Incipit tractatus sextus

per mensem Septembrem, continens acta

peregrinorum in illo mense et loca sancta cum

eorum descriptionibus, in quibus peregrini

fuerunt diebus illius mensis.

September dum adesset cum prima sua die, Missam in nostro loco

audivimus et post statim cibum sumsimus. Prandio finito advocavimus

quendam Sarracenum et eum petivimus, ut nos ad loca duceret, in quibus

Samson gesta fortia egerat, quae liber Judicum de eo in hac civitate

facta commemorat. Descendimus ergo per longum vicum et intra urbem per

plateam quandam venimus, in cujus parte ruinas magnae domus vel palatii

vidimus, murorum fracturas in acervum ingentem congestas. Creduntur

autem hae ruinae esse templi Dagon antiquissimi, quod Samson concussis

columnis dejecit et se cum satrapis Philistinorum et multo populo

peremit. De quo longa habetur historia Judicum XVI. Inter murorum

ruinas vidimus duas columnas marmoreas, ingentes, grisei coloris, quae

totum templi aedificium sustentaverant; has concutiens Samson templum

evertit, et inimicos prostravit. Ab hoc loco consequenter progressi

longa via ad civitatis portam venimus, cujus fores cum postibus et

seris nocte media abstulit Samson, eosque in montem civitati oppositum

portavit et manus inimicorum, qui se in civitate concluserant, evasit.

Per hanc portam de urbe exivimus et montem praedictum ascendimus ad

locum, in quem Samson portas Gazae transtulit, et ipsum locum et totam

circumferentiam consideravimus. Ibi vidimus Tampnata, oppidum

Philistinorum, de quo sibi Samson uxorem Philistaeam assumsit et multa

ibi fecit, ut dicitur Judicum 13. Vidimus etiam vallem fertilem Soreck,

in qua vinea illa electa fuit plantata, de qua habetur Esaiae XI. In

hac valle residentiam habuit illa fallax Dalida, quae Samsonem vicit,

quem nemo vincere potuit, Judic. XVI. Vidimus etiam latissimos campos

et agros et clivos ad frumentum et vinum ferendum aptissimos, in quos

misit Samson trecentos vulpes, alligans ardentes faces ad caudas, et

omnes segetes, vineas et ficulneas combussit. Vidimus etiam a tergo

montes Israel et ante nos vidimus mare mediterraneum. Et his

consideratis descendimus et per portam praedictam reingressi sumus.

Porro non longe a porta est una sarracenica muschea in eo loco, ubi

tempore Samsonis erat hospitale adventantium, cujus domina erat

meretrix. Ad quam ingressus Samson ibi dormivit et eadem nocte

clauserunt Philistaei portas civitatis, ut Samsonem in crastinum

caperent et interficerent, (#b#) sed ipse media nocte surrexit et

portas asportavit, ut dictum est. His visitatis et visis reversi sumus

in locum nostrum, ibique simul consedimus et querulosa tristitia

contulimus de miserandis adversis Samsonis post tam ammiranda prospera.

Per angelum quippe Domini praenuntiatus fuit et miraculose ex sterili

matre progenitus, qui cum Nazaraeus esset, comam Dei, jussu servans et

sibi a sicera cavens et vino in floridam juventutem atque praevalidam

et admirabilem cunctis excrevit. Cujus multiplicia insignia

fortitudinis sacra Judicum prodit historia. Unde judex summi

magistratus apud Dei populum Israel constitutus est, nec defuerunt, qui

leonem a se occisum Nemeum dicerent et Herculem arbitrarentur Samsonem;

deinde etsi affirmem contradixisse nescio quid resultet. Sed quid

tanta? Magna haec erant, imo permaxima ad gloriae apicem obtinendam,

quam hac in vita felicitatem arbitramur, inscii, quod qui leonem in

crinis strangulare, qui maxilla asini homines conterere, vi revulsas ex

cardinibus valvas in montium vertices asportare potuerat, hic lubricum

fortunae ludum sistere non potuit. Nam cum sibi nimium confideret et

meretriculam Dalidam adamaret, a fictis ejus lacrimis et verbis blandis

motus se decipiendum tradidit ferox, Unde dormienti crines, quas ipse a

nativitate intactas servaverat, mulier abstulit et effoeminatum in

manibus hostium illudendum concessit, cui effodêre oculos et intrusêre

carceribus, defatigari jumentorum more ad molas manuarias coegêre. Sic

adversa credulitas, sic amantis pietas, sic mulieris egit inclita

fides, ut quem non poterant homines, non vincula, non ferrum vincere, a

muliere vinceretur, ut agente fortuna, ubi hostibus suis terrori erat,

verteretur in ludum. Grandis equidem, ni fallor, descensus iste, in

quem vir illustris diductus fallacia mulieris. Avarissimum quippe

animal est foemina, iracundum et infidele, libidinosum, truculentum,

vanis potius quam certis avidum. Si mentior, acta patent. Auro Dalida

Samsonem tradidit hostibus. Eurudites [Euridices] cupiditate monilis

Amphiaraum latitantem detexit. Danaë Jovem in aurum versum per tegulas

affluentem adversus foemineam honestatem suscepit gremio. Phyllis amore

Demophontis impatiens se suspendit. Scylla fervens libidine hostis

patrem cum patria tradidit. Herculem Joles blanda seduxit, ita, ut se

ipsum amplissimamque famam omnino oblivisceretur seque sic dilectae

puellae jussibus obsequentem redderet, ut fortitudinis omnia argumenta

deposita filans muliebre officium exerceret. Et qui duos fortissimos

leones Nemeum et Theumesium superaverat, jam superatus puellae

substratus silebat. Sic Aegyptia infatuavit Salomonem, Antonium

Cleopatra, Medea spoliavit patrem, fratrem proscripsit, propriis filiis

non perpercit; Progne non Iphim filium tantum occidit, sed coctum patri

comedendum apposuit. Igitur ne plura referam, juvenes coecique nos

laqueis mulierum miserrimis inservimus, tam impio animali, tam infido,

tam inbenigno. Nec animo teneo, sic omnes esse perversas. Quis dubitet,

quin in tam maxima multitudine reperiantur aliquae piae, modestae ac

sanctissimae et dignissimae summa reverentia mulieres. Sino

Christianas, ex (#15 a#) quibus plurimae grandi mentis integritate,

virginitate, constantia aliisque mentis floruere virtutibus. Sed et

gentiles aliquae summis praeconiis meruere laudes, quarum aliquae

nominantur P. 1. fol. 231. A., quae etsi quando reperiantur amandae,

colendae et pro viribus extollendae sunt etiam ultra viros. Nam sicuti

magis quam in Briareo in Pigmaeo miranda esset virtus Herculea, sic in

muliere [magis] quam in homine commendanda est. Sed quum rarissimae

sunt, ne, dum Lucretiam quaerimus, in Calphurniam aut Semproniam

incidamus, omnesque fugiendas proficere volentibus in sapientia, fama

et religione suadeo. Hunc Samsonem dicit Gotfridus in Pantheon fuisse

ea tempestate, qua et Hercules, et pares eos fuisse aetate et

fortitudine, ambosque fraude periisse. Et tantum de illo.

De quodam insigni aestuario, in quo peregrini

laeti balneabantur cum Sarracenis.

Secunda die dicta Missa accersivimus Trutschelmannum et rogavimus eum,

ut nos educeret in desertum ad terminum nostrum, et promisit, quod in

crastinum profecturi essemus. Qua promissione laetificati fuimus et

prandio sumto omnes simul ad Sarracenorum aestuarium ivimus et balneati

ac loti fuimus. Qualia autem sint aestuaria Sarracenorum, vide P. 1.

fol. 84. Sed hoc aestuarium in Gazara est super omnia pretiosius, quae

vidi. Nam ante stuppam est circuitus testudinatus, sicut ambitus

claustri, in quo sunt plures cellulae sine lectis, stratae mattis et

plectis palmarum et singulae cellae cortinis tantum clauduntur. In his

balneare volentes se exuunt et induunt. In ipsis cellis pendent panni

mundi, quibus praecinguntur ingredi volentes ab umbilico usque ad

genua, loco braccarum et perizomatum, et totum ante et retro tegitur.

In medio ambitu est unus fons, per multas cannas saliens de marmorea

columna et omnes parietes et pavimentum ante aestuarium et intus sunt

vestitae marmore candido vario et polito, ita quod transiens habet se

cavere ut caute vadat, ne lubricidet, sicut ille, qui super glaciem

vadit. Ipsum autem aestuarium est in modum turris quadrata, et guppa

sive testudo cooperiens ipsum non habet tectum, sed habet plurima

rotunda foramina, ut caput hominis, clausa fenestris vitreis diversorum

colorum, per quod lumen obscurum, sufficiens tamen, ingreditur; in ipso

autem aestuario non est fornax, nec sentitur ardor ignis nec fumus, sed

in una parte sub pavimento sunt carbones, quibus marmora pavimenti

calefiunt et aqua fervens per canale in lapidem cavatum currens hoc

totum habitaculum calore replet. In alio latere intrat aqua frigida.

Est enim, ut dixi, habitaculum quadratum, et non habet lumen, nisi per

foramina testudinis, et in uno latere est calor abundans et aqua

calida, in secundo latere est frigus et aqua frigida, tertium latus est

liberum et quietum, per quartum est ostium, in medio est temperatum.

Porro ipse balneator humanissime et curialiter balneantibus ministrat

frequenti fricatione et lotione et unctione cum smegmate (#b#) vel alio

convenienti unguento; nam invalitudines membrorum unguentis curant in

balneis. Si quis dolorem patitur ex casu aliquo, locum doloris fricat,

inungit, stringit et dilatat balneator et dolorem vel curat vel

mitigat. Similiter si quis conqueritur se pati in aliquo membro

dolorem, ut in brachio, crure, manu vel pede aut collo, miro modo

medentur hujusmodi, et contractionem membrorum, podagram et chiragram,

arenam, calculum magna arte in balneis repellunt. Ita etiam, cum quis

conqueritur, se circa pectus pati constrictionem[TR125] et anhelitus

abbreviationem, diligenti labore conantur eum sanare. Nec agunt hoc

simpliciter considendo alicui ad latus, sed patientem accipiunt et ad

medium balnei super pavimentum ipsum supinum prosternunt, vel pronum,

vel ad latus, secundum exigentiam doloris, et balneator super eum

sedens locum doloris contrectat, brachium dolens leniter curvat et

recurvat, collum stringit et restringit. Vidi semel, quod quidam

Aethiops in balneo curam petiit, dicens, se pectus constrictum[TR126]

habere, quem balneator in dorsum posuit super pavimentum et super

ventrem ejus sedit et ambobus manibus collum ejus adeo strinxit, quod

in vultu intumescere coepit, quia totaliter sibi anhelitum retinuit et

tam diu sic eum tenuit, quod ego timui, hominem esse suffocatum, aures

etiam sibi bombyce obstruxerat. Tandem autem cum eum dimisisset[TR127]

et spiritum resumsisset, gaudebat ille, dicens, se fore curatum.

Delectabile est videre illa. Multa curant sic in balneis, quae apud nos

aestimantur quodammodo incurabilia, vel propter quae nos adimus

thermas, et multis expensis et pluribus diebus ibi laboramus, quod ipsi

in una dimidia hora expediunt. Verum videtur mihi, quod sic curando

utantur etiam incantationibus; nam cum praedicto modo curae insistunt,

continue loquuntur cum se ipsis et nescio quae verba in aures patientis

dicunt et per omnia mores incantantium habent.

In balneo nullo modo conveniunt viri et foeminae, sed foeminae habent

propria balnea pro se, et viri similiter; nec viri habent fricatrices,

nec mulieres fricatores, sed viri viris et mulieres mulieribus

ministrant. Judaeos etiam nullo pacto ad se ingredi in balnea sinunt,

sed nos sustinent secum. Saepe miratus fui, quae causa sit, quod sine

molestia nos sinunt cum eis balneare, cum tamen alias non amicabiliter

nobiscum conversentur. Sed triplicem esse causam illius rei arbitror.

Primo, quia licet non amicabiliter nobiscum conversentur communiter,

quando tamen sciunt et intelligunt, se a nobis habituros lucrum et

pecuniam, tunc non solum amicabiliter nobis conversantur, sed

serviliter nobis subjiciuntur, et quia sciunt, nos bene solvere

balneatorem, libenter sustinent nos. Alia causa dicitur, quod Sarraceni

quodam teterrimo foetore sordescant, propter quem creberrimis

baptismatibus et variis utuntur, nos vero, quia foetore illo caremus,

non curant, quod cum eis balneemur. Quod Judaeis non indulgent, qui

pejore foetore squalent; libenter nos in balneis vident; sicut enim

leprosus gaudet, dum sanus communicat ei, ex eo, quod non spernitur, et

quod sperat, se propter sanum melius habiturum: sic foetidus Sarracenus

gaudet communicare cum non foetente. Tertia causa est, quod nos

sustinent secum, quia Machometus non prohibuit eis communicare nobis in

balneis, sed in ecclesiis tantum. Dicit enim in Alchorano suo, quod

Christiani fuerint meliores amici sui, quam Judaei, ut habetur Ny. Cu.

Libr. 3. C. 8. Ideo nos in balnea sua recipiunt, et non Judaeos. Hoc

tamen non allegatur pro laude Christianorum, sed pro magna confusione.

Ideo nullo modo nos intromittunt in muscheas eorum. Alia causa est

theologicalis, quia indecens est, Christianum cum gentili balneari, et

indecentias tales diabolo instigante libenter admittunt. Quod autem

(#16 a#) indecens sit Christiano cum gentili balneari, patet primo ex

eo, quia sicut Judaei non cunctabantur Samaritanis, ita Christiani non

cunctantur Judaeis nec paganis. Ex eo etiam patet, quod Matthaei c. 18.

Dominus prohibet Christianum communicationem habere cum incorrigibili,

dicens: Sit tibi sicut ethnicus, i. e. paganus, quasi diceret, fuge

Christianum excommunicatum, sicut fugis paganum. Patet etiam exemplo

Johannis Evangelistae, de quo legitur in ecclesiastica historia, quod

cum gratia lavandi se in Epheso balnea introiisset et in balneo

Cerinthum haereticum vidisset, protinus exiliit, dicens: fugiamus hinc,

ne balnea super nos corruant, in quibus lavatur veritatis inimicus,

Jontera 28 q. 1. C. Nullus etc. Prohibentur multa, in quibus Christiani

non debent conversari cum Judaeis, inter quae communio in balneo

nominatur, et qui secus fecerit, si clericus est, deponatur, si laicus,

excommunicetur in suam poenam, et similis fiat, cui se aequalem fecit

communicando, quia excommunicatus aequiparatur deportato vel Sarraceno

per Bal. in add. Spe. de spon. pari ratione. Idem autem est judicium de

gentilibus, sicut de Judaeis. Videtur ergo, et ex his probatur,

indecens esse, ut Christianus intret balnea Judaeorum vel Sarracenorum.

Vide de hoc in Sum. Anca. Sarracenus.

Spero tamen, nos peregrinos poenam canonis non incidisse tum propter

necessitatem nostram, in qua etiam non prohibentur comedi azyma

Judaeorum et idolothyta gentilium; tum etiam propter Papae

dispensationem, qui licentiam nobis dedit ad partes Sarracenorum et

licentiando peregrinum ad terras gentilium concedit communionem cum eis

in mensa, balneo, et medicina; tum etiam, quia ex illa balneatione

nullum evenire potest periculum, nec aversio nostra a fide, nec

scandalum, nec aliquod peccatum, quia non est conversatio continua, nec

familiaris, sed cito transit, et cum hoc non possumus eis conversari

locutione, cum ignoremus linguam, quae omnes alias communiones superat.

Sic ergo transivit illa dies.

Adventus Mamaluccorum et nostra cum eis conversatio.

Tertia die praeparavimus nos ad recessum, sed impedimentum grande

intercessit. Venit enim exercitus multorum millium Mamaluccorum de

Aegypto in regionem, ita quod tota civitas erat plena armatis et regio,

et tentoria fixerunt per circuitum Gazarae, et dicebatur numerus eorum

esse octo millia. Hos miserat rex Soldanus contra Turcomannos in Syria,

ad humiliandum eos. Vagabantur autem per civitatem et multi ad nos sunt

ingressi ad nos videndum, inter quos quidam Ungari venerunt,

interrogantes, an aliquis peregrinus adesset de Ungaria. Et invento

domino Johanne socio nostro laetati sunt valde et sub tentoriis nostris

nobiscum sederunt et nobiscum comederunt et biberunt, etiam vinum, sed

occulte. Aliqui etiam Siculi et Cataloni Mamalucci, i. e. abnegati

Christiani, ad nos sunt ingressi quaerentes nobiscum habere solatium.

Omnes illos accepimus et familiariter cum eis conversati sumus, quod

tamen Trutschelmanno et Calino valde (#b#) displicuit. Sunt enim

Sarraceni Mamaluccis inimici occulti, pro eo, quod dominantur eis ita,

quod vix audent levare capita in conspectu eorum. Idcirco isti duo

Sarraceni, Sabatithanco[TR128] et Elphahallo, ductores nostri,

indignabantur nobis, quia timebant, quod ipsos apud eos magis odibiles

faceremus; eramus enim tunc cum eis discordes propter retentionem

nostram in loco illo. Ipsi autem duo Sarraceni, uti astuti et experti

viri, conabantur per opprobriosas objectiones nos a familiaritate

Mamaluccorum avertere. Sabatithanco dicebat: estis vos, inquit, veri

Christiani; qua fronte potestis comedere et bibere cum illis, qui cum

exsecrabilibus juramentis fidem Christianorum abnegaverunt? Alius

Sarracenus, Elphahallo, dixit: vos estis de illis Christianis, qui

indubitanter salvantur in fide sua, et illi Mamalucci propter negatam

fidem vestram indubitanter damnabuntur. Quae ergo conventio vestra cum

eis? Erat enim Sarracenus ille opinionis istius, quod quilibet

salvaretur in ea fide, in qua natus fuit, et in nulla: alia, ut patet

supra P. 1. Fol. 222. Ad haec respondimus eis, prout potuimus. Porro

facto prandio venerunt iterum Mamalucci colloquentes nobis, quibus cum

diceremus, quod libenter vellemus videre exercitum eorum et equos,

tentoria et apparatum bellicum, duxerunt nos in civitate ad stabula, in

quibus stabant equi pulcherrimi, et eduxerunt nos extra civitatem, ubi

erant fixa tentoria, et cuncta cum ammiratione vidimus, nec erat, qui

nos torve respiceret, dum illi nos ducerent, qui videbantur nobis esse

potentes in exercitu. Et visis omnibus reversi sumus in locum nostrum

et male respecti a nostris ductoribus, quod tamen parum curavimus.

Quarta die mane convenimus et illum diem decrevimus deducere in labore

dispositionis ad iter deserti et emere ea, quae adhuc essent nobis

necessaria cum illis, quae procuravimus in Jerusalem. Sors autem

procurantiae nostrae societatis super me cecidit. Et accepta pecunia a

sociis cum procuratione aliarum duarum societatum exivi ad forum pro

facienda provisione. Sed ecce, nihil erat in foro, et omnes pategae et

mercatorum valvae et coquinae et macella erant clausa. Cujus cum

rationem quaereremus, responsum est nobis, quod quamdiu Mamalucci

essent in civitate, tam diu non esset forum, quia propter eorum

importunitatem nemo ausus fuit sua publicare. Accedunt enim et quidquid

placet hoc rapiunt et sine solutione tollunt, nec est, qui eis audeat

contradicere. Retinebant etiam Gazarienses bestias suas in

domibus,[TR129] equos, asinos, vaccas, oves, capras, nec ad pastum

extra ire permittebant, quia per armatos illos fuissent ablatae.

Idcirco illo die nihil (#17 a#) poteramus procurare.

Eodem die venerunt in curiam nostram domicellae Sarracenae cum

pedissequis suis, velatis vultibus secundum morem eorum, et cupiebant

nos videre. Exivimus ergo de tentoriis et tabernaculis[TR130] nostris

ad conspectum earum et colloquebantur sarracenice et ridebant. Porro

nos non potuimus vultus earum videre propter velamina et per

interpretem petivimus eas, ut depositis velamentis permitterent nos

etiam earum vultus intueri. Hoc cum audivissent, valde ridebant cum

cachinnis et pedissequis imperabant vela levare. Quae cum levarent,

apparebant vultus earum denigratae, sicut carbones, quia erant

Aethiopissae. Quod dum vidissemus, cum industria fecimus, ac si territi

essemus propter nigredinem et eas abominaremus, et petivimus, ut et

dominae vela levarent, Et ita fecerunt, et fuerunt albae et formosae

dominae, verecundae et reverentiales. Multa talia experti sumus in

Gaza, quaedam enim juvenculae Aethiopissae frequenter curiam nostram

intrabant et sine verecundia procitabant; de quibus tantum scripsisse

nimium est. Multi Aethiopes utriusque sexus terram sanctam inhabitant,

liberi et sclavi.

Emtio necessariorum.

Quinta die mane ante lucem recesserunt Mamalucci a Gazara, sed tamen

ante meridiem non aperiebantur pategae, nec forum venalium rerum erat,

quia fuit sexta feria, quae semper ante meridiem est Sarracenis

celebris. Post prandium autem accepi a sociis meis XVIII ducatos, et

cum milite domino Petro Velsch sic in albo habitu Ordinis mei cruce

signato discurrimus per vicos et plateas, fora et pategas, et diversa

nobis necessaria procuravimus. Majorem enim sollicitudinem et majorem

provisionem requirit peregrinatio deserti, quam navigatio per mare. Ea

enim, quae homo non accipit Venetiis necessaria, in portubus et insulis

invenire potest et sibi providere, sed in deserto non sunt portus aut

hospitia, sed vastissima solitudo, in qua nec bestiae suum cibum

reperire possunt, ut patebit. Non enim habituri eramus sicut patres

antiqui manna de coelo, nec aquam de petra, nec oleum de saxo

durissimo, nec coturnices de Aegypto, nec praeservationem a vetustate

et a corruptione calceamentorum et vestimentorum, nec columnam ignis

illustrantem noctem, et ideo contra omnia haec oportebat fieri

provisionem ad plurimos dies, quasi ad XLVI usque in Alexandriam,

computatis illis, quibus degituri eramus in Aegypto, quia non nisi XXV

diebus mansuri eramus in deserto. Emimus ergo panes multos et saccos,

et pro uno peregrino tantum de pane emimus, quantum tribus suffecisset,

et hoc ideo, ut Arabibus nobis in deserto occurrentibus possemus dare

et vexationes redimere. Aliqua etiam vini vascula ibi comparavimus et

utres novas pro aqua ferenda. Sportas etiam magnas pro impositione

ollarum, patellarum et omnium ad coquinam pertinentium, tripodem,

cratem et veru. Caveas etiam tres plenas pullis et gallinis cum uno

magno albo gallo super caveam stante, qui per desertum (#b#) noctis

horas nobis indiceret. Emimus etiam alias oblongas sportas pro vitris,

scutellis, discis mensalibus, caseo et aliis imponendis, et parvas

sportas cum uncis, in quibus panem et alia non liquida esibilia

haberemus nobis ad stratum asini suspensa, et amphoras aquaticas et

flascones cum suis uncis. Saccos etiam cum exsiccatis carnibus, caseo,

butyro, oleo, aceto, fracto frumento pro pulmento, caepis, riso,

amygdalis, salsamentis, confectis diversis, dulcibus et amaris pro

infirmis, et medicinalibus, luminibus etiam, calceamentis, et sportis

duabus repletis ovis et aliis hujusmodi, quibus homo communi cursu

indigere solet. Emerunt ipsi camelarii saccos cum hordeo pro camelorum

pabulo, et siliquam pro nutrimento asinorum. Et ita omnia, quae in

Jerusalem oblivioni tradidimus, in Gaza supplevimus hoc die. Ea die

aliqui peregrini deciderunt in aegritudinem gravem, ita quod de vita

eorum non esset nobis magna spes.

Infirmitas[TR131] peregrinorum omnium.

Sexta die nocte praecedenti, cum tempus recessus nostri advenisset et

ductores nostri parati essent, misit Deus manum in peregrinos et paene

omnes tetigit et prostravit, subito enim facti fuimus valde infirmi, et

decumbebant tentoria nostra plena infirmis et erat numerus debilium

major, quam sanorum. Inter quos erat dominus Petrus Velsch adeo

debilis, quod delirabat, et dominus Fernandus baro de Warno, qui omnium

prius consolator fuerat, gravissime decubuit, et ego ipse diro capitis

dolore et vertigine laborabam et intensissimo calore totius corporis

incensus eram, non tamen decubui, sed quantum potui infirmis servivi.

Dominus etiam Bernhardus de Braitenbach, nunc decanus Moguntinus, adeo

debilis erat, quod speciem propriam amiserat et sensum, nec spes fuit

de ejus convalescentia. Et ita hunc diem cum nocte cum multa molestia

et miseria deduximus.

Peregrinorum dissensio et divisio.

Septima die, quae erat dominica XV. post Trinitatis, audivimus Missam a

domino Johanne archidiacono, qui erat fortior; nam Pater Paulus Minor

et ego ambo debiles eramus et invalidi ita, quod cum magno labore vix

poteramus horas canonicas legere. Hujus calamitatis causas diversas

suspicati sunt peregrini: aliqui attribuebant aquis, aliqui aliis

cibis, caeteri novilunio, major tamen pars vehementer suspicabatur,

quod Sabatithanco Trutschelmannus noster cibum aliquem intoxicasset, ut

nobis peremtis bona relicta occupasset, ego tamen tenui et hodie teneo,

quod fuerit permissio divina ad humiliandam curiositatem

nostram.[TR132] In his ergo peregrinorum miseriis inceperunt diversa

practicare et paene omnes a proposita sua peregrinatione resilire. Nam

aliqui volebant reascendere in Jerusalem et ibi mederi vel mori. Aliqui

volebant per Palaestinam ascendere in Syriam Phoenicis ad Barutum,

maris portum, et ibi in proximis mercatorum galeis reverti in Europam

ad partes nostras; aliqui omnibus ambagibus dimissis volebant

descendere per maris oram in Alexandriam et ibi naves exspectare.

Aliqui (#18 a#) intendebant transire in Cairum et de Cairo per oram

maris rubri ascendere per Madian ad montem Synai et eo visitato reverti

in Aegyptum et ad mare. Aliqui volebant manere in Gaza usque ad

convalescentiam et tunc per viam suam proficisci. Reliqui vero in

proposito primo manebant, ut statim in crastinum proficiscerentur, non

obstante, quod essent debiles. Inter haec magna facta fuit divisio

inter peregrinos et discissio societatum, et quilibet adhaesit illi,

qui conceptum sibi etiam placentem excogitaverat, ut seorsum

practicabant, illi duo hoc, alii duo illud, caeteri aliud, et dissoluta

fuit omnis harmonia unionis nostrae. Cum ista ergo amara inquietudine

transivit illa dies infelix, nec hoc die vidimus nostrum

Trutschelmannum, et hoc nobis augmentavit suspiciones de eo conceptas.

Nova peregrinorum conjuratio post praecedentem

concommotionem et pacificationem.

Octava die illuxit jocunda et felix lux, de qua dicitur 2. Maccab. 1.:

Sol, qui prius erat in nubilo, oriri visus est. Beata quippe Virgo

Maria sua gloriosissima nativitate omnem caliginem, omnem turbationem,

omnem denique infirmitatem ab omnibus effugavit. Nec dico ista

parabolice, sed vere ita evenit. Nam surgente aurora diximus nos

sacerdotes matutinas et primas et altare nostrum praeparavimus ad

Missarum solemnia celebranda et omnes tres successive Missae Officium

legimus de festivitate instante et orationes pro convalescentia

infirmorum nostrorum et pro felice itineratione accepimus et his Missis

omnes peregrini astiterunt, etiam illi, qui heri et nudius tertius

videbantur morti propinqui, cum ingenti devotione et gratiarum actione,

relictis lectulis, flexis genubus affuerunt usque ad finem. Finitis

autem Missis pro prandio instruximus et more solito coximus et

manducavimus, nec fuit amplius memoria praeteritae divisionis, sed de

novo conjuravimus omnes simul per desertum in Arabiam ad montem Synai

pergere et simul vivere et mori, nec infirmum quemcumque vellemus post

nos relinquere, sed in camelorum sportis omnes in asinis sedere non

potentes nobiscum ducere. In illo die pacis foedera inter nos

firmavimus et individui amici et fratres facti sumus unumque cor et

anima in Domino.

Post meridiem venit Trutschelmannus, quem non videramus in nostris

tribulationibus, et videns nos exhilaratos et paene sanatos abiit et

camelarios cum camelis, asinarios cum asinis adduxit, volens nos jam

educere, sed nos nullo modo acquievimus[TR133] et verbis ac responsis

satis impolitis et duris diximus sibi, quod nobis hac die esset

festivitas solemnis et jam feriati essemus, nec fas esset, nos hac die

sacra de loco moveri. Diximus etiam sibi, quod multis diebus in illo

loco inviti fuissemus, nunc autem hac die ob honorem beatae Virginis

nequaquam recedere vellemus. Ad haec fuit vir male contentus et

camelarii et asinarii et cum murmure a nobis (#b#) recedebant,

dicentes, quod ultra diem crastinum nollent amplius manere, non

obstante quacumque nostra dispositione.

Sequentem diem nonum quaere Folio 26. b.

Descriptio Palaestinae regionis et quot modis dicatur Palaestina.

Antequam a terra sancta recedamus in desertum, ipsam civitatem Gazam

describam cum provincia ejus Palaestina. Palaestina in sacra pagina

tribus modis invenitur: quandoque enim ponitur pro tota terra sancta,

ita, quod Jerusalem cum montanis suis Palaestina nominatur. Et ita in

vitis patrum saepe invenitur; sic etiam tota terra sancta nonnumquam

nominatur Syria, quia tam Judaea quam Palaestina sunt Syriae magnae

partes.

Secundo quaedam pars provinciae Galilaeae dicitur Palaestina juxta

montes Gilboae.

Tertio frequentius dicitur Palaestina regio maritima, quae est sub

montibus Israel, quibus ab oriente clauditur, et mari magno ab

occidente, ab aquilone monte Ephraim, ab austro terminatur in Gaza. Et

haec pars proprie dicitur Palaestina. Isidorus de Palaestina: Lata

regio est, cui ab oriente mare rubrum accurrit, in meridiano latere

Judaea excipitur, a septentrionali plaga Tyriorum finibus clauditur, ab

occasu mari magno et Aegyptio limite terminatur. Olim vero dicebatur

Philistaea, a civitate Ascalon, quae dicebatur Philistim, a qua et

populi illius regionis Philistini dicti sunt.

Olim totius Palaestinae metropolis erat Ascalona; postea fuit

metropolis Caesarea maritima; sed nunc est Gaza metropolis.

Tota regio olim erat plena gigantibus et erant potentes terra marique,

quia portus maris possidebant. Quandoque praecipuas et capitales

civitates habebat illa regio, de quibus dictum est Fol. II. Propter

crudelitatem gigantum non potuerunt filii Israel delere Philistaeos nec

civitates illas quinque possidere. Multa monasteria monachorum habuit

aliquando Palaestina et magnalia leguntur de monachis in Palaestina

degentibus.

De Gaza sive Gazara, civitate Palaestinorum sive Philistinorum.

Gaza civitas est binomia, quia et Gaza dicitur, ut communiter in

Scriptura, et Gazara, 1. Maccab. 7. et postea saepe. Et ita hodie ab

omnibus nominatur. Gazara, praesidium, monumentum, vide 2. Maccab. X.,

quod expugnavit Judas. Gaza enim idem sonat, quod thesaurus. Nam

Cambyses rex, volens debellare Aegyptum, omnem suum thesaurum in Gazam

posuit, et inde nomen Gaza aut Gazara retinuit. Quo autem nomine ante

Cambysem fuerit vocata, non inveni, et forte ante Cambysem etiam sic

dicebatur, quia antiquissimae scripturae eam Gazam nominant, ut Josuae

1. et Judic. 1.

Haec civitas olim erat Enaorum, secundum Jeronymum de distantiis

locorum, in qua habitavere Capadoces pristinis cultoribus interfectis,

et est in sorte tribus Judae, sed eam tenere non potuit, quia gigantes

fortissime restiterunt. De hac civitate prophetae multa praedixerunt,

ut habetur Jeremiae. (#19 a#) 47., Zachariae IX. et Sophan. 2., ubi

multa dicuntur de ejus destructione et aliarum Philistinorum civitatum.

Unde Jeronymus, ubi supra, dicit: quaeritur, quomodo Gaza in quadam

prophetia dicitur futura in cumulum sempiternum, quod loquitur contra

Gazam antiquam, quae dudum in nihilum redacta est, quae deserta dicitur

Actor. VIII. Nova autem hodie insignis civitas Palaestinae est, in

duplo major quam sit Jerusalem, populosa et pinguis. Unde vulgariter

loquendo est fossa butyri, et omnia ad humanam vitam pertinentia sunt

ibi in copia et bono foro. Tot ibi arbores sunt palmarum, quod civitas

videtur jacere in silva. Domos habet luteas et miseras, sed muscheas et

aestuaria valde pretiosa, non est muro cincta, sed turres multas et

altas habet ab intra. Est civitas maritima, non tamen prope super litus

sita, sed ad unum teutonicum milliare. Noctibus, quando omnia tenebant

silentium, audivimus in nostra curia sonitum et maris rugitum. Multi

mercatores in Gaza resident et coci plurimi, et est in ea mirabilis

gentium commixtio diversarum. Plures sunt ibi Aethiopes, multi Arabes,

Aegyptii et Syri, Indi et Christiani orientales, nulli Latini. Tempore

ultimo Christianorum erat ibi bonus et honorabilis episcopatus. Ad

commendationem vero hujus civitatis duo notavi. Primum, quod mihi non

videtur, quod umquam locum vel civitatem viderim, in qua omnia sint in

tam bono foro, quae homo desiderat, sicut in Gaza. Secundo homines sunt

ibi pacifici, numquam enim molestiam intulerunt nobis aliquam, nec

vexarunt nos, sicut in Rama et Joppen, et tamen per vicos et plateas

cottidie cruce signati cucurrimus et cum eis tractatus habuimus sine

omni molestia. Ego aliquotiens solus in albis incedens transivi longe a

curia nostra et numquam unicum opprobriosum audivi. Verum hoc non

omnibus peregrinis, qui ante nos ibi moram traxerant, accidit, sed ut

legi in peregrinalibus, quidam ibi multum tribulati fuerant. Et tantum

de hac civitate.

Consideratio trium ante deserti ingressum est hic

praenotanda, scilicet de asinis, camelis et de

ipsa solitudine.

Antequam ingrediamur desertum, ut ipsa peregrinatio deserti clarius

pateat, tria sunt praemittenda, de quibus continua mentio fit in

sequentibus. Primum est descriptio asinorum et asinariorum. Secundum

est camelorum et camelariorum. Tertium est descriptio solitudinis, sive

deserti et ejus inhabitatorum.

Asini itaque sunt secundum eorum conditiones animalia magis apta pro

transitu eremi, quam equi. Est enim asinus animal oneriferum et laboris

patiens, vili et modico cibo contentum. Inter tribulos enim carduos et

spinas carpit cibum suum, et arbusta densa et spinosa penetrant et

intrant, quapropter parvae aviculae oderunt asinum et eum inclamant

sicut noctuam, quia in spinetis nidis, ovis et pullis earum nocet, quia

carpendo et fricando nidulos dejicit et clamando pullos earum terret.

Potus ejus (#b#) est aqua, quam libentius bibit turbidam, crassam et

tepidam, quam recentem, et modicum valde bibit. Si de aqua numquam

prius bibit, bibere renuit, etiam dum multum sitit; tribus diebus et

noctibus continuis durare et laborare potest sine potu. Magni frigoris

impatiens est, ideo in terris frigidis, ut in Ponto, non generatur, et

in terris multum calidis multiplicatur. Aquas transire et pedes tingere

horret, pontes etiam, de quibus potest videre. aquam, non transit nisi

cum trepidatione, et si per rimas aquam videt, tremit et subsistit. In

luto male vadit, sed in sicco etiam asperrimo, equis periculoso, optime

et secure incedit. Tempore pluviali est triste animal et involuntarium.

Ideo in oriente et in Aegypto sunt asini valde boni, cum non sit ibi

frigus, nec pluvia, nec lutum. In terris autem nostris non possunt esse

boni propter contrarias conditiones. Asinus dominum suum, sessorem

suum, viam suam, hospitium suum, vocem domini sui et terminum itineris

sui, laborem suum et horam sui laboris et horam quietis super omnia

animalia acutius cognoscit et diligentius tenet. Bestia illa valde

humana est et conditionibus hominum multum proportionata, multo magis

quam equus et mulus. Species decipit multos in electione asinorum, quia

nonnumquam turpiores asini sunt meliores et e converso. De hoc vide P.

II. Fol. 2.

Quales homines sint peregrinorum asinarii?

Asinarius dicitur asini custos. Asinarii nostri per desertum erant

Christiani orientales de cinctura, alias dicti Georgiani, haeretici

sicut Graeci, quorum tanta multitudo in orientalibus provinciis, quod

omnes eos timent, et sine solutione theloniorum et pedagiorum per

regiones procedunt sine timore et neminem curant, et eorum propria

provincia et terra est juxta montes Caspios, longe a terra sancta, et

sunt homines pulchri, curiales, civiles et frigidi, non incontinentes

irae. Hi ergo, quia Christiani sunt et gentium mores et linguas norunt

et libere per regiones incedunt, conducuntur ad ducendum peregrinos de

Jerusalem usque in Aegyptum in asinis. Sic ergo asini et asinarii

secundum qualitates suarum conditionum sunt ad transitum deserti summe

apti et convenientes, ut ipsa peregrinatio docebit in processu.

De camelorum natura et proprietate.

Cameli sunt etiam bestiae valde proportionatae et aptae pro transitu

deserti. Hae bestiae sunt apud nos monstra, sed in partibus

transmarinis sunt communissimae et incedunt gregatim in magno et

copioso numero in pasta. Dicitur autem camelus a camyn, quod est breve

vel humile, quia, cum onerantur, accumbunt, ut breviores fiant; vel a

camur, quod est curvum, quia incurvant se in susceptione onerum, vel

quia curvum dorsum habent, Duo autem sunt genera camelorum, scilicet

bactrici et arabici cameli. Arabici cameli bina habent tubera in dorso,

et sunt parviores tardiorisque gressus (#20 a#). Cameli autem de

Bactria unum habent in dorso tuber, in quo portant, alium in pectore,

cui incumbunt, et sunt veloces multum et parviores camelis arabicis.

Credo autem, quod cameli bactrici etiam nominentur dromedi, propter

velocitatem cursus, quia dromedus idem est quod cursus vel curvus, et

est genus camelorum, quod uno die centum milliaria italica et amplius

facit. Dromedarius autem sic habetur Esaiae LX.: Est custos dromedorum.

De camelo bactrico enormis magnitudinis legitur in vita S. Hilarionis

C. 19. miraculum. Vincentius in Spec. Nat. L. 19. c. 27. dicit, quod

cameli recti illi dicuntur, qui unum tantum in dorso habent gibbum,

aliud autem genus, quos dromades vocant, cursu mirabili vigentes, bina

tubera in dorso habentes. Ex his patet, quod cameli unius gibbi

quandoque dicuntur dromedi, similiter et duorum gibborum. Sunt enim

valde diversa genera camelorum in quantitate et cursu differentia.

Est autem camelus animal deforme, gibbosum, habens collum longum,

propter longa crura, ut collo terram tangere queat, et cibum sumere,

lentum habet incessum, tamen festinum progressum, non quod currat sicut

equus, sed cum prolixis cruribus magnos passus facit, quantum homo

attingere potest, qui fortiter pedem a pede distendit, numquam autem

pedem vadens atterit, quia pedes sunt reciprocis quibusdam pulmentis et

crurium pulpis vestigia carnulenta, et ideo lapides vix sustinent in

multum ambulando, unde necesse est, si per viam longam et saxosam sit

eundum, quod pedes eorum calcentur, quia laeso pede tota bestia

languet. Bene ergo in arena ambulant et male in lapidibus, per quos

lentissimo gressu graditur cum timore. Similiter bene incedit in terra

arida et sicca, male vero in madefacta et lutosa. Bene ambulat tempore

calido, male tempore frigido, unde nec diutius vivere potest in terris

frigidis et humidis.

Camelus caput habet parvum et disproportionatum respectu corporis,

caret cornibus, quamvis (non) careat dentibus superioribus, sicut omnia

animalia cornuta. Oculos habet magnos et terribiles, et semper videtur

esse animal triste et turbatum. Ejus oculi sunt sicut illa specula

ignea, in quibus relucent imagines grossae. Quaecumque enim camelus

respicit, magna et grossa sibi videntur, imo omnia quasi cum

ammiratione et trepidatione videtur inspicere. Unde quando homo ipsi

accedit, incipit tremere bestia, ita, quod homo notat bestiam se timere

ex eo, quia homo contra se procedens videtur sibi in quadruplo major,

quam est. Et nisi Deus sic ordinasset, adeo mansuetum et disciplinatum

animal non esset. Os habet turpe et immundum et magnum et dentes

inferiores longos; unde quando ex turbatione stridet, os aperit, caput

agitat et collum longum extollit, retorquens ipsum nunc huc, nunc

illuc, ita quod homo non assuetus videns turbatur et timet.

Camelus secundum legem Domini est animal immundum, quia ungulam quidem

habet, sed non dividit eam, sicut equus, et ruminat, sicut ovis. Pauco

(#b#) cibo utitur, foeno et corticibus et foliis vescitur et hordeo

laborans pascitur, quod cito transglutiens reservat, ut rursum

ruminando tota nocte manducet. Habet enim camelus plures ventres: in

primo recipit cibum penitus indigestum, in secundo autem incipit

digerere, in tertio melius, in quarto digestio penitus completur. Et

ita ventrium diversitas fuit necessaria propter grossitiam nutrimenti

sive cibi, et quia parum dentibus cibum molit. Lutulentas aquas

captant, claras refugiunt, et ubi coenosior liquor fuerit, ipsi assidua

conculcatione lutum excitant, ut turbetur. Multis diebus sitim tolerat,

et quod dictu est mirabile, diebus XII vadit sine potu, verum dum

occasio bibendi data est, tantum impletur, quantum satiat desideria

praeterita et in futurum diu prosit.

Camelus diu vivit, quandoque usque ad centesimum annum, nisi forte in

peregrina translati insolentia mutati aeris morbos contrahant. Causam

autem tam longae durationis hanc esse dicunt, quia cameli felle carent,

quod est secundum Anaxagoram caussa omnium acutarum infirmitatum.

Tenacem habet camelus malorum memoriam, proinde, si percussus fuerit,

diu dissimulato dolore, dum oportunum tempus reperit, illatam protinus

injuriam reponit. Mingunt posterius, et virgas habent ad posterius et

caudas ad modum asinorum et aversi coeunt, et dum venerem requirunt,

saeviunt, nec audet aliquis eos accedere tempore coitus, quia illaesus

non abiret. Et quamvis animal luxuriosum sit, erga matrem tamen

continens est. Unde in quadam civitate cooperiebatur camelae caput, ut

ejus pullus super eam saltaret, qui cooperto matris capite super eam

saltavit, et cooperimento sublato matrem agnoscens turpitudinis opere,

quod coeperat, intercepto descendit ipsumque ingeniatorem morsibus

interfecit. Dicitur etiam camelis haec pietas inesse, ut si in grege

vel stabulo aliquis aegritudine detentus non manducet, alii

compatientes abstinent.

Hoc animal est oneriferum et ad onera portanda deputatum et oneribus

gaudet; unde naturalem inimicitiam et odium habet contra equos, mulos

et asinos pro eo, quia onera sibi debita surripiunt et portant, quae

sibi solis esse debita aestimant. Et ideo, si asinus aut equus

praecedit oneratus camelum, nullo modo progreditur camelus et stat et

indignanter aspicit nec procedit, nisi post se reducatur. Sed quia

asinorum incessus velocior est camelorum, quando longius progrediendum

est et festinantius, tunc funis cameli collo alligatur asini, ut

antecedente asino camelus ocius sequatur, ut dicitur in Legenda beati

Jeronymi.

Dum autem camelus onerari debet, paululum super genua percutiuntur et

statim ad onera flexis cervicibus inclinantur vel si homo manum super

collum bestiae ponit et sibilum facit, recurvatur in terram, ut

oneretur, et totaliter se prosternit et onera gravia sibi imponi

permittit, nec corpus movet, sed caput cum stridore grandi agitat, dum

se gravari sentit. Hoc faciunt minores cameli, sed non grossiores.

Dum multi cameli simul onerantur, fit horribilis rugitus, qui eminus

auditur per desertum noctibus. Onera autem imposita non ligantur super

dorsum cameli per ventrem, nec sellae eorum ligatae sunt sicut sellae

equorum et asinorum, sed simpliciter (#21 a#) super gibbum ponitur

sella sine ligaturis et super sellam ponuntur onera ad utrumque latus

dependentia aequali pondere, nec bestia transit, si sentit gravius

pondus in uno latere quam in alio, et capite extenso cum stridore

ostendit, in quo latere pondus sit gravius, et si non habetur materia,

quae imponatur, ut onus aequale fiat, accipiunt lapides et defectum

oneris supplent.

Porro si bestia sentit se plus gravatam onere, quam solita sit portare,

iterum non progreditur, nisi onus diminuatur, non enim suscipit onus

nisi suis viribus proportionatum. Dum autem onera imponuntur, onerantes

cantant dimissis vocibus ad demulcendum bestias, et oneribus impositis

surgit bestia repente et quasi exultans per viam suam currere incipit

et iter sine pausatione continuat usque ad terminum suum consuetum; ad

quem dum pervenerit, non amplius procedit, sed onera sibi deponi optat.

In via nec baculis nec flagellis peluntur, sed camelarii sequentes

cantant hoc modo: Han na yo yo an no ho ho oyo o ho etc. Cum bestia

extra viam vadit, larvo signo sibi manu dato redit, nec invasionem

duram aut percussionem patitur. Camelus turbatus stridorem mirabilem

facit et quandoque, sed valde raro, in tantum irascitur, quod onus a se

rejicit et hoc facto magno cursu aufugit et vix capi se permittit.

Magna cura haec bestia videtur custodire onera, ne decidant, cautissime

enim pedes ponit, ne pedes laedat et ne onera cadant, nam sub pede

cameli est multa carnositas, et in ejus fissura corium simile ei, quod

est in pedibus anserum, ideo caute ambulat; viam, per quam semel

ambulavit, semper scit sine duce, etiam si via sit operta pulvere vel

arena per ventum adjecta. Et hoc necessarium est per desertum, in quo

nullae viae manent propter arenarum motum. Non tantum parantur hae

bestiae ad onera vehenda, sed etiam ad bella ducuntur, ad quae tamen

foeminae vel camelae validiores sunt quam cameli. Castrantur autem,

quando duci habent ad proelium. Et tantum de illo.

Camelarii.

Camelarii vel dromedarii sunt magistri camelorum. Porro nostri

camelarii per desertum erant conducti per nostrum Trutschelmannum de

villulis Palaestinae in terminis Arabiae. Erant autem rusticelli, nigri

ut Arabes, Sarracenis et Arabibus servientes, cum Arabibus

confoederationem habentes, de ritu maledicti Machometi. Non enim

sustinuissent Arabes incolae deserti ductores vel camelarios puros

Sarracenos; sed illos in pace dimiserunt, quia eis confoederati et

ritu, veste, moribus eis conformes. Ea de causa asinarii nostri, qui

erant Christiani orientales, per desertum euntes conformabant se

vestibus et moribus camelariis, ut ab Arabibus minus molestarentur;

isti camelarii et asinarii in nostro itinere continue litigabant simul,

non tamen se percutiebant, nobiscum vero pacem habebant simulatam

propter pecuniam, quam a nobis habere sperabant.

De his camelariis et asinariis in processu multa venient dicenda, nunc

ad alia procedamus. Sequitur de solitudine.

Solitudinis sive deserti vel eremi descriptio, et

ejus latitudo, longitudo et sterilitas; et

quomodo dicitur quatuor modis patet ingressu.

Solitudo illa vastissima, per quam de terra sancta ad montem Oreb

transire oportet, nunc in hoc loco venit describenda. Notandum ergo,

quod haec solitudo est pars Arabiae magnae, Sunt enim tres terrae sibi

invicem junctae, quae dicuntur Arabiae. Primo mons Libanus et

Antilibanus cum tota regione adjacente dicitur Arabia celsa, pro eo,

quia terra illa thurifera est et abundant ibi arbores thuriferae et

alia odorifera. Et huic jungitur regio Traconitidis et Ituraea ab

aquilone, quae sunt partes Galilaeae, Damascus vero meridie, quam ob

causam Syria Damasci aliquotiens Arabia vocatur. Unde Areta rex Arabiae

dicitur, qui tamen erat rex Damasci.

Secundo terra filiorum Moab et Ammon et regnum Seon regis Esebon cum

regno Og regis Basan et totus mons Galaath et tota regio trans Jordanem

dicitur Arabia secunda et conjungitur primae a parte australi.

Tertio. Ab illa incipit Arabia tertia, quae dicitur Arabia magna, et

per latissimas solitudines protenditur a flumine magno Euphrate usque

ad mare rubrum et ad Nilum flumen Aegypti. In hac Arabia contra

orientem est Mecha, civitas detestabilis Machometi, et contra meridiem

est mons Synai et Oreb. Et haec Arabia est latissima, continens

solitudines magnas et vastissimas, diversas facientes provincias.

Latius tamen loquendo de Arabia secundum figurationem tabularum

Ptolemaei possumus dicere, quod tota regio, quae alias nominatur Syria

Damasci ultra Libanon est Arabia prima, et dicitur Arabia Damasci vel

Syriae. Huic adhaeret ad austrum Arabia Petraea, quae est secunda. Ad

hanc dependet Arabia deserta latissima, quae est tertia. Cui

consequenter jungitur Arabia felix, grandis et nobilis patria, in qua

est supra dicta civitas Machometi. Hae quatuor Arabiae latissimas

includunt regiones et suis terminis mare magnum et sinum arabicum sive

mare rubrum et sinum persicum contingunt, ac Nilum, Euphratem, Tigrim

et Physon, quatuor paradisi flumina, tangunt. Sicut autem Arabia illa

deserta est terra infelicissima et valde mala, ita Arabia alia, felix

dicta, est felicissima et valde bona, quae quondam Cadrosia fuit dicta,

haud longe ab Aegypto distans. Aurum in ea abundat, quod e cuniculis

nulla arte factis effodiunt, non quidem quod igne exprimunt, sed ipsa

natura purum ex humo producit in nucis quantitate. Haec Arabia etiam

Saba dicitur, a civitate insigni ejus, quae terra eorum, quae apud nos

sunt pretiosissima, fert et omni pecoris genere est copiosa. Odoribus

etiam suavibus, quos passim natura gignit, omnes nationes superat. In

maritimis locis balsamus oritur et cassia et in silvis ejus magnae sunt

thuris et myrrae arbores, palmae insuper, arundines ac cinamomum etc.

Neque enim referri possunt singulorum species, quae natura adeo

affluenter in ea aggregavit. De hoc vide Diodorum L. III. C. XII. et L.

IV. Haec fertilis et felix terra in tantum differt ab illa sibi vicina

Arabia Petraea et deserta, ac si mille ab ea distaret milliaria. Haec

deserta Arabia ad occasum vergit et arenosa est penitus, et qui per eam

iter faciunt, quemadmodum in mari nautae Areti (arcti) signa duces

habent. In hoc autem loco solum locuturus sum de solitudine Syn, quae a

terra sancta incipit et ad radices montis Synai et in littoribus maris

rubri finitur in provincia Madian. Quod autem mons Synai sit in Arabia,

patet per Apostolum Galat. IV., ubi dicit: Syna enim mons est in

Arabia, qui conjunctus est ei, qui nunc est Jerusalem. Similiter,

quando dicit Haymo ad litteram: Syna est mons Arabiae, qui sua

magnitudine diversas provincias tangit et sua extremitate conjunctus

est montibus terrae promissionis, in quibus est Jerusalem. Ideo tota

illa solitudo dicitur Syn, quae tamen habet multas solitudines

particulares, ut solitudinem Ethan, Mara, Helim, Dephea, aliis

Raphadim, Areroth, Rechma, Cades, et caetera, sicut patet Numeror. C.

33. Hae autem solitudines nunc alia habent nomina arabica, sicut

patebit in processu peregrinationis de mansionibus peregrinorum, in

quibus fixere tentoria. Qualis sit ergo illa solitudo et quantis

defectibus subjaceat, in multis locis sacra Scriptura enunciat.

Notandum tamen, quod desertum dicatur quatuor modis. Primo modo dicitur

locus desertum vel desertus, in quo posset esse habitatio, sed non est,

sicut Esai. XXXVII. dicit: Exultabit solitudo et florebit quasi lilium,

in adventu scilicet cultorum. Sic principes et divites aedificant

solitudines, Job. c. 3., quia loca deserta cultivant et novalia novant,

sicut praecepit Dominus, Jeremiae 4.: Novate vobis novale. Sic Josuae

17. praecepit filiis Joseph, ut ascenderent montes incultos et

desertos, (#22 a#) et succiderent arbores et locum purgarent et spatia

ad habitandum facerent. Spatia etiam et loca, in quibus olim erant

habitationes et esse desierunt, deserta dicuntur, sicut Nehemiae 2. de

sancta civitate, quae tunc civitas non erat: Jerusalem deserta est. Et

Esaiae 1.: Terra vestra deserta, civitates destructae. Et hoc plerumque

contingit propter hominum inhabitantium peccata. Unde Psalmus: Posuit

terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea. Unde

Matthaei 23.: Ecce, relinquitur vobis domus vestra deserta. Et Psalmus:

Fiat habitatio eorum deserta.

Secundo modo desertum dicitur locus solum ex eo, quia ibi non est

habitatio hominum, licet ibi sint horti, agri, prata, pascua, pomoeria,

sicut ibi Lucae 17.: Dimittit nonaginta novem oves in deserto, i. e. in

loco pascuae. Et Exodi III. minavit Moyses gregem ad interiora deserti,

sive ad pinguiora pascua. De tali deserto dicitur Esaiae 41.: Ponam

desertum ejus, scl. terrae sanctae, quasi delicias, et solitudinem ejus

quasi hortum Domini. Tertio modo desertum dicitur locus silvestris vel

campestris, nemorosus vel vacuus, quem homines non incolunt, in quo

leones, ursi, cervi, lupi et caeterae ferae currunt, sicut Marci 1.:

Expulit Jesum spiritus in desertum, eratque cum bestiis. In quo quidem

deserto non habitant homines, licet possent ibi habitare, quia ibi

crescunt virgulta et sunt ibi aquae, quarum gratia possunt ibi bestiae

vivere, sicut etiam in deserto Johannis baptistae, et in deserto beati

Jeronymi. De quibus in prima parte dictum est. Quia hoc certum est,

quod in quocumque loco leo vel ursus, lupus aut cervus vivere potest,

illic etiam potest homo vivere, et ubi homo potest se nutrire, ibi et

fera potest esse. Sed ubi fera non potest manere, nec homo, et e

contrario. In hoc tamen differentia est, quod bestiae non utuntur de

necessitate igne in suo nutrimento, sed homines vivere sine igne non

possunt, licet Plinius lib. 6. dicat, quod in parte orientali quibusdam

gentibus usus ignis fuerit ignotus usque ad tempus Ptolomaei regis

Aegypti, et tunc primum ignem habuerunt. Credit tamen dominus Antonius,

illos non fuisse homines, quia tenet, hominem non posse vivere sine usu

ignis, ut patet P. 1. Tit. 1. C. 5. §. 1.

Quarto modo et propriissime desertum dicitur terrae spatium, ubi nihil

eorum crescit, quibus homines et bestiae nutriuntur, nec arbores, nec

gramina, et ubi nec homines nec bestiae nec aves vivere possunt, tum

propter defectum aquarum, tum propter solis intemperatum ardorem, tum

propter terrae sterilitatem, et breviter propter defectum omnium ad

vitae animalis sustentationem pertinentium. Et tale desertum est de

Gazara ad montem Synai, non quidem in omni parte, sed pro majori parte.

Tale desertum non reperitur in Alemannia nec in Francia nec in Italia,

quamvis deserta, primo, secundo et tertio modo dicta, ibi reperiantur.

Defectus et miseriae deserti illius magni notificantur multipliciter

per scripturas sacras. Unde Deuteron. VIII. dicitur: Dominus ductor

tuus fuit in solitudine magna et terribili, in qua erat serpens flatu

adurens et scorpio, ac dipsas et nullae omnino aquae. Et Deuter. 32.

vocatur terra deserta locus horroris et vasta solitudo. Et Esaiae 21.

dicitur terra horribilis. Et (#b#) filii Israel murmurantes, ut habetur

Num. 20., dixerunt: Quare nos ascendere fecisti de Aegypto et adduxisti

in locum istum pessimum, qui seri non potest nec ficum gignit nec

vineas nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum. De

eorum murmure habetur Exodi XVI. et Num. XI. Ex quibus defectus deserti

patet. Sed Jeremias quasi omnes defectus deserti complectitur Jerem.

II. ingratitudinem objiciens Judaeis, dicens: Vani, id est, ingrati,

facti sunt Judaei et non dixerunt, ubi est Deus, qui ascendere nos

fecit de terra Aegypti, qui transduxit nos per desertum, per terram

inhabitabilem et inviam, per terram sitis et imaginem mortis, per

terram, in qua non ambulavit homo neque habitavit homo, nec incolavit

eam filius hominis. Haec ibi. Et Josuae V. latissima et longissima

nominatur solitudo. Insuper Deuteron. 1. dicitur.: Transivimus per

eremum terribilem. Et Eccles. VI.: Lignum aridum in eremo, venatio

leonis et onagri in eremo. Et Psalmus desertum nominat eremum. Dominus

interrupit petram in eremo. Et Exodi III. dixit Dominus Moysi: Locus,

in quo stas, terra sancta est. Et mons Oreb frequenter nominatur mons

Domini.

Dicitur etiam desertum terra salsuginis et terra mannatis, terra

faunorum et satyrorum a poetis. Ex quibus omnibus venari possumus

solitudinis illius et terrae conditiones et proprietates, tam in malo

quam in bono.

Conditiones deserti vel eremi.

Primo regio illa dicitur desertum a deserendo, quia deserta esse

videtur quodammodo a Deo, a coelo et a mundo. A Deo quidem, quia vacua

et inanis est, quasi Deus ea uti vellet ad universi meliorationem vel

decorem. A coelo etiam deserta est haec regio, caret enim coeli utili

influentia et quasi iracundo stellarum aspectu atteritur et ferrea

redditur, dum coelum desuper immite et sine clementia aeneum videatur.

Deserta est etiam regio haec ex consequenti ab hominibus, qui ab ea

tamquam a re inutili se abstrahunt. Secundo dicitur haec regio eremus,

ab adhaerendo per oppositum, pro eo, quod nemo illi terrae adhaeret,

propter defectum boni delicabilis. Nam rebus delicabilibus adhaerent

homines, sed quia ibi nihil delectabile invenitur, nemo ibi haeret. Vel

dicitur ab adhaerendo propter terrae duritiam, quae nimis fortiter sibi

ipsi adhaeret, ita, quod nec ligonibus nec rastris nec ferramentis

potest sulcari.

Tertio dicitur regio haec solitudo, quia sola est nec frequentiam

hominum habet. Sola etiam est, quia nulla regio circumjacens cum terra

illa cupit habere conformitatem aut confoederationem. Dicitur autem

saepe in Scriptura solitudo vastissima, quia nullo modo culturae est

apta. Ideo dicebant filii Israel murmurantes, utinam mortui essemus in

Aegypto, et non in hac vasta solitudine. Num. XIV. Dicitur etiam

solitudo magna, longissima et latissima in Scriptura. In multis enim

partibus adeo magna, longa et lata est, quod pertransiri non potest,

nec reperitur homo, qui fines ejus contra orientem attigerit, quia cum

careat aquis, nemo tantum saccum ducere potest de aqua, quod sibi

sufficiat pro multis mensibus. Unde post solitudinem illam incipiunt

montana altissima, quae si quis adscendere posset, in paradisi regionem

veniret. Sed Deus posuit in viam flammeum gladium, i. e. immensum

ardorem, tantus est enim ibi solis ardor et tanta siccitas, quod

impossibile est hominem illa penetrare etiam habitis vitae (#23 a#)

necessariis, quae tamen penitus ibi deficiunt. Quidam tamen sanctorum

patrum, ut S. Macarius Romanus et alii quidam, conatum quasi ultra

naturam facientes post desertum hoc venerunt in delicabiles regiones,

sed progredi contra paradisum nequaquam poterant. Dicitur etiam

solitudo sempiterna, pro eo, quod numquam fuit nec erit humanis usibus

apta. Insuper solitudo terribilis atque horribilis nuncupatur:

terribilis propter montium altitudinem et alienam formam; horribilis

vero propter vallium et torrentium immensam profunditatem. Quarto

dicitur regio illa imago mortis, pro eo, quod omnia, quae videt homo

per desertum,[TR134] mortem minantur, cum nihil in se habeat, quo vita

humana sustentari queat, montes enim et colles, valles et torrentes

steriles sunt et mortis insignia praeferunt. Color etiam terrae

dissimilis est colori terrae habitabilis. Relucent enim ex ea umbrae

mortis propter adustionis suae nigredinem, nec vivum quidquam in terra

illa est, nisi quod vitae humanae insidiatur. Insuper in hujusmodi

(rebus) terrentibus pestifera illa coloquintida, quae 4. Reg. 4. mors

in olla dicitur, copiose crescit, quam qui comedit moritur. Et ob hanc

et alias causas regio illa imago mortis nominatur. Quinto eadem ratione

nominatur regio illa terra sterilis, nihil enim ibi gignitur, ut

habetur Numeror. 20. Sexto dicitur inaquosa, quia caret aquis, et si

aquae aliquae in profundioribus reperiuntur, plenae sunt vermibus et

putridae, ideo terra sitis dicitur. Si vero in plano aquae sunt ex

aliqua emanatione, plenae sunt serpentibus, si dulces sunt; si amarae

sunt impotabiles existunt. Quandoque enim vallis aliqua humorem ex

semetipsa gignit, sed inter semetipsum eum servat, paludem profundam

facit et in his paludibus pertanseuntes periclitantur. Ex defectu aquae

saepe murmuraverunt filii Israel, sed et nos ipsi sitis squalore

tribulati fuimus, ut patebit. Septimo regio illa dicitur terra

salsuginis, Jeremiae XVII.: Habitabit in siccitate in deserto, in terra

salsuginis et inhabitabili. Ros enim cadens terram illam sale

conspergit et arbusta et gramina, si qua sunt, infundit; tota enim

roris humiditas sal est. Insuper aquae per suffossionem terrae inventae

salsae ut plurimum sunt. Reperitur etiam convallis aliqua humorem ex

semetipsa gignens salsum, quem continuo calor solis velut hiemalem

pruinam in glaciem, ita in salem stringit, et tamquam sudes acutas ex

ipso sale efficit, atque ita omnia illa exasperantur loca, ut

pertranseuntium terebret et secet etiam calceatos pedes. Octavo dicitur

regio illa terra invia Psalm.: in terra deserta invia et inaquosa.

Dicitur autem invia, quasi sine via. Ideo Jeronymus in epistola de

celebratione paschae dicit, quod hi, qui per solitudines arenosas in

interiora austri nulla certa semita gradiuntur, sideribus intendunt;

non enim per desertum certae viae esse possunt, etiamsi cottidie esset

perambulatio hominum et bestiarum, et hoc ideo, quia venti fortissimi

et turbines validissimae sunt in deserto, quibus arena defertur et

levatur impetu grandi de tota superficie terrae, et ita currit arena

cum vento, sicut aqua mota, idcirco nonnulli desertum nominant mare

arenosum. Insuper montes alti arenosi illis turbinibus de loco ad locum

transferuntur in una nocte, quod, ubi hodie est planities, cras

reperies altum montem repositum. Et ista translatio montium est (#b#)

cottidiana tempore ventorum. Non autem ita fit, ut tota moles simul

removeatur, sed superiora a ventis deportantur, usque ad terrae

fundamenta, et alio in loco coagulantur, et fit novus mons, quatuor aut

quinque milliaribus a primo loco. Nonnumquam autem valles magnae arena

replentur, et si duret tempestas in loco vallis, consurgit mons, et ubi

nudius tertius vallis profunda fuit, ibi hodie mons eminet. Montes

etiam petrosi immobiles arena fluente operiuntur, ita, ut ubi heri

apparebant montes petrosi, hodie nihil nisi arena videatur. Et ita via

certa esse non potest in deserto. Sunt enim ibi cottidie quasi

tempestates arenarum, sicut in mari tempestates aquarum, et sunt

periculosissimae; nam tota superficies terrae movetur, et homo nihil

videt nisi arenam vehementissime currentem, ac si esset aqua, et cum

hoc totus aer plenus pulveribus est, ac si esset aer nebulosus, ita,

quod homo nou potest oculum habere apertum, sed nunc cogitur propter

incidentes pulveres claudere, nunc propter necessitatem videndi cogitur

aperire. Cum tanto autem impetu projicitur arena, ut non solum oculos

laedat, sed ubicumque corpus denudatum tangit, laedit. Si est ventus

contrarius et contra ventum procedant, excoecantur homines et

nonnumquam aliqui suffocantur. Quandoque autem est tempestas adeo

valida, quod non possunt procedere contra ventum viam suam, sed oportet

sequi ventum, et durante tempestate dorsum vertere termino, quo

tendebant per multa milliaria. Et nisi natura docuisset camelos, quod

sine errore per invia procedere sciunt, numquam homines desertum

penetrare possent. Hoc insuper periculum accidit, quod dum vallis

aliqua de novo est arena impleta, vel fovea, vel voragines, quod

bestiae pertranseuntes cum hominibus et oneribus merguntur profundius

et nonnumquam penitus obruuntur. Est autem arena deserti tenuissima,

ita, quod optima esset ad horologia arenarum.

Aliud deserti periculum recitat Diodorus ille expertissimus, qui 30

annis Asiam majorem pervagatus est, L. 1. C. 5. Antiquarum historiarum,

dicens: est inter Syriam et Aegyptum palus admodum profunda, quam

Servoniam dicunt latitudine omnino angusta, longitudo super CC stadia

protenditur, locis insciis pericula insperata afferuntur, in arcto enim

contractam arenae cumuli circumstant, qui notis [motis ?] ventis

agitati in aquam deferuntur, adeo arena densa, ut immixta aquae

continens i. e. terra firma videatur, neque facile, terra sit an aqua,

discerni queat. Quo fit, ut plures ignota loci natura, neque viam

edocti, vadum tenens [tenentes?] cum omni exercitu absorpti sint. Nam

arenam, quae eminus stare ut continens videtur, ingressi labuntur

longius, numquam deinde raptis gurgite regrediendi aut emergendi

facultas datur. Limo enim demersi nullam sperant salutem, cum eniti aut

uti viribus nequeant, sed absorbeantur in profundum ab arena, aqua

circumfusa, cum veluti limus neque vado neque navibus sit pervius, quae

res barati cognomen dedit. Haec ille. Propter paludem illam coguntur

pertranseuntes solitudinis circuire longa terrarum spatia, ne periculum

incidant. Plura de his patebunt in sequentibus. Satis iam patet, quare

desertum dicatur terra invia. Nono dicitur, quod terra illa sit, in qua

non ambulavit homo, Jer. c. 2. et Judith 5. Hoc potest intelligi

dupliciter, vel pro principio, ut ante filios Israel nullus homo per

hoc desertum transiverit per viam illam, per quam illi circumducti

fuerunt, et ita verum est. Vel ita intelligi potest, quod nullus homo

suis pedibus perambulat hoc desertum et sic iterum verum est, quia,

nisi quis bestiam habeat, in qua ipse cum necessariis proficiscatur,

pertransire non potest, tum propter calidissimam humum, tum propter

viarum defectum et necessariorum, quae portare non posset. Ideo Helias

propheta de illo itinere perficiendo quasi desperans projecit se in

umbra juniperi et petivit, ut moreretur. Et nisi angelus sibi cibum et

potum confortativum ministrasset, hoc iter solus aggressus non fuisset.

De hoc habetur 3. Reg. XIX. Posset tamen esse, ut plures homines simul

ambularent per desertum, sed non unus solus, cum contingat in

tempestatibus plures errare. Saepe etiam contingit, quod vehemens

ventus elevat pulverem copiose ita, quod aer totus plenus est, adeo,

quod socius non potest videre socium, nec eum audire, et si tunc

bestia, cui insidet, aliam viam vadit, homo ille perit. Si ergo hoc

contingit in societate, quo modo posset homo solus perambulare? Decimo

dicitur, quod in deserto non habitavit homo, ideo etiam nominatur terra

inhabitabilis. Et hoc regulariter; sancti enim patres ibi habitaverunt,

ducentes viam magis angelicam, quam humanam, et Arabes hodie ibi

habitant, ducentes vitam bestialem, et non humanam. Sed quia dicitur,

quod nec bestiae ibi possunt habitare; deinde, quod Arabes ibi vivunt,

non ut filii Israel miraculose, nec ut S. eremitae angelice, nec ut

bestiae absque humano opere, sed vivunt diabolice. Sicut enim diabolus

circuit quaerens, quem devoret, sic et illi circumeunt extra desertum

et praedantur et in deserto transeuntes spoliant, sicque sunt corporei

diaboli et ducunt vitam (#24 a#) non humanam, sicut patebit in

sequentibus. Locus enim et terra inhabilis est ad inhabitandum

civiliter vivere volentibus; ideo dicitur: Nec incolavit eum filius

hominis, cum paene tota terra sit arenosa vel saxosa et quasi calx

exusta, hortis, agris, et vineis ac habitationibus inepta.

Undecimo regio illa dicitur esse serpentum, scorpionum et dipsarum et

vermium ac draconum, non quidem tota, sed in partibus suis, cum sit

latissima, diversa habet venenata. Filiis Israel fuerunt propter murmur

immissi ignei serpentes Numeror. 22 et Rom. 8. Sunt multa loca deserti

plena foraminibus serpentum, alia plena scorpionibus et in locis ubi

aqua, aliqui sunt dracones et crocodili manent et multa alia genera

bestiarum, sicut saepe legimus in Vitis Patrum. Porro uno duntaxat

genere nos vexati fuimus: sunt enim vermes quidam rotundi, in

quantitate avellanae, nigri, multorum pedum, qui dicuntur pediculi

Pharaonis, de quibus humus in aliquibus locis plenus est, et dum homo

dormit, accurrunt et subtiliter sicut pulex sanguinem sugunt, post

morsum tamen relinquitur una cicatrix et unus livor blavus, rubro

permixtus, in quantitate cruciferi denarii, et nisi statim illa

cicatrix ungatur et fricetur succo pomi limonis, mox efficitur vulnus

incurabile et putridum. Praeter illa gignit humus diversa minuta

animalia, quietem hominis impedientia. Sed et pediculi in vestibus

excessive numero et quantitate crescunt omni momento. Duodecimo dicitur

regio illa locus pessimus, Num. 20. Et hoc propter omnia praedicta et

propter aeris malitiam et infectionem; pessimus enim aer per desertum

est, durissimus, quamquam aliquando nimis subtilis, calor intemperatus

et frigus immensum. In una enim contingit hora itinerantibus, quod nunc

sunt in loco, in quo quasi clibano caloribus uruntur, et post modicum

in alio loco frigore grandi afficiuntur.

Decimo tertio regio illa est locus faunorum et satyrorum, et sunt dii

solitudinum et nemorum, secundum veteris vulgi errorem. Futura enim

olim gentibus enuntiabant, non signis sed vocibus, et errantibus vias

deserti monstrabant. Unde in Vitis Patrum legitur: dum beatus Antonius

per deserta quaereret Paulum, vidit e diverso hominem equo mixtum, cui

opinio poetarum Centauri vocabulum indidit. Quo viso, signo crucis

munit frontem, et, heus tyro, inquit, quanam in parte Dei servus hic

habitat? At ille barbarum, nescio quid, infrendens et frangens potius

verba quam praeloquens inter horrentia ora satis blandum quaesivit

eloquium, et cum dextra manus protensione cupitum indicat iter, et sic

per patentes campos volitando transmittens se in fugam ex oculis

mirantis evenit, stupensque Antonius et de eo, quod viderat, secum

volvens ulterius progrediebatur; nec mora, inter saxosam convallem haud

grandem homunculum videt aduncis naribus, fronte cornibus asperata,

cujus extrema pars corporis in caprarum pedes desinebat. Ad hoc

spectaculum Antonius scutum fidei arripuit et memoratum animal palmarum

fructus eidem ad viaticum quasi pacis obsides offerebat. Quo cognito

pressit gradus Antonius et, quisnam esset, interrogans hoc responsum ab

eo tulit: mortalis ego sum et unus ex accolis eremi, quos vario delusa

errore gentilitas (#b#) faunos et satyros et incubos colit; legatione

fungor gregis meae: precamur, ut pro nobis communem Dominum depreceris,

quem pro salute mundi olim venisse cognovimus. Haec bestia loquente

Antonius prae gaudio lacrimas fudit baculoque terram percutiens ait:

vae tibi Alexandria, quae pro Deo portenta veneraris, quid dictura es

bestiae Christum loquenti? Nec dum verba compleverat et quasi pennigero

volatu petulcum animal aufugit. Quodam tempore istiusmodi homo unus

perductus est Alexandriam et magnum populo spectaculum praebuit et

postea, ne cadaver exanime calore solis et aestatis dissiparetur, sale

infusum ad Antiochiam imperatori videndum allatum est. Hos ego nec

Fauni nec Saturni filios credam, dum homines isti, illi vero animalia

bruta sint. Sed possibile est, circa Saturni tempora vel Fauni ex eis

ortus est error et de eis primo recitatio inter mulierculas haberi

coepit.

Decimo quarto solitudo vel desertum est locus daemonum, unde Tobiae

VIII. legitur, quod archangelus Raphael religavit Asmodeum in desertum

superioris Aegypti. Et Dominus ductus est in desertum, ut diabolus eum

ibi inveniret.

Propter sex sequentes deserti conditiones intrabant olim homines sancte

vivere cupientes. Unde in regula beati Jeronymi Cap. IX. laudat

Jeronymus desertum, dicens: O desertum decem floribus vernans, o

solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus urbs beata

construitur, o eremus familiaris Domino gaudens etc. Mihi oppidum

carcer, solitudo paradisus, nam solitudo monachum facit, non publicum.

Haec ibi. Ideo Jeronymus multos induxit, ut desertum ingrederentur,

singulariter tamen Praesidium diaconum, cui de hoc scribens epistolam

dicit: Nuper Aegypti deserta vidisti, intuitus es angelicam familiam,

quanti ibi flores sunt, quae spiritualibus gemmis prata vernantia

vidisti, serta, quibus Dominus coronatur, ille tibi in pectore ignis

aestuat, illa cottidie cogita, tracta, desidera etc. Sed et ipse

Jeronymus furenti desiderio solitudinem desiderabat. Unde in epistola

ad Theodosium et ad alios anachoretas dicit: Spectarem desertum omni

amoenius civitate, viderem desolata ab accolis loca, quasi ad quoddam

paradisi instar sanctorum coetibus obsideri; ... mea .... delicta, ne

consortio beatorum insereretur obsessum omni crimine caput. Et

Augustinus in epistola ad Pastores[TR135] dicit: ubi est eremus plena

millibus servorum Dei.

Decimo quinto desertum est locus tentationum. Unde Dominus non legitur

tentatus nisi in deserto, Marci 1. et Matthaei 4. Quantas tentationes

habuerint Sancti in deserto liber Vitae Patrum multis exemplis

ostendit. Sed et Deus ibi antiquos patres, filios Israel, multipliciter

tentavit, ut patet Exodi XVI. et Deut. VIII., ubi dicitur: Adduxit te

Dominus Deus XL annis per desertum, ut affligeret te atque tentaret. Et

ibidem C. XIII.: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat, utrum eum

diligatis. Antiqui etiam patres Deum ibi tentaverunt, unde Psalmus

dicit: In deserto tentaverunt me patres vestri. Et iterum: Tentaverunt

Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis etc. Contra hoc,

quod dicitur Deuteron. VI.: Non tentabis Dominum Deum tuum. Jeronymus

in tractatu de tentationibus decem enumerat tentationes filiorum Israel

in deserto.

Decimo sexto desertum est locus magni meriti. Ideo post deserti rigorem

sancti patres acceperunt terrae sanctae possessionem. Et Sancti novi

Testamenti propter majus meritum acquirendum deserta ingressi sunt.

Decimo septimo desertum est locus lationis legum et mandatorum, ut

patet Exodi XIX. et XX.

Decimo octavo desertum est locus mannae et divinae consolationis;

Psalmus: Pluit illis manna ad manducandum; et Exodi XVI. Et hodie ros

cadens per circuitum montis Synai est manna dulcissimum, de quo ego

multum vidi et manducavi.

Decimo nono desertum est locus poenitentiae et fugae saeculi. Sic

sancti patres poenitere volentes desertum intraverunt, mundumque

fugerunt.

Vicesimo eremus ille est locus devotionis et contemplationis. Unde

Psalmus: In terra deserta, invia et inaquosa, sic in sancto apparui

tibi etc. Et iterum: Dixi, quis dabit mihi sennas sicut columba, et

volabo et requiescam. Ecce, elongavi fugiens et mansi in solitudine,

exspectabam eum etc. Et tantum dixisse sufficiat de solitudinis

notificatione. In sequentibus experientia adhuc alia docebit. Vide

etiam de deserto hoc infra fol. 136. B. et consequenter.

De Arabibus habitatoribus deserti et de eorum

moribus et insolentiis et miseriis eorum.

(#25 a#) Deserti vel solitudinis inhabitatores sunt Arabes, miserrimi

et bestiales homines, quos nonnulli Ismaelitas esse dicunt, et

Agarenos, qui se Sarracenos nominant. Alii eos nominant a proxima

provincia, dicentes eos Madianitas. Alii eos Beduinos appellant. Alii

eos Zigeros e Chaldaea emersos vocant, quae a septentrione haeret

Arabiae desertae magnae. Alii eos ex Aegypto fusos affirmant, ut

Diodorus Libr. II. veterum historiarum. Dicit enim, quod Actisanes, qui

Aegypti rex summa aequitate imperans latrocinia novo more compescuit,

sontes neque morte plectens, neque linquens impunitos, unde omnes reos

in unum cogens miti sententia damnavit; amputatis enim naribus in

deserta loca ire compulit, ne suis moribus vicinas gentes inficerent,

neve eorum erga reliquos injuriae essent occultae, sed ut tamquam in

oram deserti relegati omni re egentes cogente necessitate sibi victum

exquirerent. Communiter tamen a tota regione dicuntur Arabes. Hi

incertis sedibus huc atque illuc semper vagantur per desertum hoc,

armati clipeis et hastis, non quidem ut pugnent, quia seminudi sunt,

sed ut spolient. Quae suspicio frequentiam in illis locis viatorum

congregat, ut imminens periculum mutuo auxilio declinetur, solum enim

in anteriori[TR136] deserto habitant et non in interiori, in quo non

habitavit bestia, nec homo, nec avis, in eo nutrimenta habere possunt.

In locis autem, ubi suspicantur mercatores vel alios transituros,

figunt tabernacula, et ubi sunt paludes pro suo et pecudum potu, ibi

latitant aut in cavernis petrarum aut in tuguriis[TR137] ex sarmentis

factis, et dum aliquos cernunt venire, equos, asinos et camelos suos

ascendunt et cum hastis et clipeis in via se ponunt. Prodeunt etiam de

cavernis eorum foeminae, seminudae sicut viri, miserrimae ac

turpissimae, cum pueris et lapidibus accurrunt partem spoliorum

accipere paratae. Crudeliter autem contra advenientes procedunt cum

clamoribus et vibratis hastis, et pedites mulieres et juvenes cum

lapidibus. Dum autem conveniunt ambae turmae, saevitiam remittunt

Arabes et pacifice pedagium exigunt dicentes, se esse dominos deserti

et omnium, quae muris non sunt inclusa aut sepibus circumdata, tectis

operta aut fossatis munita etc. Porro si pars adversa recusat solvere

pedagium, non permittunt eos procedere, nisi sint fortiores se, et hoc

viso jam pedagium non exigunt, sed supplices eleemosynam petunt, paucis

autem denariis contentantur, et si dantur eis paximatii, gaudentes

accipiunt et abire permittunt. Nemo autem faciliter cum eis congreditur

nec eos irremuneratos dimittit, quia cum multis turmis deserta

perambulant, et dum auditum fuerit, socios caesos aut spretos,

confluunt et concurrunt et nimis graves fierent contrariis nec

quiescerent, donec eos insequerentur et totaliter spoliarent. Offensi

enim crudeles sunt et implacabiles, nisi se vindicaverint.[TR138]

Quapropter S. Jeronymus in epistola ad Dardanum eos nominat barbaros,

dicens: Post terram sanctam sequitur vastissima solitudo, plena

ferocissimis barbaris. Hanc solitudinem et omnem locum sub divo dicunt

esse suum, igitur in omnibus viis ab obviantibus pedagium exigunt, et

non solum in deserto. Ipsum tamen desertum dicunt suam propriam

patriam, in qua habitant sine civitate, sine villa, sine castro, sine

domo, in petrarum cavernis et sub tabernaculis, nec aliunde nisi de

praeda vivunt et tantum defectum atque penuriam sustinent, quod apud

nos canis sufferre non posset. Si quando autem praedam invenire non

possunt, furtis vitam sustentare quaerunt, cujus gratia suum deserunt

desertum, et non solum orientis regiones pervagantur, sed in extremas

occidentis partes se diffundunt, ubi nescio qua causa non Arabes, nec

Chaldaei, sed Zigari vocantur, quos vulgus noster vocat Ziginer, qui

primo orti e Chaldaea, ut dicitur primo Phys. in supplemento Chron L.

IV. in eis conterminam Arabiam desertam descenderunt et inde per

regiones diffunduntur, de quibus infra fol. 80. vide. Hi Arabes deserti

valde annosi cum (#b#) his miseriis sunt, et centenarii et vetulae

centenariae per desertum leviter sicut canes currunt, semper sitibundi

et esurientes rarissime saturantur panibus, et dum solemne instaurant

convivium, panes subcinerilios faciunt, carnes vero adhuc cruentas

manducant et deficientibus lignis ipsos carnes crudas super latum

lapidem ponunt, et ita caro exsiccatur sub lapidibus et calefit, quo

facto levato superiori lapide inferiorem pro mensa retinent et ita

carnem sine alia decoctione manducant. Vescuntur etiam quibusdam

radicibus et herbis et lac camelarum et asinarum bibunt et rodunt

durissimos paximatios. Unde de hoc sic dicit Jeronymus contra Jovinum:

Arabes et Sarraceni ichthyophagi, Ismaelitae et omnis eremi barbari

camelorum lacte et carnibus vivunt, quia hujusmodi animal pro tempore

et sterilitate regionis facile apud eos gignitur et nutritur, et nefas

arbitrantur, porcorum vesci carnibus. Sues enim, qui glande et

castaneis, radicibus, filice et hordeo ali solent, apud eos non

inveniuntur, cum haec alimenta non habeant. Hi super petras solis

ferventes calore assant pisces de mari rubro captos et hoc solo

alimento victitant. Et quia incertis sedibus huc atque illuc in

solitudine vagantur, ideo viatores conglobantur, ut imminens periculum

mutuo auxilio declinetur. Ex his patet, quod olim sicut hodie deserti

perambulatio insecura propter Arabum invasionem, quam passus fuit

Malchus, ut habet Jeronymus in epistola captivi monachi, sicut habetur

in Vitis Patrum.

De his miseris videtur esse illud Job. 30. Horum, inquit, patres non

dignabar ponere cum canibus gregis mei, et vita ipsa reputabantur

indigni, egestate et fama steriles, qui rodebant in solitudine

squalentes calamitate et miseria, et mandebant herbas et arborum

cortices et radix juniperorum erat cibus eorum.

Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum

clamore currebant. In desertis habitabant torrentium et in cavernis

terrae vel super glaream; qui inter hujuscemodi laetabantur et esse sub

sentibus delicias putabant. Haec ibi. Textus ille ita positus est, ac

si litteraliter de illis Arabibus deberet intelligi.

Dum autem spoliis deficientibus in deserto manere non possunt, egestate

coacti congregantur per turmas et uxoribus et pueris in deserto

dimissis in aliquam regionem incidunt et nocte civitatem aliquam aut

villam irrumpunt, domorum ostia frangunt et, quaecumque ad manum

venerint, diripiunt et ita cum praeda ad uxores et parvulos in desertum

refugiunt, verum homines non occidunt, nisi casu contigerit. Has autem

insolentias faciunt in Syria, Palaestina et Aegypto et nonnumquam

magnas civitates intrant et exspoliatis aliquibus domibus cum praeda

revertuntur, unde bina vice, tempore quo ego fui in Jerusalem, sunt in

civitatem latenter ingressi in tenebris et insultum magnum fecerunt,

nec potest aliquis eos domare, sed omnes eos timent. Nec hoc videtur

mirum scienti Scripturam sacram. Nam tempore potentissimorum regum,

quando stabant ordinatissima regimina, terram Arabes illi turbaverunt,

ut patet 2. Paral. 21., ubi habetur, quod Arabes ingressi Jerusalem

omnia diripuerunt abducentes etiam de domo regis uxores ejus et filios

etc. Iidem Arabes in reaedificatione Jerusalem et templi valde infesti

Neemiae fuerunt, ut habetur Neemiae II. de Gosem Arabe, qui prohibuit

reaedificari Jerusalem. Et Neem. IV. congregati fuerunt Arabes contra

aedificantes civitatem sanctam. Et ego credo, si quis hodie conaretur

muris et portis ac seris bene claudere Jerusalem, quod Arabes omnibus

modis obsisterent. De his Arabibus habetur 2. Maccab. XII., quod

collecto grandi exercitu, in quo erant quinque millia viri et quingenti

equites, contra Judam Maccabaeum processerunt, sed (#26 a#) victi

fuerunt a Juda et petierunt dextras sibi dari promittentes, pascua se

daturos et in caeteris profuturos. Judas autem arbitratus eos sibi in

multis utiles pacem fecit et ipsi Arabes discessere in tabernacula sua.

Ex hoc textu patet, quod eodem modo, quo nunc, sic et tunc vexaverunt

patriam; et 1. Maccab. II. etiam habetur de eis.

Hos Arabes nullus rex aut monarcha umquam domare potuit, ut dicit

Diodorus Veterum Historiarum Lib. III. c. 13. sic inquiens: Inter

Syriam et Aegyptum Arabia deserta, inaquosa, in paucis ferens fructus,

ideoque latrociniis vicinis gentibus infesti sunt atque invicti bello.

Qui regionem aquis carentem tenent, puteos effodiunt exteris ignotos,

quae res hostium pericula depellit, nam qui eos prosequuntur, aut

errantes siti pereunt fontium inscitia, aut vix redeunt labore

defatigati. Ob hanc caussam Arabes ea loca incolentes cum bello

expugnari nequeunt. Libere vivunt neque ulli umquam externo regi, non

Assyro, non Medo, non Persae profuerunt, nec Macedonum reges eos

subdere poterant, quantumvis magnis copiis valuere. Haec ille.

Pertranseuntes karavanas regias invadunt, sicut plebeias, nulli parcunt.

Contra hos Arabes infert Dominus onus Esa. c. 21. Saepe etiam

egrediuntur desertum penuria aquarum coacti, et cum bestiis suis,

uxoribus et filiis in aliquam regionem veniunt et juxta aquas in locis

pascualibus tentoria figunt, tabernacula erigunt et ibi in praejudicium

incolarum degunt et animalia occurrentia rapiunt, nec est, qui eos

audeat tangere, nec revertuntur in desertum, nisi spoliis saturati cum

praeda gravi et multa sublata.

Ingrediuntur etiam Aegyptum sicut alias terras, non obstante rege

Soldano et Mamaluccis,[TR139] qui tamen magno odio eos habent. Undique

vidi eos dispersos, tam in Syria, quam in Aegypto. Sic et per nostras

regiones vagati sunt, sicut patet. Nullam conantur capere civitatem,

nec possidere quandam villam, quamvis possent; quia dicunt, quod ipsi

soli sint veri nobiles, de praeda et non de laboribus viventes, sub

divo in campis et silvis degentes: hoc esse proprium nobilium etc. Hanc

opinionem etiam habent nobiles Sueviae, qui nullum ad torneamenta

admittere volunt in civitate residentem. Ob hoc Arabes, quamvis sint

miserrimi, sunt tamen elati et de superbis moribus et uxores eorum

argento et auro ac lapidibus pretiosis sunt ornatae in sordidissimis

vestibus et turpissimis vultibus, non enim habent aquam ad lavandum et

in fumosis resident cavernis et tabernaculis. De quibus Job. 39.

dicitur: Tabernacula eorum in terra salsuginis.

In hos miseros bestiales homines effudit ipse Machometus maledictus

primo venena suae pestiferae doctrinae eosque ad se inclinavit et inde

cum eis gladiis, hastis et arcubus caeteras gentes ad se vi duxit et

ita mundum pervertit adjutorio illorum miserrimorum, sicut Romulus et

Remus attractis ad suam sequelam latronibus, fugitivis, pastoribus

pecorum et ignobili populo et confuso Latinorum regno suum reguum

sanguine innocentum Romulus imbuit.

Incipit deserti peregrinatio et de triplici via

solitudinis, sicut haberi potest ex textu

Bibliae, et de via beatae Virginis cum puero Jesu

in Aegyptum.

Evagatio per vastissimam solitudinem facilis nunc describenda erit,

praecognitis asinis et asinariis, camelis et camelariis, solitudine et

Arabibus, deserti incolis. Pro majori tamen intellectu notandum, quod

ex Scriptura sacra triplex reperitur deserti via. Alia est enim via,

per quam filii Israel de monte Synai venerunt in terram sanctam. Alia,

per quam Abraham descendit per desertum in Aegyptum et Jacob et filii

ejus, quando fuerunt vocati ad Joseph, et eadem via creditur

descendisse Joseph cum sponsa sua, beatissima Virgine Maria et puero

Jesu, in fuga Herodis, Matthaei II. Alia, per quam Propheta Helias et

Elizeus[TR140] ingressi sunt per desertum ad montem Synai, non quidem

simul, sed successive ut habetur 3. Reg. XIX.

Filii quidem Israel fuerunt ducti (#b#) de Aegypto non directe per

viam, quae dirigit ad terram sanctam, sed per viam maris rubri

adscenderunt ad montem Synai, sicut jusserat Dominus, nec a monte Synai

via propinquiori fuerunt ducti, sed longe per desertum longum ducti et

reducti et circumducti, quousque finirentur XL anni. Causa autem, quare

non propinquiori via per Palaestinam Aegypto conterminam fuerint

inducti, ponitur Exodi XIII. Palaestina enim habuit civitates magnas,

plenas gigantibus. Quos si filii Israel in primo aggressu[TR141]

vidissent, reversi in Aegyptum fuissent propter terrorem et nondum

completae fuerunt iniquitates Philistinorum, sicut Amorraeorum, ut iam

expelli potuissent. Et ita via filiorum Israel fuit multum longa et

curva et per desertum ab alia parte maris mortui adscenderunt per

regnum Og, regis Basan, et per regnum Seon, regis Amorraeorum, usque ad

locum, ubi Jordanis faucibus maris mortui allabitur, et ibi exsiccato

Jordane contra Jericho in terram sanctam venerunt, Abraham vero et

Jacob et filii eius, Joseph et Maria et caeteri, descenderunt in

Aegyptum per viam communem negotiatorum super littus maris magni,

habentes ad dextram mare, ad sinistram vero desertum, et hodie communis

strata est et via regia descendentium de Gaza in Aegyptum, quamvis et

ipsa via sit arenosa et laboriosa, in qua ostenduntur quaedam insignia

itinerationis beatae Mariae Virginis et Joseph cum puero Jesu, utpote

locus, in quo a latronibus fuerunt invasi et comprehensi. Dicit enim

Anshelmus, quod dum Joseph cum Maria Virgine et puero Jesu per viam eam

descenderunt et quiescendi gratia in quodam loco residerent Virgoque

beata puerum Jesum lactaret, ecce, Arabes latrones de penetralibus

erumpentes eos circumdederunt, ut caperent et spoliarent; juvenis autem

quidam, filius principis latronum, videns puerum in gremio matris,

tactus divinitus miro amore exarsit in puerum, non dubitans, divinum

quid in puero latere et postulato puero a matre eum cum ingenti

veneratione accepit et deosculabatur dicens: O puer inclite, mihi, dum

oportunum fuerit, miserere! Haec dicens cum fletu puerum matri reddidit

eosque de manibus sociorum eripuit et via secura ostensa abire

permisit. Hic autem juvenis dicitur fuisse latro ille, qui in cruce cum

Christo pendens dixit: memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum.

Tertia vero via est a Gaza in desertum contra montem Synai directe, per

quam S. Elias transivit et caeteri sancti, qui visitare montem Dei Oreb

volebant. Et haec est via nostra, et modo, qui sequitur, processimus.

Recessus peregrinorum a Gaza contra desertum

magnum ad montem Synai.

Nona die Septembris mane venerunt camelarii cum Trutschelmanno et omnem

supellectilem nostram eportaverunt in medium curiae ponderantes similia

et librantes, ut scirent, quot cameli nobis essent necessarii et

invenerunt tantum pondus, quod XXII cameli non sufficerent portare, nec

volebant nos ducere, nisi adhuc tres camelos (#27 a#) disponeremus. Ex

hoc autem ortum est magnum litigium inter nos et Trutschelmannum. Nos

volebamus, quod ipse expensis suis residuos camelos disponeret, prout

in V. articulo conventionis nostrae expressum erat, ut habetur P. 1.

fol. 219. Ipse vero noluit hoc facere dicens, multam suppellectilem

inutilem (nos) habere, qua rejecta, si defectus esset camelorum, ipse

teneretur supplere, alias non. Reputabat enim quasdam res superfluas,

quae nobis erant valde necessariae. Antequam autem illas res vellemus

abjicere, conduximus expensis nostris adhuc tres camelos. Sic ergo

habuimus XXV camelos, XXX asinos, VII camelarios et VI asinarios, duos

capitaneos ductores Arabes et duos Sarracenos, Calinum parvum

Elphahallum cum juvene Aethiope, et erat summa hominum nostri exercitus

XL personae. His itaque compositis affuit hora comestionis. Comedimus

ergo et bibimus in laetitia, pro eo, quod tempus recessus nostri

advenerat. Emimus autem in fine malogranata, dulcia vel amara, ad

placitum, prout unusquisque volebat, ut per viam deserti sugeremus.

Erant autem ista poma in optimo foro, nam pro uno madino poterat unus

habere XL aut L malogranata magna et recentissima. Transacta itaque

meridie venit Trutschelmannus in equo sedens et asinarii cum asinis.

Quamvis autem asinarii essent Christiani, tamen ad modum Arabum capita

sua mitraverant, ut minus per desertum infestarentur ab Arabibus.

Adduxerunt etiam camelarii camelos eosque rebus nostris oneraverunt

duas tamen sportas vacuas dimiserant, ad quas posuimus duos milites

peregrinos debiles. Cum autem cameli jam onerati essent, jussu

Trutschelmanni accinxerunt se milites peregrini gladiis et aliqui

emerant arcus et tela ad modum Sarracenorum et aliqui habebant

bombardas et parati cum armis defensionis asinos ascendimus et cum

exercitu nostro de civitate Gaza armati exivimus. Et quia in Arabiam

divertere volebamus, placuit Sarracenis armatura militum peregrinorum,

camelariorum et asinariorum, omnes enim cum gladiis et pugionibus

habebant arcus. Si autem in Syriam a Palaestina fuisset iter nostrum,

nequaquam nos dimisissent cum armis exire civitatem. In exitu autem

urbis descendimus de colle, in quo civitas sita est, in campestria et

contra meridiem processimus et Bersabeae civitatem, quae terminum

australem terrae sanctae facit, non longe ad dexteram habuimus. Cumque

inter hortorum sepes per communem stratam non longe processivissemus,

minaverunt camelarii camelos extra viam in agrum quendam et ibi

prostratis camelis onera dejecerunt et manere ibi per noctem

decreverunt, quod tamen nobis displicuit, quia multum adhuc de die

superfuit. Calinus autem major dixit nobis, quod onera camelorum non

essent aequaliter divisa et quod jurgium esset inter camelarios, igitur

necesse esset omnia ordinare illo sero, quae pro quieta expeditione

nostri (#b#) exercitus expedirent. Campus autem, in quem declinavimus,

dicebatur Gasmaha. Descendimus ergo de asinis et tentoria nostra

fiximus, sub quibus quiesceremus. Quidam tamen pro sua quiete sibi

propria umbracula suis vestimentis fecerant et sub eis quieverunt.

Fixis tabernaculis extraximus de sepibus ligna et coximus pro coena

cibos et pro prandio diei sequentis. Sic enim fieri oportet, quia

cameli onerati a mane usque ad sero continuant gressum nec pausam aut

interceptionem patiuntur, et ideo concomitantes eos etiam continuant et

prandium sedendo in asinis sumunt et numquam per totam deserti viam

potest sumi prandium de cibo calido, aut quiescendo, sed de cibis in

sero coctis. Protulimus etiam de saccis nostris vinum pro coena illa et

pro prandio crastino, similiter et paximatios et haec aequaliter

divisimus singulis; quilibet habuit flasconem, in quam portionem vini

accipiebat. Coena parata, quam ad unum ignem coximus, sub tentoriis

nostris consedimus et manducavimus; praemoniti autem fuimus, ne umquam

omnes simul ad dormiendum nos poneremus, sed semper aliquis de

peregrinis vigil exercitum circumiret aliis dormientibus, ne latrones

aut fures occulte subintrarent et nostra subtraherent; verumtamen ista

vigilia et custodia erat nobis magis necessaria propter nostros

famulos, camelarios et asinarios, quam propter alienos: furabantur enim

nobis paximatios, ova et quaecumque poterant, nec poteramus adeo bene

vigilare, quin in mane reperiremus perforatos saccos et panes extractos

vel ova de sportis sublata. Saepe reperimus eos in facto furti, nec

deprehensi erubuerunt, sed potius nos deriserunt. Propter haec ergo

post coenam omnes convenimus et ordinem fecimus de vigilibus ulterius

ponendis. Cecidit autem sors primae noctis vigilandi post noctis medium

super me. Igitur cum sol occasum peteret, stravimus nobis sub

papilionibus et posuimus nos dormitum. Sic autem erat exercitus noster

ordinatus noctibus. Primo stabant nostra tentoria simul et tabernacula

et supellectilia[TR142] nostra in medio jacebant. Per circuitum autem

nostrum jacebant camelarii et asinarii cum suis sarcinulis et cum

bestiis, nec patiebatur Trutschelmannus noster, quod aliquis

singulariter extra cuneum jaceret aut ambularet longius, nisi quantum

opus necessitatis requisivit aequalem elongationem. Eo ergo modo, quo

dictum, singulis noctibus rem ordinavimus cum cibo et potu, cum

custodia et aliis, ut dictum est.

Porro cum jam noctis medium esset, excitavit me miles, qui ante

vigilaverat, ad vigiliam meam complendam et surrexi et exercitum Domini

cum psalmodiis circuivi, baculum manu tenens. Subito autem prope nos

factus fuit ingens et horribilis ululatus multorum conclamantium et

collugentium, nec aliud intelligere potui, nisi quod essent voces

hominum lamentantium. Stabam ego et timens ac mirans auscultabam,

cogitavi autem, quod forte Sarraceni festum aliquod tragoediarum aut

comoediarum celebrarent, aut certe horridum malum vel plaga aliqua

subito eis accidisset, (#28 a# a) aut quod satyri et alia deserti

portenta per hujusmodi ululatum vellent nobis solitudinis ingressum

prohibere. Quid autem fuerit, usque hodie ignoro; quidam tamen dixit

mihi, quod esset multitudo luporum ululantium etc. Sed hoc credere vix

possum, quia clamor ille subito incepit et post modicum subitus desiit

et silentio interposito iterum incepit et interjectiones dolentium

habuit. Clamore cessante processi ad serviendum vigiliae meae et reperi

Trutschelmannum Sarracenum Calinum majorem, insistentem orationi flexis

genubus et modo sarracenico gestus habentem, cumque me audivisset,

oratione cessavit, interrogans me, cur non in tentorio manerem, cui cum

dixissem propter custodiam vigiliae, contentus fuit, convertit autem se

contra desertum ad meridiem et ostendit mihi stellam perlucidam,

noviter ortam, dicens, eam esse et dici ab omnibus[TR143] stellam S.

Catharinae et ecce, inquit, sub hac stella est mons Synai, ad quem

tendimus, et quando noctibus erit peregrinandum, non alia via sumus

processuri, nisi contra faciem illius stellae processiverimus, usque

quo penitus sub ipsa fuerimus in monte Synai. Post recessum vero a

monte Synai retrospicere solebam ad stellam illam, eamque vidi in

Aegypto existens et in Alexandria degens et per maris longa spatia;

tandem autem post transitum Cypri, dum in Cycladum insulas venissemus,

eam amplius videre non poteram, propter nimiam elongationem et climatis

alterationem, Et ita transivit nox illa prima.

De ulteriori processu in deserto.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum · 第 38 / 44 题