Habitant in Jerusalem multi Graeci, quorum ecclesia olim doctissimos
habuit viros, nunc vero innumeris obfuscata est erroribus, praecipue
tamen in quatuor articulis. 1. Spiritum sanctum non credunt a Filio
procedere nec existentiam quandam habere. 2, Asserunt, defunctorum
animas nec beatas nec damnatas esse ante latam, sententiam in extremo
judicio in quo et Purgatorium negant. 3. Dicunt corpus Christi confici
non posse, nec infirmentare. 4. Romanam ecclesiam negant caput omnium,
imo ei non esse obediendum. Pro levissimis causis matrimonia solvunt,
simoniam non curant. Corpus Christi in coena Domini confectum per annum
reservant, majoris aestimantes esse efficaciae. Excommunicant Papam,
nostros pontifices et omnem romanum clerum saepe. Rebaptizant
baptizatos per nos. Fornicationem simplicem non esse peccatum dicunt.
De sacramento extremae unctionis modice curant. Barbas abradi peccatum
esse dicunt. Saeculares dominos supponunt episcopis. Invidia maxima
contra ecclesiam romanam exardescunt, quare etiam Turcis totam quasi
Graeciam tradiderunt se et provinciam perdentes propter ecclesiam
latinam.