, contrarias una virtute inducens qualitates, secundum materiae

subjectae dispositionem. In processu venimus in torrentis latiora loca

et ventum frigidissimum contrarium habuimus, quo non modicum afflicti

frigore fuimus, et optavimus habere vestes hiemales. Deinde limbum

torrentis ascendimus et ab alia parte in grandem vallem descendimus,

quae non erat nec saxosa, nec arenosa, sed fuit limosa et terra

argillosa de tenaci limo albo, figulis apto. In ista valle pessimum

iter habuimus, quia aqua terram illam inaequalem fecerat, et erat plena

fossatis non mediocribus et strictis, et sine intermissione oportebat

nos ascendere et descendere, et hoc camelorum gressui fuit

disproportionatum et asellis nostris laboriosum nobisque laesivum. Si

autem fossae istae adhuc habuissent aquas, sicut habuerant, nullo (#b#)

modo patuisset nobis transitus per vallem illam. Multis horis

laboravimus in illa mala via, et tolerabilius fuisset nobis continuus

ascensus vel descensus, locus saxosus vel locus arenosus, quam

praedicta via. Deinde ad finem vallis venimus in latitudinem quandam

bonae viae, et a longe de ipsa latitudine consurgebant in altum montes

proceri quidem, sed non lati ac magni, contra quos processimus multis

horis, antequam ad eos veniremus. Cum autem ad eos venissemus,

mirabamur non parum montes istos, nam de plano, ut dixi, consurgebant,

et erant albi et ita rotundi, ac si opere tornatili essent facti, nec

potest faciliter discerni, an fuerint arte vel natura formati. Quidam

putant, quod essent pyramides sepulchrorum antiquorum regum Aegypti,

qui tales moles super sua sepulchra erigi faciebant, prout oculis

nostris vidimus in Aegypto trans Nilum juxta Thebas, ut infra patebit

Fol. 79 b. Accessimus autem proprius et mirabile opus almi opificis

esse deprehendimus, et nullius mortalis hominis arte compositos, nisi

vellemus ignaris vulgi poeticas fabulas hic speculari et dicere, hos

montes in hunc campum per Titanos apportatos per Herculem eis

impositos, ut montem monti superponerent et in coelum ascenderent, quod

facillime hic suaderi insipienti posset; vel quod montes illi essent ex

Atlantibus in montes a Perseo transformatis. Inter hos montes unus

cunctis praeeminens[TR149] est et valde admirabilis, quia ita formatus

exsistit, ac si sagaci ingenio esset manu factus industriosi artificis,

quare etiam singulare nomen prae aliis adeptus est, et dicitur Calpis

ab ipsis Arabibus. Credo autem nomen hoc sibi non casu advenisse, vel

vulgi more impositum fuisse, sed ab una columnarum Herculis transsumtum

fuisse, quae eodem nomine Calpis nominatur. Sunt enim duo montes, Abila

scilicet et Calpis, celsitudine se in sidera levantes, sibi oppositi,

quorum primus stat in Mauritania, alius in Hispania, et inter hos

effluit mare mediterraneum per terrae medium. Hos montes asserunt esse

columnas Herculis. Siquidem veteres quidam tradunt, hos duos montes

perpetuo jugo fuisse junctos, nec mare mediterraneum ex oceano emissum,

sed monte continuo fuisse inclusum herculeaque virtute fuisse divisum,

et ex oceano, quod ante non erat intromissum terris mare, quod postea

in hodiernum usque diem mediterraneum dictum est, et ita angusto freto

Europam ab Africa separasse. Et quia forte mons iste Arabiae similis

est illi, qui est in Hispania, eodem nomine vocantur ambo. Est etiam in

Sicilia alius mons, eodem nomine vocatus eadem ratione. Igitur monte

Calpis posttergato et multo itinere die isto completo venimus in

desertum, quod Arabes nominant Meschmar, et in torrentem aridissimum

ingressi ibi exoneratis bestiis tentoria fiximus et cum multa

difficultate parum sarmentorum collegimus pro igne ad coquendum

aliquid. Porro ad latus sinistrum erat mons candidus et altus, in

longum tractum porrectus, non longe a nobis. Hunc montem solus adii,

volens videre, quid tum in ejus radicibus esset. Inveni autem in eo

multas magnas cavernas et specus ingentes, per fundum montis ducentes,

locaque illa fuisse deprehendi metallorum antiquorum quaesitorum; quae

ut vidi, statim in mentem venit, quomodo multi sancti patres leguntur

sibi mansiones elegisse in hujusmodi derelictis fabrorum habitaculis,

ut S. Hilarius et S. Paulus, primus eremita, de quo Jeronymus in

epistola de laudibus eremi dicit, quod venit in desertum procul ad

exesum montem, ubi invenit grandem speluncam lapide clausam, et remoto

lapide animadvertit intus grande vestibulum et forte, et desuper per

petrae aperturam lucem, fueratque locus, in quo furtiva moneta

cudebatur ea tempestate, qua Cleopatrae Antonius vinctus est; et prope

id vestibulum haud pauca erant habitacula, in quibus erant scabra,

etiam incudes et mallei, quibus pecunia signabatur. Sic et ego antiquas

fabrorum inveni speluncas. (#37 a#) In has cavernas quidem introspexi,

quantum potui, sed ingredi non praesumsi timens, latere ibi nocivas

bestias, nec erant cavernae illae a natura montis, sed opere humano

effossae. Cumque mirans girarem, inveni cumulum vetustissimarum

scoriarum, quae de metallis purgatis per ignem ejiciuntur, et erant

scoriae non ferri vel alterius metalli, sed auri Arabiae optimi, quod

olim hic fodiebatur. Unde beatus Jeronymus de distantiis locorum hos

montes nominat Catachrysia et dicit, quod juxta eos filii Israel in

deserto degentes per tempus manserunt, et quod Moyses ibi scripsit

Deuteronomium. Non dubito, quin olim sancti monachi in his specubus

sibi cellulas aedificaverint, quia in Vitis Patrum saepe legimus,

sanctos habitavisse in cavernis derelictis a fossoribus metallorum.

Accepi ergo aliquas scorias et ad dominos milites eas detuli, qui pro

munere eas a me patierunt sibi dari, quia erant insuetae figurae.

Gravis diaeta.

Decimo octavo die transacta media nocte recessimus de deserto Meschmar

et montes Catachrysiae posttergavimus et in unum districtum venimus,

ubi ad dextrum latus montes albos quasi nive infusos habuimus, ad

sinistram vero rubros quasi cruore infectos, sed et terrae superficies

ita planis tabulis lapideis erat obducta, ac si naturaliter pavimentata

fuisset politis tabulis de durissimis saxis, unde bestiae nostrae cum

tremore ibi incedebant timentes lubricitari. Deinde ascenso clivo

praecipiti in alium torrentem venimus de plana et bona via. Hic torrens

suo tempore videtur aquis copiosis redundare. Ex illo torrente

descendimus in loca quaedam plana, in quibus reperimus virgulta,

arbusta et spineta virentia, quibus inspectis laetati fuimus, quia

speravimus, nos ibi aquas reperturos; non enim illa crescere possunt

nisi in locis humentibus. Intravimus ergo arbusta illa et vidimus

quidem aquas ibidem fuisse, sed nunc nullas adesse. Veruntamen hoc

refrigerium ibi reperimus, quod rami et folia arbustarum madescebant

rore matutino et guttis noctium plena erant. Porro unus de peregrinis

sitiens ramum unum madentem rore avulsit et ori suo applicuit, ut rorem

lamberet pro refrigerio suo. Sed dum se putavit refrigerativum rorem

lambere, os acutissimo sale invenit se infectum habere, perterritus

autem putavit, esse delusionem vel Dei plagam, alios consocios

hortabatur de rore fugere, nihil dicens de amaritudine, et omnes

invenimus rorem illum nihil aliud esse nisi humorem acutissimi salis et

ita experientia didicimus, terram illam esse terram salsuginis, de qua

habetur Jeremiae XVII., ubi peccatori comminatur Deus, quod erit sicut

myricae in deserto, quae habent folia amara et rore salis perfusa. Per

istas ergo myricas processimus et nullas aquas reperimus, magnam quippe

penuriam aquarum habuimus (#b#). Unde hac die aperuimus illa vascula,

quae de Gazara nobiscum eduximus aqua repleta; dictum enim nobis fuit

in Gazara, quod aquae illae non computescerent[TR150] in vasculis bene

conclusis, et dum necessitas urgeret, possemus eis uti; apertis autem

vasculis tantus exhalavit foetor de aqua putrefacta, quod nemo poterat

eas, non dico, bibere, sed nec contrectare, nec asini nostri, qui erant

tam multum sitibundi, eam aquam poterant bibere. Coacti ergo sumus

aquam effundere, quam per longa deserti spatia nobiscum duximus, pro

qua ducenda multa litigia cum nostris Arabibus camelariis habuimus et

speciale pretium pro ea solvimus, quia speravimus, quod in tam extremis

necessitatibus profutura nobis fieret. Frustrati autem spe nostra sitim

amplius sufferre non poteramus, clamavimus ergo ad Calinum pro aqua,

rogantes eum et ductores nostros, quatenus non respicerent ad viae

prolongationem, sed nos per quaecumque deserti devia duceret ad aquas

(aut) paludes pro habenda aqua. Acquieverunt ergo nobis et divertimus a

vero tramite multum ad dextram et in latissimum ac aridissimum campum

devenimus. In illo campo obviam habuimus karravanam, hoc est exercitum

negotiatorum Madianitarum cum multis camelis, et portabant species de

mari rubro. Hi conquerebantur nobis, quod iam multis diebus caruissent

aqua, et obnixe instabant, ut saltim cuilibet unum haustum aquae

daremus, quia iam quasi in puncto deficiendi essent constituti. Dedimus

ergo eis reliquum aquae, quia venturi eramus ante vesperarum tempus ad

paludes. Post horam aliam karravanam obviam habuimus de remotioribus

orientis partibus, homines autem illi cum silentio praeterierunt et nos

torvo vultu respexerunt, sicut communiter orientales et occidentales

male se invicem respiciunt, ex natura enim odium est inter eos, et nisi

ratione se cohiberent, in se ipsos statim irruerent, sicut faciunt

iracundi canes contra se venientes, vel equi mali, qui se morsibus

salutant.

In processu per campum venimus, ubi campus deorsum se inclinat, et per

taediosum et longum clivum descendimus et intolerabili solis aestu et

siti affligebamur. Tandem supra limbum cujusdam horribilis et

profundissimi torrentis venimus, quem nominant Hallicub, qui in utroque

latere rupium parietibus altis claudebatur, et erat vorago arcta et

adeo profunda, quod respectus in eam horrorem nobis incuteret, nullam

autem aquam in ea vidimus nec audivimus, per omnia tamen vallis

disposita erat, ac si fluvius per eam decurreret. Murmuravimus ergo

contra Calinum pro eo, quod super torrentem arentem nos duxit

specificans nos de aqua, cum non esset ibi; et ipse, uti vir mitis

erat, consolabatur nos dicens, torrentem jam quidem aquam fluentem non

habere, sed stantem in cavernis petrarum et in foraminibus lapidum et

in fossatis terrae. Jussit autem nos de asinis descendere et bestias

asinariis resignare et in loco, ubi per petras pateret descensus, in

voraginem descendere. Camelarii ergo et asinarii duxerunt bestias in

locum planum supra voraginem et ibi eas exoneraverunt, nos vero supra

marginem cucurrimus et locum descendendi per rupes quaesivimus, quo

invento in profundum descendimus; reperimus autem aquas in cavernis et

scissuris, quae remanserant, dum torrens aquis inundaverat ante plures

menses. Erat autem aqua calida et dirissimi odoris, crassa et quasi

bituminea, coloris viridis et plena vermiculis, qui in aquis putridis

crescere solent, saporis tamen innoxii. His aquae dispositionibus

contrariis (#38 a#) non obstantibus repente cecidimus super ventres

nostros et manibus hausimus et bibimus cum multa aviditate, sine cura

et sine aquae colatione. Sitibundus enim non discernit potum nec videt,

quid bibat, sed solum festinat, ut bibat. Credo firmiter, si homo ad

simplicem sitim hanc aquam bibisset, nequaquam grave nocumentum evadere

posset, sed sitis vehemens multa consumit et labor praecedens et

consequens. Nam postquam ventres aqua replevimus et appetitui

satisfecimus, tunc aperti sunt nobis oculi, et vidimus aquam vermibus

scaturientem et immundam, quam cum vermibus et immunditiis sorbuimus.

Aestimo, quod ego biberim cum aqua ultra centum vermiculos vivos; sic

et alii. Colavimus ergo aquas per panniculos et amphoras nostras

replevimus et utres vacuos, abjicientes vermes et grossiores

immundicias, quae nos improvidi imbiberamus, unde vehementer timuimus

vitae nostrae et pavidi exspectavimus tristes operationes illius

inhumani potus. Sed Deo nos protegente nihil penitus passi sumus nec

aliquam vel minimam molestiam sensimus, et non dubium, si cum tanta

siti venissemus ad aquas recentes et frigidas et claras, fuissent nobis

mortiferae propter intemperatum appetitum. Demum ductores nostri

reperta in quodam loco via cum camelis et asinis descenderunt ad aquas

et bestias aquaverunt, quae profecto non tam irrationabiliter

potaverunt sicut nos, sed in superficie sorbebant, ne vermes cum aqua

simul sugerent. Ascenderunt autem aliqui peregrini et infirmos nostros

etiam in vallem duxerunt pro eorum recreatione, erat enim vallis

profunda et umbrosa propter superpendentes minaces rupes et protensas

petras, et erant in valle virgulta et salices et cavernae in petris

delectabiles, in quibus sedimus. Lavimus autem ibi capita et corpora

nostra, et camisias et sudariola et mundavimus nos a vermibus, quos

nominant pediculos, quibus nullus caruit, quantumcumque nobilis. Unde

una de principalibus vexationibus et miseriis maris et deserti sunt

pediculi, qui omni momento crescunt in maximo numero. Saepe miratus fui

eorum subitaneam generationem; cum enim quis jam in hoc sero se mundat,

statim alio sero sequenti tantumdem invenit et adeo grandes, ac si per

mensem camisiam non visitasset. Vae illis, qui comam nutriunt, quia

silvam et refugium pediculis secum habent, eisque, deteriusve, qui

pigritia victi se non omni sero absolvunt. Erat inter nos quidam miles

strenuus, qui numquam digitis pediculos tangere voluit, nec colligendo,

nec occidendo, sed semper duos lapides accepit et ubi in camisia

pediculum vidit, ipsam camisiam super lapidem unum posuit et altero

lapide pediculum tundens mactavit. Multam jocunditatem habuimus cum

isto milite cum sua mactatione.

Mundatis nobis ignem in valle fecimus et pro coena paravimus cibos cum

magno gaudio. Numquam in hoc itinere melius recreati fuimus quam ibi.

Ego in hac[TR151] valle rescripsi paene totum iter a Gaza usque huc;

scripseram enim sedens in asino dispositiones et habitudines regionum

et viarum in tabula de cera, quam cingulo portavi et ibi totum in

libello rescripsi et de cera delevi, ut consequenter alia scriberem.

Saepissime descendi de asino et itinera, montes et valles descripsi,

quia non esset possibile mente retineri singula, nisi homo quasi

singulis horis laboraret. Cum autem dies advesperasset, consedimus ad

coenam et manducavimus, post coenam deliberavimus manere in valle per

noctem et incepimus sub petris aptare loca pro quiete, sed dum Calinus

haec percepisset, descendit et (#b#) nullo modo nos ibi dormire

permittere voluit, sed ascendere ad sarcinas coegit. Ascendimus ergo

locum, ubi onera et bestiae erant et tentoria fiximus et ad quietem nos

locavimus. Solitudo autem haec, campi et valles nominantur Elphogaya in

arabica lingua.

Profectio ulterior arduissima.

Die decima nona in media nocte surreximus et de solitudine Elphogiae

profecti sumus. Incidimus autem in unam valde asperam vallem et in

tenebris per rupes et lapides transitum fecimus. Quamvis autem luna

splenderet, radii tamen ejus non poterant ad nos pertingere, quia

montes obicem praestabant. De illa demum valle ad ascensum ardui montis

venimus et clivum praecipitem et asperum valde conscendimus per viam

taediosam et longam, quae duravit usque ad solis ortum; in solis ortu

ascensu terminato venimus in regionem sterilem, in qua erant campi

rigidissimi et latissimi, et dicebatur regio illa Rachhaym. Illius

regionis humus, lapides et petrae erant rubea et videbantur quodammodo

ignea; processimus ergo contra meridiem et ventum contrarium, frigidum,

fortem et penetrativum habuimus, quia in alta regione eramus et

nullorum montium obstaculo protegebamur a ventorum impulsu, et valde

afflictivum erat nobis, pati frigus in illo mane. Dum autem per horam

et amplius in illa altitudine processissemus, venimus ad finem camporum

et regionis illius, de qua per horribilem et valde praecipitem clivum

est descensus ad inferiorem solitudinem, cumque in supercilio staremus

et pavidi ad inferiora longe sub nobis respiceremus, inceperunt

camelarii nos respicere cum quadam laetitia et digitis aliquid

demonstrare contra meridiem, sed nec eorum signa nec verba

intelleximus; Calinus autem veniens demonstravit nobis regionem a

longe, valde montuosissimam, qui montes erant altissimi et videbantur

nobis caliginosi et quodammodo nigri, quia procul distabant. Inter hos

montes ostendit nobis montem magnum et excelsum valde, duo cacumina

quasi duo capita habentem, quorum tamen unum multo altius altero erat.

Cumque omnes montem intueremur, dixit: ecce, domini peregrini, hic est

mons sanctus Oreb et Synai, in quo vestra laboriosa peregrinatio

terminatur. Hoc cum audivissemus, statim de asinis cecidimus et

protensis manibus, flexis genubus contra montem sanctum, Deum

adoravimus. Finita autem oratione surreximus et ad partem dextram mare

rubrum vidimus in parte satis magna et videbatur nobis mare rubrum de

prope esse, ac si quis in sex horis posset in equo vadens accedere, sed

Calinus dixit nobis, quod essent tres magnae diaetae. Sub monte vero,

in quo stabamus, erat regio campestris lata, post quam erant montes,

qui continue in altitudine proficiebant usque ad altissima montana

deserti Synai. Visis his eduximus de sacculis nostris cibos et

jentaculum sumsimus, simul sedentes. Post hoc infirmos nostros de

camelorum sportis levavimus, ut pedestres nobiscum per praeceps

descenderent. Et quamvis involuntarii essent, tamen oportebat eos per

se ambulare per illum descensum periculosissimum. Cameli ergo

praecedentes descendebant cum timore et tremore et passum post passum

cautissime faciebant, timentes sibi et suis oneribus et tardissime

ibant, uno enim facto passu moram longam (#39 a#) faciebant, antequam

alium inchoarent, quia praeceps et periculosus descensus erat. Cumque

quasi usque ad medium saltus venissemus, camelus ille, ad cujus latus

unus infirmus peregrinus de potioribus et nobilioribus per desertum

pependerat, volens [voluit] per rupem unam descendere; et dum

anteriores pedes submitteret, posterioribus supernis stantibus, subito

sella cum oneribus per collum et caput bestiae dilapsa est, et per

praeceps omnia ceciderunt longe deorsum rotando ruentia. Porro omnia,

quae in sportis fragilia erant, confracta sunt et dissipata; in una

enim sporta erant multa vascula de confectionibus medicinarum et de

liquoribus saporosis et aquis distillatis, quae omnia effusa fuerunt;

portabat enim camelus ille apothecam dominorum peregrinorum. Et si

infirmus dominus ille mansisset in sua sporta, sicut libenter fecisset,

in mille frusta comminutus fuisset et, si mille colla habuisset,

confracta fuissent. Bonum est infirmo, ut non admittantur ei, quae

appetit; ille enim valde rogabat nos, ut eum in sporta dimitteremus

descendere, cui nullo modo acquievimus, quia periculum vidimus, quod

ipse impediente aegritudine videre non poterat. Cum multis ergo

laboribus recollegimus res, quae ceciderant et quae inveniri poterant,

et camelum reoneravimus et ita ulterius processimus cum majori cautela

et bene ad quinque horas in labore descendendi laboravimus, quousque in

campestria devenimus. Cum ergo in planum sub monte venissemus,

convertimus nos et clivum, per quem descendimus, respeximus, sed

nequaquam videre poteramus viam, per quam descendimus, propter

praeruptas petras et minaces rupes et praecipites saltus et recurvas

metas et mirabamur, quomodo descendere potuimus, quia videbatur nobis

impossibile, cum oneratis bestiis per tam arduissimum clivum

descendere, et amplius mirabamur, quomodo de cacumine in praeceps

descendere potuerimus, cum ipsum cacumen videretur nobis extendi ultra

clivum, quasi necesse esset de petra cacuminis in clivum saltum facere

deorsum, vel cum funibus submitti. Fatebantur domini milites omnes, qui

tamen multa in mundo experti fuerant, quod numquam tam periculosam viam

vidissent. Igitur, cum in campestribus essemus, videbatur nobis et ita

erat, quod in alia regione essemus, ibi enim desertum incipit magis

humanum fieri et virgulta ac gramina reperiuntur, per loca ibi pastores

et pecora habitare possunt. Ibi ros amplius non est sal, sicut superius

Fol. 27., sed mel et manna, ut patebit fol.[TR152] Hic incipit

provincia Madian, quae multas nationes habet habitabiles et plures

inhabitabiles. Processimus ergo per campestria et volebamus eodem die

procedere usque ad montana, sed infirmi fratres nostri prae labore

murmurabant et gemebant; propter eos ergo in illis campestribus

tentoria fiximus in loco, quem Arabes nominabant Ramathaym; erant autem

in loco petrae cavae, non altae a terra, et in istis cavernis locavimus

nos pro quiete diei: non enim poteramus manere sub tentoriis propter

nimium solis ardorem, qui per pannos tentoriorum penetrabat et

interiora quasi aestuarium calefaciebat. Ideo Madianitae et Arabes

(#b#) et Aethiopes habent tentoria de pellibus, ne solis calor

penetret, uti Habacuc III. Sic ergo quievimus in cavernis petrarum

usque ad vesperas et facto vespere sarmenta collegimus et coximus

cibos. Post coenam autem, dum sol occidisset, libenter in cavernis et

speluncis dormivissemus, sed Calinus coegit nos descendere in campum ad

tentoria nostra. Campus ille jacebat plenus pulcherrimis lapillis, qui

erant perspicui et clari, diversorum colorum, nigri, albi, viridis,

rubei, grisei, blavi, glauci; de quibus mirantes collegimus. Invenimus

ibi etiam vestigia struthionum, magnarum avium, quae per desertum

ambulant. Quales sint istae aves, dicetur fol. 83. Saepe alias eorum

vestigia in deserto deprehendimus.

Processus.

Vicesima die duabus horis ante lucem a loco praedicto surreximus et

recessimus. Ad finem autem desertae latitudinis venientes montana

asperrima ingressi sumus per vallem spatiosam et speciosam. Habuit enim

vallis ista humum floribus et graminibus opertum, in quo etiam arbores

procerae erant spinarum, quae tempore illo florebant et vallem totam

suavissimo odore replebant. Non videtur mihi, quod de ullo flore

suaviorem odorem spirare senserim, quam de floribus spinarum; non enim

alium fructum ferunt arbores illae, nisi spinas. De his arboribus dixi

supra[TR153] fol. 28. b., ubi dixi de superstitionibus Sarracenorum,

quas exercent juxta has arbores: imitantur enim in multis antiquorum

paganorum errores, qui arbores florigeras et alias plantarum species

suaveolentes dedicabant Hamadryadibus et Dryadibus, diis hortorum,

florum et arborum. Sic et hanc vallem cum suis arboribus et floribus

praefatis diis credimus singulariter fuisse dedicatam ex eo, quia nomen

vallis his consonare videtur, quam vocant Hinischenam. Porro montes ab

utraque parte vallem claudentes sunt altissimi saxei et coloris rubei

et videbantur, quasi essent oleo inuncti, ita dabant resplendentiam in

locis, ubi radii solis rupes tangebant, unde ex ammiratione accessi ad

unam parietem rupis, quae videbatur a longe oleo humectata, et manu

experientiam accepi, nihil humidum ibi esse, sed ex nimia petrarum

limpiditate illam resplendentiam lapidibus accidere, sicut patet in

politis lapidibus.

Circa meridiem vidimus in montis cujusdam cacumine bestiam stare, quae

contra nos deorsum respiciebat. Nos vero hanc videntes aestimavimus

esse camelum et mirabamur, quomodo camelus in solitudine viveret et,

verbum inter nos ortum est, an etiam cameli silvestres reperirentur?

Calinus autem ad nos accessit, bestiam illam rhinocerotem vel unicornu

esse asseruit, demonstrans nobis unicum ejus cornu de fronte ejus

procedens. Cum magna diligentia hanc nobilissimam bestiam respeximus et

vehementer dolebamus, quod non proximior nobis fuit, ut magis

determinate eam inspexissemus. Est enim bestia haec singularissima in

multis conditionibus: in primis dicitur, quod sit bestia saevissima et

unum cornu quatuor pedum habet in medio frontis ita acutum et validum,

ut quidquid petierit aut ventilet, aut perforet eumque [idque] ad saxa

limat, et est mirifici splendoris et ossa de illo cornu cum gemmis

pretiosissimis computantur et auro ac argento includuntur; (#40 a#)

tantae est fortitudinis, ut nulla venatorum arte aut virtute capiatur,

sed, sicut asserunt, qui de naturis rerum scripserunt, virgo puella

proponitur, quae occurrenti sinum aperit, in quo ille omni ferocitate

deposita caput ponit sicque soporatus velut inermis capiatur et

interimatur jaculis venatorum. Si autem omnino vivus captus fuerit,

teneri non potest impatiens, et si vi teneatur, illico prae tristitia

moritur, quia animal indomabile est. Tam fortis est, ut Scriptura sacra

Num. 23. Dei fortitudinem ei comparet; et ita indomabilis, ut Job 39.

dicatur: numquam alligabitur ad arandum rhinocerontem loro tuo etc. Et

David in libro psalmorum de unicornu loquitur in bona significatione et

in mala. Est enim animal magnum, equino corpore, elephantinis pedibus,

cauda suilla, buxei coloris, mugitu horridum, bellum habet cum

elephante, quem vincit cornu petens in molliori parte corporis, et ut

dictum est, virgines miro modo veneratur.

Pompejo magno fuit unus unicornus Romam adductus pro spectaculo, ut

dicit Albertus de animalibus. Longam ergo moram fecimus sub monte, in

quo bestia stabat, et videbatur nobis, quod sicut ejus aspectus fuit

nobis delectabilis, sic et aspectus noster sibi, fixa enim stabat

bestia, nec fugit nisi nobis recedentibus.

In processu pastorem vidimus minantem gregem per crepidinem montis,

quod mirabile fuit in oculis nostris, eo quod diu hominem non

vidissemus, aut bestiam saltim domesticam. Deinde in locum venimus, in

quo deprehendimus habitasse noviter Arabes, quia adhuc stabant ibi

aliqua tuguriola de sarmentis, alia erant combusta, quorum ignis nondum

ad plenum exstinctus erat, timuimus ergo, ne forte nobis in aliquo loco

occurrerent, sicut et accidit, ut patebit. Die advesperascente desertum

Schoyle dictum ingressi sumus et in valle non parva tentoria fiximus et

diligentiori cura nocte ista vigilavimus, ne Arabes super nos repente

irruerent.

Gravis deserti diaeta.

Die XXI. quae est Matthaei apostoli et evangelistae, quae erat dominica

XVI. post Trinitatis, summo mane a Schoyle recessimus et per vallem

satis amoenam ascendimus habentes petrosos montes ad utrumque latus et

valde excelsos, et erant montes isti insuetae et mirabilis formae,

quasi essent cascati, et terrae fundus limosus et graminosus. Accipi

autem faciliter potest forma et dispositio illorum montium in subjecta

fictione poetica, ita tamen, quod ponantur montes citeriores fuisse

ante hos anteriores. Siquidem Diana, montium dea et venatrix

rhinocerotum, et praeses viarum, a littoribus maris Erithraei venit in

terram Madian vecta curru pretiosissimo, quem albi cervi trahebant,

tendebat autem in altissima montana, quae veteres Orchades nominabant,

nos vero eos post datam Moysi legem Oreb et Sinai dicimus, et ibi

venari volebat. Dum autem in locum hujus vallis, qui nondum vallis

erat, venisset, impeditus fuit cursus cervorum currum suum trahentium,

(#b#) quia mergebantur pro eo, quod humus erat limosa, et lutum densum

et tenax, cui infigebantur cervi cum curru. Quod cernens Diana Herculem

advocat in sui adjutorium, qui mox advocatis Titanis imperat eis jussis

obtemperare Dianae, quae uti viarum praeses et montium dea imperavit

lutum terrae coagulari, et coagula sibi invicem superponi ab utraque

parte, antequam in saxa per solem coquerentur. Sic ergo Titani montium

portatores magnis coagulis congestis ipsa coagula nondum decocta

coacervaverunt ab utraque parte, et coagula inferiora pressa a

superioribus ex pondere sunt facta extensiora, ita, quod infimus ordo

coagulorum est latissime extensus, secundus minus, tertius adhuc minus,

usque ad summum, in quo frusta et coagula videntur stare integra, et

ita facta videtur esse illa via et coagulatio montium juxta viam; non

enim sunt montes isti facti per coacervationem petrarum, sicut alii

montes petrosi, sed per coagula terrae argillosae nondum desiccata et

decocta, sed postea indurata. Et in hac fabula videtur montium istorum

figura. Igitur nobis procedentibus per longam illam vallem vidimus

turbam magnam hominum cum mulieribus et parvulis, cum[TR154] camelis,

asinis et equis ad radicem montis stare paratos nobis occurrere. Cum

autem eis appropinquavissemus, processerunt viri in occursum nostrum

cum iracundis gestibus et vocibus et accurrentes[TR155] invaserunt

primo camelos et disligantes onera solverunt et unum de saccis

paximatiorum sciderunt paximatesque in terram fuderunt in impetu, quos

foeminae eorum et pueri collegerunt, et ad haec dissimulaverunt nostri

ductores et quidam de nostris[TR156] camelariis eos detrahere spolia

juverunt. Dum autem nostri ductores clamores nostros non

animadverterent et nostra paulatim dispergerentur, accurrimus nos et

saccos paximatiorum de manibus eorum evulsimus vi et eis durum et

audacem vultum ostendimus. Hoc autem cum vidissent, cessaverunt a

violentia et in Calinum conversi cum eo durissime litigaverunt, puto,

quod eum invaserint, quia nos eis resistere permiserit. Attraximus

autem omnes res a camelis dejectas ad nos et armata manu circumstetimus

ad custodiendum, mulieribus tamen et infantibus accurrentibus panes non

denegavimus. Calinus autem hortabatur nos, ne tenaces essemus, sed

inter nos taxam poneremus, qua quilibet peregrinus aliquid daret,

madinum vel duos, et congregata pecunia eis pedagium exinde solveremus.

Hoc ergo fecimus, et cum eorum capitaneo concordavimus pro certa summa

madinorum; qua soluta dimiserunt nos procedere, quidam tamen juvenes

adhaeserunt nobis usque ad montem Synai. Post longam viam in ista valle

transcursam ad terminum vallis venimus iterum in campum spatiosum, in

quem ab alia parte radices altissimorum montium protenduntur, inter

quos montes mons sanctus Synai erat. Processimus ergo per campum in

opposita montana et per vallem unam ingressi taediosos circuitus

fecimus, nunc huc, nunc illuc, secundum recurvationem vallis

divertendo. Longe autem deducti fuimus a directo tramite contra montem

sanctum ducente et valles praeterivimus, quae videbantur ad eum

dirigere; nam directe ad meridiem stat mons Synai, sed obsistentibus

montibus nunc contra orientem, post modicum contra aquilonem et

aliquando contra occidentem devia vallium secuti sumus, in quo magno

taedio affecti fuimus, dum cerneremus montem Synai aliquando a tergo

stare. Porro, circa meridiem venimus, ubi vallis iterum reflectebatur

contra meridiem, et altos montes (#41 a#) posttergavimus et caput

montis Synai clarius vidimus cunctis cacuminibus super eminere. Fol.

38. b. Est enim in illo deserto Synai mirabilis regio de excelsis et

acutissimis montibus. Cum ergo contra montem sanctum paululum cum

gaudio procederemus, dimissa valle meridionali, quae videbatur ad

radices ejus deducere, per vallem aquilonarem post ductores nostros

divertimus et monti Synai iterum terga vertimus, ex quo cum murmure et

magna impatientia processimus. Ortum est autem verbum inter peregrinos,

quod Arabes, camelarii nostri, studiose nos per devia deserti

circumducerent et nos taedio afficerent, quatenus eis pecuniam daremus,

ut propinquiora itinera transirent, quia a vallibus divertebant, quae

videbantur contra locum optatum inducere, et ad valles contrarias se

convertebant, et ideo illi peregrini, qui suspicabantur dolosam

circumductionem, murmurabant et Calino ac ductoribus maledicebant. E

contra alii peregrini dicebant, quod illa esset vera via et ibi esset

nullus dolus et increpabant murmurantes de maledictionibus et inter

haec corrixabantur illi milites simul et inceperunt se opprobriis et

objurgationibus dehonestare et sibi invicem maledicere et

exprobrare[TR157] et facta fuit inter duos tanta commotio, quod de

asinis prosilierunt et evaginatis gladiis crebris ictibus se mucrone

petere decertaverunt. Quia tamen ambo milites arte dimicandi instructi

erant, quilibet suo ense ictum alterius repulit. Ad haec alii peregrini

videntes accurrentes nitebantur eos ab invicem separare, nemo tamen

ausus fuit propius accedere, quia quilibet timebat cuti suae, cum ambo

nimis furerent et gladiis improvise dimicarent. Accurrerunt etiam

Arabes, qui erant nobiscum, et licet nudi essent, audacter tamen se

ingesserunt subintrantes in medium gladiorum; et hoc facto duellum fuit

dissolutum, nec amplius se gladiis impetere poterant sine laesione

Arabis innocentis. Si ita divisi non fuissent, vel ambo vel unus

peremti fuissent. Arabes enim sine metu se ingerunt maximis periculis

mortis, non propter fortitudinis virtutem, sed propter perfidiae

errores; credunt enim, cuilibet homini a Deo constitutam esse mortis

horam et genus et quod illa nec promoveri nec praeteriri possit,

etiamsi se sponte occidant, vel voluntario praecipitio[TR158] aut

suspendio se perimant. Putant se mori aut occidi non posse, si non

adsit hora constituta, imo sine armis protectivis ad bella nudi

procedunt. Post divisionem induximus eos cum difficultate, tum ut

jurarent nobis servare pacem, et juraverunt, se servaturos pacem usque

in Cairum duntaxat, quia ibi esset rex Soldanus et judices, et coram

illis vellent adstare et judicii decretum subire. In hoc certamine

imminebat nobis omnibus grande periculum, quia si unus alium

vulnerasset, sui socii in ejus adjutorium consurrexissent contra alium

quem et sui socii conati fuissent defendere, quia in tres societates

eramus partiti, ut habetur P. 1. Fol. 122. B. Praeter hoc fuissemus

captivati et regi Soldano praesentati, tamquam violatores salvi

conductus ejus. Ideo Calinus dimicantibus astitit et nomine regis

Soldani pacem imperavit, sed non curaverunt, quod totum ad lucem

venisset. Igitur sedato tumultu processimus per longam viam monti

sancto terga vertentes, quia dicebant nobis Calinus et Arabes, quod per

nullam vallem ad radices montis Synai possemus intrare, nisi per unam,

ad quam oporteret nos descendere, per quam etiam patres nostri, filii

Israel, ad montem sanctum venerunt. Post longum descensum recurvabatur

vallis iterum contra meridiem ad montem sanctum et laeti processimus in

oculis (#b#) Synai montem habentes. Sole autem occasum petente venimus

in unum latum campum, undique altis montibus circumscriptum, et campus

rotundus in medio montium et humus herbosa et multum delectabilis

(est). In medio campi erant in una circumferentia multi rupes et

scopuli de terra prodeuntes et monticulum facientes et sub istis

scopulis tentoria fiximus et pernoctare ibi decrevimus. Dicitur autem

regio illa et campus arabice Macharea estque campus ita montibus

septus, quod non poteramus exitum videre nec cernere, ubi intravimus,

aut ubi exituri essemus. In illo campo pascebat Moyses oves Jethro,

soceri sui, de quo habetur Exodi IV., et abhinc minavit gregem ad

interiora deserti, ad radices montis Synai, quod nullus pastor ausus

facere fuerat, sed omnes extra hic et alibi in vallibus manebant, ut

patebit.

In ipsis rupibus, quae juxta nos stabant, ostenderunt nobis ductores

locum inter rupes aptum sessioni, a quo est respectus per illius campi

latitudinem. In illo loco dicunt Moysen sedisse, dum pasceret oves

Jethro, sacerdotis Madian. Pro cujus intellectu notandum, quod Madian

fuit civitas in littore maris rubri sita, a qua tota regio a mari usque

in desertum dicebatur Madian. In civitate autem residebat primas

patriae, qui dicebatur sacerdos Madian et erat tempore Moysis Jethro,

qui etiam dicebatur Raguel et Civeus et Obab. Ad hunc primatem confugit

Moyses ab Aegypto, ut habetur Exodi II. Cumque Moyses bene ei serviret,

tradidit ei unam ex filiabus suis uxorem et fecit eum pastorem gregum

ovium suarum, quod erat magnum, quia tota substantia antiquorum

dependebat a gregibus bestiarum. Morabatur ergo Moyses cum gregibus

ovium in locis deserti graminosis et herbosis, sicut erant valles

deserti Synai et singulariter in isto loco erat cum aliis pastoribus,

quia erat spatiosus et pascualis, et multis annis in pascuis

exercebatur et quandoque in civitatem, quae longe aberat, descendit ad

uxorem, sed pro majori parte anni fuit in deserto cum ovibus, sicut

pastores boum et vaccarum in alpibus cum eis manent per multum anni

spatium. Erat autem campus ille terminus pascuarum, nec permittebatur

aliquis pastor, ut ulterius contra montem Synai intraret cum grege,

quia publica fama erat, quod mons ille esset mons Dei et Deus habitaret

in eo; idcirco nemo accedere audebat, praecipue cum aliqui intrantes

non fuerint amplius visi, sed mortui manserunt intus. Ex quo patet,

quod ante Moysen erat locus et mons in honore habitus, sed cum multis

gentilium superstitionibus. Quidam enim dicebant, Deos montium Orchades

ibi conventum habere et neminem viventem secum pati, et ab his etiam

montes Orchdes denominabant. Alii dicebant, quod mons ille Apollini

consecratus esset, qui fuerat pastor armenti Admeti, regis Thessaliae,

et Deus sapientiae factus. Alii Mopsum ibi honorabant, qui grineo

deserto praeerat et post mortem responsa ex templis ibi constructis

dabat. Moyses vir fidelis aliter de hoc monte sentiebat: erat enim homo

sapientissimus, qui primum litteras Judaeis tradidit, a quibus

Phoenices suas acceperunt et a Phoenicibus Graeci, ut dicit Eupolius

philosophus. Sed et arma bellica eum invenisse affirmat et litteras

Aegypti sacerdotibus tradidisse tantumque apud Aegyptios fuisse, ut eum

Mercurium esse dicerent. Insuper ejus formam describit dicens, eum

hominem longum fuisse, flavum, canum, prolixiore capillo ac barba,

statura et facie dignitatis permaximae. Hic ergo vir insignis, cum, ut

dictum, ab Aegypto exularet et in hoc loco greges pasceret, (#42 a#)

haud dubie a Spiritu sancto instigatus persaepe ad intima deserti

penetrare, tempore Deo placito cum suo grege ad interiora processit ad

radices montis sancti, sicut patebit. Nos ergo adhuc ista nocte foris

mansimus, ingressuri cum Moyse in crastinum.

Dicta delicabilia propter manna inventum.

Vicesima secunda die, quae est festum S. Mauritii et sociorum ejus,

valde mane consurreximus et oneratis bestiis stellam beatissimae

virginis S. Catharinae, quae prope nos stare videbatur, secuti sumus et

contra parietes montium nos circumstantium processimus. Cum autem ad

parietem petrosi montis venissemus, invenimus scissuram petrae arctum

ingressum praebentem, per quem et Moyses ingressus cum suo grege ad

interiora deserti pervenit: per illam arctitudinem vix poterant onerati

cameli ingredi. Cumque introrsus essemus, in aliam planitiem venimus,

multum amoenam, in qua erant gramina, herbae et virgulta.

Refrigeravimus autem nos cum rore decidente, quod utique dulcius erat

melle, omnino dissimile illi rori, quem gustavimus die XVIII., ut supra

patuit. Nam rores circa haec sancta loca cadentes ostendunt, quam

dulcis fuerit manna ibi data patribus. Et hodie cadit manna vel ros

mannae per circuitum sancti montis Synai in duobus mensibus, in Augusto

et Septembri, quod colligunt Arabes et vendunt peregrinis. De hoc manna

multum vidi et comedi. Vincentius in Speculo naturali L. V. C. 85

dicit: manna est ros cadens super herbas aut lapides et coagulatur

sicut mel et exsiccatur sicut gummi et inviscatur et postea colligitur,

descendit autem nocturnis horis in orientalibus partibus, sed quum in

modica quantitate reperitur, multum sophisticatur, purum autem et non

mixtum aromaticum est valde et pretiosum, subalbidum, nihilque eo

dulcius et ultra modum jocundi saporis et illius generis esse dicitur,

de quo Hebraei vixerunt in deserto XL annis, quod ibidem concreatum est

divino miraculo, in melius mutata specie et sapore. Nam hoc naturale

manna multum deficit a miraculoso, non enim omni nocte invenitur, nec

omni anni tempore, sed illud semper mane reperiebatur, ubi populus Dei

morabatur, illud autem reperitur etiam in quibusdam partibus Graeciae.

De manna filiis Israel dato dicitur Exodi 16.: cum operuisset ros

superficiem terrae, apparuit in solitudine minutum et quasi pilotusum

in similitudine pruinae super terram. Textus ille hunc habet

intellectum: primum enim cadebat pruina super terram et postea manna

desuper et postea ros aliquantum congelatus desuper, ita, quod manna

erat intermedium quasi, munde custoditum et repositum inter duo

stramenta, scilicet pruinae et roris. Hoc autem manna, quod hodie

invenitur, non operit superficiem terrae, sed dependet in foliis

herbarum et in acuminibus lapidum, sicut ros, nec habet ex se saporis

dulcedinem, sed contrahit eum ex qualitate quadam herbarum, graminum,

vel lapidum, super quae cadit. Antiqui dicebant, quod ros est filius

lunae et aeris. Ros autem invisibiliter descendit, terram refrigerat et

foecundat, suavis est et lucidus, modico calore siccatur; ros cadens

facit foecunditatem; in favum ab apicula deportatus in mellis mutatur

dulcedinem; in concham vero marinam descendens vertitur in pretiosam

margaritam. De rore ergo dulcissimo illius deserti mane illo suximus

(#b#) cum delectatione. De manna autem in monasterio S. Catharinae

emimus, quod tamen sophisticatum et bene falsificatum reperimus, prout

conjecturare possum ex praedictis. Contigit enim nobis de manna, sicut

de balsamo dicetur fol. 78 sqq.

Cum ergo per praedictum angustum ingressum venissemus in latam vallem a

herbis odoriferis refertam, altissimis rupibus cinctam rubei coloris,

in illa valle et in cohaerentibus vallibus ab omni parte montis Synai

habitaverunt filii Israel per tribus et familias suas sub tentoriis et

tabernaculis eo tempore, quo Moyses erat cum Domino in monte. De quo

dicetur clarius fol. 83 b.

Per aliquas ergo horas ascendimus contra orientalem plagam et demum

dimissa illa plaga contra meridiem aliam vallem magnam et pulchram

ingressi sumus et procul ante nos vidimus terribilem et altissimum

parietem petrosi montis, versus quem ascendimus, et mirabamur, in quo

loco de valle illa egressuri essemus, cum ante nos et in utroque latere

nullum exitum cernere possemus, sed solum altissimis petrosorum montium

parietibus conclusos nos videremus. Cum autem paene usque ad grandem

parietem, qui in prospectu nostro stabat, appropinquassemus, ecce

scissura montis a summo usque deorsum erat in latere sinistro, per quam

est via et non alia ad montis sancti radices. Ingressi ergo sumus per

arctam viam istam et asperrimum iter habuimus, camelis et asinis grave.

Et cum paululum per voraginem illam ascendissemus fieretque vallis

latior, ecce, structuras vidimus et aedificia et humana habitacula et

ecclesiam oblongam, eratque beatissimae virginis S. Catharinae

monasterium cum ecclesia et cum oratorio beatissimae Virginis Mariae ad

Rubum dicto, in radicibus sanctissimi montis Synai. Haec cum

vidissemus, de asinis cecidimus et cum gaudio magno prostrati contra

locum adoravimus. Nam in eodem loco, ubi monasterium nobis apparuit, S.

Moyses insigne prodigium vidit, scilicet ignem rubum comburentem et

ejus viriditatem et florem nullatenus depascentem et ejus ramos

fructiferos nullo incendio devastantem, quamvis flamma velox et

vehemens nimis esset.

Stabat autem rubus mirabilis ille in loco, ubi nunc est oratorium

Mariae ad Rubum in capite ecclesiae; unde cum hoc Moyses ammirans

vidisset, dixit in se ipso: vadam et videbo visionem hanc magnam, quare

non comburatur rubus. Et dum per districtum pergeret et rubo

flammescenti appropinquaret, exorsus est ei Dominus loqui, ut habetur

Exodi III.

Ab eo ergo loco post camelos et asinos contra monasterium properavimus

et dum ad plateam, quae est ante fores monasterii venissemus, invenimus

ibi sedentes multos Arabes more suo armatos, qui fame cogente de

penetralibus deserti ascendunt ad monasterium pro frusto panis

paximatii. Ad horum conspectum multum conturbati fuimus, timentes

tribulari ante portas monasterii ab eis. Ascenderant etiam multi

nobiscum, qui nobis in deviis deserti adhaeserant.

Exoneravimus ergo bestias nostras et omnem supellectilem in unum

cumulum congregavimus eumque circumstetimus, ne aliquid raperent

praesentes raptores. Audientes autem fratres adventum et praesentiam

nostram egressi sunt aliqui et bene susceperunt nos et juverunt nos

omnem supellectilem intus ad locum hospitum portare. In loco hospitum

erant plures cellulae omnino vacuae, et per istas divisimus nos per

societates. Erat etiam juxta cellulas una capella Latinorum cum altari

et ibi, quia nondum meridies transivit, (#43 a#) unus de peregrinis

missam nobis legit, quam cum devotione audivimus. Post Missam ligna ad

coquinam emimus a monachis et de provisione nostra, quam de terra

sancta tuleramus, cibos coximus et manducavimus, deinde ad quiescendum

nos locavimus et quiete finita in ecclesiam S. Catharinae virginis

venimus ad ejus sepulchrum et oratorium S. Mariae ad Rubum et ad alia

loca sancta transivimus, de quibus in ordinaria processione dicam. Et

his peractis mansimus in monasterio in locis nec septa ejus egressi

sumus illo die.

Tristia peregrinis adveniens.

Vicesima tertia die eramus parati adscendere in montes sanctos Synai,

Oreb et S. Catharinae, sed infirmi peregrini, nostri confratres,

supplicabant nos, quatenus usque in crastinum exspectaremus, ut interim

roborati nobiscum possent ascendere. Condescendimus autem petitioni

eorum et cum patientia mansimus in quiete, veruntamen post Missam et

prandium iterum loca sancta intra monasterium visitavimus pro

indulgentiis (†) et claustrum transivimus videntes singula.

Porro circa vesperam venit unus de capitaneis Arabum, princeps latronum

deserti cum multis complicibus armatis et in monasterium ingressus

locavit se cum suis prope locum et habitacula nostra, qui exspectabant

et observabant introitum et exitum nostrum; nam propter nos venerant,

ut jura sua injusta a nobis exigerent. Erat autem hoc nobis singularis

crux et omnis gaudii nostri triste temperamentum, nec poteramus de

habitaculo nostro in ecclesiam S. Catharinae descendere nisi per medium

nostrorum exactorum. Erant enim gradus, per quos de nostro commodo in

curiam descendimus et de curia in ecclesiam virginis Catharinae, ipsi

autem Arabes in curia jacebant die et nocte et nos descendentes et

ascendentes diligentissime considerabant, nec ad puteum pro aqua

poteramus venire nisi per medium eorum. Nihil autem nobis faciebant,

nec bonum nec malum, nec nos proclamabant, sed tamen eorum exspectatio

nobis molesta erat. Hora coenae appropinquante coximus pro coena et pro

crastini diei prandio, sicut per desertum facere consuevimus, quia in

alia die non eramus habituri tempus vacans ad praeparationem prandii,

sicut ostendetur.

Quomodo peregrini adscenderunt montem sanctum

Oreb et Synai et quomodo diversae adversitates

eis acciderunt in ascensu illo, et de montis et

viae dispositione.

Die XXIV. tribus horis ante lucem solis surreximus et in capella latina

Missas celebravimus, quibus peractis venit frater monachus monasterii

et sacrista, nomine Nicodemus, ducturus nos in montes sanctos.

Recensuit autem peregrinos et quemlibet in singulari respexit et quos

debiles judicavit, nequaquam proficisci nobiscum voluit dicens, viam

esse arduam et sanis gravem. Sic ergo quidam peregrini infirmi

remanserunt, quidam autem (#b#), licet infirmi essent, omnino manere

nolebant. Accepimus sacculos nostros cum cibariis et flascones cum vino

et amphoras cum aqua, quae per biduum sufficerent, et ea asinariis

nostris tradidimus portanda, quia parati erant ascendere nobiscum pro

nostro servitio. Sic ergo nobis dispositis eduxit nos frater Nicodemus

de monasterio per portam, per quam ingressi fueramus, et declinavimus

ad plagam meridionalem in radice montis sancti Synai et Oreb, cui et

ipsum monasterium adhaeret. Mons quippe ille sanctus est binomius.

Dicitur enim a monasterio usque sursum ad capellam sancti Heliae Synai,

et deinde ab illa capella usque ad cacumen dicitur Oreb. Et haec duo

nomina ab effectu sortitur mons ille. Quia enim mandata et praecepta

sunt ibi data, dicitur Synai, i. e. praeceptum; et quia Dominus in igne

ibi apparuit et mons igneus ac candens et fumans fuit, ut habetur Exodi

XIX., ideo Oreb vel Choreb, i. e. ardor, nominatur. Igitur dum

ascendere montem sanctum incepimus et cum silentio, timore et devotione

subiremus, exortum est litigium, clamor et indignatio inter asinarios

nostros, qui portabant onera nostra, et inter Arabes, qui

concomitabantur nos, et erat litigium pro saccis et oneribus nostris

portandis; nam Arabes nolebant, quod asinarii nobis servirent,

dicentes, servitia illa ad eos pertinere, sicut et conductus et pedagia

deserti dicebant ad se spectare. Conabantur ergo Arabes illi onera

recipere, et illi nolebant dimittere, ex quo factum fuit tantum

disturbium, quod nos ipsi accepimus onera et nec istis nec illis

dimittere volebamus, sed humeris nostris imposuimus et conversi in

monasterium reverti incepimus, ut cum adjutorio Calini et abbatis

monasterii et Arabum capitanei pacifice ascendere possemus. Hoc cum

vidissent Arabes et asinarii, uniti sunt et pacem ac silentium se

habituros promiserunt, tantum ne in monasterium reverteremur

precabantur et reacceptis oneribus a nobis cum tranquillitate

ascendimus.

Cumque per praeceps adscenderemus et ad montis ardua venissemus,

defecerunt peregrini illi debiles nec procedere poterant et mox reducti

deorsum in monasterium (sunt.) Nos vero processimus ascendentes per

lapideos gradus, qui ibi sunt a monachis facti, cum sine eis nemo

ascendere posset propter praecipitem clivum et rupium altos parietes.

Est enim ibi montis crepido obscura et horribilis, per cujus medium

inter rupium parietes gradus sunt locati, per quos tamen nemo

pedetentim ascendere potest, sed reptando manibus et pedibus, sicut

Jonathan ascendit 1. Reg. XIV. Conscendentibus ergo nobis ecce fons

vivus mox obvius fuit, qui ab initio ibi miraculose emanavit, ex

caussa, quam paulo post infra dicam. Et quamvis adhuc jejuni essemus,

de fonte tamen bibimus, quia sudavimus ex labore et sitivimus.

Consequenter procedentes (#44 a#) per montis crepidinem viam asperrimam

atque oppido [?] saxosam venimus ad capellam, quae beatae Mariae titulo

venerabilis habetur in memoriam subscriptae rei fundatam, juxta quam in

tugurio capellae annexo habitat frater unus de monasterio, qui ostium

capellae nobis aperuit. Cum autem capellam ingrederemur, frater

Nicodemus, ductor noster, originem illius capellae et fontis nobis

dixit italica locutione sub hac historia. Quodam tempore serpentes,

viperae, bufones et alia animalia venenosa adeo in monasterio et per

ejus circuitum multiplicata increverunt, quod monachi penitus non

poterant ibi morari, et decreverunt, locum deserere et monasterium

derelinquere et ad alium locum securum et mundum se transferre. Die

ergo constituto convocavit abbas monachos omnes et indixit processionem

cum maturitate et devotione fiendam ad montem sanctum Synai, et peracta

visitatione montis sancti transmigrationem a loco illo insinuavit.

Acceptis ergo crucibus et reliquiis cum cantu ascenderunt in montem

sanctum usque in ejus cacumen, ubi legem et tabulas de manu Dei accepit

Moyses. Deosculatis ergo cum lachrimis locis sanctis descenderunt

tristes, quia invitissime a loco illo et monte emigrabant, a quo tamen

illo die cum omnibus monasterii rebus migrare intendebant compulsi

praedicta necessitate. Cum autem ad locum hujus capellae descendendo

venissent, ecce subito splendor ingens emicuit et in splendore Virgo

gloriosa mater Domini dulcissima eis apparuit et, ne a loco tam sancto

discederent, praecepit securitateque pollicita mox disparuit. Fratres

ergo hac visione consolati ulterius descenderunt, gravis tamen tentatio

eos movit metuentes, ne forte phantasma esset, quod viderant. Cum ergo

ad locum fontis, ubi tunc aqua nulla erat, venissent, substiterunt

ibique Deum devotius exoraverunt, ut, si vera fuisset apparitio, id

aliquo signo eis dato ostendere dignaretur. Mira res, mox illis

orantibus fons vivus de durissima petra ad latus eorum erupit, ubi

prius nec aquae vestigium apparuit, orantesque plurimum laetificavit et

a tunc usque in hoc nunc fluere non cessavit: de petra scaturiens

ascendentibus montem sive descendentibus multae est consolationis.

Signo ergo habito fratres cum laetitia descenderunt et monasterium cum

tota circumferentia mundatum a vermibus repererunt et non modo procul

inde aufugerunt, sed usque in hodiernum diem nequeunt appropinquare

loco eidem, et si quandoque serpens ab extra apparet, statim, ut muris

appropinquaverat, moritur.

Cum haec a fratre Nicodemo audivissemus, Deum laudavimus et ingressi

capellam intemeratam Mariam Virginem salutavimus et indulgentias (†)

septennes accepimus dictis antiphonis et versiculis ac collectis in

processionali terrae sanctae signatis.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum · 第 39 / 44 题