III. Syri.

Sunt in Jerusalem Suriani vel Syri, non Christiani sed re filii

mendaces, inconstantes, furtum pro nihilo reputantes, Latinis insidiosi

sicut Graeci, quorum subdantur directioni et per omnia eorum erroribus

sunt infecti. Judaizant etiam quantum ad sabbathum, quod festivant, in

communi locutione utuntur lingua sarracenica, sed in divinis syriaca.

Moribus conformes sunt Sarracenis et barbas longas nutriunt et non

barbatos dehonestant, effoeminati sunt et penitus ad bellandum inepti.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum · 第 24 / 44 题