Intra murum sunt tres ecclesiae, prima est graeca, secunda latina,

tertia sarracenica. Prima et principalis est S. Mariae de Rubo, in qua

beatae Catharinae corpus quiescit, sub ritu graecorum monachorum. Est

autem ecclesia magna et oblonga, plumbo tecta, sine pinnaculo et turre,

sine campanis et nolis, pro quibus tamen habent aliud instrumentum

convocandi conventum ad divinum officium. Nam in sublimi est una virga

ferrea, grossa, ad quam pendent circuli aenei sonorosi, et hos circulos

percutit sacrista malleolis ordine quodam et mensura, ex quo valde

dulcis resonat sonus, ita quod posset duci chorea post sonum illum;

sunt enim cymbali bene sonantes et cymbali jubilationis, quae tamen

magis proprie dicuntur tintinnabula: olim enim ante campanarum usum

tintinnabulis ad officia convocabatur plebs. Ab intus est ecclesia bene

ornata, in multas capellas divisa, et multae in ea pendent lampades

praeter lampades S. Catharinae et altarium et columnarum XII. Ante

cujuslibet monachi sedem pendet una lampas ardens. Ad hanc ecclesiam

dependet in ejus capite ecclesia ad Rubum, de qua praemissum est.

Secunda ecclesia est ecclesia latina, juxta cellas peregrinorum, et est

una arcta camera, oblonga, cum uno altari bene decorato in honorem S.

Catharinae consecrato. Luteos habet haec ecclesia parietes, qui tamen

obducti (#b#) sunt mattis diversorum colorum, de plectis palmarum

contextis pro decore. Ad has mattas pendent multae schedulae affixae,

in quibus orationes pulchrae de S. Catharina sunt descriptae per

peregrinos. Mos quippe habet, quod quaelibet societas peregrinorum

aliquod carmen conscribat de beata Catharina et conscriptum parieti

affigit, in quo beata Catharina laudatur et peregrinus quilibet

nominatur, et hoc, si societas habeat virum, qui talia dictare sciat.

In tertia societate nostrae peregrinationis erat venerabilis dominus

Johannes Lacinus, archidiaconus Septemecclesiastensis, doctus orator;

hic confecit sine praemeditatione subito subjectum carmen pro suis

sociis:

Suscipe virgineae decus immortale coronae,

Martyr et insignis te Catharina precor.

Sume tui causa susceptos diva labores,

Et licet indignis propitiare tuis.

Pannonius primum tibi fert obsequia libens

Julia Johannes urbe Levita procul.

Quem sequitur Felix, Ulmensis gloria terrae,

Assuetus Domino dupla talenta dare.

His Schombergensem Heinricum et Casparem una,

Ceu videas Nisum Euryalumque pares.

Marspach Sigismundus Franconae gentis alumnus

Atque Argentina Velsch Peter urbe potens.

Hi pariter prodiere tuum venerabile corpus

Visuri, pariter et redituri domos.

Per maris immensi terraeque pericula poscunt,

Ut valeant patrios tuti videre lares.

De aliis duabus societatibus carmen conficere inceperat, sed

perficiendi tempus non vacabat propter instantem recessum.

Multis precibus insteti apud praefatum dominum rhetorem, ut in carmine

nostro illum terminum, gloria, mutaret, quia non videtur congruere nec

veritatem importare; sed obtinere non potui. Si enim, inquit, veritatem

non habet in proposito, habet in opposito; quod scripsi, scripsi.

Tertia ecclesia, quae tamen non debet nec meretur dici ecclesia, est

Sarracenorum infidelium muschea, est magna, quadrata, cum turri excelsa

et annexa, in qua more suo proclamant Machometi praeconia. Haec muschea

stat in medio, inter ecclesiam graecam et latinam, tamquam

principalior. In hanc tempore absentiae Arabum etiam ingressi fuimus,

sed nullam gratiam, nullam devotionem, nullam indulgentiam in ea

reperimus, sed domum vacuam, parietes dealbatos, nullum altare ibi

invenimus, quia solum inani ritu solvendo ingrediuntur. Aliae conventus

officinae sunt parvae et miserae et cellulae exiguae, de arundinibus

contextae et luto obductae et super se invicem innixae, inordinatae, et

sunt domunculae sicut tabernacula pastorum et tuguria hortorum;

dependet enim monasterium pro parte in clivo montis Oreb et cellulae

altiores (#60 a#) innixae sunt inferioribus et sibi ipsis superpositae

et conglutinatae, sicut nidi hirundinum. Haec videns cogitavi de Taxeo,

filio coeli, de quo scribit Plinius libro Naturalis Historiae, quod

ipse inventor fuit primus lutei aedificii, exemplo sumto ab

hirundinibus; nondum enim architecti construxerant palatia. Illum

humilem modum domificandi illustres antiqui et praecelsi Christiani suo

observabant tempore. Nam Romulus fundator urbis Romae in parva

habitabat casa. Et Abraham ille praedives in terra promissionis

habitabat in casulis, ut dicitur Hebr. XI., ad quem angeli hospites

divertebant, ut habetur Genes. 18. Et Diogenes philosophus in dolio

quiescebat semper, eumque secundum aurae flatum vertebat, prout sibi

conveniens erat. Ovidius etiam fingit, quod duo senes pauperes Palaemon

et Barithi, habebant tugurium straminibus coopertum; ad hos diverterunt

dii, Jupiter et Mercurius, dum mundum simul peragrarent, inde dii

hospitibus suis non ingrati eis ibidem grande templum aedificaverunt,

constituentes eos sacerdotes sacrorum, qui post ambo deificati fuerunt.

Sed et Dominus noster, Jesus, in tugurio diversorii nasci voluit et

numquam propriam domum habuit. Sanctus etiam Paulus, primus eremita,

interrogavit sanctum Antonium, an adhuc Christiani more gentilium

aedificia alta construerent; audito autem, quod sic, amare dementiam

reputans flevit. Sic sanctus Bernhardus, quando tuguria pastorum calamo

contexta vidit, flevit recolens, casulis Cistertiensium esse similia,

quia tunc incipiebant habitare in magnis aedificiis. Et beatus

Dominicus, dum aliquamdiu non fuisset Bononiae et revenisset, invenit

dormitorium et cellas fratrum elevatas fuisse a terra, cui imminebant

prius; quod videns, magno moerore affectus dixit: heu fratres, me

vivente incipitis palatia aedificare, quid me moriente erit? Et

mandavit, remitti elevata et in pristinum statum reponi aedificium. S.

Martinus, episcopus magnus, cellulam contextam lignis habebat juxta

suam ecclesiam. Legitur de quodam sene eremita, qui habuit hospitium ad

sepulchri modum, quem cum imperator interrogasset, cui suam domum

commensurasset? respondit, corpori meo, quia hoc sufficit hic homini

pro hospitio et mortuo pro sepulchro. Et addidit, melius prosilitur de

tugurio in coelum, quam de palatio in infernum. Unde Bernhardus:

Obsecro, in peregrinatione hujus saeculi, in militia, frater, terram

non aedificemus nobis domum ad habitandum, sed tabernacula ad

currendum, utpote cito evocandi et in civitatem patriam migraturi.

Dicitur de Vulcano, fabro Jovis, quod ipse primo adinvenit aedificiorum

pompas. Vide etiam de his P. 1. f. 237.

De monachis monasterii S. Catharinae et de pravis

eorum moribus vel gravibus erroribus.

Grave profecto est aliorum vitia reprehendere ei, qui se ipsum nondum

studuit a vitiis absolvere. Locuturus ergo de monachis monasterii S.

Catharinae potius cogente veritate in eorum vituperium narrationem

oportet deducere quam laudes depromere, non obstante propriae vitae

reprehensione. Habuit hoc monasterium olim multos monachos et sanctos,

jam vero habet paucos et excoecatos. Ante aliquos annos erant ibi

centum circiter et post LXXX, jam vero vix sunt ibi XXX. Habent tamen

monachi illi quaedam laude digna, quaedam vero exsecrabilia. Laudo eos

in hoc, quia regulae professores sunt, scilicet regulae S. Basilii, quo

docente satis rigorosam vitam ducunt quoad alimentorum parcitatem et

vestimentorum vilitatem. Parcus enim est cibus eorum, sicut omnium

orientalium, et potus aqua cottidie, demtis quibusdam maximis eorum

festivitatibus, in quibus ministratur fratri haustus vini. Vestitus

eorum est vilis et (#b#) abjectus. Tunicas habent differentes, unus

sic, alius sic, nullius tamen coloris splendidi vel bonitatis, et sunt

longae sicut tunicae clericorum, cincti sunt latis corrigiis, non

habent scapularia sed caputia, quae circa collum vel guttur non

clauduntur, sed deorsum a capite in dorsum dependent. Verum a loco

temporum dependent a caputio duae peciae, tegentes ab ante scapulas

usque ad cingulum protensae. Omnes comam et barbam nutriunt et modo

Nazaraeorum incedunt, carnes numquam manducant, vino non utuntur, nisi

sicut praemisi. Multi senes viri seriosi et maturi sunt inter eos;

quicumque convolat ad eos, de quacumque secta, demtis Jacobinis et

Armenis, volens se eis conformare, eum recipiunt, sive sit Latinus,

Graecus, Theutonicus aut Aegyptius. Ante tempora cottidiana erant eis

miracula propter sanctitatem, nec eligebatur in patrem aliquis mortuo

alio, nisi aliquo demonstratus fuisset miraculo, per caelestem

accensionem lampadis suae sedis vel alias per visionem aut oracula.

Aedificia eorum sunt, ut praedictum est, nullus admirabilitatis aut

pretiositatis. Fui ego in cujusdam antiqui patris cella, in qua nihil

nisi paupertatis magnae signa vidi. Nulla ad eos ingreditur foemina,

nec peregrinae mulieres de transmarinis partibus venientes

intromitterentur, si venirent, scientes illud satyricon: Ubi sunt

mulieres, ibi nec pax, nec quies, nec sub eodem tecto habitant quies et

mulieres, et qui non litigat coelebs est; demtis aliis innumeris

periculis, quae monachis accidere solent ex mulierum cohabitatione,

quae omnia pensent et foeminas non appropinquare sinant. Olim, dum

adhuc sub obedientia apostolicae sedis erant, peregrinos maxima

charitate et hilaritate recipiebant et necessaria ministrabant et

calceamenta dabant. Quapropter S. Gregorius Papa, ut habetur in ejus

Legenda, singulis annis misit grandem eleemosynam a Roma ad montem

Synai pro illis religiosis, quia tunc multa bona per eos fiebant in

oriente et pro ecclesia romana. Sed quid nunc dicam? Si vidissem

fratres et monachos illos mortuos suscitare, Missas legere, confiteri

peccata, tractare divina, pacifice simul conversari, regulae suae

statuta tenere, jejuniis et vigiliis se macerare, castitatem zelare et

in caeteris virtutum eximiis actibus se exercere; nullam sanctitatem

audenter judico eos habere, nullam veram virtutem, nullam Deo

acceptabilem actionem, nullam Deo placentem religionem apud eos esse

minime dubito, ea ratione, quia in ecclesia catholica non sunt, sed

extra, cum sint schismatici primo et ex obstinatione schismatis sint

facti haeretici, ideo in charitate non sunt, quia Spiritus sanctus

extra ecclesiam non datur, cum quo charitas infunditur, ut habetur 24.

q. 13. Si autem nec veram Dei scientiam aut cognitionem extra manentes

possunt habere, uti supra patet Cap. quocumque: nec corpus Christi cum

fructu conficiunt 24. q. 1. schisma; nec, dum confitentur, a peccato

solvuntur, 24. q. 1. Quicumque etc.: quia Lazarus non nisi in Bethania

et in domo obedientiae romanae ecclesiae resuscitatur, nec vita activa

in Martha, nec contemplativa in Maria, nisi in eadem Bethania esse

potest, nec vera pax aut virtus extra ecclesiam esse potest, 24. q. 1.

Qui contra etc. Quod autem illi monachi sint excommunicati, schismatici

et haeretici, patet, quia Graeci sunt et Graecia est acephala 93, item

nulla etc. Et orientales sunt, quibus verus sol occidit 24. q. 1. qm.

Idem probo per experientiam;[TR173] nam nobis existentibus in loco

eorum tenuerunt interdictum, nec divina eorum quovis modo celebraverunt

nobis ibi morantibus, reputantes nos de romana ecclesia excommunicatos.

(#61 a#) Ex alio idem patet, nam in ecclesiis eorum nolebant nobis

altare concedere pro Missarum celebratione, dicentes, hoc apud eos esse

decretum, quod, quandocumque aliquis Latinus Missam celebrat in altari

Graecorum, quod ipsum altare sit excommunicatum, profanatum et de novo

reconsecrandum ab episcopis eorum. De hoc vide supra Fol. 31. Ex his

omnibus resultat quaedam inimicitia in eis ad nos, ita quod quando Dei

causa in eorum loca venimus, sunt nobis duri et penitus nullum

charitatis opus nobis impendunt et quidquid faciunt nobis, amore

denariorum faciunt, sicut Sarraceni, qui in multis fidelius se habent

ad nos, quam ipsi. Expertus sum, quod non libenter aperiunt ecclesiae

ostium peregrino, nisi videant argentum promptum pro aperitione; non

impertiuntur potum aquae nisi comparatum argento, nec obtinere potuimus

nullis precibus, ut aliquibus militibus calceamentis carentibus

providerent, sed omnia denegabant et, quae denegare non poterant, torvo

vultu et cum indignatione dabant, sed justo Dei judicio contingit eis

illud dictum: quod honori subtrahitur, turpitudini reservatur.

Subtrahunt enim peregrinis susceptionem hilarem, contra id 1. Petri

IV.: Hospitales invicem sine murmuratione. Nec faciunt sicut Jeronymus

dicit: Omnes, inquit, hospites laeta fronte suspicimus et pedes

abluimus, praeter haereticos. Idcirco Deo disponente coguntur

Sarracenos et infideles Arabes, latrones, fures cottidie hospitio

suscipere sine murmure, quia opera minima denegant domesticis fidei,

quibus potius subveniendum esset quam infidelibus, cum apostolus dicat:

Maxime ad domesticos fidei, Gal. VI. Nec respiciunt vel pensant

praeceptum nonum Catonis dicentis: Cui des, videto. Et quia non dant,

cui deberent et qui gratus de modicis esset, coguntur dare abundanter,

cui non deberent, ingratissimis canibus Arabibus, nec Deum nec hominem

curantibus. Singulis enim diebus dant panes et pulmentum ad minus 80

Arabibus deserti, latronibus, et communiter centum veniunt, aliquando

plures, et si non statim tribuere volunt, quod petunt, contra eos

insurgunt et monasterium perturbant. Abundant enim et provisionem

pinguem habent; nam quidam archiepiscopus cretensis, amator S.

Catharinae virginis, dedit monasterio decimas majores totius insulae et

telonei partem in Thor, praeter alia, quae ignoramus. Insuper de toto

Christianismo mittuntur eis plures eleemosynae a multis, qui aestimant,

bene rem dispensari, et pessime sunt expensae. Nam ipsi monachimet non

debent sustentari a fidelibus, cum sint haeretici, quibus nulla

eleemosyna nec legata sunt facienda, ut habet canon. Ex datis etiam

sustentant Arabes latrones, qui potius essent occidendi, nec quidquam

aedificant pro Dei honore, et si etiam ecclesias aedificarent, non

debet fidelis contribuere ad aedificationem ecclesiae schismaticorum.

Pro quo recitare convenit hoc, quod mihi anno praeterito contingit. In

festo S. Michaelis dum starem Ulmae et populo in ecclesia praedicarem,

venit quidam sub sermone offerens mihi bullam, petens eam populo legi,

sicut sub officio lecta et pronuntiata fuerat in ecclesia parochiali.

Erat autem littera grandis, cum solemni sigillo domini patriarchae

Alexandrini, qui residentiam Romae habet, et ejus tenor erat, quod

ecclesia sanctae Catharinae in monte Synai indigeret restauratione, ad

quam populus deberet magis porrigere adjutrices et hoc facientibus

dabantur indulgentiae (#b#) copiosae. Stabat autem lator litterae,

monachus graecus, senex, juxta altare sanctae crucis prope ambonem in

facie mea et reliquaria sua exposuerat cum ornamentis et candelis

accensis, in altari stans paratus colligere pecunias et populus erat

intentus in me et in eum. Praelecta littera dixi populo planis verbis:

Ecce, hic stat unus frater montis Synai, de sanctissimo loco, in quo

fui, et petit ad restaurationem ecclesiae sanctae Catharinae et

contribuentibus promittuntur indulgentiae a patriarcha Alexandrino; hoc

hortor vos in Domino, ut nihil detis illi fratri, quia est

schismaticus, haereticus et infidelis, nec deberet admitti ad ecclesias

nostras, nec interesse divinis, cum sit anathematizatus. Secundo nullam

pecuniam date ad restaurationem ecclesiae S. Catharinae, etiamsi ruinam

minaretur, quod tamen non est, cum sit integerrima; nam ecclesia illa

hodie, heu, non est catholica, sed haeretica et Latinis de romana

ecclesia ibi existentibus non est locus in eadem ecclesia nec

celebrandi, nec officia sua peragendi, imo nobis petentibus nec lectio

nec cantus fit ab eis in illa ecclesia, quia excommunicatam ecclesiam

romanam tenent. Ideo dimittamus illam ruere. Tertio ille dominus

patriarcha dans indulgentias ad illam ecclesiam vel non fuit bene

informatus vel littera est subreptitia, quod magis credo, non enim

debet catholicus episcopus dare indulgentiam ad unam anathematizatam

ecclesiam, nam monachi illius monasterii habent in oriente abbatem vel

patriarcham, cui obediunt, nec illum, qui Romae residet, curant, solum

enim titulum habet et est patriarcha Alexandrinus, tamen Alexandriam

numquam vidit, nec forte habet intentionem eam videndi, nec habet ibi

aliquam obedientiam. Sciunt autem illi monachi, quod romana ecclesia

providet etiam illis locis de praelatis, in quibus obedientiam non

habet, et currunt extra, veniunt Romam et invocant et cognoscunt jam

praelatum propter quaestum, quem numquam honorarent, vel cui numquam

obedirent propter Christum, et fictas et minus deliberatas dant

litteras, ut pecunia nostra veniat in usum haereticorum. Quarto, frater

ille stat ibi et postulat argentum gratis et aurum, et ego expertus

sum, quod ipse in loco suo non gratis aperiret nobis unum ecclesiae

ostium, non daret aquae frigidae potum, non praeberet celindrium, non

praestaret corium pro calcei resartione, nec peciam panni veteris, imo

oportet baculos ab eis emere, vel censum pro baculo dare, quem quis

accipit, dum montes sanctos ascendit. Hoc enim in praecedentibus non

posui, sed ita se habet: dum peregrini montes sanctos volunt ascendere,

veniunt monachi cum baculis, quos vel vendunt, vel pretio accommodant,

sed nullo modo dant gratis, contra illud: gratis accepistis, gratis

date. His dictis, finito sermone populus recessit, nec obolum illi

monacho dedit, imo, avisatus fuit, ut citius de urbe recederet,

antequam interrogatio severa ab eo fieret.[TR174] Credo enim, quod nec

pecunia ab eo collecta ad locum montis Synai sit ventura. Audivi

postea, quod imperator serenissimus et rex Romanorum Maximilianus et

rex Hungariae, cum quibus praedictus nuncius fuit, magna munera sibi

dederunt, sed inutilia, quia non servant hoc praeceptum: Cui des,

videto. Est enim locus sanctus et Christianis pretiosus et hoc pensant

et non interrogant de qualitate locum inhabitantium, qui nihil valent.

Indulgentiae (#62 a#) autem datae per apostolicos illi ecclesiae sunt

antiquae, datae, dum adhuc ecclesia esset sub Papa, et adhuc quidem

durant in favorem peregrinorum, qui eas consequuntur, dum locum

visitant etiam sine munere, nec peregrinus bene faceret dando munus,

quod cederet in utilitatem haereticorum pro indulgentiis.

De recessu peregrinorum a monte Synai et de

tribulationibus, exactionibus et vexationibus

passis ante eorum egressum et regressum in

desertum.

Vicesima septima die ante lucem surreximus et Missas in nostra capella

celebravimus, quibus celebratis in ecclesiam S. Catharinae descendimus

et indulgentias (††) in capella beatae virginis ad Rubum et ad beatae

Catharinae sepulchrum accepimus et locis sanctis deosculatis licentiam

repatriandi a S. Catharina accepimus et in locum nostrum ascendimus et

ad recessum nos disposuimus. Cum difficultate autem a monachis

obtinuimus, quod utres de cisterna monasterii repleremus aqua. Est enim

in ipsa curia grandis puteus et altus valde, habens aquas ex fundo

emanantes et non ex pluviis confluentes, quod tamen numquam in aliquo

loco orientis vidi, nisi ibi. Dicunt autem, Moysen hunc puteum fodisse

et orationibus aquas emanantes penetrasse pro populi Israel solatio.

Hanc autem artem fodiendi puteos Moyses in Aegypto didicit, quia dicit

Plinius de Naturali Historia, quod Danaus, Beli filius, primus puteos

in Aegypto fodit et inde navigans in Graeciam idem similiter fecit et

ab ea in alias regiones notitia haec devenit.

Videntes autem Arabes, quod ad recessum nos disponeremus, misit

capitaneus eorum ad nos famulum, avisans nos, ne egredi de loco nostro

praesumeremus, nisi prius ei satisfactum esset. Post multas ergo

placitationes aliquos ei ducatos dedimus et liberatos nos aestimavimus

et camelarios exspectavimus, qui diu tardabantur. Tandem autem venit

unus, camelos esse praeoccupatos ab armatis, nec dimittere vellent,

nisi pedagium pro eis solveremus. Et conventione facta cum eis pecunia

camelos redemimus. Venerunt etiam asinarii, dicentes, asinos esse

conclusos a paganis et non nisi pecunia redimendos. Sic ergo bursas

continue apertas habuimus, quod necesse fuit ad redimendum nos a

vexationibus. Misit interea pater monasterii ad nos conquerens, quod

aliquis de nobis de tumba S. Catharinae particulam ferreo instrumento

abscidisset, quam si voluntarie restituere tardaremus, adstatim[TR175]

coacti per Arabes, quibus caussam committere vellet, restituere vi

cogendi essemus. Hoc audito expavimus et tumbam truncatam reperimus,

nec erat inter nos, qui confiteretur se hoc fecisse, et unus alium

respexit et omnes ei, qui fecit, malediximus, rogavimus tamen nos

invicem, ut reus sine verecundia confiteretur et redderet abscissam

peciam et omnes cum eo vellemus concurrere in reatu et solvere

solvenda, sed nemo erat, qui se manifestare vellet, donec Calinus

noster diceret, quod reus occulte sibi praesentaret frustum lapidis

(#b#) et rem occulte complanare vellet. Et sic factum est; quis autem

reus fuerit inter nos, hodie me latet. Multas angustias et confusiones

sustinuimus per totam peregrinationem propter indiscretam quorundam

devotionem ad habendum particulas de locis sanctis, ut dixi P. 1, F.

217 B. Hac turbatione sedata venerunt officiales conventus, monachi, et

inverecunde a nobis Valete in pecunia postulabant, quibus etiam

dedimus, quamvis non meruerint. Deinde venit pater monasterii in

propria persona, vir non multum senex, robustus et prudens, et petivit,

ut quatuor camelos oneratos fructibus nobiscum in Aegyptum descendere

permitteremus. Singulis enim annis isto tempore mittit pater monasterii

domino Soldano regi Aegypti fructus in ligneis cistis obfirmatis,

collectos in regione deserti Synai et Oreb, et rex pro magno munere

acceptat pro eo, quod creverint in illa sancta regione, et dividit eos

potentioribus tyrannis Aegypti, qui tamquam res sanctas e coelo missas

eos fructus suscipiunt. Recepimus ergo in nostrum consortium illos

quatuor camelos. De hortis, ubi illi fructus in deserto crescunt, vide

supra fol. 41. b.

Cum ergo omnia essent pacata et cuncti essent soluti, timuimus, quod

post exitum nostrum sequerentur nos Arabes et in solitudine nos

turbarent. Idcirco descendimus cum Calino ad muscheam, ubi Arabum

capitaneus erat, et evocato eo rogavimus, ne gravaremur extra

monasterium per suos, qui promisit, quod per suos nihil mali passuri

essemus et, si vellemus ex toto securi esse, ipse vellet de suis servis

nobis defensores adjungere per duas vel tres deserti mansiones. Ista

responsione contenti et securi a viro recessimus. Per praedicta igitur

impeditus fuit recessus noster usque ad meridiem et in solis fervore

oneravimus cum multo labore camelos et cum multis litigiis, quia

camelarii abjiciebant nobis utres, quos aqua repleveramus, quos nos e

contrario reposuimus et ipsi iterum rejiciebant et absque

percussionibus pessime nos invicem tractavimus iracundissimis gestibus.

Ad ultimum venerunt aliqui Arabes, qui nos ita concordaverunt, ut novam

mercedem pro istis utribus ferendis camelariis daremus. Et ita fecimus

et, si ab initio hoc facere voluissemus, nullum litigium fuisset

exortum. Tandem autem oneratis camelis a monasterio recessimus.

Cucurrit autem unus Arabs post nos portans unum lectulum et quandam

sportam, quam nostri camelarii de industria reliquerant, et ita ille

peregrinus, cujus erat lectulus, si habere voluit, eum oportebat emere

ab Arabe et, postquam lectulum accepit, camelarius noluit eum super

camelum ponere nisi datis novis denariis. Et ita bene vexati a

monasterio elongati sumus euntes per vallem, per quem intravimus, usque

in vallem grandem, ubi filii Israel vitulum adoraverunt et quatuor

horas lento gradu processimus. In vespera autem tentoria fiximus in

loco, quem nominabant Arabes Wachya, et difficulter sarmenta pro igne

ad coquendum cibos invenire poteramus. Illi autem Arabes cum camelis

fructus portantibus locaverunt sua tabernacula in medio nostri et ita

noctem illam deduximus.

Processus.

Die XXVIII., quae erat dominica XVIII. post Trinitatis, tribus horis

ante lucem surreximus et oneratis camelis a Wachyae loco recessimus per

arctum illum introitum, de quo supra dixi fol. 32., et altiora montana

Synai postergavimus et in Macheram, ubi Moyses oves Jethro pascebat,

revenimus. In eadem latitudine dimisimus viam, (#63 a#) per quam

intravimus in ingressu nostro, ad dextram et ad latus sinistrum in

torrentem invium descendimus, qui tamen delectabilis erat, quia plenus

myricis et virgultis stabat, inter quae asini et cameli transeuntes de

ramusculis folia et virorem decerpebant et manducabant, nos virorem a

foliis suximus, quia ut zuckarum et mel dulcis erat, de quo manna illud

saporosum fit. Circa meridiem de illo torrente ascendimus in vallem,

ubi cum Arabibus conflictum habuimus in die beati Matthaei, die octava

ab illo. Transeuntibus nobis in torrentem, ecce subito onager magno

impetu et cursu velocissimo de saltu contra nos descendit, ac si vellet

in nostrum exercitum irruere, nos autem, qui prius nullum vidimus, non

aliud aestimavimus, nisi quod esset asinus domesticus et mirabamur de

sua agilitate et formositate. Cucurrit autem respiciens asinos nostros,

puto autem, quod coitum quaesiverit, quia alias ex natura fugiunt

hominum consortium. Porro quidam de Arabibus bestiam ad latus caute

secutus cum arca et sagitta conabatur bestiam sagittare, bestia autem

in importunitate aufugit, sed paulatim a sequente decidit, quasi ipsum

post se traheret et illuderet; tandem autem dum Arabs propinquior

esset, tetendit arcum et bestiam vulneravit, quae mox sagittam

excutiens a nobis per praeceps dilapsa est, juvenis vero attulit

sagittam cum aculeo cruento. Non multo post vidimus quinque onagros

simul inter rupes currentes. Naturales multa dicunt de onagro. Est enim

onager asinus ferus sive silvestris et est pulcher, magis gracile

habens caput quam asinus communis et est animal liberum, indomitum et

lascivum, habitans in montibus et locis desertis et est velox ita, quod

beneficio fugae ursum, lupum et leonem vincit, ideo computabatur inter

praecipuos deos antiquorum, magis quam Dyomedes, ut Eusebius de

evangelica praeparatione dicit Libro V. C. 13. Diu ultra omnia animalia

sitim tolerat et divisus ab aqua longe beneficio ventorum vivit, quos

stans in scopulis attrahit, unde Jeremiae XIV.: onagri steterunt in

rupibus, traxerunt ventum quasi dracones. Et Psalm.: Exspectabunt

onagri in siti sua. Onagri mares timent et zelant foeminas suas, ideo

gravidas suas custodiunt et natos mares morsu castrant, e contra

gravidae latebras petunt et parere furtim petunt gaudentque libidinis

copia, propter quod mares eos odiunt. Masculus foeminam non habens

tempore coitus in altam rupem ascendit et desiderio libidinis

aestuantes vehementer rugiunt ita, quod animalia caetera horrore

concutiuntur, ad hoc etiam ventum naribus attrahunt et per hoc

dijudicant, ubi foemina, quam cupit, sit. Onager duodecim vicibus in

die et duodecim in nocte rugit et per hoc incolae deserti discernunt de

horis noctium. Industria naturali hoc facit, quod, quando canes eum

sequuntur, emittit stercus suum canibus odoriferum, circa quod illos

detentos illudit et evadens ad tutiora fugit. Ex onagro et equa natus

fit mulus velox, sed velocior ex onagro et asina et sunt muli

pretiosissimi, in quibus principes et magnates vehuntur. Igitur circa

solis occasum in torrentem aridum et desertum venimus, quem nominabant

Arabes Elphat, in quo oneribus abjectis tentoria fiximus et

pernoctavimus. Porro tanta erat ibi vastitas et ariditas, quod

desperavimus, nos posse reperire materiam pro igne, tamen invenimus

tantum, quod aquam offae calefecimus.

Vicesima nona die, quae est festum Michaelis, ante lucem surreximus et

per torrentes desertos, per quos ingressi fueramus, exivimus et[TR176]

taediosam et laboriosam diem habuimus, quia per rigidissima loca, non

quidem arenosa, quod tolerabile fuisset, sed pulverosa, imo cinerosa

tota die proficiscentes grande iter fecimus per pulveres et cineres.

Mirabamur non parum, unde pulverum et cinerum tam immensa copia per

totam dispersa regionem, ubi non sunt habitationes hominum, nec ignis,

nec materia combustibilis? Ad hoc catholicum accepimus responsum tale:

Ex quo Dominus omnium terrarum maledictiones induxit super hunc

petraeum desertum, etiam hanc ei immisit maledictionem, ut de coelo nec

pluviam aquae, nec nivis, nec roris haberet, sed pluviam pulveris et

cineris, quam nimirum maledictionem terrae sanctae minatus est

similiter venturam, si ejus habitatores mandatis ejus contrairent. Unde

dicit Deuter. 28.: Det Dominus imbrem terrae tuae pulverem de coelo,

descendat super te cinis, donec conteraris. Sic fecit Dominus terrae

Aegypti, quando Moyses et Aaron ad jussum ejus acceptis cineribus de

camino in aerem sparserunt, unde tota superficies terrae Aegypti fuit

cooperta cinere et pulvere, eratque cinis tam in jumentis quam in

hominibus, eos corrodens usque ad ulcerationem, ut habetur Exodi IX.

Suspicati ergo sumus, hanc deserti partem etiam ibi percussam plaga, et

timuimus, ne forte et nos ulcera contraheremus, sicut Aegyptii; sed

custodivit nos Dominus integros in regione cinerosa.

Porro in vallem quandam venimus, in qua reperimus idolum in forma pueri

Aethiopis in caverna petrae stantem, cui Arabes interdum pro tempore

oblationes offerunt; vidissent libenter, quod nos etiam apposuissemus

argentum, sed noluimus. Aliqui eorum a suis camisiis discerpebant

peciolas et ante idolum suspendebant, sicut facere soliti sunt in

locis, ubi aliquid divinum esse opinantur, ut supra patet fol. 29 b. et

33 a. Unde autem stultus ille peciarum cultus ortus sit, dicere

possumus, quod sicut quibusdam visum est nihil in mundo dignius,

nobilius et Deo acceptius, quam cutis cadaverum, quibus se ipsum

Dominus et sua secretissima et totum commendat universum: sic pari

ratione vetusti inutiles panni linei et camisiarum peciae dignitate

praeferuntur, cum non minora eis commendantur, quam cutibus

cadaverum,[TR177] pergameno etiam et papyro omni, scilicet divina et

humana, coelestia et terrestria, aeterna et transitoria, praesentia et

futura, visibilia et invisibilia, naturalia et gratuita, credibilia et

experimentalia, rationalia et supernaturalia et caetera omnia, bona et

mala, prosequenda et vitanda: ideo forte infideles haec diis suis

accepta judicant et offerunt. Consequenter processimus usque ad diei

vesperam et in loco horrido, quem nominabant Arabes Effkayl, tentoria

fiximus (#b#), cumque nos in loco locassemus, iterum incepimus deficere

et egere et aquarum defectum sentire, quod erat nobis supra modum

molestum et intolerabile; vix habuimus aquas, ut possemus illo sero

coquere jus vel prodium pro offis. Venit nobis in mentem abundantia

carnium, anserum et aucarum, quae paene in omnibus domibus est in

patria nostra in sero sancti Michaelis, et flagrare coepimus post ollas

carnium et post veruta assaturarum et post crates piscium et caldaria

pulmentorum. Contigit nobis paene sicut filiis Israel in deserto,

quando recogitabant Aegypti abundantiam et desiderabant carnes, pisces,

cepas, allia et pepones, ut habetur Exodi XVI., et plenius Num. II. Sed

desideria nostra erant frustra, non enim habebamus Moysen, qui

coturnices de transmarinis partibus nobis afferret, sicut illis, super

quos tamen clam ira Dei descendit, Psalm.: Adhuc escae eorum erant in

ore eorum et ira Dei descendit super eos etc. Miserum ergo S. Michaelis

diem habuimus et noctem inquietam propter cineres et ventos eos

elevantes.

Defectus aquarum molestus.

Die XXX., ultima Septembris, quae est S. Jeronymi, statim post noctis

medium a loco praefato recessimus quatuor horis ante diem et per devia

deserti perreximus posttergantes altiora et interiora montana, et cum

jam clara esset dies, venimus in desertum Ramathaim, ubi mansionem

habuimus die XIX., ad radices regionis Rachkaym, ubi per praeceps

descendimus, sicut dictum est fol. 38 b.[TR178] Non autem reascendimus

per clivum in montana illa, sed dimissa altitudine ad dextram contra

mare rubrum descendimus et ibi a via declinavimus, per quam ingressi

fueramus et contra Aegyptum nos convertimus. Interea defectus aquae

molestus erat nobis et murmuravimus pro aqua dicentes Calino, qui erat

Moyses noster: Da nobis aquam, ut bibamus, sicut Judaei Moysi dixerunt

Exodi XVII. Respondit Calinus, quod si vellemus habere aquam, necesse

esset non multum a vero tramite declinare a camelis, qui per ista devia

non possent duci. Oportet, diximus, nos habere aquam, quia a monte

Synai usque huc aquam non vidimus et utres paene evacuavimus. Quidam

ergo Arabs, qui nobis in deserto adhaeserat, dixit Calino, quod sciret

quendam locum multorum puteorum, ad quem vellet nos ducere. Dimisimus

ergo camelos et Calinum recto tramite procedere contra mare rubrum et

secuti sumus Arabem illum in aliam regionem. Venimus autem cum eo in

quendam terribilem et saxosum torrentem, qui parietibus altis rupium ab

utroque latere claudebatur, per quem impetuosissime suo tempore aquae

decurrunt, ita, ut grandia saxa abducant. Per illum torrentem longa via

descendimus et incepimus formidare, quia locus inhumanus erat.

Colloquebamur autem nobis et mirabamur de nobis ipsis, quod propter

aquam dimisimus omnem substantiam in camelis et ductores nostros

asinarios et camelarios et adhaesimus uni homini alienissimo nobis

secuti eum per invia illa loca. Verumtamen omnibus nobis videbatur

Arabs ille esse homo bonus, omnibus enim modis, quibus potuit,

gestiebat nobis complacere et jocunde praecurrit nos, ostendens nobis

rupium altitudinem et torrentis (#64 a#) illius vastitatem, tamquam

ipsemet miraretur. Post longum descensum adscendimus per rupes de

torrente et in locum virgultis et virentibus arbustulis repletum

venimus, per quem euntes in campum venimus arenosum, in quo multa

vestigia hominum, camelorum et asinorum nova sabulo impressa vidimus.

Erat autem campus ille circumdatus arbustis et fructibus et in eo erant

multi putei et foveae aquarum, quas ut vidimus, de asinis prosiluimus

et laetati fuimus pro aquarum inventione. Accurrimus autem ad proximam

foveam et situlam de corio factam, quam Arabs noster secum ferebat,

submisimus et aquam hausimus crassam et turbidam, de qua cum bibere

vellemus, gustavimus aquam esse salsissimam, ac si de mari esset

hausta, quam nec asini nostri bibere poterant. Quando autem vultu

turbato Arabem ductorem nostrum respiceremus, ac si nos delusisset et

gratis circumduxisset, dedit nobis signum, ut etiam alios puteos

gustaremus et aquam dulcem quaereremus. Accessimus ergo ad alium puteum

et hausta aqua insipida quidem fuit, sed non adeo amara, ut prima; sic

per singulas foveas cucurrimus et aquam pro bestiis invenimus, sed pro

nobis non erat aqua in puteis. Incepit autem Arabs fodere et arenam

manibus ejicere in quadam fovea sicca non profunda, quam nos invenimus,

et dum paululum fodissemus, ebullire coepit aqua turbida quidem, sed

dulcis, et de illa amphoras nostras replevimus et ventres nostros,

nihil curantes de turbatione ejus. Sic quilibet sciens campum illum

fodit sibi propriam foveam, quia aqua fundi dulcis est, sed dum solis

calor in puteos splendet, reddit eam salsam, ideo in puteis fossis non

reperimus nisi aquam salsam. Si autem putei essent in altum defossi et

muris inclusi et a solis calore protecti, credo, quod potabilis et bona

aqua ibi[TR179] esset. Satis mirabile est, unde aquam habeat humus illa

arenosa. De Neptuno, maris deo, miramur, quod postquam filiam Danai

liberavit in deserto a Satyro et eam cognoverat, in loco oppressionis

virginis tridente percussit terram et fons erupit; hic vero nec

tridente usi, nec ligone, manibus fontem fecimus. Hic amarissimas aquas

invenimus in fontibus, similes aquis fontis dicti Exampeus, qui est

apud Caliopados; hic adeo emittit amaras aquas, ut fluvium, in quem

labitur, omnem amarum reddat. E contra fons est, dictus Alis, qui in

potione est adeo suavis, ut nullus alius potus eo habito desideretur.

Sic et hic similiter dulces et amaras aquas reperimus. Vidi tamen in

quodam loco terrae nostrae in eodem loco qualitates ejusdem aquae magis

mirabiles. Nam supra confluentiam[TR180] prope oppidum Nassow, ebullit

de petra aqua amara et calida et de rimis ac scissuris ejusdem petrae

calidior et amarior, et dulcis et frigida similiter etiam ibi reperitur

et frigida et amara similiter, et tamen totum de una petra emanat.

Dicitur autem locus ille Wasserems, in quo sunt habitationes pro

balneari ibi volentibus, quia aquae illae medicinales sunt.

Adaquatis itaque nobis et bestiis a loco festini recessimus et iterum

in torrentem alium horribilem venimus et cum in eo diutius

processissemus, in parte ejus ascendimus et camelos nostros in alto a

longe conspeximus procidentes, concito autem gradu eos (#b#) secuti

sumus et dum ad eos venissemus, aqua in amphoris calefacta fuit et

inutilis ad potandum et aliquantulum salsa; quam statim enim solis

calorem aqua illa sentit, ad amaritudinem tendit. In illo die

ambulavimus in maximo solis aestu per torrentes mirabiliter desertos et

steriles, in sero autem quendam torrentem intravimus, quem nominabant

Laccraram, et in eo tentoria fiximus juxta petrosum clivum, de quo

rupes minaces dependebant. Accepimus autem lectulos nostros et cavernam

magnam intulimus et ibi consedimus, odio enim habuimus tentorium et non

libenter sub eo quievimus, quia copulati et juncti adinvicem pediculis

replebamur unus de alio. Omnes petrae, rupes et humus illius loci erant

de terra albissima, unde pulvere albo conspersi fuimus, ac si fuissemus

in uno turbido molendino de farina. Dum autem sarmenta collegissemus et

coqueremus, circuiverunt ductores nostri et Arabes tentoria nostra

petentes a nobis ova et paximatios et alia esibilia, nec tamen illo

sero nisi parum manducaverunt, cujus causa statim subditur.

Finit tractatus septimus.

Incipit tractatus VIII.

continens peregrinorum acta per mensem Octobrem et multa alia.

October mensis cum suo primo die illuxit, porro duabus horis ante lucem

Sarraceni et Arabes et omnes, qui de ritu Machometi erant nobiscum,

surrexerunt et igne accenso ac luminibus inceperunt comedere, bibere,

gaudere, ridere, cantare, et ultra consuetum modum se dissolvebant

nosque suis clamoribus excitabant et invitabant, ut cum eis

conviveremus. Caussam vero illius intempestivae comestionis cum

quaesivissemus ab eis, accepimus, quod illucescente die inciperet eorum

jejunium, et ideo ante diei lucem manducant et gaudent, siquidem

Sarracenorum jejunium, quod Machometus eis statuit in Alchorano, ita

servant: per totum annum nullum habent jejunium, nisi per Octobrem

mensem, quem tamen ita jejunant, quod omni die a diluculo, quum

suboriri incipit et lumen tantum fit, quod potest discerni nigrum ab

albo in filo, jejunant usque ad solis occasum et tempore diurno non

comedunt nec bibunt nec utuntur uxoribus, sed quiescunt, dormiunt et

cum quadam torpescente tristitia diem deducunt, quamdiu autem sol

occidit, expergiscuntur, evigilant, mensas parant, comedunt et bibunt,

non semel, sed totiens, quotiens volunt, per noctem clamant, cantant,

discurrunt et singulis noctibus sui jejunii insaniunt et uxoribus

libidinosissime abutuntur, et si qui tota nocte vigilare non possunt,

ad dormiendum se ponunt, sed duabus horis ante diem surgunt ad

manducandum et viso die cessant. Ideo in civitatibus duabus horis ante

diem currunt eorum sacerdotes per vicos et pulsant cum lignis ad

excitandum homines ad luxuriandum et manducandum usque ad diem. O

monstruosum jejunium et carnalibus hominibus et bestialibus aptum!

Absit, absit a nobis talis praedicator jejunii, post quod in die

expletum sic omni libidini, ingluviei, crapulis et comessationibus per

noctem operam impendere praecipit, ut non ob aliud jejunium instituisse

videatur, quam ut postea voluptuosius et appetentius omnium turpitudo

libidinis (#65 a#) exerceatur. Multam inquietudinem sustinuimus

noctibus propter insolentias eorum per illum mensem, sicut sequentia

docebunt. Igitur die appropinquante, dum se ingurgitassent et camelos

onerare vellent, invenerunt sibi unum camelum furto abductum esse.

Vagantur enim fures per desertum, qui in rupibus per diem stant et

transeuntes turmas considerant, ubi noctibus maneant, et cunctis

dormientibus subintrant occulte et solvunt vel asinos aut camelos et

accipiunt, si possunt, sportas et saccos. Turbati autem erant camelarii

et duo de eis cum hastis per regionem discurrerunt, quaerentes bestiam,

nos vero onera perditae bestiae alteri imposuimus et de Laccraris

profecti sumus per loca arenosa. Post tres autem horas venerunt

camelarii cum bestia perdita et habebant vestimenta sanguine conspersa

et hastas cruore madentes; invenerunt enim duos fures cum bestia in

quodam specu, ad quem vestigiis bestiae et furum prodentibus venerunt,

unum autem ex illis hasta interfecerunt, alter prolapsus evasit mortem.

Similis est casus ille sicut Virgilius de Hercule casum recitat. Dum

enim Hercules hospitaret cum Evandro, boves suos locavit ad armenta.

Porro non longe a loco habitabat in quodam antro gigas ingentis

staturae, Cacus dictus, filius Vulcani, vomens ore ignes, ibique

latrociniis et furtis cunctos turbabat. Hic a specu egressus noctu

boves Herculis cauda traxit in antrum, quos dum Hercules diminutos

cerneret, nec quorsum errassent posset advertere, invenit vestigia

furis de armeuto ad antrum, adcurrit Hercules, vi illum ex antro eduxit

et clavo interemit bovesque reduxit.

Interea processu continuato extra montana venimus in regionem Madian,

super littus maris rubri, quamvis adhuc longe essemus ab aquis. Haec

regio dicitur Madian, a civitate Madian, quam aedificaverat quidam

filius Abrahae de Ketura, dictus Madian, eamque nomini suo dedicavit,

sicut habetur Genes. XVII. De illa civitate primi mercatores leguntur

Genes. 36. fuisse Madianitae, qui emerunt Joseph. De hac fuit Jethro,

primas et princeps Madian, de quo etiam supra dictum est Fol. 8. b., ad

quem Moyses fugit de Aegypto et filiam ejus uxorem assumsit, Exodi II.

Porro in processu venimus de deserti deviis ad regiam, communem et

tritam viam, quae ducit de Aegypto sursum in Palaestinam ad Gazaram, a

quo juxta Gazarum declinavimus, ut patet supra fol. 28., dum in

desertum ingrederemur. Ab eodem namque loco usque huc nullam viam

habuimus, sed nocte ac die siderum usi directione ambulavimus, sicut in

mari fieri solet. Ultra modum vero laetati fuimus in inventione viae et

videbatur nobis, quod in mundum revenissemus. In eo loco via, quae

sursum ducit ab Aegypto, dividitur in duas vias: una ducit sursum per

littus maris magni ad Palaestinam et inde in Judaeam et Jerusalem, per

quam frequenter est descensus et ascensus de terra sancta in Aegyptum

et e contrario. Alia ab Aegypto ducit sursum ad littus maris rubri et

Madian et Thor, portum maris rubri, de quo dictum est supra fol. 49.

b.[TR181] Per viam ergo communem cum laetitia contra Aegyptum

[processimus] et gavisi fuimus, iterum vestigia Domini Jesu invenisse,

nam per illam viam Joseph duxit virginem Mariam cum puero Jesu in

Aegyptum ex praecepto angeli, Matth. II.

Advesperascente ergo die venimus in desertum Helim, in quo castrametati

sunt (#b#) filii Israel post transitum maris rubri, juxta XII fontes et

LXX palmas, ut habetur Exodi 15. Verum a loco fontium declinavimus et

etiam a publica strata ad unum milliare italicum et in loco quodam

immundo, quem nominabant Dorondon, tentoria fiximus. Currebat enim

humus illa plena vermiculis et bestiolis et pediculorum Pharaonis non

erat numerus, de quibus supra fol. 27 dixi. Male autem respeximus

Calinum pro eo, quod non in loco fontium fecit tentoria figi, sed ipse

rationabiliter hoc excusavit dicens, quod ex quo sitibundi essemus et

incensi, si circa aquas maneremus, non cessaremus a potu usque ad

defectum nostrum. Alia causa, quia juxta aquas sunt paludes et in illis

paludibus sunt infiniti diversi generis serpentes, vermes et viperae,

ideo circa aquas non expedit morari. Alia causa: Arabes deserti

praedones sua tabernacula figunt prope aquas et quandoque noctibus

superveniunt ad loco aquosa, et si nos reperirent, nos turbarent et

spoliarent. Alia causa: prope aquas illas est una villa, in qua sunt

pessimi Madianitae, qui dum nos ibi tentoria fixisse comperissent,

multis modis etiam nocturnis horis nos vexassent. Alia causa, quia via

publica est juxta fontes, per quam nocturnis horis transeunt

negotiatores et praedones Arabes et Madianitae,[TR182] a quibus sine

vexatione non fuissemus. Cum ergo tentoria fixissemus, descendimus cum

asinariis nostris ad locum fontium et palmarum et utres aqua replevimus

et amphoras, cum quibus asinarii reascenderunt ad tentoria; nos

mansimus in loco illo delectabili et vestibus nudati balneati sumus,

quia copiosas aquas, claras et tepidas lavandis corporibus aptas

reperimus, juxta quas etiam erant arbusta et virgulta, insuper prope

erat villa, in qua multitudo palmarum erat. Tempore, quo filii Israel

in loco isto castrametati sunt, erant ibi XII fontes et LXX palmae,

nunc vero non sunt praecise XII fontes, sed multae sunt ibi aquarum

vomites de clivo, qui undique vomit aquas, nec LXX palmae, sed multo

plures; tamen locus idem est.

Propter istas exsuperantes aquarum vomites imaginatione poetica

suspicabar aliquam Nympharum celebrem locum hunc reddidisse, cum etiam

nomen arabicum loci huic imaginationi assistat: dicitur enim locus

Dorindon. Doris autem erat filia Coeli et Vestae, conjux Oceani et

mater omnium Nympharum. Cui autem Nymphae hic locus dedicatus sit,

ignoro, hoc tamen pro certo scio, quod sanctificatus locus hic fuit

sexta mansione filiorum Israel ab exitu de Aegpto, ut habetur Exodi 17.

et Numeror. 33. Cum magna ergo recreatione ultra duas horas juxta aquas

illas mansimus et ibi bibimus,[TR183] lavimus et a vermibus nos

mundavimus. Interea aliquae puellae Madianitae satis formosae cum

pecoribus venerunt ad aquas, quae stabant ex alia parte aquarum et

mirabantur, respiciebant, ridebant et quodammodo precabantur. Non

immemor fui ibi earum petulantia illius scorti Madianitae mulieris, ad

quam quidam de filiis Israel ingressus vidente Moyse et omni populo, et

de zelo Pinehas, quomodo ambo in locis genitalibus pugione perfodit et

quod propter hoc XXIV millia hominum occisa fuerunt in deserto Cethim,

Numer. 25. Quapropter earum risus et jocus horror nobis fuit, nec

fecimus, ac si risum earum videremus, (#66 a#) vix tamen quosdam

juvenes milites compescere poteramus, ne eis aliquod signum

complacentiae ostenderent. Dum autem diu ibi moraremur, misit Calinus

nobis Arabem nuntium, ut ad tentoria descenderemus citius, et erat

etiam male contentus de nobis. Descendimus ergo et coenam nostram

paratam invenimus et cum magna et insueta laetitia manducavimus.

Accidit enim nobis ex potu aquae, ac si de fonte rubro, qui in

Aethiopia est, bibissemus, de quo qui bibit, ut dicitur, limphatus

efficitur. Nobis autem laetantibus sedebant Sarraceni nostri et Arabes

moesti, pallentes, silentes, propter eorum maledictum jejunium. Sed

statim sole profundius chaos immerso, quando nos quietem quaesivimus,

ipsi vice versa incipiebant insolescere, cantare, ululare, mugire,

comedere, bibere, et nobis quasi tota nocte nullam requiem tribuebant

et cum ista inquietudine ritum sui jejunii explebant. Nonnumquam

surreximus et de tentoriis nostris ad eos cucurrimus et cum minis eis

silentium imposuimus; aliquando etiam, quando faciebant subcinericios

panes, cum eis mansimus videntes fatuitates eorum.

Iter solitudinis et terror peregrinorum.

Secundo die Octobris mane quidem surreximus, sed tarde recessimus

propter trium camelorum perditionem, quos putabant furto ablatos, sed

vestigia eorum sequentes invenerunt in deserto in loco pascui. Post

ortum solis reducti sunt et ita bestiis oneratis ab Helim recessimus et

in publica strata per latissimos campos maris rubri littora

descendimus, a tergo autem sequebantur nos quidam cum camelis aliis per

viam, quae descendit a Thor, et timuimus, ne forte essent praedones,

quia valde velociter ibant nobisque appropinquabant; cum autem circa

nos essent, vidimus camelos ornatos et homines curiales magis timuimus.

Porro dominus illius Corrobanae erat vir pinguis et decorus et in

medium nostrum cum suo dromeda se ingessit iratoque vultu

circumspiciens singulos ad Calinum cum indignatione dixit: cur tu,

Sarracenus cum sis, ausus es Francos armatos per terram domini Soldani

ducere, ut quasi armati procedunt in publica regia strata? Cui Calinus

cum magna reverentia respondit: homines isti peregrini sunt et loca

sancta terrarum nostrarum quaerere venerunt et neminem laedere, neminem

invadere nullique nocere cupiunt. Audientes autem in Gaza, hoc est, in

Jerusalem, quosdam pestilentes homines vagari per desertum, qui passim

violare praesumunt salvum conductum domini Soldani, spoliantes et

vexantes transeuntes, etiam Cairinos nobiles, robusta mente petierunt a

Trutschelmanno licentiam ferendi arma, ut occurrentes turbatores

libertatis benignitate domini Soldani eis concessam possent et ipsi

turbare et profligare; hac de causa (#b#) gladiis accincti, arcubus

muniti incedunt isti. Hoc audito responso convertit se ad famulos suos

et jocundo omine dixit: ecce, isti Franci audaciores sunt Aegyptiis; si

Mauri, Sarraceni, Mamalucci illius essent audaciae, dudum fuisset

desertum a latronibus et praedonibus purgatum. Sic ergo vir ille optime

fuit contentus et per Calinum salutationem amicabilem obtulit eumque de

nostro itinere, de patria nostra et aliis conditionibus interrogavit,

nos vero per Calinum ab eo quaesivimus, an naves onerariae de India

venissent in Thor cum speciebus aromaticis et si species illae ductae

essent in Alexandriam. De hoc ideo quaestionem fecimus, quia cum istis

speciebus in navibus Alexandrinis in Italiam transfretare[TR184]

sperabamus nos. Statim autem vir mentem nostram intellexit et plenum

responsum dedit dicens, quod ante plures dies naves Indianae in Thor

venissent et jam actu species aromaticae ducerentur in camelis in

Aegyptum ad Cairum et de Cairo per Nilum veherentur Alexandriam ad mare

magnum et ibi iam starent naves Alexandrinae de Venetiis et onerarentur

ocius recessurae. Hoc cum audivissemus, solliciti facti sumus valde

timentes, ne naves ante adventum nostrum in Alexandriam recederent,

quia si hoc factum fuisset, in Alexandria hiemare necesse fuisset, quod

nobis utique fuisset molestissimum. Sic ergo vir ille velociter nos

praecessit, nos vero lente satis cum nostris camelis sequebamur et ab

illa hora incepimus esse solliciti et Calino ac camelariis molesti,

instigantes eos opportune et importune ad celeriorem processum et ut

accelerarent iter.

De periculosissima erratione et deviatione

peregrinorum tertiae societatis per solitudinem.

Processimus ergo per arenosos et latissimos campos, per quos S. Moyses

cum universo populo Israel de Aegypto egrediens a mari rubro ascendit

et hora tempestiva, dum adhuc multum diei superesset, in quodam loco,

dicto Wardachii, bestias exoneraverunt, quod nobis displicuit, quia

festinavimus venire Alexandriam. Sed nostri ductores hoc non curabant,

quia ante solis occasum dormire et quiescere intendebant, ut per noctem

vigilare et insolescere possent juxta ritum sui inutilis jejunii. Dum

ergo in loco illo tentoria nostra figere vellemus, clavi lignei, quibus

funes alligabantur, non poterant tenere propter tenuem arenam, in quam

non firmiter infigebantur, et cum hoc paucos adhuc palos habuimus,

aliis per desertum amissis. Sedimus ergo in calore solis in arenti

arena cum impatientia et murmure contra ductores nostros. Porro a loco

illo vidimus inter nos et mare rubrum cumulos arenarum et monticulos et

per medium illorum discrete vidimus mare rubrum et videbatur nobis,

quod vix per milliare italicum a nobis distaret. Unus ergo de militibus

(#67 a#) tertiae societatis, in qua ego fui, dixit: ut quid hic

sedentes in ardore solis tabescimus et ignavia marcemus? Ecce, ibi est

mare rubrum et multum superest diei; descendamus quaeso ad

refrigerandum nos et ad deducendum tempus. Hoc dicens nemo sibi

respondit et addidit: non sunt, inquit, fideles socii inter vos, qui

audeant ad tantillum spatium mecum proficisci pro sua et mea

recreatione? paratus ego essem inire bellum pro vobis, et nullus vult

mecum ire ad balneum? Quid formidatis? quid timetis? Cumque diceremus

sibi, quod Calinus non dimitteret nos, nisi aliae duae societates etiam

nobiscum descenderent, irrisit et infidelitatem et formidulositatem

multis verbis improperavit nobis in faciem. Ad haec cum indignatione

surreximus omnes de tertia societate, in qua sola haec gerebantur et

reassumtis asinis simul ad mare descendere incepimus. Quod cernens

Calinus clamavit magna voce revocans nos. Similiter Arabes, camelarii

et asinarii et alii peregrini post nos clamabant, precantes ut

maneremus; sed dissimulavimus audire et elongati sumus ab eis. Eramus

autem VII, scilicet dominus Petrus Velsch, miles, qui incitator fuit

caeterorum; dominus Heinricus de Schomberg, miles; dominus Caspar

Siculi, miles; dominus Sigismundus de Marspach, miles; dominus Johannes

Lacinus, archidiaconus; frater Felix, caeterorum servulus; et Johannes,

cocus dominorum primae societatis, servus comitis de Solms, qui ignem

fecerat pro offa, et dum videret nos descendere, dixit dominis suis,

quod eum exspectarent, quia solum vellet se refrigerare et in puncto

redire et coenam coquere, putabat enim, sicut nos omnes, quod mare

esset ad duo vel tria stadia a nobis. Videns autem Calinus, nos esse

obstinatos, et periculum nostrum optime intelligens, convocavit omnes

peregrinos et camelarios et Arabes et asinarios, dicens illis: ecce,

isti peregrini ad mare descendunt et grandi periculo se exponunt,

possibile enim est eos aberrare et a nobis separari, et si hoc

contingeret, filii mortis essent; protestor ergo vosque contestor, quod

eos non misi nec ire jussi, sed eos revocavi et descensum prohibui,

ipsi autem contemserunt audire me. Si ante diem crastinum non

revenerint ad nos, tunc dabitis mihi in scriptis, quid fecerim in hac

re, ut omnes cognoscant, me fore innocentem ab interitu illorum

peregrinorum. Respondere multis me oportebit pro eis, et forte, si

auditum fuerit in Cairo, domino Soldano praesentabor ad respondendum et

Trutschelmannus interrogabit pro eis, qui vidit eos in Jerusalem, et

Naydon, praefectus Jerosolymitanus, et Calinus major et omnes

negligentiae me arguent. Ideo in scriptis testimonium a vobis inquiram,

si hac nocte non revenerint. Alia enim vice duos peregrinos etiam sic

perdidi, propter quos in magnam tribulationem deveni et ingentes

vexationes sustinui absque omni culpa mea. His auditis promiserunt

omnes, se facturos hoc, quod postulabat. Nos autem laeti descendimus et

in arenarum cumulos venimus, ita, quod eos amplius videre non

poteramus. Continuato ergo processu in longum, mare quidem ante nos

vidimus, sed attingere oram ejus nimis differebatur; cum enim ad

spatium trium horarum descendissemus cum festinantia, vidimus, nobis

diem deficere, et quando iam aestimavimus, nos in limbo maris esse,

apparuit aliud interstitium longum inter nos et mare et illo percurso

aliud restabat; unde quidam miles dixit ad me: ecce, frater, manifeste

deludimur a diabolo, mare effugere nos non posset, sed hoc, quod (#b#)

videmus, fugit a nobis, ideo mare non est, sed diabolus transformatus

in mare. Cum autem sol occidisset, appropinquavimus mari et dum de

limbo descendere vellemus ad aquam, venimus in lutum, in quod asini

usque ad ventres cadebant. Descendimus ergo cum maximo incommodo, quia

etiam incidimus et eductis bestiis in aridam eas ad spineta

colligavimus. Intravimus ergo lutum et cum labore usque in aquam

devenimus, ubi parvum et triste solatium habuimus, nec vestes

deposuimus, sed breviter manus lavimus et nobis ipsis indignati fuimus,

quod tanto periculo sine utilitate nos exposuimus. Lotis ergo manibus

quasdam monstruosas ostrearum testas accepimus de littore in

testimonium, quod ad mare rubrum fuissemus, et per lutum ad asinos

reascendimus, non loti, sed sordidi, non refrigerati, sed anxiati, non

laeti, sed moesti, et ita a mari recessimus. Erat autem iam nox ita, ut

nec vestigia asinorum quidem nostrorum videre quovis modo possemus,

unde, cum omnes ignoraremus, per quam viam vel ad quam plagam tendere

magis deberemus, et cum de hoc collitigatio fieret, aliqui de

peregrinis descenderunt de asinis et vestigia asinorum manibus

quaeritabant in solo, sed nihil certi propter tenebras invenire

poterant et in omnimoda dubitatione stetimus ignorantes, ad quam partem

facies nostras convertere deberemus. Stetimus ergo et nos ipsos mature

consuluimus, quia multiplici modo mortem nobis imminere sensimus.

Quidam consulebant, quod non amplius procederemus, sed ibi fixi usque

ad diem maneremus, quia possemus sic in tenebris pericula nobis ignota

incidere, nec esset possibile ad socios venire in tam confusa

latitudine, in mane autem luce habita possemus eos sequi. E contrario

alii dicebant, hoc consilium esse nobis mortiferum, quia certum nobis

erat, quod transacta media nocte Calinus cum exercitu se de loco movere

volebat et si nos usque ad lucem maneremus, illo toto die illos

apprehendere non possemus, et ita necesse esset nos deficere et

bestias, quia ad minus duobus diebus et noctibus non possemus habere

alimenta, nihil enim nobiscum susceperamus de necessariis vitae, nec

aquam nec panem, et cum hoc illa die praeterita paene nihil

manducavimus nec bibimus. Sic ergo alii et major pars judicabant esse

procedendum, sed ad quam plagam et partem penitus ignorabant, nam

densae tenebrae erant, ita ut montes ante nos penitus videre non

possemus nec vestigia et vix mare a tergo, quod tamen naturaliter in

tenebris quodam splendore fulget. Vagabamur ergo per incertum, nunc ad

dextram, nunc ad sinistram, nunc per directum, nunc per indirectum,

nunc sequebamur opinionem[TR185] illius, post paululum reclamante alio

eundem sequebamur, aliquando cum silentio omnes substitimus

auscultantes, an sonum aliquem colloquentium aut clamantium audiremus,

sed nihil audientes nos ipsi magnis vocibus clamavimus et in hoc nec

latrones nec praedones timuimus, quia optavimus hominem ad nos venire,

a quo aliquid discere possemus. Interea vidimus ante nos rutilare

ignem, exsurgere splendorem et laeti fuimus aestimantes, socios nostros

ignem accendisse propter nos, et dum laeti splendorem sequeremur,

delusos nos esse statim conspeximus, quia erat quaedam stella

perlucida, quae oriens radios suos a cacumine montis emisit. Porro

dominus Heinricus de Schomberg, vir cogitativus et prudens, tendebat

contra quandam stellam et ad sui sequelam nos invitabat dicens, se

certum invenisse in coelo tramitem in nostrum exercitum; sed unde hoc

habuerit, nescio, hoc tamen scio, si eum secuti fuissemus, directe in

exercitum venissemus. Verum cum per aliquod spatium eum secuti

fuissemus, dicebat quidam, quod nimis dexteram peteret et ita dimissa

(#68 a#) directione domini Heinrici alium secuti sumus ad sinistram.

Inter haec nonnumquam ad litigia devenimus, illo volente huc, altero

illuc. Duas res ego in hac tribulatione aeque timui, sicut ipsam

tribulationem: una, quod duo principales nostri milites contra se

insurgerent et gladios eximerent, quia scivi eos vecordes ad invicem,

et ideo cum industria, quando disceptabant de via, posui me cum asino

in medium eorum, ne propinqui sibi citius moverentur. Altera: quod,

quia diversae opinionis eramus de plaga, timui, quod aliquis suum

conceptum sequeretur et a nobis divideretur et periret, unde magna cura

vigilavi, ut litigantes delinirem et evagantes revocarem. Dixi

aliquotiens sociis tristibus, non timeatis tantum, non irascamini ad

invicem et non separemini ab invicem, his enim duobus servatis non

poterimus bene perire. Processimus ergo per incertum et timere

incepimus, ne forte iam eos praeterissemus: videbatur enim nobis, quod

longiorem viam ascendendo fecissemus, quam descendendo; erat autem iam

nox media et de hoc omnes convenimus, ut in aliquo eminentiori loco

parum quiesceremus. Eramus autem juxta monticulos arenosos duros, tamen

quos in descensu non meminimus nos vidisse, cum tamen essent satis

alti. Ad unum ergo monticulum ascendimus, circumspicientes,

auscultantes, clamantes et ejulantes eramus, sed non erat vox, neque

sensus; colligavimus ergo asellos et super terram nos locavimus, potius

ad respirandum et pausandum, quam ad dormiendum, non enim erat somnus

in tanta anxietate constitutis, quia filii mortis eramus et illa

infelix spes nobis erat, quod forte ante omnimodam nostram defectionem

incideremus manus Arabum aut Madianitarum aut Aegyptiorum, quibus

sponte nos ipsos captivos tradere vellemus, quia dicente Jeremia Thren.

IV.: Melius est captivis aut gladio occisis, quam interfectis fame.

Finalem tamen fiduciam ad Deum, ad virginem gloriosam Mariam et ad

sanctam Catharinam habuimus, quod non ita misere in deserto perire nos

permitterent. Hortabamur autem nos invicem, ne sopore forte irruente

opprimeremur, sed ita quiesceremus, ut tamen aures apertas haberemus,

ut si forte prope exercitum essemus, quod in oneratione camelorum,

bestiarum et hominum clamores audiremus, solent enim in oneratione

cameli rugire et homines clamare et cantare, et istum tumultum

speravimus nos audire.

Porro jacentibus cunctis et silentibus manere in illo durissimo lecto

non potui, sed circuivi et cursum beatae virginis legi et ejus

psalterium silentio, motu labiorum, decantavi; in circumspiciendo vidi

in valle in pede montis vasti quandam umbram et cogitavi, quod esset

virgultum aliquod, et descendi tollere, ut darem asello meo, qui mecum

jejunabat. Sed dum venissem ad rem, non erat virgultum, sed aridum

spinetum; ab illo ergo loco ascendi in collem oppositum monticulo

nostro, ut si forte ibi aliquid viderem vel audirem, et in isto colle

transivi nunc huc nunc illuc, sicut anxii et phantasiis praeoccupati

sine arbitrio transferunt se de loco ad locum, post moram volui redire

ad socios et monticulum oppositum ascendi, putans, stationem nostram in

eo consistere, eos non inveni, ad alium de hinc cucurri monticulum, sed

minime eos reperi. Steti ergo anxius et in noctem ipsam impegi, dicens:

o nox nociva, a nocendo bene nominata, tu vere es terrae sine certo

patre filia, solum ex oppositione terrae causata et conjux terribilis

Erebi, Phaneteque pastoris utilissimi inimica et per consequens juxta

(#b#) vulgare verbum nulli amica, nisi nocere volentibus, nam qui male

agit, odit lucem, ad teque solis inimicam confugit, unde, ut jugulent

homines, surgunt de nocte latrones. Nam obsequio malefico, quod nox

Jovi praestitit volenti ad Alcmenam foeminam cupitam accedere,

commeruit quadrigam, in qua terram perpetuo circuitu ambit et robur

domandi deos accepit, quia ea praesente magnanimos, qui ingentia

pectore versant, domat et opprimit et in lucem usque coercet. Cumque

noctis increpationem finivissem, in me ipsum fremui, quod

infidelissimae nocti me credidi, cum ambulantibus et navigantibus

insidiosissima sit. Confugi ergo ad proprium opus angustiatae animae et

anxii spiritus, quod est clamare, sicut dicitur Baruch 3.: Anima in

angustiis et spiritus anxius clamat, et extuli vocem ad militem

strenuiorem, nobiliorem et fideliorem mihique magis familiarem, eumque

tantum cognomine invocavi dicens: Schomberg; qui mox me audito surrexit

et a longe positus cum aliis reclamavit ingeminans: Felix, Felix!

Secutus ergo respondentis vocem usque in tertium monticulum; nec tamen

eos inveni. Iterum ergo clamavi sic: ho, ho, et: vos ubi inveniam?

Colloquimini precor, quousque perveniam ad vos, quia tenebrae et

silentium me deducunt. Sic ergo colloquebamur, quousque ad eos veni,

qui dure increpabant me pro incerta et insecura evagatione, eram enim

multo remotior factus ab eis, quam aestimaveram. Cumque ad illos

venissem, ii, qui quieverant, resederunt. Jam autem noctis medium

transierat et tempus aderat, quo camelarii bestias onerare incipere

solebant, sedimus ergo et cum magno silentio auditum praebuimus,

desiderantes rugitum camelorum audire. Dum autem aliquamdiu sic

sedissemus, ecce camelorum vox optata insonare coepit et rugitus eorum

extolli. Quo audito, quantum gaudium habuerimus, potest enarrare ille,

qui in mortis periculo constitutus subito liberatorem audit adesse;

super omnem musicum sonum camelorum stridor ille terribilis dulcior

fuit, adaequatus profecto virtuosissimo cantui Orphei, quem lyra

cecinit. Valuit enim, ut dicunt poetae, lyra canens montes saltare ut

arietes, silvarum arbores chorizare, flumina sistere, feras mites

facere. Insuper Euridycen speciosissimam, prudentem, divitem, nobilem,

lyrae cantu in sui amorem traxit, quae dum mortua ducta esset ad

inferos, secutus eam in barathrum cum lyra ibi canens ministros inferni

in sui pietatem deflexit, damnatis oblivionem poenarum fecit, tenebras

Tartari repulit et Euridycen dilectam rehabere meruit. Sic nimirum

rugitus cameli factus est nobis in illa hora lyra Orphei. Exultantibus

enim nobis videbantur nobis montes saltare, arbores chorizare, flumina

tribulationem sistere et ad camelorum stridorem de interitu eductos nos

esse laetabamur. Statim enim sine mora surreximus et ascensis asinis

per clivum montis non modo descendimus, sed cecidimus et incidentes in

rupes eas transvolavimus usque in planum rugitum bestiarum sequentes.

Verum novus timor nobis advenit, ne forte esset corobana aliena nobis,

Arabum aut Madianitarum, et in manus adversariorum incideremus. Sed dum

propinqui essemus, audivimus voces nobis domesticas et ita cum laude

divini nominis ingressi exercitum sumus, duos autem camelos aqua et

pane oneratos cum duobus Arabibus reperimus ad nos quaerendos, (#69 a#)

quos confratres nostri mittere pro nobis ordinaverant, ignem autem per

noctem in exercitu facere nolebant, ut illa nocte cruciaremur pro eo,

quod omnibus reclamantibus et revocantibus obtemperare noluimus. Dure

autem Calinus nos recepit et male contentum esse verbis et moribus

ostendit et historiam nobis retulit, quomodo quadam vice etiam juxta

hunc locum duo peregrini ad mare occulte descenderint et sicut nos

oberraverint et tribus diebus hinc et inde per desertum cucurrerunt,

post quos reperti a Madianitis fuerunt privati ratione et ita dementes

ad peregrinos socios, qui iam in Aegypto erant, sunt reducti et in

paucis diebus defuncti. Non dubito, si divina pietate non revenissemus

ad socios, quin in maximas miserias venissemus et caeteri peregrini

illum militem, qui eos movit, dilacerassent. Quamdiu vixi in hoc mundo,

tristiorem noctem non habui. Contigit profecto nobis, sicut sociis

Ulyssis, quos Euryalus consocius omnes in periculum submersionis

induxit, cum tamen praedictum eis fuerit non navigandum.

Iter ad mare rubrum et gaudium peregrinorum.

Tertia die ante plenam lucem more solito de Wardachii recessimus per

lata et arenosa campestria et, antequam lux plena esset, duas turmas

camelorum obvias habuimus, in quarum medium incidissemus, si non ad

socios venissemus. Et cum iam clara dies esset, venimus in Sur desertum

et satis propinqui mari fuimus. In hoc desertum venerunt filii Israel

primum transito mari rubro, sicut dicitur Exodi 16. Sed et Agar,

ancilla Sarae, dum fugeret a facie ejus et redire vellet in Aegyptum,

unde nata fuit, in hoc deserto solivaga inventa est ab angelo Domini et

jussa redire ad Saram dominam suam et se ei humiliare, et praenunciavit

ei multa futura de puero, quem in utero gestabat, de Ismaele, qui pater

est omnium Ismaelitarum, Agarenorum, Sarracenorum et populorum de monte

Seir.

Rogabant ergo domini peregrini, qui ad mare rubrum non fuerant,

Calinum, ut possent ad id descendere, praecipue cum in illo loco nobis

propinquo dicantur filii Israel de mari egressi fuisse in desertum Sur,

ut dicitur Exodi 17. Assignavit ergo Calinus peregrinis famulos Arabes

ductores et descendimus omnes cum eis ad mare rubrum. Quamvis enim

peregrini tertiae societatis ad mare fuissent, ut dictum est, tamen

quia nullam ibi experientiam maris acceperant, nec propter turbationem

mare considerare poterant, ideo iterum cum aliis descendebant, cameli

autem per viam regiam procedebant. Fecimus ergo viam unius horae et ad

aquam maris devenimus et, quamvis adhuc mane esset, tamen vestibus nos

nudavimus et in mari rubro balneati et baptizati sumus, in hoc inquam

mari, in quo secundum apostolum 1. Cor. 9. omnes patres nostri in Moyse

baptizati sunt. Ibi enim filii Israel per medium siccum ambulaverunt ab

una parte maris ad aliam mari mirabiliter stante ab utraque parte

erecto. Non enim latum est in eo loco, sed habet forte unum miliare

theutonicum usque in aliam partem Phyariroth, profundissimum tamen est

et inquietum. Dicit Orosius, quod in parte opposita nobis, Phyariroth,

ubi Moses virga mare percussit et eo remoto filii Israel ingressi sunt

et Pharao cum curribus et equitibus secutus, ibi exstabant adhuc

certissima monumenta gestorum, nam tractus curruum et orbitae rotarum

non solum in littore, sed etiam in profundo, quousque visus admittitur,

pervidetur et videntur in fundo maris foveae profundissimae, in quas

Aegyptii descenderunt quasi plumbum. Ex quo facto superstites Aegyptii

non solum Deum non cognoverunt, sed causam inde idololatrandi

sumserunt, quia dicit Apollonius, ut habetur in vitis patrum, quod

Aegyptii, qui cum Pharaone non fuerunt, unusquisque illud, in quo

occupabatur in hora submersionis caeterorum, hoc sibi deum esse putabat

eique latriam exhibebat, dicens: hoc olus, hoc lignum, hic panis, haec

bestia etc. hodie deus meus fuit, qui custodivit me a submersione (#b#)

cum Pharaone. Et ita super omnes mundi terras fuerunt idola in terra

Aegypti multiplicata. In parte vero nostra, ubi balneabamur, fuerunt

ejecta Aegyptiorum cadavera, a quibus ibi filii Israel detrahebant

spolia. Invenimus autem in maris littoribus monstruosas testas et

ostreas diversorum colorum et formarum, et album corallum in copia, sed

rubeum, quamvis in eo crescat, ibi non vidimus. Dicunt tamen aliqui,

quod corallum semper sit album in mari crescens et molle, sed extractum

et exsiccatum rubei coloris efficitur, sicut patet de corallo maris

Siculi.

Hoc mare rubrum mare vocatum est eo, quod sit roseis undis infectum,

non tamen talem naturam habet, qualem videtur ostendere, sed vicinis

littoribus vitiatur gurges atque inficitur, quia omnis terra, quae

circumstat pelago, rubra est et sanguineo colore permixta. Ergo cum

terra hanc habeat naturam, fluctibus subinde diluitur et quidquid

adhaesum est, in colorem cadit. Ab hoc etiam in his littoribus gemmae

rubrae inveniuntur et testae ostrearum rubrae et lignum rubrum in

insulis ejus crescit, bresilium. Gustavimus etiam aquas illas et

comparationem salsedinis ejus ad salsedinem maris nostri mediterranei

fecimus; est autem multo salsius et amarius, quam mare nostrum, quamvis

tam illud quam aliud ex uno fonte maris Oceani effluant, qui

salsissimus est. Salsedinis autem illius causas alias ponunt naturales

philosophi, alias theologi, alias poetae antiqui. Causae naturales et

theologicales patent P. 1. fol. 43. Causa autem poeticalis est huc

reservata. Ponebant enim quidam vetustissimi poetarum, Demogorgon

quendam, terribilissimum gigantem et maximum terrae filium, de quo

multa mira recitant et phantastica, esse inter deos humanos primum

omnium, quem etiam antiqui errantes dicere audebant esse primam causam

rerum omnium et creatorem, ut patet in diversis veterum carminibus. De

hoc ergo Demogorgone ad propositum talem recitant historiam, quae

supportat, ipsum fuisse ante lucem firmamenti et tamen terram fuisse,

sed opertam caligine. Hic ergo Demogorgon continua caligine affectus

taedio Acroceraunios montes conscendit et ex eis ingentem, maximam

evulsit molem ignitam eamque primo rotundavit forcipibus, deinde eam in

Caucaso monte solidavit malleo, post haec eam ultra Reprobanam detulit

et globum illum lucidum sexies undis immersit et totidem eam per auras

circumrotavit et hoc ideo, ne ulla umquam posset diminui aut aevi

labefactari rubigine et ut agilis ferretur undique; qui confestim se

tollens in altum domum intravit poli patrisque sedem omnem complevit

fulgore. Ex immersionibus autem aquae ante dulces amaritudinem

sumserunt salsedinis et aer ad percipiendos radios lucis ex

rotationibus arctus factus est. Haec de illo. Quamvis autem haec et

similia videantur esse phantastica in superficie, in medulla tamen sunt

veritatibus naturalibus et theologicis plena, ut patet per Jobait [?]

in libris de generatione deorum gentilium, in quibus medullam de dictis

poetarum elicit dulcissimam.

Salsedo illa maris, ut dicunt nautae, est solum superficiei aquae

immixta et infra decem passus dulcis invenitur. Si ita sit, ego

experientia non accepi. Mare hoc rubrum temporibus antiquissimis

dicebatur mare Erythraeum, ab Erythraeo rege, qui fuit filius Persei et

Andromedae et regnavit in regione juxta hoc mare et in insulis ejus et

fuit maximae autoritatis, adeo, ut morienti in quadam maris rubri

insula caeteris famosiore insigne plurimum sepulchrum construxerint

eumque (#7O a#) loco dei colerent et ab eo rubrum mare denominarent

Erythraeum, quo nomine adhuc Graeci hoc mare vocant. Hebraei autem

nominant Jam Suph, ut Jeronymus dicit in Epistola ad Fabiolam de XII

mansionibus.

Igitur dum amplius quam per horae spatium juxta hoc mare

deambulassemus, asinos ascendimus et cum multa festinantia ad viam

regiam post camelos cucurrimus bestiis, longo enim spatio nos

praecesserant, et anxii festinantes, ne etiam separeremur. Videntes

autem Arabes, qui nobiscum erant, nostrum conatum ad festinum

processum, iuverunt nos minari asinos lanceis suis a tergo asinos

pungentes, quod asini sentientes velocissimo cursu sicut equi fugiebant

Arabum stimulationem, quibus tamen Arabes concurrebant. Numquam vidi

homines tam velociter currentes, sicut isti currunt, habent enim crura

macra et dura, nec sunt calceati nec caligati, nec cincti, manducant

panem artum et aquam brevem bibunt, ideo in currendo non sustinent

pulmonis molestiam aut pectoris pressuras aut anhelitus abbreviationem,

quae omnia nos habemus, puta, propter cottidianam repletionem. Currunt

enim sicut capreae, quae morantur in silvis, sicut Asahel, 2. Reg. II.,

nec equo veloci vectus posset eos effugere, quia cursum suum in longum

possunt continuare et hoc agunt cum hilaritate et laetitia. Numquam in

tota illa peregrinatione in tantum risum resolutus fui, sicut in

ascensu a mari rubro ad viam regiam, quia Arabes jocabantur nobiscum et

praecurrebant, saltabant et cum lanceis dimicabant. Fuit tamen inter

eos alienus unus Arabs, quem prius non videram, qui miras truffas et

fatuitates faciebat, adeo, quod aliquotiens desperavi me posse in asino

manere prae risu. Continuavimus autem cursum illum cum truffis Arabum

ad duo milliaria theutonica. Cum autem ad regiam viam venissemus,

descendimus in quandam aliam latam planitiem, in qua vidimus accumbere

juxta fontes ibi manantes camelos nostros cum camelariis. Descendimus

ergo et juxta fontes illos pausavimus et camelos et asinos adaquavimus,

abominabilis autem fuit nobis illa aqua, quia erat aliquantulum salsa

et cum hoc erat calida facta a sole et colore rubra. Campus ille et

desertum nominatur Marath, Exodi XV. et Num. XXXIII. Nam dum filii

Israel transiissent mare et Aegyptios ad littus projectos spoliassent,

quaesiverunt aquas, nec invenerunt. Descenderunt autem forte aliquo

monstrante et tertia die venerunt huc propter aquam, non enim erat de

via illorum, sed deviaverunt propter potum, sicut frequenter fieri

solet in deserto. Cumque huc venissent, non poterant bibere aquas de

Marath, eo, quod essent amarae, ut habetur Exodi XV. Et murmuravit

populus contra Moysen, dicens: quid bibemus? At ille clamavit ad

Dominum et ostendit ei Dominus lignum, quod cum misisset in aquas, in

dulcedinem versae sunt. De hoc etiam fit mentio Judith 5. Dicunt

doctores, quod fuerit lignum valde amarum, ut miraculum celebrius

esset, eo, quod ex immissione ligni amari dulcoratae sunt et factae

potabiles. Contrarium autem videtur per id Ecclesiastici 38.: Nonne a

ligno indulcorata est aqua? etc. Nam ibi loquitur Scriptura de

naturalibus proprietatibus terrae nascentium. Credo autem, quod dulcedo

in his aquis per ligni immissionem non manserit, nisi usque (#b#) ad

populi Israel recessum et tunc in pristinam amaritiem redierint. Sunt

tamen ita temperate salsae illae aquae, quod bestiae possunt eas bibere

et quidam homines, sed non communiter omnes. Totus campus ille est

paludosus et plenus aquae et erumpentes decurrunt ad mare rubrum et

multi aestimant, Jordanem a mari mortuo usque huc in subterraneis

meatibus decurrere et hic ebullire, ut dixi P. 1. fol. 199 A. Multa

phantasiantur Arabes de his fontibus. Dicunt enim, quod oves ex eis

bibentes concipiant rubeas oviculas, sicut legitur de fonte Mella dicto

in esciato, ex quo cum ovis bibit, nigrum foetum concipit et parit.

Insuper diffamant hos fontes, dicentes, aquas potatas bibentibus

implicare morbum venereum, ita, ut effoeminentur potantes. Cum ergo

adaquati essemus, rursum camelos oneravimus et de Marath recessimus

descendentes per littus maris rubri per latissimos campos arenosos. In

occasu autem solis in locum venimus, quem Arabes nominabant Hanada, in

quo fiximus tentoria, vix autem propter regionis sterilitatem reperimus

ibi arida arbustula, ut aliquid calidum et coctum haberemus.

Notanda pro intellectu Scripturae.

Quarta die, quae est beati Francisci confessoris, mane ante lucem ab

Hanada recessimus descendentes per latissimos et aridissimos campos

super mare rubrum, post longum autem et taediosum descensum venimus ad

quaedam montana, ad quorum radices mare rubrum linguam extendit ibique

finem facit, et circa illum maris terminum est etiam unus portus, ad

quem naves applicant. In illa hora absolutus fui a magno dubio, quod in

me habui per totum iter. Certus enim fui, nos venturos de deserto in

terram Aegypti, sed quomodo per mare rubrum essemus transituri,

cogitare non potui. Putavi enim, quod mare rubrum continuaretur mari

mediterraneo, ex quo filii Israel mari transito in desertum venerint,

nec Christianis aliam viam esse a terra sancta et de monte Synai, nisi

per brachium maris rubri, per quod exierunt filii Israel de terra

Aegypti, nec posset aliter fieri, si mare rubrum cum mari mediterraneo

esset junctum, sicut putabam. Sed mirabar, si non potest esse egressio

in Aegyptum, nisi per mare rubrum, quomodo est, quod Scriptura sacra

nihil loquitur de hoc, cum multi legantur descendisse de sancta terra

in Aegyptum et ascendisse, nec fit mentio de mari rubro, nisi quando

filii Israel egrediebantur? Et si alia via potest de Aegypto transiri

ad montem Synai, quare filii Israel traducti fuerunt per mare insuetum

iter, et non per terrae stratum commune? Hoc dubium hodie experientia

solvit mihi, nam mare rubrum non condependet mari mediterraneo, sed

magnum spatium, multa montana intersecant et inter utrumque via

communis est a terra sancta in Aegyptum sine transitu arcus maris, et

illi, qui de Aegypto ascendere volunt ad montem Synai, transeunt hoc

medium et ad litus maris rubri adscendunt sine transnavigatione maris.

Si autem mare rubrum non esset, tunc in terra Aegypti ascenderent usque

ad oppositum montis Synai et multo propinquiorem viam haberent quam sic

gyrando caput maris. Eduxit ergo Dominus filios Israel de Aegypto

propinquissima via contra montem Synai per brachium maris quasi ex

opposito montis Synai et pepercit populo, ne circuitus facerent, sed

citius ad montem Dei venirent et ut mirabilia sua, potentiam suam

ostenderet et inimicos populi Dei submergeret (#71 a#). Si autem

Dominus statim populum Israel ad terram sanctam ducere voluisset, tunc

alia via, per medium spatium utriusque maris propinquior fuisset in

Palaestinam, sed hoc Dominus noluit. Causa habetur Exodi XIV. et supra

Fol. 26. et ibi vide Nicol. Lyram et magistrum in Speculo historiali.

Porro in loco et in montanis, ubi finitur mare rubrum, vidimus stupenda

opera antiquorum regum Aegypti, qui conati sunt mare rubrum deducere

usque in Nilum, quapropter montes Euripi in capite maris inceperant

perfodere et colles dividere, rupes, saxa et petras per medium

scindere, et fecerunt canale et alveum in civitate Arsinoe, quae et

Cleopatridis dicitur. Hanc vero fossam primum Sesostris rex Aegypti

ante res Trojanas opere sumtuoso incidit, quam post Darius rex Persarum

aggressus imperfectam reliquit, post quem Ptolomaeus secundus summa

arte perfecit opus, ita tamen, ut praeclusa esset fossa et non nisi

sibi aperiebatur. Per hoc autem intendebant antiqui illi copulare

orientem et occidentem, quia Nilus profluit in mare mediterraneum, in

quod, dum mare rubrum ingrederetur, per eum fluvium posset fieri

navigatio a mari mediterraneo et occidentali oceano in mare rubrum, in

sinum arabicum et persicum et barbaricum usque in indicum mare in

orientem; et ita naves de India, de Persia, de Arabia, de Media et de

universis regnis orientis possent libere venire in Graeciam, Italiam,

in Franciam, in Hiberniam, Angliam et in Germaniam, cum alias naves

orientalium regionum non amplius, quam usque ad terminum maris rubri,

ubi Arabia deserta et Aegyptus se contingunt, procedere possunt, nec

naves occidentalium regionum venire ultra possunt quam in Alexandriam,

quae est terminus Africae et Asiae, quamvis rex quidam Hispaniae

conatus sit aevo nostro perquirere vias deveniendi ab oceano

occidentali, de mari scilicet exteriori, quod est ultra fretum

Herculeum, in oceanum orientalem et in mare indicum, sed in vanum

conatus est, reperisse tamen dicitur quasdam prius incognitas insulas

pretiosas.[TR186] In hoc autem, quod Ptolomaei Aegypti reges

conglutinare conabantur orientem et occidentem, duo intendebant,

primum, ut dominari possent in utraque, tamquam medii; secundo, ut

negotiationibus mundi esset via ubique negotiandi, et ipsi Aegyptii

telonia et partes de universis acciperent, cum non esset via, nisi per

eos. Et profecto, res magnifica fuisset, si opus perfecissent. Nam de

Venetiis, imo de Flandria et Hibernia navigassent in Aegyptum et per

Nilum ascendissent in arabicum sinum et devenissent in cinnamomi

regionem et usque in Indiam opulentissimam devenissent, de qua dicunt

inter alia miranda, quod uno anno habeat duas aestates et duas hiemes

et aureos montes, reales non phantasticos, et sint in ea XLIV regiones.

Sic per mare indicum via fuisset occidentalibus in Persidem, Parthiam,

Mediam, in Arabiam felicem, in Saba et Chaldaeam, et populis

orientalibus patuisset via etiam ad nos et per hoc opus tres mundi

principales partes, scilicet Asia et Africa cum Europa junctae fuissent.

His allecti Aegypti Ptolomaei instantia magna conabantur promontoria

scopulosa dividere ad inducendum mare induti Herculea virtute, qui

traditione vetustissima dicitur montem perpetuo jugo junctum

continentem oceanum divisisse et duos montes (#b#), Abilam et Calpem,

ex uno fecisse, per quorum medium mare mediterraneum, quod nondum erat

in terris, immisit, ut patet supra fol. 36.

In hoc Aegyptiorum conatu, si habuissent Herculem cooperatorem et Titan

cum filiis suis, qui bellum contra Jovem et caeteros deos moventes

conabantur eis coelum eripere et ideo dicuntur montes montibus

superposuisse, ut sibi viam in coelum sternerent; si tales montium

transpositores habuissent, facillime mare Aegypto induxissent.

Laborantibus igitur Aegyptiis in praefato opere convenerunt sapientes

et magi Aegyptiorum et de opere contulerunt, consulentes super ingenti

negotio inchoato, an utile et expediens fieret? Et inventa veritate

regi Ptolomaeo omnibus modis suadebant, cessandum ab opere, imo totis

conatibus Aegyptum universam concurrere ad obsistendum et resistendum

volenti mare inducere, tanquam perniciosissimo terrae Aegypti inimico.

Nam ex concursu duorum illorum marium tota Aegyptus absorberetur et

marinis aquis obrueretur. Scimus enim, inquiunt, freti furores stabiles

non esse, sed ubi locum exeundi invenerit, furiose erumpit et omnia

obruit. Dato autem, quod in alveo Nili maneret, Nili aquas dulces et

sanas, quibus tota irrigatur Aegyptus et potatur, cum alii fontes non

sint, corrumperet, inficeret et amaras redderet, impotabiles, steriles

et inutiles. Sublato autem Nili servitio et utilitate, quomodo Aegyptus

stabit? Inhabitabilis necesse erit, cum numquam senserit coeli

clementiam sibi irrorantis et instillantis aquas, sicut aliis mundi

regionibus impertitur. Insuper praeter hoc, quod scimus pro vero, per

hoc opus Aegyptum desolari timemus terris procul a nobis existentibus;

dum enim intuemur pelagi oceani pergrande corpus et incomprehensibile

monstrum, praeruptos aquarum in coelum montes earumque atras opacitate

speluncas: horridas et indomitas vires furentium et frementium aquarum

si extra limen suum evocari modico motu contigerit, gravissima mox

moles sequetur et primo insulis amborum marium obrutis et demersis,

Persas, Medos et Arabes cum Aegyptiis aqua involvet et omnes terras in

ora maris utriusque absorbet unda, nec poterit evadere Italia

intemperatos accursus et paludes Venetianae inundatione aquarum

operientur,[TR187] nec status maris erit et fluctus non cessabit,

quousque Alpium valles anteriores impleverit et usque ad radices

excelsiorum Alpium pervenerit, sicut ante aevum nostrum fuisse signa in

montibus hodie monstrant, de quo modicum habetur P. 1. Fol. 30. A.

His rex Ptolomaeus auditis et intellecta veritate ab opere incepto

destitit, perpetua tamen signa suae magnanimitatis in montibus illis et

collibus dereliquit. Et profecto, si consiliarii manifesta ratione suos

conatus non compressissent, in finem licet non intentum opus

deduxisset, nec multum difficile fuit, cum spatium inter Nilum et mare

rubrum vix habeat milliaria theutonica sex.

Ecce, lector, quantam evagationem nunc a proposito peregrinationis

feci, gyrando paene universum mundum, occasione scissorum montium et

rupium hic ante oculos nostros! Dum ergo diutius mirantes juxta maris

terminum stetissemus, tandem progressi sumus (#72 a#) et mare rubrum

posttergavimus et descendimus per arenosa et latissima campestria.

De Sarracenorum peregrinatione in Mecham

civitatem et stulto eorum ritu in templo

Machometi.

In campestribus illis obviaverunt nobis passim illo die multae hominum

turmae cum camelis oneratis, cum asinis et equis et cum pretioso

apparatu; in una enim corobana erant plus quam quingenti cameli

necessaria portantes pro multis hominibus utriusque sexus, qui

comitabantur, et erant homines splendidi, divites Sarraceni, euntes in

peregrinatione ad suum sanctum Machometum maledictum in Mecham:

siquidem in Alchorano jubentur cultores Machomet ire in Mecham semel

singulos annos ad dei domum, quae ibi est, et ibi jubentur adorare,

eamque in consutilibus tegumentis circuire et lapides per media femora

retro pro lapidando diabolo jacere. Hanc domum dicunt Sarraceni Adam,

cum de paradiso exulasset, domino exstruxisse et omnibus filiis suis

usque ad Abraham locum orationis fuisse; Abraham autem eam instauravit

et renovavit atque in ea vota fovens sacrificia obtulit, quam et filio

suo Ismael post mortem reliquit, eique et omnibus filiis ejus per multa

annorum curricula, donec Machomet natus est, orandi locus permansit:

quo nato Deus eam sibi cunctisque generationibus et sequentibus

haereditariam promisit. Ecce, quam astuta et industriosa seductoria;

omnia enim jam dicta de illa domo non habent ex aliqua scriptura

auctoritatem et robur, sed quasi commentum quoddam finxere, antea enim,

quam Machomet legem suam praedicasset, idolis plena erat domus illa.

Hic ergo, precor frater humane, gradum siste et ego tibi aperte

monstrabo, qualis illa domus prius exstiterit et quid ibi fuerit sacrum

et cur illuc ire et, quae dicta sunt, Machomet facere jusserit? Duo

filii Loth, Ammon scilicet et Moab, hanc domum honorabant ibique duo

colebant idola, unum ex albo factum marmore, quod Mercurium, alterum ex

nigro, quod Chamos appellabant; et istud quidem ex nigro lapide in

honorem Saturni, alterum ex albo in Martis honorem venerabantur et bis

in anno ad haec idola adoranda eorum ascendebant cultores; ad Martem

quidem, quando sol intrat primum arietis gradum, quoniam aries honor

est Martis, in cujus discessu, ut mos erat, lapides jacebantur. Ad

Saturnum vero, quando sol primum gradum librae ingrediebatur, quia

libra honor erat Saturni, sicque nudi ac tonsis capitibus

thurificabant. Arabes quoque cum Ammonitis et Moabitis haec idola

adorabant. Longissima post tempora veniens Machomet pristinam gentis

consuetudinem volens tollere quasi mutato quodammodo more inconsutis

opertos tegumentis domum circuire permisit, sed ne videretur idolis

sacrificare praecipere, Saturni simulacrum in pariete in angulo domus

constituit, cujus ne appareret facies, dorsum tantum extra posuit,

idolum vero Martis, quia undique erat sculptum, subtus terram misit

lapidemque superposuit, hominibus autem, qui ibi ad orandum conveniunt,

lapides istos osculari praecepit et humiliatis tonsisque capitibus

inter crura lapides retro jactare, qui et dorsa denudabant, quod est

signum pristinae legis, et ad effugandum daemones se hoc modo lapides

jacere dicunt, quos clam in eo ritu potius venerantur. Et haec est illa

praeclara Machometi industria, imo malitia, ut cum a caeterorum cultu

idolorum suos inhibuerit, istud tamen in honorem Veneris apud Meccham

suam fieri permisit, quin etiam (#b#) praecepit, ne ipsam dominam suam

Venerem, in qua se potentissimum jactitabat, penitus relinqueret sine

honore. Demum eo infelici morte defuncto successor ejus Abubecr in

templo praedicto sumtuosam ei paravit sepulturam, in sarcophago ferreo

ipsum locans inter magnetes, ut dictum est supra fol. 50.

Peregrinantur ergo ad Meccham Sarraceni, non tantum ut praeceptum

Machometi impleant, sed plures veniunt, ut sepulchrum Machometi,

mirabiliter, licet naturaliter, suspensum sine catena aut fune,

videant. Quo artificio delusi populi credunt, ejus corpus ob

sanctitatem suam sic elevari et ita dementati in eo errore persistunt.

Nonnulli etiam Christiani, miraculum putantes suspensionem illam,

Christi abnegant fidem, caeteri curiositate ducti proficiscuntur cum

Sarracenis, quasi honorare volentes Machometi sepulchrum. Et hos

libenter secum recipiunt, etiam sine abnegatione, eosque in sua

hospitalia inducunt, quae in via sunt pro talium receptione. Saepe,

fateor, tentatus fui hoc modo visitare illud maledictum sepulchrum et

si tantum unum habuissem socium, vix me continuissem. Sed circa hoc

quaeritur, utrum, qui deosculatur sepulchrum Machomet, vel genuflectit

aut aliquid hujusmodi fecit in venerationem, sit infidelis? Respondet

Alexander de Hall.:[TR188] si Christianus illa facit, quia ita credit

et ideo profitetur, apostata est et haereticus. Si vero hoc facit solo

verbo, vel propter metum, non in corde, tunc peccat mortaliter, non

tamen est haereticus nec excommunicatus, nec est necesse, quod propter

hoc vadat ad Papam vel episcopum pro absolutione obtinenda. Haec

Alexander. Qui autem ingreditur quasi honoraturus et gestibus

honoraret, sed intentione vituperaret et corde consideraret errores et

fatuitates, ut eos Christianis propalaret, quamvis curiositate et

praesumtione non modicum peccaret, credo tamen levius puniendum et

excusandum. Multa mira referunt de hoc monstruoso Machometi sepulchro.

Nam sicut olim totus mundus mirabatur ferreum simulacrum Bellorophontis

in Smyrna civitate, ita nunc miratur hoc sepulchrum. Praedictum enim

simulacrum erat unum de septem mirabilibus mundi, pro eo, quod tanta

ferrea moles stabat in aere suspensa, nec catenis sursum pendens, nec

subtus ullo stipite suffulta, sed magnes lapis similiter eandem

imaginem in altissimi arcus sublimitate et subtus eam in pavimento

collocatus sursum et deorsum eam trahebat, sicque in medio suspensa

tenebatur. Eodem modo nunc tenetur tumba ferrea Machometi, suspensa

virtute magnetis, nisi quod tumba illa non tanti est ponderis, quanti

erat idolum Bellorophontis, quod quinque millia habebat libras ferri,

quia erat equus magnus et vir desuper. Verum anno Domini 1480., uti

veridica et certa relatione comperimus, subito horrenda venit

tempestas, divina haud dubium dispensatione, micabant fulgura, tonitrua

terribilia resonabant, ignis descendit de coelo et grando ingens in

Mecham et templum praesertim atque sepulchrum illius maledicti

seductoris cum corpore ejus in profundum terrae, vel certe inferni,

detruserunt; ita, quod nullo deinceps modo aut studio potuit inveniri.

Magna quoque pars templi corruens igne consumta est, atque ita pseudo

sui prophetae reliquiis et corpore Sarraceni privati sunt et, si

intelligere vellent, vehementer valde confusi; sed induratum est

insipiens cor eorum et nunc sicut ante et forte amplius ad locum

peregrinantur, ut dixi P. 1. fol. 74. Propter istos ergo Machometi

peregrinos relicta ad moram peregrinatione mea cum eis contemplatione

peregrinatus sum, ut viderem differentiam peregrinationis nostrae et

peregrinationis eorum; nos enim peregrinamus ad sepulchrum Jesu

Christi, filii Dei, et quaerimus reliquias sanctae Catharinae virginis

castissimae; ipsi autem peregrinantur ad sepulchrum Machometi, filii

diaboli et quaerunt servitia impudicissimae Veneris meretricis.

Resumendo ergo peregrinationem nostram ulterius processimus et multos

alios Sarracenos, Machometi peregrinos, obvios habuimus per littus

maris rubri ascendentes usque in Arabiam felicem, in qua Mecha ad oram

maris rubri est sita, civitas bona et portus maris non mediocris, ad

quem species aromaticae, piper, cariophylli, cingiber et hujusmodi in

magna copia devehuntur et inde per peregrinos evehuntur in camelis et

mittuntur etiam in Damascum Syriae et ad alia loca. Ratio, quare tot

peregrinos Machometi obvios habuimus, est, quia eorum jejunium

inchoaverat, ut patet fol. 74.,[TR189] et in eo, sicut et Christiani,

libentius peregrinantur et illo tempore sunt etiam fervores solis

mitigati.

Porro circa meridiem venimus ad quandam ingentem curiam cum

habitationibus multis, quae erat diversorium, et ingressi curiam

diversorii invenimus magnam cisternam et pretiosam, cum rotis,

marginibus et cannis factam, quam dicebant esse cisternam Soldani, de

qua boves continue aquam extrahebant. Ibi ergo praetereuntibus nostris

camelis de asinis descendimus et aquam gustantes bibere non potuimus,

quia erat calida, insipida et aliqualiter salsa, bestias tamen

adaquavimus. Puto hoc in loco ab antiquo fuisse diversorium, quia

undique ibi viae conveniunt tendentes in Aegyptum, et forte ad hoc

diversorium divertit Moyses, quando eum Dominus volebat interficere pro

eo, quod filium suum Eliezer nondum circumciderat et ibi eum Siphora

circumcidit, ut habetur Exodi IV. Quo viso ulterius processimus per

illum adustum campum usque ad solis occasum et in loco campi, quem

nominabant Choas, exoneravimus bestias ad manendum. Erat autem ventus

fortissimus et durus et nulla vi potuimus erigere nostra tentoria et

quotiens ea fiximus palis, totiens palis evulsis ea nobis dejecit (#74

a#). Taedio autem affecti post saepenumero dejectionem ea jacere

dimisimus. Cucurrimus etiam, ut moris nobis erat, pro colligendis

sarmentis et lignis per campum, sed nihil combustibile reperire

potuimus, unde accepimus vasa lignea, quae evacuavimus vino et aqua, et

sportas ovorum et caveas pullorum et gallinarum et ea confregimus et

ignem accendimus. Ventus autem erat adeo validus, quod ignem factum

dispersit, unde coacti fuimus cum togis et vestibus ignem circumstare

et impetum venti contra ignem prohibere. Comedimus ergo et bibimus illo

sero et nocte dormivimus sub divo et per flatum venti et arenarum

projectionem fuimus multum inquietati. In illa nocte ingressi sunt ad

nos quidam Arabes miseri petentes a nobis panem, quibus libenter

communicavimus, quia videbantur valde humiles et discreti.

Quinta die in media nocte surreximus et erat dominica XIX. post

Trinitatis. Oneratis bestiis a Choas recessimus et per campum illum

latissimum sterilem, in quo nihil penitus viridis fuit, processimus.

Contigit autem nobis ante solis ortum casus quidam, quem pertransire

nolo. Erat in prima societate magnificus et ingenuus vir, dominus

Bernhardus de Braitenbach, tunc camerarius ecclesiae metropolitanae

Moguntinensis, nunc vero dignissimus existit ibidem decanus; hic

vehebatur per totum desertum camelo in sporta propter teneritudinem et

debilitatem. Cum autem dies aspiraret, jussit prosterni camelum suum,

quo insidebat et de sporta descendit in terram ad faciendum quidpiam

operis et ad refocillandum se faciendo aliquos passus in sabulo.

Alleviatione recepta reascendit in sportam et camelus suus post nos

cucurrit. Cum autem per aliquantum spatium processissemus, sensit

praefatus dominus sibi omnem pecuniam decidisse de sinu, in quo eam

deposuerat insutam cinctorio, quo nocturno tempore cinctus erat, ut de

sua pecunia securus esset. Erat autem multus ducatorum numerus in eo,

et in loco, ubi pausaverat, ibi in sabulum ceciderat. Advocato autem ad

se Calino conquestus est sibi de auri amissione. Jussit ergo Calinus

stare exercitum et prostrato camelo illius dum descendit et ad locum,

ubi suspicabatur sibi cecidisse pecuniam, festinavit et nos peregrini

cum eo; quaesivimus autem, sed non invenimus, vestigia omnia sui

transitus lustravimus, sed in vanum laboravimus. Sciebat autem pro

certo, sibi pecuniam solum in illo loco cecidisse. Locum ergo circuimus

et arenas manu evertimus et observavimus, ne Arabes, vel camelarii, aut

asinarii, quos fures esse saepe deprehendimus, accederent; sed dum diu

solliciti quaesivissemus et nihil invenissemus, pecuniam inventam esse

et sublatam ab aliquo Arabe vel asinario judicavimus et habita inter

nos deliberatione, quomodo rem agere vellemus, ut pecuniam rehabere

possemus, optavimus licitum fore, mittere sortes et per sortes

inquirere, sicut Josuae VII. Achas fur inventus est et Jonathas esum

accipiens, 1. Reg. XIV. Sed non licuit in hoc casu sortem mittere, quia

prohibitum Extr. de Sortil. C. 1. Cogitavimus ergo et conclusimus, quod

omnes Arabes, camelarios et asinarios, qui erant nobiscum, vellemus in

unum (#b#) congregatos obsecrare, ut restituerent pecuniam, quia si

sponte tradere nollent, tunc contra eos vellemus insurgere, captivare,

nudare, percutere, torquere et castigare, donec redderent; eramus enim

plures quam ipsi et magis dispositi ad inferendam vim. Sic consilio

concluso ascensis asinis praecedentes camelos secuti sumus cum

tristitia, ira et indignatione et ad eos venientes torvis vultibus eos

respeximus Calinoque diximus intentum nostrum; quod dum audivisset

Calinus, turbatus est et convocatis omnibus, quos suspectos habuimus,

petivit opportune et importune, restitui aurum inventum. Sed non erat,

qui verum responderet. Nos etiam eos rogavimus, ut traderent et

inventori munus promisimus, sed nihil profecimus; sic ergo amaricati et

commoti processimus et minas eis dedimus eosque prosternere conati

sumus et onera dejicere, et milites evaginatis gladiis stabant et

nullum praeterire permittebant. Videntes autem camelarii et asinarii

serium nostrum et quod importunius ageremus, stupefacti sunt, petentes

Calinum, ut sedaret furorem nostrum, ne innocentes violentia

turbarentur. Quibus Calinus intentum nostrum exposuit, dicens, quod

primo vellemus omnem supellectilem eorum in camelis et asinis evertere

et perscrutari et, si pecuniam non inveniremus, in eos vellemus irruere

et usque ad pellem nudare et quaerere et cum tormento aurum extorquere.

Interea nos onera camelorum dejecta solvimus et disligavimus et illorum

miserorum res dispergere incepimus, ipsi autem stabant cum tremore et

fletu respicientes. Cum haec agerentur, accessit secrete ad Calinum

unus de illis Arabibus, qui in sero praecedentis diei ad nos

intraverant, dicens pecuniam esse inventam. Statim autem Calinus

clamavit, ut cum pace procederemus, quia aurum inventum esset.

Reoneratis autem camelis processimus et dominus ille a Calino pecuniam

accipiens unum ducatum illi Arabi donavit. Erat autem Arabs ille

simplex aspectu, vultum probum praeferens, et dicebant alii Arabes de

eo, quod quodam alio tempore thesaurum magnum in deserto reperit, qui

ceciderat, eumque suis dominis reportavit.

Processimus ergo per campum illum taediosissimum et tota die in

intensissimis caloribus proficiscebamur usque ad solis occubitum. In

quodam ergo loco, dicto Maffrach, juxta publicam stratam manere

decrevimus, locantes autem nos, tentoria non ereximus, quia palos in

tenuissima arena figere non valuimus et cum hoc taediosi et lassi

eramus, nec illa nocte coximus, quia nullam materiam pro igne invenire

poteramus. Porro Calinus praemonuit nos, ut illa nocte diligentius

vigilaremus, quia ibi esset periculosum propter profugos, qui pro

tempore de Aegypto in desertum pelluntur propter demerita. Illi in

istis locis latitant et saepe valde transeuntes perturbant. Dormivimus

ergo illa nocte cum inquietudine, tum propter timorem (#74 a#)

incursuum, tum etiam propter ventum et frigora, quae nos premebant.

Jacuimus enim sub divo lassi et laboribus ac miseriis deserti extenuati

et non aliud refrigerium habuimus, quam quia scivimus, terminum laborum

appropinquare et finem solitudinis non longe abesse. Totius mundi

substantiam non accepissemus, quod adhuc per quindeniam in deserto

manere oportuisset, quia laborem illum amplius tolerare videbatur nobis

impossibile.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum · 第 41 / 44 题