Primi et principales ibi habitantes sunt Sarraceni, Machometistae,
faecibus omnium haeresium squalentes, pejores idololatris,
abominabiliores Judaeis, negant Trinitatem, infamem [doctrinam] binarum
naturarum in divinis ponunt, divinae essentiae naturam introducunt,
filium Deum habere non posse dicunt, cum careat uxore, sed dicunt, Deum
non esse substantiam, cum non habeat accidens, vel Deum non vivere,
quia non comedit. Deum cum Angelis dicunt orare pro Machomet et pro
aliis Sarracenis. Verbi incarnationem negant et Christum nec Deum, nec
consubstantialem patri profitentur, sed tantum flatum Dei ipsum dicunt;
hominem sanctissimum, virtuosissimum supra omnes confitentur, sine
patre natum ex Virgine, nec passum nec crucifixum nec mortuum, sed a
Deo translatum, in fine mundi moriturum, occiso prius per eum
Antichristo. Sacramenta nulla esse dicunt; nec mirum, cum crucem
negant. Judicem mundi Christum dicunt, sed cum Deo et Machometo.
Gloriosa et magnifica scripta de isto, paene omnia confitentur, non
autem vilia et ignominiosa. De Virgine Maria errantes credunt eam
fuisse sororem Aaron. Angelos dicunt habere corpora et ab illis Angelis
daemonia facta, quae Adam adorare renueret. Patriarchas sanctos et
prophetas dicunt fuisse Sarracenos, et homines diluvio periisse, quia
noluerunt fieri Sarraceni, et quod Apostoli vere se Sarracenos professi
sunt. Reprehendunt Christianos, quod habeant episcopos et presbyteros
eosque deificent; sed et derisui nos habent, quod beatam Virginem quasi
deificemus, dicentes, quod Christus apud Deum se de hoc excusat, quod
modo non dedit matrem pro Dea. De Alchorano suo dicunt, quod non homo
nec diabolus potest tam elegans, dulce mirabileque dictamen componere.
Beatitudinem ultimam dicunt consistere in corporeis voluptatibus,
crapula, aliave luxuria, ornatu etc. Coelum contendunt esse creatum ex
fumo. Fumus dicitur vaporatio maris. Mare dicitur Mote Capff, quod
cingit orbem et sustentat coelum. Solem et lunam pares in lumine a
principio dicunt fuisse. Non erat distinctio diei et noctis, Gabel
autem angelus volans [per] coelum rotam lunae ala percussit eamque sic
obtenebravit. De morte dicunt, quod sit angelus nomine Adriel, qui in
fine omnem occidet creaturam, etiam angelos, et demum se ipsum necabit;
hoc facto omnes Deus resuscitabit creaturas, praeter mortem. Porro de
virtutibus animae et de ultimo fine futuro quaedam dicunt. Uxorum
pluralitatem praecipiunt nec sodomiam curant admittere. Enormiter in
multis errant, de quibus multa scripta sunt in Fortalitio Fidei et in
tractatu de Cribratione Alchorani.