XVI. Christiani latini.

Degunt in Jerusalem Christiani latini, in ecclesia et monasterio montis

Syon fratres Minores sub promta obedientia et evangelica vita, de

quibus in antecedentibus multa dixi. Hi soli totis praecordiis optant,

ut christiani principes veniant et Romanae ecclesiae et imperio omnia

subjiciant, quod ille concedat, qui sine termino regnat.

De praefatis sectis et gentibus vide supra fol. 133. B. et in Burcardo

circa finem descriptionis terrae sanctae, et in peregrinatione domini

decani Moguntinensis et in Speculo histor. et in Chronico Antonini.

Multi tamen de his scribentes sine haeresibus dicunt eos esse

orientales et laudant eorum simplicitatem. Sed hoc olim ante CC annos

sic erat, interea autem omnes, demtis Latinis, pessimis erroribus sunt

depravati et in dies plus depravantur, cum non habeant catholicos

doctores et praedicatores, nec accipere eos volunt contenti mori in

suis erroribus.

(2a) Secunda pars Evagatorii Fratris Felicis

Fabri de Ulma, Ordinis Praedicatorum.

De peregrinatione a civitate sancta Jerusalem in

montem Dei Oreb et in montem Synai ad sepulchrum

angelicum beatae Catharinae virginis.

Evagari denuo incipiam post greges Moysi ad interiora deserti contra

montem Dei Oreb, Exodi c. III. Consummata enim et descripta evagatione

peregrinationis Jerosolymitanae restat descriptio evagationis

peregrinationis Synaianae, cui in sequentibus insistere intendo.

Complectitur autem haec secunda pars evagatorii peregrinationem deserti

magni Arabiae et Madian et montis Synai. In ejus summitate est ultimus

terminus ad quem totius peregrinationis.

Deinde continet peregrinationem terrae Aegypti et descensum Nili, cum

ejus descriptione, et reversionem peregrinorum per mare et per terram

usque Ulmam, quae urbs est terminus a quo, et ultimo loco describetur.

Habet etiam haec pars sex tractatus, sicut et prima.

Primus tractatus, qui est septimus in ordine tractatuum evagatorii,

incipit hic, continetque peregrinationem deserti et descriptionem

montis Oreb et Synai.

Secundus tractatus, qui est octavus, continet Aegypti peregrinationem

per mensem Octobrem.

Tertius, qui est nonus, peregrinationem maris et insularum

descriptionem per mensem Novembrem.

Quartus, qui est decimus, continet navigationem maris per mensem

Decembrem.

Quintus, qui est undecimus, continet peregrinationem in Venetias et

Venetiarum descriptionem et peregrinorum repatriationem in mense

Januarii.

Sextus, qui est duodecimus, continet Alemanniae et civitatis Ulmensis

latissimam descriptionem. Et hunc tractatum, quia longus est et

proprium codicem complet, non apposui Evagatorio, et proprio inscripsi

libro.

Tractatus septimus Evagatorii incipit. Ad

secundam Evagationem de Jerusalem ad montem Synai

sic est processus.

Ad peregrinationem montis Synai tria praeexiguntur. Primum, ut

peregrini cum dominis Sarracenis de Jerusalem conveniant ad faciendam

conventionem cum Trutschelmanno, super salva gwardia et salvo conductu

nobis praestandum per desertum usque in Aegyptum. Et hunc tractatum

fecimus, sicut patet Parte 1. fol. 218. A. B. Secundo exigitur, ut

peregrini sibi provideant et emant sibi necessaria, quibus per desertum

euntes vivere queant. De qua provisione habetur Parte 1. fol. 247. A.

B. Tertium, ut dominus Trutschelmannus major juxta conventionem

disponat camelos et camelarios, asinos et asinarios, et assignet certum

diem et horam recessus peregrinorum. Et haec omnia sunt facta. Nam diem

24. Augusti, quae est festum S. Bartholomaei Apostoli, assignavit nobis

pro recessu a Jerusalem, horam vesperarum. Igitur cum eodem die mane de

ecclesia dominici sepulchri egressi essemus, post sumtum cibum omnes in

montem Syon adscendimus et ibi ambos Calinos cum camelariis et camelis,

asinariis et asinis nos exspectantes invenimus. Acceleravimus ergo opus

nostrum et omnem supellectilem nostram eportavimus de monasterio

fratrum et in unum locum composuimus ad jussum camelariorum, (#b#) ut

viderent substantiam eamque aequaliter camelis distribuerent portandam.

Oportet enim onera camelorum exquisite et curiose librare, ut sint

aequalia. Cumque singula in unam congeriem comportassemus, factus est

cumulus magnus et gravis, quia erant multi sacci pleni paximatiis, et

multa vascula vino repleta, saccis cilicinis imposita, ne ea Sarraceni

nuda conspicerent et nos molestarent, et multi utres aquarum, sportae

insuper ovis repletae, et caveae cum viventibus pullis gallinis et

gallis, lectisternia et vestimenta nostra, sacci et cassidola nostra et

sportae cum ollis, caldaribus, discis et scutellis. Et haec et similia

multa faciebant ingentum cumulum, ita, ut ductores nostri stupebant.

Vix enim homo credere posset, quod XX homines tanta suppellectili per

desertum essent indigi. Oportet enim provisionem habere magnam, ut non

patiantur defectum per LXII dies, et ut occurrentibus Madianitis et

Arabibus in deserto habeant dare panes et paximatios, carnes fumigatas

et caseum, quibus furor eorum mitigetur et ut pax sic ab eis ematur.

Omnibus ergo rebus nostris eportatis adduxerunt camelarii camelos ad

cumulum, et unum post alium in terram prosternentes onerare bestias

inceperunt; nos vero eis adstetimus et diligenter manus eorum

aspeximus, ne quid furarentur nobis, et ut addisceremus etiam onerare

bestias et camelos tractare. Oneratis autem XXII camelis cum multis

laboribus et litigiis vocati fuimus per asinarios ad gregem asinorum,

ut quilibet eligeret sibi asinum, quo per totum desertum uteretur usque

in Aegyptum; convenerant autem asinarii inter se pro eorum pace, ut

nullus suaderet peregrino eligere hunc vel illum asinum, nec diceret

bestiae defectum vel bonitatem, sed in libertate nos dimitterent, ut,

qui male elegisset, non haberet materiam litigandi et inculpandi

aliquem, nec accipere posset rationem minus solvendi, quam ille, qui

cum bona bestia fuerat provisus, et in fine, qui optimam bestiam

elegisset, solveret pro sociis curtesias vel cibales;[TR116] ipsi enim

asinarii sciebant, qui asini erant vel boni vel mali, aequaliter tamen

erant strati omnes. Discurrebant ergo domini mei milites inter asinos

et nunc illum nunc istum tentabant et inter se disceptabant et quamquam

duo vel tres peregrini ad unum asinum pendebant. Quod ego cernens, ne

aliquem offenderem, mea electione recessi de grege et ascendi per

gradus lapideos usque ad ostium ecclesiae Syon et in limine sessum

accepi, et deorsum in asinorum gregem respexi eligentes, quos

consideravi, et in me ipso deliberavi, quam bestiam eligere vellem.

Vidi autem inter asinos unum magnum et album, cui aures dependebant, et

caput grave videbatur habere et speciem pigrae bestiae praeferebat, nec

aliquis de peregrinis eum tangere volebat. Et ad illam bestiam me

limitavi, non quod aliquid boni noscerem in ea, sed solum ut dominis

nobilibus jucunditatem facerem in eo, quod elegi bestiam ab omnibus

spretam. Cumque nobiles omnes cum multa sollicitudine et discretione

sibi bestias elegissent et tumultus cessaset, descendi, et asinum

spretum sine examinatione elegi eumque ad singularem (#3 a#) locum duxi

et aptavi. Asinarii autem accurrentes ridebant et clamabant et a me

pecunias postulabant. Porro ego non intellexi, quid mihi dicerent, sed

de postulatione denariorum male contentus stabam, quia a nullo alio

postulaverant aes. Interpres autem noster dixit mihi, quod optimum

asinum inter omnes elegissem et ideo postularent curtusias. Hoc ut

audivi, protuli IV madinos et dedi eis, et fui per totum iter provisus

cum securissima bestia et infatigabili et sine omni vitio; numquam

mecum cecidit, numquam tardavit, numquam trepidavit, nec percussit, nec

momordit, sed sine stimulatione infatigabiliter processit et

antecessit. Dixit mihi asinarius, dum interrogarem eum, quo pretio eum

vellet vendere, quod non infra X ducatos acciperet pro bestia illa.

Semper habui fortunam in utraque peregrinatione in eligendo bestias, ut

patet etiam supra parte I. fol. 80. Quantos labores et fatigas ac

pericula sustineant illi peregrini, qui insecuras, pigras et malas

bestias eligunt, vix potest conscribi. Igitur cum cameli essent onerati

et asini electi strati, transivimus ad ecclesiam Syon et a venerabili

patre Gardiano montis Syon benedictionem itinerantium accepimus, qui

complectens singulos benedixit et osculo dato a se dimisit. Ego tamen

cum majori gratiarum actione a sua paternitate et a toto conventu

recessi, quia majora beneficia acceperam ab eis, et valde benefecerant

mihi, sicut patet Parte 1. fol. 93 A. et fol. 221 A.

Egressi ergo de ecclesia Syon ad asinos descendimus, quibus ascensis

camelos procedentes secuti sumus extra civitatem; non autem sine cordis

tristitia, nec sine lacrimis exivimus de desiderabili civitate

Jerusalem, sed cum singultibus et fletibus. Ego pro parte mea numquam

in hoc mundo in aliquo loco libentius fui, quam in Jerusalem, et

jocundissimas dies et horas ibi habui. Ut autem de monte Syon

descendimus, occurrerunt nobis juvenes Sarracenorum, filii et pueri, et

tribulaverunt nos, et conabantur onera camelorum dejicere et rapere,

quos ductores nostri vix valebant repellere a nobis. Interea, antequam

de monte Sion descendissemus plene, rupit unum de vasis, et vinum per

saccum cilicinum, quo involutum erat, defluxit in terram, de quo non

modicum turbati fuimus, quia vinum optimum erat et magno pretio

comparatum et multo studio absconditum propter Sarracenos. Non autem

tantum turbavit nos perditio vini, quantum insania Sarracenorum.

Timuimus enim, quod Sarraceni odorem vini sentientes in nos irruerent

et alia vasa etiam rumperent, et si vino privati fuissemus,

peregrinationem montis Synai aggressi non fuissemus nec vivere in

deserto potuissemus sine potu vini. Dimisimus ergo vinum in terram

defluere, quia non erat aliud vasculum prae manibus, diligentissime

tamen observavimus, ne camelarii et asinarii accederent et de defluenti

vino biberent, quia, ut gustassent, statim inebriati fuissent et

turbati nos turbassent et supellectilem nostram neglexissent. Ego

asinum meum cuidam militi assignavi et ad latus cameli cucurri, ubi

erat vinum defluens, et nullum Sarracenum accedere permisi, sed

flasconem meum duarum mensurarum ex stillicidiis implevi, et ita lento

gradu processimus. In quantis autem fuerimus angustiis inter viam istam

parvam faciendum propter diversas paganorum insidias et (#b#) labores,

non facile scripserim. In tantum autem retardati fuimus in via et

impediti, quod viam, quam in quatuor horis facere potuissemus, vix in

VII horis perfecimus, et in nocturnis tenebris Bethleem ingressi

fuimus. In porticu autem ecclesiae Bethleemitanae exoneravimus camelos

et asinos cum magno labore et omnes res in quandam cameram ecclesiae

annexam traximus et custodiam juxta cameram posuimus. Ingressi autem

cum luminibus in ecclesiam ad locum dulcissimae nativitatis Domini

descendimus, et ibi adorato Domino venit pater Gardianus cum fratribus

et nos charitative suscepit ac in habitaculum refectionis et

dormitionis nostrae nos introduxit. Sciebant enim adventum nostrum et

ideo omnia paraverant, coenam et lectisternia. Coenam ergo eam laetitia

sumsimus egregiam, nostris expensis paratam, et post eam ad quiescendum

nos locavimus. Gloria in excelsis Deo.

Die XXV. mensis Augusti post noctis medium, scilicet ante lucem,

surreximus, et ingressi specum nativitatis Domini Officia nostra ibi

legimus, horas canonicas et Missas. Cum autem sol ortus esset,

descendimus in vallem pastorum ad Gloria in excelsis ibique hymnum

coelestem cum Angelis cantavimus et locum curiosius conspeximus. De hoc

loco vide P. 1. fol. 174, A. B. Laudibus ergo in valle finitis

adscendimus in Bethleem ad prandium sumendum. Post comestionem ipsum S.

Jeronymi monasterium undique perlustravimus et ruinas ejus mirati

sumus, ipsum etiam oppidum Bethleem circuivimus et ad cisternam David

accessimus et collationem de sacris scripturis de his[TR117] locis

mentionem facientibus simul habuimus. Et ita cum gaudio diem illum

deduximus in loco gaudioso et sanctissimo. Valde enim jocundum est

morari ad praesepe Domini, tum propter sanctitatem loci et

indulgentias, tum propter ecclesiae venustatem, tum propter monasterii

insignissimi ingentes ruinas. Fuit enim non tam monasterium monachorum,

quam palatium et fortalitium imperatorum, quod simplices credunt fuisse

S. Jeronymi monasterium, sed non est. Sanctus enim Jeronymus sub

tugurio ibi deguit in pauperculo monasterio, quod suo tempore fundatum

fuit, unde dicit in epistola ad Fabiolam: Ego, inquit, diversorii

Bethleemitici et praesepe Domini amator, in quo Virgo puerpera Deum

fudit infantem. Et in regula sua Can. 26. Nihil, inquit, hac

sublimitate sublimius, quam Bethleem, in hoc parvo foramine coelorum

conditor natus est. Nam ante S. Jeronymum fuit locus nativitatis

Christi nuda specus, nec ibi erat monasterium. Unde dicit, ut habetur

in ejus regula Can. 20: Nos ex providentia aedificato monasterio et

diversorio prope structo, ne forte et modo veniens Joseph cum Maria

Bethleem non inveniat hospitium. Dicitur enim in Legenda Jeronymi, quod

Cyrillus episcopus Jerosolymitanus dedit ei parochiam Bethleem, in qua

aedificavit cum vicinorum adjumento monasterium, sed deficientibus

sumtibus misit fratrem Paulinianum ad patriam, ut suas venderet

possessiunculas, et pecunia in structuram monasterii Bethleem

converteretur, ut habetur in regula cap. 20. Quantum enim possum

conjicere, non vides, quod tempore beati Jeronymi sit aedificata illa

ecclesia solennis, quae hodie ibi est, quam tamen inexperti dicunt ab

Helena erectam, quod et ego credebam, sed dispositio moderna non

admittit, quia dicitur, quod beatus Jeronymus in ore speluncae

nativitatis Christi sibi sculpsit sepulchrum, et quod speluncae os

angustum sit. Jam vero sepulchrum Jeronymi est extra ecclesiam, et

introitus speluncae non in ecclesia, et ipsa spelunca est ornatissima,

duo habens patentia ostia ad ingrediendum. Credo ecclesiam illam

aedificatam temporibus novissimis latinorum regum Jerusalem et

monasterium hoc magnum similiter, et tuguriola beati Jeronymi ablata,

et alia dispositio loco data, quod et scripturae, pictura et sculpturae

monstrant.

De monte Rama et ejus oppido fortissimo.

Vicesima sexta die[TR118] mane dicto Officio juxta praesepe Domini

rogaverunt milites Calinum magnum, ut perduceret eos ad piscinas

Salomonis et ad ejus hortos et pomeria et ad S. Georium. Et ascensis

asinis ad loca jam dicta perducti sunt. Ego vero, quia prius in illis

locis fueram, ut patet supra fol. 249. A., aliam peregrinationem illo

die feci.[TR119] Quatuor enim fratres Minores, qui nobiscum de

Jerusalem exiverant, et ego quintus, de Bethleem egressi descendimus

contra austrum ad radices cujusdam alti montis, qui de campo consurgit

et rotundus in altum se tollit in cacumen, satis latam planitiem

praeferens, de quo respectus est longe lateque per terram sanctam. Ad

hunc montem sudoribus et laboribus ascendimus usque in ejus summitatem,

et ibi habitudinem loci consideravimus et hinc inde per terram sanctam

circumspeximus. In hoc enim monte ab antiquo stetit castrum populosum

et munitum, quod dicebatur Rama, prout S. Jeronymus videtur velle

dicere in libro de distantiis locorum. Communiter enim villae in alto

sitae dicebantur omnes (#4 a#) Rama, sicut patet P. 1. fol. 87. B. Adeo

namque altus est mons ille, quod ab eo est respectus ad mare mortuum,

ad montes Arabiae, ad montem Seir et Galaad. Videntur etiam ibi montes

Engaddi et loca latibulorum David, desertum Tecuae et Silo, et mons

Oliveti cum parte montis Syon, et consequenter usque ad mare magnum. Et

hoc videtur in nudo montis cacumine, olim autem, quando erat altum

aedificium superaedificatum, habebatur respectus multo latior, usque in

Galilaeam, Palaestinam et usque ad terminos Aegypti. Fuerat quippe

castrum magnum cum altis turribus, Rama dictum. Et de hoc creditur

illud Jeremiae cap. 31. et Matthaei c. 2. esse scriptum: Vox in Rama

audita est ploratus et ululatus. Dum enim Herodes occideret pueros in

Bethleem et in confinibus ejus, ploratus puerorum et ululatus matrum

audiri potuerat in hac Rama. Unde Jeronymus de distantiis locorum

dicit: Rama est locus prope Bethleem, de quo dicitur: vox in Rama.

In circumferentia murorum tantum spatium terrae fuit, quod frumentum

sufficiens in ea crevit pro pane inhabitantium castrum per annum. Hoc

castrum munivit unus de latinis regibus Jerusalem. Unde, postquam

Saladinus, rex Aegypti, cepit vi armorum terram sanctam et Jerusalem et

Christianos ex omnibus finibus ejus expulit latinos, et castra reliqua,

villas et civitates expugnavit: hoc castrum Rama nequaquam habere

potuit, sed Christianis viriliter repugnantibus ab eo discessit, et

manserunt Christiani latini in castro post expugnationem Jerusalem et

Bethleem ultra XXX annos, nec poterant eos Sarraceni expellere, et

adhuc hodie manerent, si Deus cum eis non pugnasset. Nam post XXX annos

immisit Deus pestilentiam in castrum, et in brevi temporis spatio

obierunt omnes foeminae, a juvencula usque ad anum, et major pars

virorum. Quod cernentes reliqui castrum deseruerunt et fugam inierunt.

Hoc cum Sarraceni percepissent, adscenderunt in montem et castrum usque

ad solum diripuerunt, ita, quod vix murorum vestigia modo deprehendi

possunt. Propter inexpugnabilitatem illius castri nominabant illud

Christiani Bethuliam, sicut castellum Judith Bethulia, quod erat in

Galilaea.

Inde ab illo monte conjectis oculis ad alium montem oppositum vidimus

quoddam vetustum aedificium, juxta quod est sepultura XII prophetarum

minorum.

Infra eundem montem fuit olim monasterium S. Agathon, abbatis, qui vir

magnae autoritatis fuit et pater multorum monachorum exstitit et ob

amorem silentii triennio lapidem in ore portavit, ut de eo refertur in

vitis patrum.

Insuper in eadem regione fuit monasterium S. Karioth, abbatis, patris

multorum monachorum, quo de hoc saeculo migrante omnes ejus monachi

migraverunt cum eo et in uno monumento locati sunt, quod usque hodie

ibidem monstratur.

Non longe a loco vidimus superiora aedificia monasterii S. Sabbae

abbatis, de quo supra longa facta est mentio P. 1. Fol. 234. A.

Et his visis de monte descendimus et in Bethleem ad vesperas reversi

sumus. Reperimus autem dominum Vaccardinum, (#b#) potentem Sarracenum

de Jerusalem, cum suis famulis ibi, qui accersito Trutschelmanno nostro

eum dure arguit, quod nos illo die ibi manere permisit eique praecepit,

ut in crastinum summo mane nos deduceret per viam nostram.

Recessus de Bethleem.

XXVII. die statim transacta media nocte venit Calinus magnus ad

habitaculum peregrinorum nosque excitavit ad recessum. Festine ergo

surreximus et ingressi specum dominicae nativitatis Officia nostra

diximus et Missas legimus in illo devotissimo loco, a quo invitissime

recessimus; nobis autem in celebratione Missarum existentibus descendit

Calinus Sarracenus et magno clamore ad recessum nos stimulavit.

Celeriter ergo nos expedivimus et egressi supellectilem nostram

exposuimus imponendam camelis et incepimus onerare bestias, et quia

illius operis adhuc usum et consuetudinem et artem non habuimus, nec

camelariorum mores, signa et locutiones minime intelleximus, nec ipsi

nos intelligebant, ideo per aliquot dies cum magnis litigiis et

difficultatibus multis onera bestiis imposuimus. Inde autem oriebatur

difficultas, quia camelarii recipiebant indifferenter de cumulo rerum

nunc hoc nunc illud, ut aequalia onera camelis facerent, et hoc nobis

inconveniens fuit, quia divisi eramus in tres partes, et divisas res

habuimus et non communes, sed cameli erant nobis communes, et hoc non

intelligebant Sarraceni, sed putabant, omnia esse communia et

indiscrete imponebant onera, ita, quod unus camelus quandoque portavit

res trium societatum et sex vel octo peregrinorum; et in depositione

onerum fiebat confusio, labor et discursus, dum quilibet cogebatur suam

supellectilem in tribus vel quatuor locis colligere. Ideo nos libenter

vidissemus, ut certi cameli fuissent ordinati ad portandum res primae

societatis, alii secundae et caeteri tertiae. Sed hoc camelarii

nolebant intelligere nec facere, et ex hoc, ut dixi, multa litigia,

inquietudo et labor fuerunt orta in oneratione, praecipue in principio.

Oneratis autem bestiis et asinis stratis eos adscendimus et in nomine

Domini de monasterio exivimus et per medium oppidi transeuntes ab alia

parte per clivum contra austrum descendimus ad latus montis Bethuliae,

alias Rama, quod a sinistris dimisimus. In processu ergo venimus supra

vallem Raphaim, in cujus margine transivimus quasi per horam. Haec

vallis fertilis esset, si haberet cultores, et ferax frumenti, sicut

patet Esa. c. XVII. In hac valle expugnavit David Philistaeos, qui in

ea se diffuderant sicut locustae, ut patet 2 Reg. V. Scindit enim

vallis illa (#5 a#) montana Judaeae a planitie Palaestinorum vel

Philistaeorum usque sursum, et ita per eam poterant ascendere in terram

Juda. Procedentes autem elongabamur a Bethleem, quam tamen a longe a

tergo vidimus usque ad meridiem; circa meridiem vero in latitudinem

quandam venimus fertilem, ubi erant agri fructuum et multae olivae, et

fici. Declinavimus autem cum bestiis in densitatem olivarum et sub

umbra consedimus et manducavimus ea, quae in sacculis nostris de

Bethleem habebamus, potum vero habere non potuimus, quia cameli, qui

utres aquae ferebant, nos antecedebant. Sumto ergo modico cibo rursum

asinos adscendimus et progressi sumus et ad viarum divisionem venimus,

ubi una via per planitiem descendit ad dextram in Palaestinam contra

Gazaram, per villam dictam Thyrin, et per castellum, quod nominant ad

S. Samuelem. Alia via ducit ad sinistram in montana in Ebron, et

circumeundo de Ebron descenditur in campestria Palaestinae ad Gazaram,

et per viam sinistram est via duobus milliaribus teutonicis propinquior

ad Gazaram, quam per viam dextrae. Ideo Calinus major jussit minari

camelos per aliam viam inferiorem propinquiorem, in qua via ad Ebron

non venissemus; sed cum hoc intellexissemus, reclamavimus et minari

camelos per aliam viam fecimus, quae ducit in Ebron, et in his fuit

facta magna altercatio inter nos et ductores nostros. Ipsi volebant

procedere via breviori, nos vero volebamus videre civitatem sanctam

Ebron et locum sanctorum patriarcharum et agrum plasmationis

protoparentis nostri. Et nisi in conventione nostra cum eis expressum

fuisset, quod ducerent nos in Ebron, ut patet P. I. Fol. 219. in XII.

articulo, nullo modo desiderio nostro satisfecissent. Et ut veritatem

de hoc fatear, ego solus caussa fui, quod positum erat in conventione,

quia venerabilis magister Ludwicus Fuchs, Prior Ulmensis, petivit me in

recessu, ut de terra sancta non egrederer nisi visa civitate Ebron, ad

quam singulari devotione afficitur. Sed et ego desideranter concupivi

eam videre et opposui me omnibus modis, ne impediretur accessus ad eam:

nam Calinus major multa allegavit pericula alia, demta prolongatione

viae. Distat autem Ebron a Bethleem non nisi sex leucis. Igitur post

longam concertationem vicimus nos peregrini ductores nostros et

retraxerunt camelos ad viam superiorem contra montana. Et progressi

certe vidimus terram optimam, sed paucissimos cultores in ea et

nonnullas villulas vidimus. In ipsis autem montibus et vallibus vidimus

macerias antiquas, quibus montes per circuitum cingebantur ab

inferioribus usque ad cacumina, in quibus maceriis olim fuerant horti

vinearum, olivarum, pomerantiarum, malogranatarum et aliorum bonorum

fructuum, loco quorum jam sunt spinae, urticae, tribuli, vepres, rubi

et alia arbusta silvestria sterilia.

Introitus peregrinorum in Ebron civitatem.

In progressu venimus in unam vallem valde amoenam, quae dicitur vallis

Ebron, in cujus utroque latere erant clivi pleni maceriis vinearum et

hortorum, sed omnia ibi crescentia erant silvestria, inter quae multi

therebinti (#b#) arbores stabant oleo therebintino foecundae, et si

vallis illa haberet colonos, omnibus mundi bonis abundaret.

Consequenter ad locum venimus repletum olivis, ita, quod quasi silva

videbatur arborum olivarum, et in condensitate illa arborum jussit

Calinus gubernator noster nos de bestiis descendere et camelos

exonerare, et ita fecimus. Erant autem nobis arbores pro tentoriis et

umbraculis contra intensissimum solis ardorem, qui mihi videbatur in

illa regione multo intensior, quam in Jerusalem. Sedimus ergo in umbra

et de paximaciis nostris manducavimus sine potu refrigerativo, quia tam

vinum in brillis quam aqua in utribus erat omnino calefacta et ad sitim

exstinguendam inhabilia. Non longe autem eramus ab Ebron, civitate

sancta, quam tamen videre non poteramus propter montem medium inter nos

et civitatem, quem parvo spatio gyrare oportet ingredi volentem.

Verumtamen Ebron, illa civitas antiquissima, de qua sacra Scriptura

loquitur, in eo loco stetisse perhibetur, ubi eramus, ita quod pars

civitatis dependebat in clivo montis et alia ejus pars per

continuationem stabat inferius in plano in loco olivarum, postea autem

propter speluncam duplicem, sepulturam Abrahae, quae in alio montis

latere erat, translata fuit civitas ad locum speluncae, ut patebit in

descriptione. Igitur ita nobis sedentibus Sabathitanco, Calinus magnus,

suum equum adscendit et cum famulo in civitatem Ebron equitavit, dicens

praefecto urbis et civibus, adesse peregrinos latinos Christianos de

transmarinis partibus cupientes cum eorum beneplacito videre civitatem

et loca patriarcharum. Hoc audiens praefectus Ebron dure Calinum

nostrum increpavit pro eo, quod nos in campo dimisit in aestu solis,

ubi nec aqua nec panis est, et praecepit, ut festinate ad nos

reverteretur et cum omni nostra supellectili in civitatem introduceret

in urbis diversorium. Calinus autem noster dixit ei, quod cameli jam

essent exonerati et ad pascua emissi et non nisi magno labore possent

reonerari, ideo servos suos vellet ad Sarracenos dimittere et

peregrinos introducere ad visitandum loca sancta et hoc facto ad

sarcinas reducere et ibi pernoctare et mane recedere. Hoc audiens

praefectus exarsit ira in Calinum et eum traditorem peregrinorum et non

ductorem esse dixit, quia cum regio illa repleta sit latrunculis

Arabum, non possunt, inquit, peregrini illi in campo pernoctare, nisi

cum periculo exspoliationis, idcirco introduc eos, et si tu nolueris,

ego eos introducam. Revenit ergo Calinus et cum multis passionibus

jussit reonerari bestias, et cum factum fuisset, ascendimus asinos et

cum turma nostra montem gyravimus et per clivum ab alia parte in

civitatem Ebron ingressi sumus. Ingredientibus autem nobis urbem factus

est magnus concursus populorum ad videndum nos, quia in multis annis

non fuerant ibi peregrini latini, et erat quasi monstruosa res videre

ibi Christianos latinos occidentales. Induxerunt ergo nos in publicum

civitatis diversorium cum omnibus bestiis nostris et locum spatiosum

stabulis bestiarum et cellulis hominum inferius et superius bene

aptatum habuimus et curiam magnam, quae porta firmiter claudebatur.

Erat enim habitatio magna et lata, sicut monasterium. Suut enim

hospitia orientalium diversoria (#6 a#) sine inhabitatore, solum ad

alienos spectantia. De dispositione diversoriorum et hospitiorum in

oriente vide Parte I. Folio 195. A.

Cum autem diversorium ingressi fuissemus, onera deposuimus et bestias

locavimus in inferiori ambitu, in superiori vero pro nobis habitacula

et cellulas elegimus et in eis lectulos nostros stravimus et locum pro

coquendis cibis aptavimus, lignaque pro igne comparavimus et ita cuncta

disposuimus, ac si per aliquot dies ibi mansuri essemus. Interea venit

Calinus magnus cum aliquibus Sarracenis de civitate, dicens, quod, quia

adhuc multum superesset de die, expediens esset, ut illo sero loca

sancta visitaremus, ut in crastinum mane ante aestum solis recedere

possemus. Et hoc nobis placuit, quia timebamus diutinam detentionem in

loco.

De agro plasmationis Adae, qui dicitur ager Damascenus.

Egressi ergo sumus de hospitio nostro et per longum civitatis vicum

transivimus, in quo diversi residebant artifices, praecipue tamen

vitriatores: fiunt enim ibi vitra, non quidem clara, sed nigra et de

mediis coloribus. Adhaesit autem nobis magna hominum multitudo post nos

currentium, quia spectaculum fuit, videre ibi occidentales. Deinde

pervenimus ad civitatis portam, per quam egressi via regia ad agrum

venimus maceria circumseptum, et ibi substitimus, respicientes per

maceriam in ipsum agrum utique spectabilem et mirabilem. Erat enim ager

dictus Damascenus, in quo Adam protoparens fuit plasmatus. Cum

audivissemus hunc esse agrum illum sanctum, ascendimus per maceriam in

ipsum, ut terram deoscularemus et consuetas orationes diceremus et

collationem faceremus de mirabilibus ibi factis. Sed ecce nobis in

agrum saltantibus per maceriam, occurrit quidam saevus Sarracenus cum

clamoribus magnis et levatos lapides contra nos misit crebris jactibus

nosque vi de agro repulit, et vix sine laesione recidimus per maceriam

imam. Calinus autem et ductores nostri volentes locum dare irae

incipiebant regredi in civitatem, nos autem nequaquam tam cito recedere

volebamus a loco tam notabili, sed iram hominis placare contendimus, ut

in loco devotioni vacare paululum possemus. Revocavimus ergo Calinum et

diximus, ut cum homine conventionem faceret, et quod justum esset

vellemus sibi dare pro intromissione in agrum suum. Erat enim dominus

agri. Promissi sunt ergo sibi quatuor madini, et hac promissione facta

placatus factus est homo et ascendit maceriam et peregrinis in alia

parte stantibus manum porrexit et unum post alterum sursum traxit et in

agrum suum ire permisit et nosmet ad locum perduxit, de quo creditur

limum assumtum fuisse pro corpore Adae secundum veritatem catholicam,

et hominem primum ibi productum fuisse, et nequaquam attendimus ad

gentilium poetarum deliramenta, quae canunt, quendam Phoroneum esse

primum mortalium patrem, ut Eusebius de Evang. Praep. Lib. X. dicit. Et

Aethiopes ipsi virtute soli apud se primos homines coepisse dicunt, ut

Diodorus L. IV. C. 1. dicit. Et increduli Aegyptii tradunt, primos

homines apud se creatos tum bonitate soli, tum propter Nilum, qui multa

generat, quae alibi nusquam reperiuntur. Sed omnia haec vana credentes,

verissima et firmissima fide moti, cum ingenti devotione et lacrimis in

hoc sancto loco in terram procidimus, eamque (#b#) deosculati sumus et

orationibus consuetis, in processionali terrae sanctae signatis, dictis

indulgentias accepimus (†) et post haec ad loci contemplationem nos

convertimus.

Contemplatio de eminentia Adae in statu innocentiae pulchra.

Delectabile enim valde est et devotum, considerare res gestas in hoc

agro, qui secundum doctores theologos est ager Damascenus dictus, ut

habet magister in Spec. Histor. et habetur idem 40. C. illud in

apparatu. Hoc autem nomen sortitus est hic ager a Damasco, servo

Abrahae, quia forte eum emerat sicut Abraham speluncam duplicem a

populo terrae, ut habetur Genes. 23. In hoc sacro agro utrumque,

scilicet sublimitas et calamitas humani generis, initium sumsit. Nam

rerum omnium fabricator Deus in hoc loco, VI. die saeculi, 25. Martii,

creatis bestiis terrae cunctisque reptilibus et volucribus coeli,

protoplastum primum hominem Adam tamquam creaturarum omnium finem ac

possessorem de rubro limo terrae hujus agri finxit et insufflavit in

faciem ejus spiraculum vitae et factus est homo ad imaginem et

similitudinem Dei. Qui cum staret nudus coram Deo in loco suae

plasmationis, confestim elevatis manibus gratias egit, dicens: Manus

tuae, Domine, fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu, itaque

memento mei, quod sicut lutum feceris me et sicut lac mulsisti me et

sicut caseum me coagulasti, pelle et crinibus fecisti me, ossibus et

nervis compegisti me, vitam et misericordiam tribuisti mihi, et

visitatio tua custodiat quaeso spiritum meum. Adam itaque creato, viro

utique insigni et perpulchro, quem nonnulli autumant ingentem gigantem

fuisse factum, cum inter gigantes connumeretur maximus, Josuae XIV.,

mox eum Deus tanta profudit gratia, ut nullo tradente magistro sed sola

justitiae originalis virtute omnium liberalium artium clarissime

edoctus est; notitiam quippe omnimodam astrologiae et geometriae,

musicae, grammaticae atque rhetoricae habere promeruit, omnium quoque

herbarum, arborum, metallorum, lapidum pretiosorum, avium, bestiarum,

piscium, serpentum cunctarumque creaturarum notitiam habuit; claram

praeterea et explicatam beatae Trinitatis et incarnationis Christi

solus habere meruit. Unde et Dominus ipsum mundi imperatorem summumque

omnium pontificem constituit; volens denique Dominus Deus universis

coeli et terrae creaturis Adam ipsum ut suum recognoscere dominum atque

rerum omnium proprietates virtutesque innotescere, universae coeli

militiae mandavit, ut omnes creaturas ad Adam perduceret, quibus

singulis propria imponeret nomina, ac sic singulis stellis coeli

avibusque et piscibus cunctisque animantibus et reptilibus terrae

convenientia imposuit nomina in hoc agro. In imaginaria quoque visione

universae immobiles creaturae, videlicet montes, insulae, maria,

arbores et omnes herbae sibi adductae sunt, et itidem fecit. Sic ergo

in hoc agro non solum plasmatus est primus homo, sed et primus doctor

et perfectissimus magister ibi creatus exstitit. Non dubium alicui

debet esse, quin ager ille et locus ac terra sit optime humanae vitae

proportionata, non enim Deus dominum terrae creavit et assumsit nisi de

optima terrae parte. Unde Plato dicit, quod in Aegypto et Syria, cujus

Judaea pars est, longaevae vitae inveniantur homines propter

aequalitatis proportionem. Adam vero sic omnium creaturarum rege et

imperatore constituto mox eodem die eum Dominus de loco suae

sarcinationis et informationis transtulit in paradisum deliciarum

ibique sibi sociam Evam ex sua costa fabricavit. Sed peccato

inobedientiae eodem die ibi commisso ejecti sunt ambo de paradiso et

retrusi cum originali culpa et miseriis ac poenis eam consequentibus in

hunc agrum, ut ubi inceperat habere vitam gloriosam, ibi duceret vitam

calamitosam. Malus enim Angelus, cui nomen est Reseph, in serpentis

figura seduxit Evam invidia ductus, qui et Dominum Jesum in deserto

aggressus tentavit, ut habetur in Spec. Nat. L. II. c. 18. et per Evam

Adam dejecit. (#7 a#) Sic ergo ceciderunt de alto in imum, de luce ad

tenebras, de incolatu in exilium, de domo ad devium, de amore in odium,

de risu in luctum, de pace in jurgium, de dulcore ad absinthium, de

prosperitate ad poenilitatem, de sospitate ad infirmitatem, de

abundantia ad penuriam, de gratia ad culpam, de vita ad mortem, et

facti sunt undique fortunae ludibrium propter inobedientiae viam, quod

utique est radix omnium malorum et humani generis exitium; per hoc enim

quasi reseratis postibus victricia vitia orbem intravere terrarum, nuda

egestas et sollicitudines anxiae, pallentes morbi et gravis pondere

miseranda senectus, servitus, exilium, labor indeficiens et mors

hominum incerta et in nihilum fere redigens cuncta sub sole nascentia.

Nam coelum immite nunc algore nunc aestu, nunc corruscationes crebras,

tonitrua formidulosa, ignita fulmina et ventorum impetus et alias

horridas aeris impressiones et corruptiones tribuit inobedientiae

malum, hinc pestilentiae, fames, infirmitates et indicibiles miseriae;

insuper ferarum, serpentum aviumque aculeos atque rabiem milleque rerum

pericula attulit. Unde suspiria lachrimaeque, noctes querulosae et dies

laboriosae, horae taediosae, et cuncta hominis tempora anxio timore

sunt respersa. Haec et similia in hoc agro materiam copiosam ministrant

contemplandi.

Igitur contemplatione finita curiosius locum et terram perspeximus. Est

enim terra superius satis grossa et fusca, sed fodiendo apparet rubra,

argillosa, flexibilis, de qua figmenta optime fieri possunt. De hac

ergo terra sumsimus limum et lapillos pro reliquiis. Dicitur autem,

quod, quicumque de illa terra secum aliquid habet, per viam eundo non

fatigatur; si bestiae insidet, ipsa non offendit, nec cadit; si vero

homo vel bestia cadit, non laeditur casu sed incolumis resurgit. An

autem hoc verum sit, probet qui vult, ego oculum non habui ad

considerandum hoc, sed nec fatigam nec casum passus sum.

De spineto sive condensis arbustis, in quibus

Abel occisus est a fratre suo Cain.

Consequenter processimus in ipso agro extra terram laboratam aratro et

in condensa arbusta et spinosa virgulta venimus, in quibus locus

ostenditur, ubi Cain consurrexit adversus fratrem suum Abel eumque

interfecit, ut habetur Genes. IV. In illo loco procidimus et terram

deosculati sumus, quae aperuit os suum et suscepit sanctum sanguinem de

manu fratricidae. Sanctum enim et justum Abel fuisse patet in veteri

Testamento Genes. IV. et in novo Testamento Matthaei XXIII.

Compatiebamur in loco hoc non solum interfecto Abel, sed et venerandis

ac devotis senibus, Adae et Evae fratrum parentibus, qui casum

audientes ad locum accurrerunt. O quas mentes eis fuisse suspicor

cernentibus, ex duobus filiis alterum alterius nequitia mactatum,

cadaver exanime, immobile corpus tabido respersum cruore et

insensibile? Quas lacrimas, quos dolores, quos horrores et pavores!

prius numquam viderant mortuum, et filium pium et sanctum[TR120]

respiciunt (#b#) miserabiliter exstinctum. Quis dubitet, eos super

filii corpus cecidisse, flevisse et lachrimasse et multis horis

exspectasse, si forte revivisceret, et nunc huc nunc illuc corpus

evolvisse. Non enim habebant adhuc experimentum crudelitatis mortis nec

animam tam cito et faciliter a corpore separari aestimabant. Ideo usque

ad putrefactionem corporis funeri assidebant. Ut autem viderunt, corpus

paulatim corrumpi et dissolvi, ipsum in locum portaverunt plasmationis

patris et iba eum sepulturae tradiderunt.

De specu, in qua Adam et Eva multis annis

cohabitaverunt et in qua Adam uxorem cognovit

primo.

Super agrum ad meridiem est mons non magnae altitudinis, in cujus jugo

hodie stat una muschea, quae in loco stare creditur, in quo Adam et Eva

et filii eorum obtulerunt sacrificia et orationes Deo. Adam enim

docuerat filios offerre Deo et adorare eum. In eodem loco, dum Cain et

Abel simul adorarent et sacrificarent, descendit ignis de coelo et

consumsit holocaustum Abel, oblationem autem Cain non tetigit, quia Deo

non erat accepta sicut munera fratris. Ideo invidit fratri et postea

occidit eum. Insuper in eodem loco habuit Abraham patriarcha mausoleum

suum et ibi altare erexerat, de quo dicitur Genes. XIII. in fine

capituli: Vidit etiam ibi tres viros et unum adoravit, ut habetur

Genes. XVIII. In alia enim parte montis est convallis Mambre, quae

jungitur valli Ebron, propter quod convallis dicitur. Et haec

conjunctio fit juxta civitatem Ebron, et in illa convalle habitavit,

quando tres viros vidit in ostio tabernaculi sui et quando promissiones

accepit a Deo, de quibus Genes. XV. et XVII. habetur. Sed quando

immolare voluit, montem ascendit. Isaac etiam et Jacob patriarchae ibi

habitavere. Demum a loco necis Abel reversi sumus in agrum Damascenum

et per maceriam in parte occidentali egressi sumus ex eo et ad aliam

partem vallis Hebron venimus et clivum montis ascendimus, in quo clivo

unum antrum arctum et obscurum invenimus, quem successive ingressi

sumus et locum cum jocunda admiratione vidimus. Dicunt etiam, quod Adam

ejectus de paradiso et in agrum praedictum repositus, cum per aliquot

dies in agro laborasset, incepit sentire carnis suae stimulos et in

Evam amore et desiderio exardere; similiter et mulier ipsa tentata

virum habere desideravit. Cum autem in ipso agro convenissent et

amplexibus et osculis se provocarent in tantum, ut jam in opus

procedere deliberassent, nolebant solis aspectu id agere et

verecundabantur aspectum coeli et siderum, quia non erat adhuc homo

super terram, nisi ipsi, qui eos inspicere posset, idcirco egressi sunt

simul de agro circumeuntes et quaerentes locum aptum, occultum et

obscurum pro solutione debiti, non enim habebant adhuc habitaculum aut

domum. Venerunt ergo ad illum specum, in quo Adam accepit Evam eamque

primo carnaliter cognovit, et ambo hic virginitatem perdiderunt, quam,

si in paradiso mansissent, nec in conceptione nec in generatione prolis

amisissent, nec in carnali illo actu deformitas immoderatae

concupiscentiae fuisset, nam naturalia membra, ad hunc usum deputata,

sicut inferiores vires, omnino subdita fuissent rationi, ut habetur 2.

Summarum (#8 a#) §.20. Et Augustinus de Civitate Dei XIV. dicit: Absit

ut suspicemur, non potuisse prolem fieri sine libidinis morbo, sed eo

voluntatis nutu moverentur illa membra, quo caetera, sine ardoris

illecebroso stimulo, cum tranquillitate animae et corporis. Haec ille.

Quod autem integritas virginitatis mansisset cum illa generatione,

patet per eundem Augustinum XIV. de Civitate Dei, dicentem: In illo

statu nulla corruptione integritatis infunderetur gremio maritus

uxoris, ita enim poterat utero conjugis salva integritate foeminea

genitale virile semen infundi et immitti, sicut nunc potest eadem

integritate salva ex utero virginis fluxus menstrui cruoris emitti. Ut

enim ad pariendum non doloris gemitus, sed maturitatis impulsus

foeminea viscera relaxaret, sic ad concupiscendum non libidinis

appetitus, sed voluntatis usus naturam utramque conjungeret. Haec ille.

In praedicto igitur specu concepit et peperit. Deputaverunt enim specum

illum ad actus conceptionis et generationis, et nullibi nisi ibi his

vacabant. Quod est contra illos, qui omnia loca foedant; in quorum

persona dicit sapiens, Sapientiae 2.: Nullum pratum sit, quod non

pertranseat luxuria nostra. Sic ergo in hoc specu Adam et Eva praeter

Cain et Abel et Seth, quos Scriptura commemorat, alios XXX genuere

filios. Methodius vero martyr centum eos genuisse commemorat filios in

hoc antro, quod quasi pro nido pullificationis elegerant, indignum et

inhonestum aestimantes, his vacare in locis publicis et communis

habitationis; et[TR121] magno studio observabant locum illum, ne patens

fieret et ne quis accessum eorum quovis modo percipere posset.

Perspecto igitur antro praefato egressi sumus et ab eo in clivo

gyravimus contra aquilonem et cum hoc altius ascendimus montem et in

aliam speluncam non modicam sed satis amplam venimus. In hac caverna

Adam et Eva luxerunt centum annis filium suum Abel interfectum a Cain,

et hodie cernuntur loca sessionis singulorum, et fons in eadem specu

scaturit, de quo biberunt. Hic specus ideo dicitur specus fletuum. Hoc

specu viso de monte descendimus in vallem angustam, quam nominant

vallem lacrimarum. Dicunt enim, quod Adam et Eva communiter in hac

valle morabantur et nongintos et XXX annos in ea vixerunt et ambo

cunctis diebus propter inobedientiae reatum et paradisi ammissionem et

justitiae originalis perditionem et posteritatis suae damnationem

maximam et durissimam egerunt in valle hac poenitentiam. Quam ob rem

non solum Dei misericordiam consecuti sunt, sed etiam prophetiae donum

accipere meruerunt, unde et de Christi ecclesiaeque conjunctione, de

diluvio futuro et de incendio per ignem judicii multa praedixerunt

liberis suis ibique mortui sunt et in speluncam duplicem deportati, ut

patebit. In hac valle est sepulchrum Loth, filii fratris Abrahae.

De spelunca duplici, quam emit Abraham in

sepulturam sibi et suis.

De valle hac lacrimarum ascendimus et civitatem Hebron reingressi sumus

et ante domum praefecti civitatis stetimus, juxta quam etiam multi

Sarraceni senes consiliarii sedebant. Desideravimus enim visitare et

videre gloriosam illam speluncam duplicem, in qua sepulti sunt Adam et

Eva, Abraham et Sara, Isaac et Rebecca, Jacob et Lea, quatuor isti

sanctissimi patriarchae cum felicibus suis conjugibus,[TR122] quam et

Abraham emit quadringentis siclis argenti ab Ephor, ut habetur Geneseos

XXIII., sed bene scivimus, quod non potuimus (#b#) habere aggressum ad

speluncam sacram, nisi domini consentirent, quos etiam scivimus non

consensum faciliter praebere, nisi forte victi precibus et muneribus,

quia spelunca illa est intra muscheam unam, ad quam non permittunt nos

intrare. Misimus ergo Trutschelmannum nostrum, Sabatithanco, magnum

Calinum, cum aliquibus nobilibus peregrinis ad praefectum et ad dominos

Sarracenos cum eo congregatos, et rogavimus, quatenus dignarentur nos

intromittere ad speluncam sanctam, et quidquid in recompensam esset

faciendum, hoc nobis insinuare deberent, et parati essemus, parere

eorum imperio. Hanc petitionem cum Calinus noster obtulisset,

interrogaverunt eum, an Jerosolymis in templum Domini, quod nominant

Salomonis, intromissi fuissemus, et cum dixisset, quod non, dixerunt,

nec nos intromittere ausi sumus eos in templum nostrum, quod non

minoris, imo majoris sanctitatis reputatur ab omnibus Machumetistis,

quam templum Jerosolymitanum. Si autem honorare volunt patriarchas in

spelunca duplici, permittimus eis accedere ad gradus muscheae, et ibi

adorent, sed nullatenus ascendant. Venit ergo Calinus et negativum

responsum nobis portavit duxitque nos ad gradus templi, in quo spelunca

duplex est, et adoravimus contra speluncam et vestigia sanctorum

patriarcharum deosculati sumus et indulgentias plenariae remissionis

(††) accepimus. His peractis convertimus nos ad considerationem loci,

pro quo notandum, quod tempore Abrahae civitas Hebron non erat in illo

loco, sed prope, et locus ille erat hortus, in quo eminebat petra rubea

cum duplici spelunca. Hunc locum emit Abraham cum petra, pro sui

sepultura et suorum. Et si vis scire, quid sit cum simplici vel duplici

vel triplici spelunca, vide de hoc clare P. 1. Fol. 125. B. de

sepulchro Domini in Jerusalem. Sepultis autem quatuor patriarchis cum

conjugibus in spelunca illa, incepit populus frequentare locum et per

circuitum sibi domos aedificare propter loci venerationem et ad sanctos

patriarchas devotionem, ita quod successu temporis civitas fuit ibi

facta, et Hebron antiqua derelicta ante tempora David regis. David enim

rex VII annis regnavit in Hebron moderna. Insuper Judaei petrae

speluncae superaedificaverunt oratorium et postea Christiani destructo

oratorio Judaeorum ecclesiam magnam superaedificaverunt, ordinantes in

ea episcopum et canonicos. Post terrae sanctae autem amissionem

fecerunt Sarraceni ex ecclesia muscheam et altis muris et turribus eam

muniverunt, et ita hodie stat in civitatis medio, sicut forte castrum,

nec habet aspectum ecclesiae, sed castri vel grandis palatii. Dixerunt

autem nobis Sarraceni, quod ipsa muschea plena sit ardentibus

lampadibus, et lampades in spelunca duplici in aureis sustentaculis

pendent et sericis funibus vel argenteis catenulis appendent. Plures

sacerdotes sunt in ea muschea tam Soqui quam Alhages, ita quod numquam

hora transit nec die nec nocte, in qua non sit cantus juxta speluncam

duplicem: vicissim[TR123] enim sibi invicem succedunt. Dum autem sic

staremus ad gradus muscheae, congregati fuerunt multi juvenes et senes

ad videndum nos.

(#9 a#) De hospitali Hebron et de piscina Hebron et aliis locis.

Post muscheae et duplicis speluncae considerationem descendimus

paululum et ad fores hospitalis pauperum venimus, quod sub muschea est.

Introducti autem vidimus officinas pulchras et in coquina et pistoria

grandem praeparationem pro peregrinis Sarracenorum, quorum cottidie

magna multitudo advenit ad visitandam speluncam duplicem, sepulchrum

patriarcharum. Habet hoc hospitale in annuis reditibus ultra XXIIII

millia ducatorum. Unde singulis diebus coquuutur in clibano mille

ducenti panes, qui distribuuntur petentibus, et nulli peregrino

denegatur eleemosyna, sit cuiuscumque gentis vel fidei et sectae. Qui

petit, accipit panem, oleum et menestrum, quod nos pulmentum vocamus.

Castellum S. Samuelis solum singulis annis solvit illi hospitali duo

millia ducatos, et Sarraceni et Turci divites cottidie transmittunt ad

locum eleemosynas pro sustentatione peregrinorum in honore

patriarcharum, et divites morituri suas perpetuas memorias ad illum

locum constituunt et legata faciunt pro hospitali. In hora autem, qua

danda est eleemosyna, concrepant terribili symphonia et tympano, quod

nos audientes territi fuimus, timentes, ne aliquid contra nos

significaret sonus ille. In distributione panum miserunt ad diversorium

nostrum sportam plenam pro nobis, et tamen nihil petieramus ab eis.

Viso ergo hospitali descendimus per longum vicum et ad unam civitatis

portam venimus, sub qua porta locus est, ubi Joab, princeps militiae

David, percussit Abner, principem militiae Saulis, propter quod David

imprecatus est Joab maledictionem, ut patet 2 Reg. 3. Ulterius

progressi sumus extra portam et ad piscinam venimus, quae muro pulchro

inclusa est, et aquam recipit fluentem de valle Mambre stillantem. Hanc

piscinam gyravimus et eam consideravimus, quia in canonica Scriptura de

ea mentio fit 2. Reg. XIV. Jussit enim David occidi duos latrones,

Banaa et Rechab, filios Remon Beronitae, qui occiderant Isboseth regem

Israel et tulerant caput regis in Hebron ad David, putantes, se

nuntiare bona, et occisorum manus et pedes jussit suspendi super

piscinam ante Hebron. Porro inter piscinam et civitatis murum est

sepulchrum Abner, cujus exsequias solenniter celebravit David, ut

dicitur 2. Reg. 3. In quo sepulchro etiam reconditum fuit caput

Isboseth, filii Saul, regis Israel, ut dicitur 2. Reg. IV. Et his visis

ingressi sumus in civitatem et reducti in nostrum diversorium et

hospitium. Comparavimus ergo ligna et igne facto offam coximus et ova

et manducavimus. Post coenam autem venit provisor diversorii et ignem

nostrum exstinxit et signis hortabatur nos, ut per noctem essemus

quieti et silentes, ne latrones Arabum nos audirent, quia diversorium

ad murum civitatis est situm, et aliquando latrones, quando sciunt ibi

esse hospites, adscendunt per murum ad eos et spolia eorum tollunt

(#b#) eosque graviter turbant. Insuper et portam diversorii firmiter

clausit et lampadem juxtapendentem accendit et ad vigilandum juxta

portam se locavit, quae omnia nobis placuerant, et mirabamur

humanitatem illorum paganorum in nos. Timorem tamen habuimus, quod ante

egressum civitatis nos pro exhibita humanitate pecunia mulctarent.

Itaque cum jam tenebrae essent, posuimus nos dormitum per cellas sicut

monachi, et ita quievimus.

Descriptio civitatis Ebron, et ejus antiquissima habitudo.

Hebron, sive Ericus, civitas antiquissima, est condita statim post

diluvium, septem annis ante Thanim urbem Aegypti, ut habetur 13. Num.

Hanc urbem Thanim condiderunt Titani, gigantes, qui de Hebron in

Aegyptum descenderant, filii Titan. Qui Titan erat Coeli et Vestae

filius, frater Saturni, cujus filii cum Jove pugnarunt et conati sunt,

deos coelo pellere, sed fulminati fuerunt, ut habetur in Gen., et fere

totum orbem inquietarunt, ut poetarum carmina tradunt.

Thanim ergo civitas gigantum antiqua Aegypti aedificata est a

gigantibus, descendentibus de Hebron. Haec Hebron quatuor sortita est

nomina. Primo dicta est Arbee, Genes. 23. et hoc nomen habet ab Arbee,

ejus conditore primo. Secundo dicitur Kariatharbe, Josuae XIV., quod

idem est, quam civitas Arbe, vel civitas quatuor, quia Kariath idem

est, quod civitas, et Arbe idem, quod quatuor. Et nomen, quod

antiquitus Hebron ab omnibus tam infidelibus quam fidelibus dicebatur

Cariatharbe, id est, civitas quatuor, sed alia et alia ratione.

Infideles sic eam nominabant propter quatuor gigantes ibi sepultos,

scilicet Enach, Archinan, Gisai et Tholmai, Numeror. 13. Fideles autem

eam ita nominabant propter quatuor patriarchas, Adam, Abraham, Isaac et

Jacob, cum quatuor conjugibus ibi sepultos. Tertio dicitur Hebron a

quodam filio Caleb sic nominato. Quarto nominatur hodie a Sarracenis

Abra propter Abraham ibi sepultum. Et magister in Spec. Histor. nominat

eam Abrahammium, sicut Sarra; et saepe dicitur Ericus.

De hac civitate dicit Hieronymus de distantiis locorum, quod olim erat

metropolis Philistinorum et habitaculum gigantum regumque in tribu

Juda, civitas sacerdotalis et fugitivorum. Distat ad meridianam plagam

ab Jerusalem millibus circiter XXII. Haec ille. Hanc civitatem, quoad

partem inferiorem, cepit Josua ejusque regem Oham suspendit, Josuae X.,

partem autem fortiorem, quae erat superior, cepit postea Caleb

interfectis fortissimis gigantibus ex ea, ut habetur Josuae XV. et

Judicum C. I. Pro eo enim, quod Caleb compescuit in deserto murmurantem

populum contra Dominum et secutus est Dominum, testimonium perhibens de

bonitate terrae sanctae, cui alii detraxerunt, promisit ei Dominus

montem Hebron tamquam praecipuam terrae partem, ut habetur Num. XIII.

et Josuae XIV. Dicit etiam Nicolaus Lyra, quod, quando venerunt

exploratores terrae missi a Mose in regionem, ipse Caleb solus Hebron

ascendit ad speluncam duplicem et orationem ad sanctos patriarchas

fudit et tunc promeruit fieri loci illius sancti possessor.

Situs illius civitatis est partim in clivo montis et partim in valle,

nec est multum magna, sed populosa et fortis, statim post diluvium

aedificata in civitatem; quamvis ante diluvium fuerit ibi hominum

habitatio sine civitate, tamen ibi filii Adae degebant et inde per

orbem sunt dispersi, unde Cain fratre interfecto cum uxoribus et filiis

in Indiam commigravit profugus a facie Domini.

(#10 a#) Notandum insuper, quod haec civitas ultra ea, quae dicta sunt,

pluribus invenitur nominibus nominata. Quandoque dicitur Arbee, i. e.

quatuor, propter gigantes ibi sepultos, corrupte autem dicitur Arbeth,

ut Jeronymus ad Pammachum dicit de optimo genere interpretandi;

quandoque Cariatharbe, i. e. civitas quatuor, propter quatuor

patriarchas ibi tumulatos. Quandoque dicitur Mambre, propter vallem

Mambre, quae jungitur civitati, et propter quercum Araham in Mambre,

quae usque ad aetatem infantiae beat. Jeronymi, ut idem dicit de

distantiis locorum, et usque ad imperium Constantii regis monstrabatur,

therebintus pervetus et annos magnitudine indicans, sub qua habitavit

Abraham et sub ea angelos hospitio suscepit et mauseolum ejus in

praesentiarum cernitur. Miro autem, inquit Jeronymus, cultu a cunctis

gentibus per circuitum therebinti locus colitur superstitiose et

habetur velut quodam insigni nomine consecrata. Et forte hoc nomen

Mambre fuit primum illius loci nomen ab Adam sibi impositum, quia

Mambre juxta hebraicam interpretationem idem est, quod perspicuitas.

Adam autem in hoc loco, ut prius patuit, omnium rerum cognitionem

accepit et cuncta perspicue vidit. Quandoque vero nominatur Chebron,

quod interpretatur transscendens, quia ab eo loco transcendit Adam ad

paradisum. Quandoque nominatur Ebron, quod interpretatur transitio vel

regressio, quia post peccatum huc fuit regressus. Quandoque dicitur

Hebron, quod idem est, quod vallis paupercula, propter miserias, quas

Adam in hoc loco expertus est, et defectus hujus vitae mortalis.

Vicesima octava die, quae est festum beati patris nostri Augustini,

post noctis medium surrexi ex more ante alios ad dicendum Officium

meum. Descendi ergo ad portam, ut candelam accenderem ad lampadem, quae

ibidem pendebat, sed Sarracenus portae custos obstitit meque a lampade

retrusit cum multis et magnis clamoribus, e contra vero ego ad lampadem

conabar accedere et lumen accendere, sed totiens mihi exstinxit,

quotiens accendi, et ambo conclamavimus in tantum, quod Trutschelmannus

excitatus accurrit et me italicis verbis increpavit, quare non in

quiete manerem et quid tam mane cum lumine agere vellem. Cui cum

dicerem, Deum laudare volo, cujus laudes ex libro legere intendo, hoc

cum Sarracenus ille audivisset, praecepit custodi, ut accenderet mihi

lumen. Quod et fecit. Certus autem sum, si lumen ad alium usum

postulassem quemcumque, nullatenus habere potuissem. Accepto ergo

lumine ad locum meum ascendi et Officium legi. Vix autem matutinas

finieram, ascendit Trutschelmannus Calinus et caeteros peregrinos

excitavit, ut disponerent se ad recessum. Disposuimus ergo nos et

camelis oneratis et asinis stratis de urbe in crepusculo egressi sumus

descendentes per vallem Ebron contra austrum, aliquantulum tamen

declinando ad occidentem. In agrum autem quendam venimus, in quo

deambulabat Isaac meditando, quando Damascus, servus Abrahae, adduxit

sibi Rebeccam puellam uxorem, ut habetur Geneseos XXIV.

Procedentes consequenter venimus non longe a Dabir, civitate

litterarum, quam tamen videre non poteramus, quia mons intermedius erat

impedimentum praestans (#b#). De hac civitate habetur Josuae XV. et

Judicum I.

Dicebatur autem civitas litterarum eo, quod primo litterae Chananaeorum

in ea fuerunt inventae, vel quia antiqui gigantes aliquod studium

litterarum ibi habebant, vel quia, ut magister in Spec. Histor. dicit,

cives ejus scriptores erant, vel quia, ut Hebraei dicunt, Othaniel, qui

eam cepit, aliqua legis capitula, quae obfuscata erant et deleta,

tempore luctus Moysis ibidem reparavit. De hac civitate dicit Jeronymus

de distantiis locorum: Dabir in tribu Juda, quae vocatur civitas

litterarum, hanc praeoccupavit Othaniel, frater Caleph, interfectis ex

ea gigantibus, et pro mercede Achsam, filiam Caleph, uxorem accepit.

Fuit autem et ipsa Dabir sacerdotibus separata. Ibi videtur adhuc

terra, quae inferius et superius aquis irrigatur, quam dedit Caleph

Achsae suae, sibi conquerenti, quod terram arentem accepisset, ut

habetur Judicum 1. cap.

Ulterius a Kariacepher sive a Dabir recessimus et per vallem Ebron

descendimus, quae indubie fertilissima esset, si cultivaretur, et ab

utraque parte antiquorum hortorum macerias adhuc retinet, et in

arbustis vidimus diversas feras comestibiles et aves perdices et

phasantos. Cumque per viam satis longam descendissemus, ad locum

venimus, ubi ab aquilone alia vallis contra occidentem tendit, quod est

vallis Neel Escol, id est, vallis botri, fertilissima, de qua

exploratores missi a Moyse ad considerandum terram tulerunt botrum

magnum, quem duo viri vecte portabant, et malogranata collegerunt et

alios fructus et populo Israel trans Jordanem in desertum portaverunt,

prout habetur Num. 13. Hac valle dimissa per vallem Ebron descensum

continuavimus via illa, per quam Joseph missus a Jacob patre suo de

valle Ebron in Sichem ad quaerendum fratres suos, ut habetur Genes. 37.

Eadem etiam via descenderunt fratres Joseph in Aegyptum ad emendum

frumenta, Genes. 42. In silvis ejusdem vallis, quia plenae sunt

silvestribus feris, creditur Esau venationi vacasse, quando eum misit

Isaac pater suus, ut offerret de venatione et pulmentum faceret,

quatenus benedictionem paternam accipere mereretur, Genes. 27. Multis

ergo horis continue descendimus ad latus dextrum vallis, quia profunda

erat et arcta et in imo aspera, petrosa et silvestribus arboribus

repleta, et contra morem illius terrae aquis erat humida.

Porro circa meridiem exivimus montana et in campestria loca venimus,

vertimusque nos contra austrum statim in radicibus montium et in

fertilissimos agros venimus, qui pleni stabant olivis et ficis.

Petivimus autem Trutschelmannum nostrum, ut spatium manducandi

indulgeret nobis in umbra arborum illarum, sed noluit dicens, quod

cameli onerati ideo non deberent exonerari, nec possent sic onerati

fixe stare nec sine nobis deberent procedere. Et hoc verum fuit. Sic

ergo processimus et in asinis sedentes comedimus et bibimus ea, quae ad

manum habuimus. Sic enim omnes cum oneratis camelis incedentes facere

(#11 a#) necesse est, quia stare fixe non possunt sub oneribus, sicut

melius patebit in transitu deserti. Circa vesperas a montanis

declinavimus paulatim et in latissimos campos Palaestinae venimus in

terram Philistinorum contra Ezotum. Protenditur autem haec latitudo in

latum a montanis usque ad mare mediterraneum per tria milliaria

teutonica, per longum autem a Joppen et monte Ephraim usque in regionem

Geraram in Bersabee, et in illa planitie sunt civitates sitae multae,

praecipue tamen quinque, quae erant regales et principales

Philistinorum sive Palaestinorum, quarum nomina sunt haec: Geth,

Accaron, Azotus, Ascalon et Gaza. In his quinque civitatibus residebant

quinque satrapae Philistinorum, ut patet 1. Reg. VI. Et omnes hae

civitates sunt sitae super littus maris magni vel non longe a mari.

Geth fuit ab antiquo civitas gigantum fortium, quam Josua, vir

bellicosissimus, expugnare non potuit, sicut patet Josuae XI. Unde et

Goliath, quem percussit David, Gethaeus fuit, ut patet 1. Reg. XVII. Et

2. Reg. 21. recitatur de uno Gethaeo magno, quod habuit XXIV digitos;

et multa alia dicuntur de Geth in scriptura sacra.

Dicunt etiam historiae, quod sanctus Christophorus fuerit Gethaeus. Et

hodie homines ibi nati robustiores et bellicosiores esse dicuntur.

Dudum autem fuit destructa et mansit parvum villagium, quod Giblim nunc

dicitur, et non longe a Joppen et jam via maris [a] portubus distat.

Sub Geth descendendo per littus maris magni ad duo milliaria teutonica

est secunda Philistinorum civitas Acharon quondam grandis, in qua

magnum erat templum Baal sive Beelzebub, qui dicebatur Deus Acharon,

unde Ochozias rex Israel cum cecidisset per cancellos coenaculi sui,

misit ad consulendum Deum Acharon, Beelzebub, ut habetur 4. Reg. 1. Et

Judaei dominum Jesum infamabant, quod haberet pactum cum eodem daemone,

dicentes: in Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia, Luc. XI.

Haec civitas fuit data tribui Juda, sed numquam possessa, quia non

praevalebant contra ejus habitatores gigantes. Ulterius descendendo per

maris littus venitur ad Azotum, quae tertia est Philistinorum civitas,

decreta quidem per Josuam tribui Judae, sed non tenta, quia habitatores

pristinos nequivit expellere. In hac civitate erat templum Dagon

magnum, in quod tulerunt Philistaei arcam Dei Israel, cum eam

cepissent, sed Dagon idolum corruit et populus percussus plaga magna

fuit, ut patet 1. Reg. V. De hac civitate descendendo super maris

littus venitur ad quartam Philistinorum urbem, ad Ascalonem, de qua

Jeronymus de distantiis locorum dicit: Ascalon urbs nobilis

Palaestinae, quae antiquitus fuit una de quinque satrapis

Philistinorum, separata tribui Juda per sortem, tamen non retenta (#b#)

ab ea, quia habitatores ejus superare non potuit. Haec civitas

novissimo tempore magnae fortitudinis fuit. Nam Saladinus rex Aegypti,

Christianorum stimulus, vir utique bellicosissimus, cum passim

Christianos devinceret et de locis ejiceret jamque regem Jerusalem

Guidonem et magistrum templi cum nobilibus captivasset, applicuit

Ascalonem cum ingenti exercitu oppugnans civitatem, sed nihil profecit.

Solvit ergo obsidionem et ad Jerusalem civitatem sanctam ascendit

eamque cepit, ut dictum est P. 1. Fol. 268. Capta autem Jerosolyma

iterum descendit et Ascalonem obsedit, nec eam capere potuit nisi hac

conditione, si regem Jerusalem et magistrum templi cum eorum nobilibus

liberos abire permitteret, se sponte civitatem tradere vellent, quod

promisit et tenuit, sicque Ascalonem accepit.

De hac civitate consequenter descendendo per littus maris venitur ad

quintam civitatem Philistinorum, quae dicitur Gaza, vel Gazara, ad quam

et nos ipsi in hac via festinavimus descendere, quatuor iam dictas

civitates derelinquentes ad partem dexteram. Hanc Gazam postea

describam. Istae ergo sunt quinque metropoles illius regionis

Palaestinae, plures alias civitates sub se habentes. Processimus ergo

per plana Palaestinae contra austrum et montana Judaeae ad sinistram

habuimus, mare vero mediterraneum in dextro latere, et ita toto die in

ardoribus solis itineravimus usque ad ejus declinationem. In occasu

solis venimus ad quandam villam, quae dicitur Zucharia, et in

diversorium, quod ante villam est, declinavimus et ibi bestias

exoneravimus et ad manendum ibi per noctem nos disposuimus. Erat autem

diversorium spatiosum cum pluribus stabulis et habitaculis et munitum

et muratum, quasi castrum, nec unum hominem in eo reperimus. Locatis

igitur bestiis et rebus compositis instruximus pro coena et pro lignis

colligendis per campos discurrimus et sepes agrorum et hortorum

discerpsimus, quapropter rustici Sarraceni accurrentes cum lapidibus

insequebantur nos usque in diversorium. Venerunt autem aliqui rustici

portantes pullos et gallinas et panem et aquam, de quibus emimus et

mactata volatilia coximus et jocundam et bonam coenam habuimus. Post

coenam ostium diversorii obstruximus advolventes saxa grandia et super

muros posuimus custodes propter timores nocturnos: timuimus enim, ne

forte alius exercitus etiam veniret et si fortior nobis fuisset, nos de

diversorio repulisset. Sic enim moris est illius patriae, quod fortior

de hospitio ejicit debiliorem; ideo ad defendendum nos disposuimus et

lapides multos super muros portavimus ad obsistendum nocentibus.

Adhaerebat nostro diversorio una muschea pulchra, in quam per foramina

testudinis potuimus prospicere, (#12 a#) unde quidam peregrinus nocte

per foramen in eam stercorizavit, cum quo nos in extremum periculum

posuit, tamen antequam quis muscheam intraret, nos recesseramus. Prope

etiam erat quaedam cisterna profundissima, de qua magno labore bona

extrahebatur aqua. Pretiosae sunt in istis locis cisternae et aqua

brevis et cara. Unde S. patriarchae Abraham, Isaac et Jacob leguntur

plures fodisse puteos, et litigia inter reges orta fuisse propter

puteos, ut patet Genes. 26. Igitur nocte ingruente posuimus nos

dormitum supra muri ambitum sub dio, quia cellulae erant immundae.

De Sicelech, oppido David, et caetera.

Die XXIX. cum surgente aurora surreximus et oneratis camelis et stratis

asinis profecti sumus per terram planam et sterilem et multas villas

vidimus et antiquarum civitatum ruinas. In meridie venimus in regionem

collibus et monticulis tumorosam, inter quos mons satis altus super

alios elevabatur ad continendum castellum et fortalitium optime

dispositus, unde nobiles nostri dicebant, si essent, inquiunt, homines

bellicosi in hac terra, nequaquam montem hunc sine castro esse

sinerent. Cum autem venissemus ad montis radices et sursum aspiceremus,

videbatur nobis, quod in clivo montis lapides de ruinis murorum

jacerent. Ego ergo cum quibusdam aliis, asinis inferius dimissis,

montem festine ascendimus usque in ejus cacumen, quod quidem cacumen

spatiosum est, et reliquias ac ruinas fortium murorum ibi invenimus,

non castri, sed civitatis antiquae, siquidem civitas Sicelech quondam

ibi stetit, quae Philistinorum erat, quam tradidit Achis, rex Geth,

David, dum esset in fuga a facie Saul, ut patet 1. Reg. 27., et ibidem

cap. 30. plura dicuntur de Sicelech. De hac civitate dicit Jeronymus de

distantiis locorum, quod Sicelech est in Daroma, id est ad australem

plagam sortis Judae et Simeonis. Quod est locus ille. In illo ergo

monte stetimus et longe lateque per Palaestinam respeximus contra mare

magnum et contra montana Hebron, contra montem Ephraim et contra

desertum Aegypti, ad quatuor plagas coeli. Vidimus etiam Gazam

civitatem, quamvis adhuc longe esset a nobis. His compertis a Sicelech

recessimus contra Gazam descendentes, a longe autem vidimus exercitum

camelorum et asinorum contra nos properantem et exterriti sumus

existimantes, eos esse Arabes vel Madianitas raptores, unde ductores

arcus suos parabant et nobiles peregrini gladios aptabant. Sed cum

convenissemus, pertransierunt cum omni tranquillitate nos, nec digitum

contra nos moverunt. Erant enim Aegyptii et volebant ire in Jerusalem

ad adorandum in templo juxta morem Sarracenorum.

Porro circa horam vespertinam prope Gazam vel Gazaram venimus, sed

urbem ingredi non praesumsimus ita manifeste, ne contumeliis

afficeremur et pueri Sarracenorum nos vexarent cum lapidibus et ne

rumperent nobis (#b#) vini vascula, sicut saepe contigisse ibi

audivimus. Declinavimus ergo a strata publica in agrum quendam

arboribus ficorum plenum et sub arboribus illis onera de bestiis

posuimus, ut ibi diei abscessum exspectaremus. In illo agro consedimus

et comedimus ac bibimus, quae ad manum habuimus, nec ignem accendere

ausi fuimus, ut aliquid calefactum gustaremus, sed caseum et panem pro

prandio sumsimus et ficus, quarum copia ibi erat, maturae et dulces, de

arboribus legimus; de quibus ego nimium comedi et poenam non modicam

reportavi, nam ex comestione illa utrumque labium oris mei subito

intumuit et scabies abominabilis per circuitum oris excrevit, ac si

leprae scabies fuisset, ita, quod vix os aperire potui etiam modicum ad

sumendum cibum et potum necessarium; et ita steti multis diebus in

multa passione. Dixerunt mihi quidam experti, quod ex comestione

tantarum ficuum febrilem materiam conceperim et humorem, qui ad labia

se contraxit; quod si factum non fuisset, gravi febre correptus

fuissem. Ego vero suspicabar, quod ficum veneno alicujus vermis

infectam comedissem. Igitur cum sol occidisset, onera camelis et asinis

imposuimus, et ad Gazam profecti sumus, et paene in tenebris urbem

ingressi sumus per longum vicum usque ad peregrinorum hospitium. In

quod cum ingressi fuissemus, non potuimus nos movere propter loci

arctitudinem, nec potuit locus homines capere sine supellectili. Cum

magna ergo indignatione de habitatione exivimus et Trutschelmanno

diximus, quod non vellemus nec possemus in loco illo manere, et nisi

provideat nobis de latiori loco, contra eum coram praefecto Gazarae

interpellare vellemus tamquam contra transgressorem promissae fidei in

quinto articulo conventionis, ut patet P. 1. fol. 219. Hoc cum

audivisset et diu nobiscum contendisset, jussit nos exspectare, et ipse

equitavit per civitatem hinc inde quaerens pro nobis locum. Stetimus

ergo diu sic in tenebris compressi in stricto vico inter asinos et

camelos cum parva patientia in multo timore et tremore, ne forte

aliquis tumultus contra nos emergeret. Tandem autem venit

Trutschelmannus et nos longe ab illa domo ad alium duxit locum, ubi

quidem non erat domus, sed curia muro circumdata, et ostio claudi

poterat, nec tectum, sub quo dormiremus, habebat, sed in latere duas

immundissimas cellulas, stercoribus humanis foedatas habebat, ipsum

autem curiae pavimentum limo, parato pro lateribus coquendis, opertum

erat. Accensis ergo luminibus camelos in vico prostravimus eosque et

asinos exoneravimus, et bestias omnes suis dominis resignavimus, omnia

autem nostra traximus in curiam et de ea ejecimus omnes camelarios et

asinarios nostros, retento tantum Elphahallo minore Calino, et ostium

cum lapidibus et repagulis obstruximus contra impetum Sarracenorum, quo

facto ignem accendimus et offam coximus, ut tamen aliquid coctum et

calidum in ventribus haberemus, non enim quidquam calidum hoc toto die

gustaveramus, Comestione breviter peracta ad quietem nos locavimus in

longum quoddam praesepe, quod (#13 a#) caemento et lapidibus ad

longitudinem curiae ad parietem erat factum; alii autem, qui in

praesepio locum habere non poterant, aliâs per curiam se locabant, et

ita sub dio dormivimus nocte illa in rore coeli.

De licentia obtenta a praefecto manendi in Gaza.

Tricesima die, cum sol adscendisset, surreximus, et antequam ostium

curiae patefecimus, res nostras omnes comportavimus in unam camerulam

miserrimam et divisimus curiam in tres partes, secundum quod habebamus

tres societates, ut patet P. 1. Fol. 221. B., ita, quod quaelibet

societas seorsum locum haberet. Fecimus autem umbracula cum vestimentis

nostris contra solis fervorem et contra noctis frigus et rorem,

quousque Trutschelmannus disposuit nobis papiliones, quibus per

desertum uteremur, et illas in curia fiximus et ereximus et sub eis

habitavimus. Emimus insuper in civitate alia nobis necessaria pro

diebus, quibus mansuri eramus; scivimus enim, nos ibi mansuros non

paucis diebus. Facto prandio transivimus cum Trutschelmanno ad

civitatis praefectum et petivimus licentiam manendi per aliquot dies in

Gaza et ut possemus circuire et emere necessaria pro peregrinatione

deserti et visitare loca et videre urbem et intrare aestuaria. Quae

omnia nobis indulsit et benivole valde se ad nos habuit, quamvis

ethnicus esset. His itaque gestis in nostram curiam regressi sumus cum

Trutchelmanno rogantes eum, non diu sineret nos in ista civitate

manere; quod facturum se promisit.

Graecorum malitia.

Die tricesima prima, quae est ultima Augusti et Dominica XIV. post

festum S. Trinitatis, cum sol ortus esset et Officium nostrum

matutinale dixissemus, deliberavimus, in quo loco Missam dominicalem

dicere vel audire possemus. Non enim in tota urbe erat aliqua ecclesia

latina, sed tantum una ecclesia graeca, quae prope nos erat. Accepimus

ergo calicem nostrum, librum nostrum, indumenta sacerdotalia et altaris

operimenta, quae omnia nobiscum tuleramus de Jerusalem, et simul cum

istis paramentis ad ecclesiam Graecorum transivimus in ea Missam

celebraturi, et accersitis ecclesiae illius sacerdotibus rogavimus

humiliter, ut nos intromitterent et altare nobis ostenderent, in quo

celebrare divina possemus. Sed ecce Graeci isti inveterato odio, quod

semper ad ecclesiae latinae filios habuerunt, de novo infecti,

denegaverunt nobis introitum ecclesiae suae et adeo vilipenderunt

preces nostras, ac si Judaei fuissemus, dicentes, quod ecclesiam suam

nollent profanari et execrari celebrationibus nostris, et cum

indignatione et injuria suscepta satis patientes et tranquilli erant

omnes peregrini et ita quodammodo confusi ad curiam nostram reversi

sumus. Perspecto autem negotio illam Graecorum repulsam divinae pietati

adscripsimus, quae non passa est nos celebrare in ecclesia schismatica

et haeretica, ne eis in sacramentis participare contra ecclesiae

catholicae jura videremur, ut patet XXIX. 9. 2. Schisma. Siquidem etc.

Haeretici enim sunt, quia obstinati schismatici. Quorum doctrina Parte

II. Tract. 3. Cap. Sed posterior in Sum. Anton.

(#b#) Spreti ergo sic a Graecis alium excogitavimus celebrandi divina

modum, ut dominicis diebus privati non essemus. In angulum enim curiae

cumulum lapidum impolitorum comportavimus et altare sine caemento

ereximus et portatile supposuimus pallisque cooperuimus, per circuitum

autem funes circumduximus et tapetiis et linteaminibus appensis quasi

capellam fecimus et ita accensis cereis et ostio curiae obserato

Officium dominicale celebravimus cum pace, quiete et devotione. Et ut

nullus intra Missarum solemnia ad ostium pulsaret, locavimus ante

ostium Elphahallo Sarracenum, qui pulsare volentes prohibebat usque

post Missam. Sicque singulis diebus sine impedimento celebravimus,

demto impedimento vesparum; nam in pariete erat foramen prope altare,

de quo exibant et intrabant vespae innumerabiles magnae quantitatis et

celebrantem pisando circumvolabant, et si foramen obstruere volebamus,

offendebantur et iratae alia foramina fecerunt, quia paries erat luteus

et cum majori periculo et impetu et multitudine eruperunt. Conabamur

multis modis exstirpare et exstinguere aviculas istas, sed non

potuimus, nisi totum parietem deposuissemus. Et quamvis continue

circumvolarent nos, nullus tamen[TR124] aculeo alicujus punctus fuit.

Tres eramus sacerdotes, scilicet Pater Paulus, Ordinis Minorum, et

dominus Johannes, archidiaconus Transsilvaniensis et Frater Felix

Ordinis Praedicatorum et ita ordinavimus, quod quasi omni die Missam

habuimus. Igitur Missa audita pransi sumus et post prandium factus est

magnus ad nos concursus juvenum et puerorum. Quidam autem Sarracenus

juvenis associavit se uni militi de sociis nostris et petivit ab eo

flasconem suam vacuam, promittens ei, quod reportaret vino plenam.

Miles flasconem tradidit, cum qua juvenis abiit; cum ammiratione autem

juvenem exspectavimus, scientes, apud Sarracenos non esse vinum. Igitur

juvenis ivit et nescio quo in loco vinum nomine nostro postulavit et

obtinuit, mox autem, ut vinum accepit, gustavit et allectus ejus

dulcedine totam flasconem ebibit, quasi duas mensuras Ulmenses, et

inebriatus fuit et perdita ratione insanire coepit et per vicos

cucurrit, clamans et cum lapidibus projiciens. Servi autem praefecti,

missi ad capiendum eum, sequebantur furentem. Hoc cum vidisset, non

fatuo consilio cucurrit ad curiam nostram, tamquam ad locum refugii et

libertatis; si quidem statutum Soldani est, quod ubicumque morantur

transmarini peregrini, ibi est asylum, i. e. locus refugii, nec potest

refugiens inde tolli. Mansit ergo juvenis nobiscum usque ad vini

digestionem. Praefectus autem urbis misit ad nos et prohibuit, ne

cuiquam ulterius Sarraceno vinum daremus et si amplius factum fuerit,

vellet nos in captivitatem ponere et vinum nobis tollere. Putavit enim

dominus ille, quod cum industria juvenem ebrium fecissemus, quod tamen

non fuit. Valde magnum crimen est apud eos, dum quis manifeste

deprehenditur vino (#b#) usus fuisse, sicut apud nos est, dum quis

manifeste in adulterio invenitur. Ad unum autem vini haustum

inebriantur et furunt, et primo - in ipsum, qui potum praebuit

Finit quintus tractatus.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum · 第 37 / 44 题