Anno Domini 1187. Saladinus propter nostrorum discordias vires adeptus

congregata multitudine infinita suorum regnum sanctum hostiliter

invasit et multas terras Christianis abstulit. Cumque rex Guido undique

ab infidelibus arctaretur, de principum suorum consilio dominum

patriarcham Jerosolymitanum una cum magistro templi et priore

hospitalis misit ad principes occidentis, quod illis denuntiarent, in

quanta calamitate esset populus christianus in oriente. Hic primum ad

regem Francorum Philippum venerunt, cui claves sepulchri dominici et

templi et civitatis sanctae detulerunt, (#280 A#) supplicantes, ut

terrae sanctae periturae succurrere dignaretur. Rex ergo piissimus

congregatis omnibus praelatis Parisiis concilium celebravit et

strenuosissimos milites suis expensis in terram sanctam misit. Interea

Saladinus congregata infinita multitudine Turcorum et Sarracenorum ex

omni oriente terram Christianorum ingressus Galilaeam provinciam

infestabat et Tyberiadem obsidebat. Contra quem rex Jerusalem Guido

coadunato magno exercitu progressus est, sed, heu! nostri contriti sunt

proditione nequissimi viri, comitis Tripolitani. Nam cum jam congressio

facienda esset, comes ille erecto suo vexillo de acie fugit et ordinem

nostri exercitus confudit, eumque quique regis Jerusalem inimici et

viri dolosi secuti sunt, sicque fit ante fugam et in fuga nostrorum

strages horribilis, in quo quidem discrimine Acconensis episcopus, qui

ante exercitum Domini crucem dominicam ferebat, graviter vulneratus

est, qui mortis sentiens imminere discrimen, cum se super equum non

posset erigere, crucem dominicam alteri tradidit, qui eam regi Guidoni

portavit. Ad postremum, cum rex usque ad belli finem strenue cum sua

cruce dimicasset, undique invadentibus hostibus, suis pro majori parte

occisis, et ipse fugere non posset circumdatus inimicis, una cum

pretioso ligno vivificae crucis capitur, nec fuit proelium toto tempore

Latinorum in oriente, in quo tantus sanguis Christianorum fuit effusus,

sicut illo die. Nam eo die totius Christianitatis concidere vires in

oriente. Maxime autem Hospitaliariorum et Templariorum virtus enituit.

In eo etiam funestissimo proelio omnes nobiles et viri fortes

ceciderunt, demtis paucis, qui capti sunt cum rege et magistro templi.

Dicit Vincentius in Spec. Histor. L. 30 C. 43., quod ab eo die

captivitatis sanctae crucis infantes, qui postea nati sunt, non nisi 20

vel 21 dentes habeant, cum antea 30 vel 33 habere solebant. Saladinus

autem post victoriam fortunam suam secutus victorem exercitum ad

expugnandas Christianorum urbes atque castella adduxit et maritima loca

occupavit et primo omnium Ptolemaidem; deinde Berytum et omnia alia

loca munitissima ad deditionem compulit, nec aliquam gravavit, quae sub

ejus ditione et tributo manere voluisset, nec fuit ab Accon usque ad

Ascalonem aliqua civitas, quae ausa fuisset resistere, utpote de suis

defensoribus destitutae. Ascalonitae autem, eo quod inexpugnabilem

credebant eorum civitatem, impetum Saladini paulisper retardantes urbem

illi tradere noluerunt, asserentes, nulla ratione se civitatem

resignare velle donec scirent pro certo, si Jerosolymitani cives eorum

urbem sic resignarent. Quo audito Saladinus civitate obsidione vallata

diebus X continuis aggressionibus impugnavit, sed nihil efficere

potuit, erat enim Ascalon civitas munitissima, quam Gothfridus primus

rex Jerusalem cepit, sicut dictum est fol. 274. Cujus memoria habetur

in antiquissimis sacrae scripturae libris, ut patet.

Quomodo capta est Jerusalem civitas ab

infidelibus et quibus meritis.

Saladinus autem videns, quod domare Ascalonem non posset nisi capta

Jerosolyma civitate sancta, obsidionem Ascalonis solvit et cum omni

apparatu bellico in multitudine gravi montana ascendit Judaeae, ut

Jerusalem in eis sitam exercitu vallaret et caperet, Jerosolymitae

autem cives et qui de vicinis locis undique hostium metu illuc

confluxerant, audita strage suorum et vivificae crucis amissione et

regis captione et Saladini appropinquatione omni se supplicandi genere

humiliabant. Agebantur ab omnibus Christianis ibidem (#B#) habitantibus

solenniter litaniae et confessiones et jejunia, sed et parvula aetas

his spiritualibus exercitiis insistebat. Sed ira Dei in patulo vehemens

erat, nec mirum, nam nimis et clerus et populus in luxus varios se

effuderat, totaque terra illa facinoribus et flagitiis sordescebat,

insuper et qui religionis praeferebant habitum, regularis temperantiae

turpiter fines excesserant, pauci erant, quos vel avaritiae vel

luxuriae morbus non inficeret. In ministris templi sacer zelus et

contentio erat admodum et litigium pro ambitione, nam milites templi et

hospitalium ministri contra patriarcham et episcopos decertabant et

exemtiones quaerebant suamque falcem in messem alienam mittebant, qui

tamen in principio institutionis eorum subesse gaudebant. Simoniacam

pravitatem committere pro nihilo ducebant et dominicum sepulchrum et

locum resurrectionis personis indignissimis per simoniam introductis

cottidie replebant. Propter quod munus gratissimi ignis scilicet

coelestis in nocte sacratissimae paschae a divina clementia datus in

principio tempore Gothfridi regis et Balduini I. et Balduini II.,

retardavit descendere ad accensionem luminum ultimorum regum

temporibus. De quo igne vide supra. Et si clerus his malis infectus

fuit, quomodo Spiritus potuit esse sanctus?

Facta etiam fuerat Jerusalem Aegyptus et Sodoma, similibus

transgressionibus polluta, nam tota urbs erat plena hospitiis privatis,

et de omni natione, quae sub coelo est, erant hospites a suis terris

propter facinora exules, vel propter mulieres, quas secum traxerant, in

suis terris apparere et manere non volentes, vel propter debita, quae

domi solvere nequibant, exsules in Jerusalem, hospitalitati intenti,

lucris insistebant, vel quod propter excommunicationes manere in solo

proprio non poterant, Jerosolymis manebant, et nonnulli lucrandi causa

de occidente in orientem domicilium transferebant. Et milites sepulchri

dominici et templi custodes multi erant, et in tanta multitudine pauci

erant, nisi scelerati, impii, raptores, sacrilegi, homicidae, perjuri,

adulteri, ut dicit Bernhardus in Sermone ad milites templi, Cap. 5.

Sicque civitas sancta facta fuit refugium malefactorum et plena erat

hospitiis inhonestis, in quibus luxuriae, crapulae et ludis operam

dabant peregrini, postquam loca sancta visitaverant.

Ad hoc etiam devenerat malum, quod in hospitali S. Johannis nemo vel

pauci manebant, quia nulla [cura vel] minima ab hospitaliaribus

fovebantur peregrini, cum tamen hoc hospitale opulentissimum fuerit;

nec in hospitali Theutonicorum sanctae Mariae pietas erat, et ideo boni

et honesti peregrini cogebantur adire hospitia, quorum patroni erant

fures, raptores, dolosi, expulsi et turpitudinum patroni.

Praeter haec fuit per Christianos avaros quietudo civitatis sanctae

perturbata, quia plena negotiationibus fuit facta de omni lingua, et

ubi multa est negotiatio, ibi et abundans injustitia, unde ad litteram

poterat Dominus supplicantibus pro civitate dicere illud Jerem. V.:

Circuite vias Jerusalem et aspicite et considerate et quaerite in

plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium et quaerentem

fidem, et propitius ero eis etc. Propter haec ergo Dominus ad

iracundiam concitatus terram, quam tulerant de manibus impiorum, rursum

permisit eandem eorum dominio occupari. Veniens igitur Saladinus

Jerusalem urbem grandi exercitu obsedit eamque ab occidentali parte

vallavit atque continuis aggressionibus obsessos vexare coepit, sed

civibus pro viribus resistentibus ab aquilonari parte diu noctuque

civitatem impugnavit, cumque muros machinis debilitasset, timentes

cives, cum ex nullo loco praestolaretur auxilium, ne hostes violenta

irruptione urbem occuparent, placuit instanti et inevitabili periculo

cedere et sub certis conditionibus se reddere Saladino, ut scilicet

redemtionis accepto pretio libere eos, qui exire voluerint, abire

permittat. Saladinus ergo, sicut natura homo pius erat, misertus populo

condescendit petitioni et omnibus, nullo demto, vitam donavit, hac

conditione, quod qui manere sub suo tributo vellet, salvus maneret, qui

(#281 A#) autem emigrare vellet, si virilis sexus esset, aetatis plus

quam decem annorum, solveret decem aureos puros ducatos, si vero

minoris aetatis, solveret duos ducatos, mulieres vero darent quinque

ducatos. Et haec conditio utrique parti placuit. Sed quia multa millia

in civitate erant pauperes, qui nec decem denarios habebant, hos omnes

absolvit Saladinus a debito.

Facta est autem haec civitatis sanctae deditio die secunda Octobris,

qui erat decimus quartus obsidionis, anno Domini 1187, feria sexta,

anno LXXXIX., postquam Christianorum fuerat.

Praeconizatum est ergo per urbem, ut omnes, qui in urbe erant

Christiani, post tres dies ex urbe migrarent vel se servituti Saladini

pagani subjicerent, quod jam dudum per Papam fuit gravissimis censuris

inhibitum, ne in tali causa Christianus manere praesumeret, qui autem

maneret, excommunicatus, anathematisatus et penitus ab ecclesia

abscissus esset. Ad hanc lugubrem vocem praeconis tantus clamor

plangentium ortus est in Jerusalem, ut usque ad aliqua milliaria

audiretur lamentatio Christianorum. Dicitur etiam, quod ipse Saladinus

et sui crudeles principes emolliti et perterriti ejulatibus et lamentis

Christianorum humana compassione ad fletum moti fuerint et quod omni

petenti promissam pecuniam remiserit. Praecepit insuper Saladinus suis

exercitibus, ne quis urbem intraret ante diem statutum exitus

Christianorum. Igitur die statuta Christiani cum universa supellectili

exeuntes intolerabili clamore et lamento coelum replebant et terram

turbabant, cunctos autem praecessit Heraclius patriarcha

Jerosolymitanus cum cruce, cum clero et monachis et religiosis

utriusque sexus, cum virginibus, quae conclusae fuerant, qui omnes

magno facto agmine patriarcham sequebantur portantes imagines et

cruces, reliquias et monstrantias, quae conculcata fuissent ab

infidelibus. Post hos sequebantur nobiles et bellatores, demissis

capitibus, verecundi et tristes, et consequenter vulgus promiscui

sexus, cum impatientia portantes parvulos suos, qui cum pecudibus

ejulabant et flebant.

Divisi sunt autem Christiani ante civitatem, et pars Alexandriam, pars

Tyrum, et pars Antiochiam emigravit, et ad alios maris portus

descenderunt isti, ad alios illi, quia quidam erant Siculi, et illi

petebant Alexandrinum portum, alii Itali et Theutonici, et illi Tyrum

petebant vel Tripolim, et ad hunc Tripolitanum portum major pars

descendit, sed quod migrantibus apud Tripolim contigerit, vix sine

lacrimis et nullo modo sine compassione enarrari potest. Cum enim

expulsi Jerusalem tristes appropinquassent civitati Tripolitanae, visa

civitate parumper consolati fuissent pro eo, quia in ea omnes fideles

erant, a quibus consolationem accipere ex eorum debita compassione

sperabant, et jam credebant manus Sarracenorum evasisse: in sacrilegos

et ipsis Sarracenis deteriores inciderunt. Nam comes Tripolitanus,

Raymundus, occultus a fide apostata, sicut supra folio 179. diximus,

cum suis satellitibus, filiis iniquitatis, migrantibus occurrens, qui

iam ipsis compati debuerant tamquam fratribus, illos ut crudelis hostis

invasit, nam quidquid secum ex eorum substantia detulerant, et ilud,

quod ipsi Sarraceni humanitatis gratia dimiserant, violenter ab eis

abstulit, multis conviciis irrogatis. In tanta autem calamitate

constituti, multi, quia iam nauclerum habere non poterant nec redire

possent, cum Sarracenis manserunt, contra dictum superne; multi fidem

abnegaverunt; multi inedia consumti perierunt; multi prae dolore se

necaverunt. De quadam etiam muliere legitur, quod in Jerusalem inclita

et dives fuerat, et cum aliis Latinis de Jerusalem abscesserat, et

filium suum parvulum in humeris usque ad mare juxta Tripolim portaverat

transducendum; sed cum ibi ab illis malis Christianis totaliter

exspoliata esset bonis suis, nec ad nutriendum filium (#B#) quidquam

haberet, furore foemineo acta proprium filium in mare projecit.

Cum ergo Christiani omnes de Jerusalem emigrassent, ingressi sunt

Sarraceni civitatem sanctam, et in improperium et opprobrium nominis

christiani in ipsis ecclesiis stabulaverunt jumenta, turpia et nefanda

operantes ibidem et sacra templa foedantes, et imagines omnes Dei et

Sanctorum ab ipsis deleverunt inventoque crucifixi Domini nostri

simulacro per derisionem in publicum vicum portaverunt, sputis et saxis

petito cum omni foeditate polluerunt. Insuper sacras virgines et

matronas, quae ex nimia spe in confidentia adjutorii coelestis reclusae

manserant, eduxerunt stuprandas et adolescentulas tradiderunt

prostituendas. Contigit autem circa hoc memorabile factum, quod

recitatum est supra fol. 230., quamvis quidam dicant, esse factum in

ultima captione civitatis Acconensis.

In ipsa autem furia effractis vectibus et valvis ecclesiae dominicae

resurrectionis ingressi sunt et altaria profanaverunt et vitreas

fenestras destruxerunt sculptasque lapideas imagines avulserunt de

parietibus. Demum in turrim et campanile ascenderunt et campanas

malleis confregerunt, et in vituperium Christianorum sic confractas

tenuerunt multo tempore, sicut vidit dominus Antoninus, ut habetur in

Chronico Part. II. Tit. 17. c. 9. §. 18. Ego vero fragmenta campanarum

non vidi, sed trabes et juga, in quibus campanae suspensae fuerant.

Noluit autem Saladinus, ut cum tumultu et violentia ecclesia dominici

sepulchri subverteretur, propter pretiosas marmoreas columnas et

politas tabulaturas, quas tollere integras pacificato negotio

deliberaverat, sicque successive templum illud solvere cogitabat.

Denique ecclesiis Christianorum profanatis accesserunt ad templum, quod

nominant Salomonis, et omnia Christianorum altaria ejecerunt et

imagines abraserunt, et eo purgato vel potius profanato pavimentum et

parietes aqua rosacea laverunt et multis perfuderunt odoribus, miram

enim venerationem et templo illo et loco exhibent. His lotionibus

peractis, quae sunt eorum consecrationes, intravit Saladinus cum suis

principibus et ritu mahometico victimas obtulit.

Porro Suriani et caeterarum sectarum homines, scilicet Maronitae,

Jacobitae, Georgiani, Armeniani, Nestoriani, Abessini sive Indiani, et

caeteri orientales Christiani, schismatici et haeretici, ad Saladinum

accesserunt, et juramenta ei praestantes et tributa se locari in loco

Latinorum petierunt, quod libens fecit, ut civitas haberet habitatores.

Insuper ecclesiam dominici sepulchri, quam audierant in proximo

destruendam, auro et argento copiosissimo Saladino dato redemerunt, ne

destrueretur. Accepto ergo auro Christianis orientalibus dimisit eam

sub hac duplici conditione, primo, ut nullus occidentalis Christianus

intromitteretur absque solutione tributi statuti, quod sibi ponitandum

ordinavit et ad hoc exactores posuit; secundo, ut nulla amplius campana

in turri suspenderetur, sed cum tabulis ligneis signarent ad Officia.

Sic ergo ab illo die usque ad praesens non est campana audita in

Jerusalem jam per trecentos annos.

Sic ergo capta Jerosolyma posito in eo praesidio Saladinus cum universo

suo exercitu ad obsidendum denuo redit Ascalonem, quam cum aliquibus

diebus impugnasset, ea conditione cives tradere ei civitatem parati

erant, si regem Jerusalem Guidonem et Magistrum templi, quos in bello

ceperat, Christianis restitueret. Quae pacta Saladinus libenter

amplectens recepta civitate, ut in pactis promiserat, regem Jerusalem

cum Magistro templi (#282 A#) et omnem illorum domesticam familiam

liberos abire permisit. Hac autem urbe sic obtenta Saladinus ad alias

urbes et castra Christianorum se convertit et in brevi temporis spatio

omnia subjugavit demtis aliquibus maritimis civitatibus, Tripoli

scilicet et Tyro. Comes etiam Tripolitanus, Raymundus, proditor

pessimus, nocte praecedenti, quando in die tradenda per eum fuit

civitas Saladino, mortuus in lecto repertus fuit, et signa abnegationis

fidei et stigmata circumcisionis suae et proditionis litterae omnibus

sunt ostensa. Rex ergo Jerusalem Guido, perdita civitate suae sedis ad

Tripolim se contulit, ibique cum suis principibus consedit. Est autem

Tripolis civitas maritima in regione Phoenicis sita, fortis et

antiquissima negotiationibus apta.

De statu civitatis sanctae Jerusalem post ejus

captionem, et de regibus ejus tutelaribus et

diversis translocationibus tituli regni

Jerosolymitani etc., et de commotione totius

occidentis et succursu terrae sanctae.

Postquam igitur fuit sancta civitas Domino ita permittente in manibus

Sarracenorum resignata et totum fere Jerosolymitanum regnum perditum et

populus christianus multipliciter afflictus et confusibiliter de regno

ejectus et Papa Urbanus III., hoc primum audivisset, prae nimio dolore

et tristitia statim in lectum decidit et mortuus est in Ferraria, ubi

tunc erat. Ibi etiam sinistri rumores et lamentabiles casus universa

occidentis regna concusserunt omnesque reges et principes ad

vindicandum Christianorum sanguinem se accinxerunt. Anno ergo Domini

1188. convocatum fuit generale concilium Parisiis, in quo ammirabilis

et incredibilis multitudo militum ac peditum in subsidium terrae

sanctae crucem accepit.

Eodem anno illustrissimus imperator Romanorum, Fridericus primus,

crucem cum suis principibus et nobilibus de Alemannia assumsit, et rex

Francorum Philippus et Heinricus rex Anglorum et caeteri reges omnes,

archiepiscopi et episcopi et praelati ecclesiae Dei cum infinitis

populis cruce signati sunt. Et erat illa commotio adeo universalis, ut

totus mundus in hoc propositum coiisse videretur. Fit ergo mirabilis

congregatio equitum et peditum et per terram et maria impetu

ferventissimo vehuntur contra infideles. Eo autem tempore erat in

Calabria abbas Joachim, maximae doctrinae et excellentis ingenii vir:

hunc accersitum reges et principes in terrae sanctae expeditione

existentes interrogabant de effectu illius profectionis. Quibus ille

dixit, quod mare quidem transirent, sed in recuperatione terrae sanctae

parum proficerent, et nondum adesse tempus, quo Jerusalem a Christianis

possideri posset. Et sicut insignis vir ille dixit, ita accidit.

Ingressi enim Syriam, nihil ceperunt nisi Ptolemaidem, quae Acon

dicitur, toto biennio. Capta est autem Acon anno Domini 1194. non

ruptione murorum, sed sub his conditionibus, ut salvis personis

Sarraceni exirent, et lignum crucis, quod in bello ceperat Saladinus,

sicut supra folio 280. patet, Christianis restituere promitteret et

ducenta millia ducatorum solverent. Sed quia pacta regibus promissa de

sancta cruce restituenda et de captivis Christianis reddendis non

observavit Saladinus, rex Richardus una die quinque millia decollari

mandavit.

His diebus decesserunt duae filiae regis Guidonis, quas ex Sibylla,

primogenita Almarici regis susceperat, et post modicum mater ista,

domina Sibylla, etiam decessit (#B#) ex hac vita, nec superfuit aliquis

de vera stirpe regia regum Jerusalem, nisi domina Elizabeth, uxor

Eufredi de Corono. Habuit enim Almaricus sextus rex Jerusalem unum

filium Balduinum, ab infantia leprosum, et duas filias, Sibyllam et

Elizabetham. Mortuo autem Almarico regnavit leprosus, qui quia generare

non potuit, haerede ex se caruit et fecit Sibyllam seniorem sororem

suam haeredem regni, cujus maritus, secundus Guido pro ea regnavit,

Elizabeth autem ejus soror domino Eufredo nupsit. Post perditam autem

terram sanctam et Jerusalem, Sibylla regina et haeres regni

Jerosolymitani obiit nullo derelicto ex se de Guidone haerede. Audiens

autem Elizabeth soror Sibyllae mortem ejus, reginam et haeredem regni

Jerosolymitani se esse divulgabat et virum suum Eufredum esse regem

loco sui, sicut fuerat Guido loco sororis, ubique pronuntiabat.

Eufredus ergo apud Acon occidentis principes invocabat et aliquos ad se

inclinabat dicens, uxori suae regnum deberi, tum ex praecepto patris

Almarici regis, tum etiam ex testamento fratris Balduini leprosi regis.

E contrario rex Guido se juste et solenniter unctum Jerosolymis et

coronatum asserebat, et se numquam a regni solio debere deponi, dum

nihil depositione dignum in regno commiserit. De hoc ergo negotio

concertabant illi duo, Guido ac Eufredus, et quilibet aliquorum

principum favorem sibi acquirere studebat, et erat inter principes

major quaestio et cura, quis esset rex Jerusalem, quam quomodo

recuperanda Jerusalem esset.

Porro dominus Heinricus comes Campaniae et multi alii sentiebant,

regnum ad Elizabetham transiisse per mortem sororis, et ideo favore

praedicti comitis factum fuit, ut Eufredus portus vectigalia et

delinquentium commissa reciperet et alia, quae regi Jerusalem

debebantur, ita, ut solo nomine Guido remaneret rex, omni exspoliatus

jurisdictione, quare rex merito querebatur, quod contra omnem justitiam

honore spoliaretur regni. Et ob hanc (causam) convocatis his, qui eum a

principio secuti fuerant, exercitum congregavit et fortunae casibus se

committere statuit, et una cum eis confligere cum Sarracenis

deliberavit. Hoc videntes principes majores timebant, si cum tam paucis

contra Sarracenos procederet et occumberet, quod tota multitudo

congregata in Dei servitio dissolveretur. Unde factum est, ut ad omnia

rex Guido ut primus restitueretur. Sed marchio Montisferrati, Conradus,

cui videbatur, quod regnum ad dictam dominam Elizabetham jure

haereditario devolutum (esset), regni cupiditate ductus rem nefariam

operatus est, matre sua Calomaria, uxore supra dicti Almarici, qui

adhuc vivebat, consentiente: praedictam enim Elizabetham a viro suo

Eufredo rapuit et de facto uxorem duxit. Quod enorme et detestabile

factum omnibus peregrinis displicuit, dissimulaverunt tamen, ideo, quod

nisi eo volente victualia a Tyro venire non poterant.

Ipse praeterea tamquam vir astutus quosdam de majoribus donis et

muneribus ad se inclinaverat pro auxilio sibi praestando in hoc

negotio. Post occupaverat etiam Tyrum civitatem ille Conradus marchio

et potens erat et nominatus; quia Saladinum cum exercitu suo a Tyri

obsidione repulerat, ideo eum offendere nemo audebat. Interea cum

exercitus Domini ad obsidionem Jerusalem disponeretur, duo isti

potentissimi reges, Philippus rex Francorum et Richardus rex Anglorum,

junctos scilicet exercitus habebant (#283 A#). Audiens autem Saladinus

adventum tanti exercitus, cogitavit reddere Christianis Jerusalem et

nuntios ad reges misit ad concordanda negotia. Hoc auditis duobus

regibus, ambos, ut verum dicam, diabolus possedit, et uterque toto nisu

alterum praeire, alteri superior fieri conabatur, ut rex Jerusalem

fieri posset. Et facta fuit exercitus divisio, et effusa est inter

principes contentio de sacro principatu Jerosolymitano. Verum cum sic

de principatu contenderunt, Philippus rex Franciae indignatus relicto

negotio cum omni suo exercitu in Europam reversus est. Ex quo etiam rex

Franciae semper astitit regibus Jerusalem eosque in regno retinuit et

conservavit, (et) dignum aestimabat, ut jam regia stirpe exstincta ad

eum regni illius titulus pertineret. Sed cum videret, hoc salva pace

non posse fieri, cum ira recessit. Audiens autem Saladinus exercitum

Christianorum diminutum per recessum regis Franciae, ab intentione

restituendi Christianis Jerusalem destitit et ipsam civitatem sanctam

munivit, et praesidium militum in ea collocavit. Interea Richardus rex

Angliae in Syria mansit et strenue prosecutus est bellum contra

Sarracenos.

Porro anno Domini MCXCVII. perseverante Richardo in Syria Guido

Lusignanus rex Jerusalem superioribus annis a Saladino pulsus, hominis

virtutem et magnanimitatem videns, obtulit ei titulos et jura regni

Jerosolymorum, ut ipse sibi Cyprum insulam, quam Richardus Graecis

abstulerat, possidendam daret. Hoc autem Richardus Angliae rex

libentissime fecit et ipsum Guidonem regem Cypri fecit, ipse vero rex

Jerusalem et Angliae factus duas coronas sibi imposuit. Ea propter

Anglici reges sibi eum titulum adhuc usurpant. Sed et Guido post

abscessum regis Richardi regni Jerosolymitani titulum resumsit dicens,

regni sedem a Jerusalem in Cyprum translatam. Sed principes, qui adhuc

loca in Syria possidebant, eum pro rege Jerusalem non cognoscebant

scientes, eum vere regnum perdidisse, et regis titulos amisisse. Auctus

igitur Richardus et animosior factus ex titulo desiderati regni

ascendere et obsidere Jerosolymam instituit, sed superveniente hieme et

dilabentibus passim maritimis copiis sententiam mutavit et cum Saladino

pace composita in patriam redire disposuit et curam christiani

exercitus et regni jura Heinrico, comiti Campaniae, suo nepoti

commendavit, et ita rem infectam reliquit, super desolatos afflictionem

cumulans recessit: aestimabat enim regem Franciae suum aemulum et

timebat terrae suae invasionem in sua absentia. Recedens per mare rex

Richardus, Deo ita volente, tempestate saevissima orta, naufragium

passus est, sed evadens cum paucis valde secrete per Austriam transitum

faciens a Sapuldo ejusdem regionis duce captus est, atque omnibus bonis

spoliatus imperatori Heinrico, filio Friderici, qui in praecedenti

expeditione Jerosolymitana discesserat, traditus est, et per annum et

dimidium tentus datis ducentis millibus marcarum argenti dimissus est

et rediit in Angliam. Puto autem hanc tribulationem ei supervenisse pro

eo, quod regnum sanctum Jerosolymitanum ambivit et eo adepto in

tribulatione et vexatione dereliquit et fugit. Praefatus autem

Campaniae comes, cui rex Anglorum curam exercitus christiani

commendaverat, vir pius et prudens, considerans, post recessum illorum

duorum regum, Franciae et Galliae, terram desolatam mansisse, ibidem

remanere in Dei servitio statuit. Cujus pium animum considerantes

Magister hospitalis et templi una cum caeteris peregrinis eum in regem

Jerosolymorum elegerunt, cui et dominam Elizabetham, filiam Almarici

regis Jerusalem in conjugium tradiderunt, quia maritus (#B#) ejus,

marchio Tyrensis, mortuus erat, et etiam dominus Eufredus, primus ejus

maritus.

Post duos autem annos regni ejus, dum in superiori coenaculo palatii

sui fenestrae se innitendo aspodiaret,[TR108] miserabili praecipitio

collisus exspiravit et ita regnum Jerosolymitanum[TR109] iterum rege

caruit. Hoc contigit anno Domini 1197. Deinde in anno sequenti innumeri

per mare fideles in Accon venerunt, in redemtionem Jerusalem parati;

sed quia non erat rectio nec rex in terra sancta, dilapsus est

exercitus et sine profectu ad propria redierunt multis in vanum

consumtis pecuniis.

Post hoc anno Domini MCCII. die XXX. Martii terrae motus factus est

tantus in Syria, quantus non visus fuerat et civitas Aconensis

prostrata est cum palatiis et multis appositis. Sic et in aliis

civitatibus contigit.

Dein anno Domini 1215. celebrata fuit synodus maxima Romae apud

Lateranum ab Innocentio III. hujus nominis Papa, in quo concilio

dicuntur fuisse MCCC episcopi, inter quos fuit dominus Fulco, episcopus

Tholosanus, vir insignis, secum habens sanctum Dominicum, cum quo

Innocentium Papam adiit et confirmationem Ordinis, qui dicitur

Praedicatorum, petivit; cumque papa primitus difficilem se exhiberet,

vidit in somniis, quod Lateranensis ecclesia, quia suis compaginibus

resoluta, gravem subito minaretur ruinam, sed vir Dei Dominicus

occurrit et totam illam fabricam casuram sustentabat. Sicque mane

sancto Dominico accersito propositum commendavit et petionem suam

hilariter acceptavit; anno autem sequenti confirmationem Ordinis

obtinuit ab Honorio III.

Porro praeter ecclesiasticos viros episcopos fuerunt in dieto concilio

Patriarchae, Jerosolymitanus et Constantinopolitanus, multi Graeci et

Romani imperii legati, regum quoque Jerusalem, Franciae, Hispaniae,

Angliae et Cypri oratores. Et quamvis in eo concilio editae fuerint

multae salubres constitutiones, principalis tamen tractatus fuit de

recuperatione terrae sanctae et Jerusalem, et subsidio ad hujus modi

opus et de praedicationibus crucis et signationibus et agminum et

exercituum capitaneis. Unde a tempore illius concilii beatus Dominicus

nutrivit barbam, ut cum militibus ad pugnam procederet contra

Sarracenos infideles, sicut iam multo tempore praedicando pugnaverat

contra haereticos Albigenses, factusque est post hoc concilium

mirabilis populorum occidentalium pro liberatione Jerusalem et terrae

sanctae concursus. Eodem etiam tempore pueri parvi de regno Francorum

et Theutonicorum usque ad numerum XX. millium crucem acceperunt

dicentes, se velle ire in subsidium terrae sanctae, qui turmatim ad

diversos maris portus divisi accesserunt et inanes ac vacui redierunt.

Ferebant autem, quod vetulus de monte, qui Arsachidas a pueritia

nutrire consueverat, duos clericos cismarinos longo tempore in carcere

detinuerat, qui cum essent homines valde litterati et eos comperisset

in nigromantia instructissimos, asseruit, se numquam illos dimissurum,

nisi pueros Francorum et Alemannorum illi adducere affirmarent. Ab his

ergo affirmantur praedicti pueri diabolica illusione et falsis

visionibus ac promissionibus inducti, ut crucem acciperent, quia

nonnisi per innocentes pueros Deus terram sanctam et Jerusalem

recuperare decrevisset. Et cum ad portus maris venissent, multi de eis

a piratis submersi sunt, multi Sarracenis venditi et aliis exteris,

multi prae inedia mortui, et aliqui ad parentes reversi. Qualis delusio

puerorum aevo nostro accidit anno Domini 1454. peregrinari volentibus

ad sanctum Michaelem. Quae peregrinatio quam utilis fuerit, inutilis

finis ejus patefecit.

(#284 A#) Anno Domini 1217. post concilium Lateranense signati sunt

cruce innumeri contra haereticos Albigenses, sicut Simon comes

Montisfortis, in cuius comitatu erat sanctus pater noster Dominicus et

Guido, filius praefati comitis, et Ludwicus, filius regis Francorum.

Aliqui vero et major pars cruce signati sunt in subsidium terrae

sanctae et recuperationem Jerusalem. Eo enim anno exspiravit treugarum

tempus inter Christianos et Sarracenos, unde exercitus Christianorum,

qui post Lateranense consilium crucem acceperant, transito mari in

Ptolemaidem vel Acon venerunt. Erat autem copiosus exercitus cum tribus

regibus, scilicet Jerusalem et Hungariae et Cypri. Affuit etiam dux

Austriae et Pannoniae, magnaque militia regni theutonici; rex autem

Jerosolymorum tunc erat Johannes nomine, qui ex duce Viennensium in

Francia electus fuerat rex Jerusalem prioribus annis, vir utique

strenuus in armis et devotus, ex stirpe progenitus illius clarissimi

viri Gothfredi, primi regis Jerosolymorum, cui Conradi quaedam

marchionis filia desponsatur, et ambo apud Tyrum coronantur. Assumtis

itaque armis se ad bellum contra crucis hostes potenter parare

coeperunt, et cum iam procedendum esset, patriarcha Jerosolymitanus cum

magna humilitate cleri et populi tollens reverenter vivificae crucis

lignum profectus est in castra Domini. Fuerat enim ea pars crucis

sanctae divisa, quae reperta in templo fuerat tempore gloriosi

Gothfredi primi regis Jerusalem, et una pars manebat semper in templo,

altera ducebatur in castra ad bella, et illam cepit Saladinus cum

Guidone ultimo rege Jerusalem, ut superius dictum est, et postquam

perdita fuit, acceperunt Christiani reliquam sanctae crucis partem et

in ea bellabant.

Itaque cum tali vexillo aciebus ordinatis processerunt contra locum, in

quo dicebatur Sarracenorum multitudo esse, et eo animo ibant, ut

pugnarent cum infidelibus. Sed illi, ut eorum adventum per exploratores

cognoverunt, formidantes fugerunt, nostri vero absque contradictione

ingressi sunt in Galilaeam provinciam multa damna hostibus inferentes

et conati sunt castrum montis Thabor capere, sed multo labore habito

consiliis quorundam obsidio castri soluta fuit et reversus est

exercitus domum in Acon, quia hiems erat et tempus bellandi

praeterierat. Transacta hieme iterum exercitus Christianorum arma

sumere contra Sarracenos coepit, sed peccatis nostris exigentibus

exercitus noster quadrifarie divisus est: nam rex Hungariae cum magno

Christianorum damno navibus aptatis ad propria revertebatur et magnam

partem peregrinorum cum galeis et apparatu bellico secum traxit nec

patriarchae revocationem attendit. Quapropter in eum et in omnes

sequentes eum sententiam excommunicationis promulgavit. Quaedam vero

peregrinorum portio, aut timore aut deliciis deliniti, nullo modo urbem

Aconensem egredi volebat. Rex vero Jerusalem et dux Austriae cum suis

baronibus et Theutonicorum magna parte et militia sancti Johannis

quoddam castrum in Caesarea Palaestinae firmaverunt, nec averti

potuerunt, quamvis saepe nuntiaretur eis hostium adventus. Templarii

vero una cum domo et militia hospitalitatis Theutonicorum castrum filii

Dei olim destructum reaedificare aggressi sunt, cujus dum fundamenta

jacerentur, murus quidam antiquus et spissus apparuit, quem

instrumentis ferreis effodientes quasdam monetas aureas in magna copia

repererunt, cujus inscriptio et figurae modernis ignotae erant, quas

conflantes militibus stipendia solverunt. Hujus castri situs talis est:

promontorium amplum et latum mari imminet, munitum naturaliter scopulis

ad aquilonem et occidentem et austrum usque, orientem versus turris est

firma, a templariis primis aedificata (#B#) pro tuitione peregrinorum.

Hujus castelli aedificatio ad hoc utilis fuit, quod conventus

Templariorum eductus de peccatrice et omni spurcitia plena civitate

Acon in hujus castri praesidio resideret usque ad reparationem murorum

Jerusalem.

Anno Domini 1218. praedicabatur continue crux in occidente contra

orientales, unde visae fuerunt cruces in coelo mirabiles in territorio

Coloniensi et Trevirensi et commotio grandis per[TR110] totam

Alemanniam facta fuit propter haec et alia miracula ad transfretandum.

Congregati igitur Theutonici in maximo numero applicuerunt cum navibus

Ptolemaidem sive Acon in Martio. Post ascensionem autem Domini

seperatis cogonibus et rostratis galeis armatis, Johannes praefatus rex

Jerusalem cum patriarcha et peregrinis et duce Austriae tribus domibus

et copiosa multitudine Christianorum inierunt consilium super exemtione

tractatus concilii Lateranensis, in quo conclusum fuit de militia

Christiana intromittenda in terram Aegypti. Nam in eodem concilio

probatum fuit per expertos, non esse possibile, quod Christiani

pacifice Syriae et terrae sanctae possent dominari, nisi Aegyptus eis

esset convicta. Et hoc rei probavit eventus, quia, quam cito Syria

Damasci confoederata fuit Aegypto sub Almarico rege Jerusalem, statim

in magno periculo stetit regnum Jerosolymitanum, ante quam

confoederationem nemo sancto regno poterat nocere. Ideo sancti patres

in praefato concilio decreverunt, prius Aegyptum domandam et postea ad

terram sanctam et alias orientis terras properandum. Instructis ergo

classibus mense Majo post dominicam ascensionem praefatus rex Jerusalem

Johannes cum duce Austriae et multitudine fidelium prospero vento ad

portum Damiatae urbis pervenerunt. Porro Damiata civitas erat maritima,

quae alio nomine dicitur Pachneumurus, et munitissima metropolis

Aegypti, dives et populosa, mercationiis repleta.

Dum autem in portu Damiatae nostri applicuissent et triduo in mari

exspectassent sequentes quosdam capitaneos, ante eorum adventum

descenderunt nostri in terram et invitis paganis a parte maris

obsederunt urbem. De die autem in diem augmentabatur exercitus Dei

viventis, ita ut Soldanus, qui ex alia parte tentoria fixerat, fugeret

cum suis et nostri transito fluvio totam civitatem circumdarent et

vehementer arctarent et inter littus maris et fluvium Nili tentoria

figerent. Hoc autem mirabile fecit Dominus, quod in ipso adventu aqua

fluminis convicta mari dulcis hauriebatur, nec ascendit aqua multum,

sicut consueverat, quasi populo Dei siccus locus conservaretur, sed

post excrescentes aquas castra fidelium occuparunt, et cum hoc pestis

grassabatur in nostro exercitu.

Dum igitur Christiani sic perseverarent in obsidione Damiatae,

Corradirius magni Soldani filius congregato suorum exercitu in Syriam

venit ad Jerusalem eamque civitatem sanctam funditus intus forisque

destruxit praeter templum dominicum et turrim David. Et hoc ideo fecit,

ne Christiani post captionem Damiatae aliquam munitionem mediterraneam

haberent et tenerent in regno Jerosolymitano; desperabant enim, capta

Damiata regnum Jerosolymitanum posse defendi. Porro in destructione

Jerusalem deliberabant pagani, an vellent ecclesiam dominici sepulchri

etiam destruere, sed nemo ausus fuit manus apponere, commoti sunt tamen

per literas, quas miserunt in exercitum nostrorum apud Damiatam, quod

nisi obsidionem citius solverent, ecclesiam resurrectionis funditus

destruere vellent. Deinde destructa Jerosolyma quaedam Christianorum

castra occupavit, cepit et destruxit, quae nuper fuerant aedificata.

Interea civitate (#285 A#) Damiata longa obsidione ferro, fame et

pestilentia afflicta, contra Soldanum et majores, qui civitati

praeerant, vulgus murmurabat dicentes, se incommoda obsidionis tolerare

non posse, quos Soldanus specificans eos a deditione retrahebat,

mandavitque suis, qui intus erant, intrinsecus portas obstrui, ne

cives, qui fame et peste laborabant, ad Christianos transirent et

civitatis miserias nuntiarent. Et non solum intus fame laborabant,

verum etiam in Sarracenorum castris, quae non longe a nostris

distabant, famis acerbitas invaluerat; Nilus enim fluvius, qui post

festum Johannis Baptistae solet inundare usque ad exaltationem sanctae

crucis et Aegypti irrigare planitiem, eo anno more suo non ascendit ad

signum, quod solent ponere Aegyptii, sed magnam partem terrae

discoopertam et siccam reliquit, quod non arari nec seminari valuit

illo anno. Quare Soldanus futuram timens caritatem, una cum Corradirio

fratre suo, sub his pactis pacem obtulit Christianis, ut scilicet

crucem, quae olim capta fuerat in victoria Saladini cum civitate sancta

Jerusalem et omnibus captivis, qui per Aegyptum et regnum Damasci vivi

poterant reperiri, insuper et sumtus ad reparandos muros Jerusalem

redderet eis, et totum regnum Jerosolymitanum, quod antea Christiani

tenuerant, restitueret ex integro, et Praecurchum et montem regalem,

quae sunt duo castra urbi Jerusalem vicina, per quae mercatores

Sarracenorum et peregrinorum Meccam tendentes transire solent. Hoc

Soldanus totum volebat agere, dummodo Christiani ab impugnatione

Damiatae desisterent et soluta obsidione in Syriam copias suas

reducerent.

Haec pacta acceptanda esse omnino et Christianis valde utilia censebat

rex Johannes Jerusalem et omnes nobiles et dux Austriae et omnes

capitanei Theutonicorum, sed Pelagius legatus ipse et patriarcha,

episcopi et archiepiscopi,[TR111] Templarii et Hospitalarii, Veneti et

Genuenses et caeteri Itali his pactis se opponebant et facta fuit

grandis divisio in exercitu nostro. Principes enim saeculares cum vulgo

quam libenter pacem accepissent cum civitate sancta Jerusalem et toto

regno et obsidionem solvissent et hoc bonum et salutare fuisset, sed e

contrario legatus et ecclesiastici praelati cum italicis mercatoribus

clamabant, capiendam Damiatam, aestimantes, civitate ea subacta

faciliter tam Jerosolymam quam alia subjicienda. Sed qui nimis emungit,

elicit sanguinem. Sic et illis contigit, quia negotium hoc male

prosperatum fuit in fine. Cupiditas enim ecclesiasticorum et

insatiabilis avaritia mercatorum, quibus hic agebantur, in bonum finem

recte deducere non poterant. Verum quia Damiata, superba maris

dominatrix et Christianorum spoliatrix, stabat premenda, idcirco haec

omnia sunt divinitus permissa. Cum ergo Saladinus iam de pace

desperasset, clam de nocte magnam multitudinem peditum misit in

civitatem, de quibus multi a nostris capti sunt et occisi. Quidam autem

milites ex mandato legati ad portam civitatis nocte missi sunt ad

explorandas custodias, qui protecti clipeis ad portam accesserunt. Cum

autem neminem circa portam nec supra viderent, appositis ad murum

scalis et advocatis sociis murum ascendunt, quo facto intra urbem

descendentes portam aperuerunt atque intromissis sociis occurrentes

Sarracenos occidunt, ad quorum tumultum reliquus excitatus exercitus

raptis armis absque pugna et Christianorum damno in oculis Soldani

civitatem ceperunt. Capta est autem anno Domini 1219 nonas Novembris.

Soldanus autem videns urbem occupatam a Christianis, concussus terrore

castra sua combussit et recessit. Christianis autem Damiatam

intrantibus occurrit intolerabilis foetor ex cadaveribus mortuorum,

quae prae multitudine (#B#) sepeliri non poterant. Erat autem aspicere

miserabile, homines scilicet et mulieres et parvulos prae fame tabidos,

quibus et domus et plateae plenae erant, nam nec mortuos vivi sepelire

poterant, sed mortui vivos suo foetore occidebant. Mortui autem sunt in

civitate infra XX menses, quibus civitas fuit obsessa, tum fame tum

pestilentia ultra LXX millia paganorum. Reperti sunt autem in civitate

ad tria millia armatorum, ex quibus quadringentos nobiliores et

ditiores utriusque sexus pro redemtione captivorum nostrorum inter

Sarracenos servati sunt. Alii Christianis venditi, parvuli autem

baptizati, pauca autem victualia sunt in civitate reperta, sed aurum et

argentum, lapides pretiosi, panni aurei et serici et aliae divitiae

infinitae, quae omnia sub anathemate terribili ad medium sunt delata,

atque per ministerium proborum virorum inter exercitum sunt divisa,

adeo aequaliter, ut omnes, etiam mulierculae, pauperes et pueri de eis

secundum ratam participaverint.

Subacta civitate et ordinata aliam civitatem, Thannis, fortissimam

ceperunt, quia eam totaliter vacuam repererunt.

Anno Domini 1221, suadente diabolo inter Pelagium legatum et Johannem

regem Jerusalem gravis controversia orta est. Nam legatus elatus

factus, sui clericatus ordinem obliviscens universorum exercituum

usurpabat dominium et bellorum ordinationem faciebat et captionem

Damiatae urbis sibi adscribi et attribui volebat. Rex autem indignum

putabat, ut in ejus provincia militares res per sacerdotes

administrarentur; sed quia vir prudens erat, cedere magis quam

contendere volebat et assignatis aliquibus caussis sui recessus

assumtisque paucis servis exercitum dereliquit et in Syriam profectus

est. Interea cottidie augebatur exercitus et magna multitudo navium

venit Damiatam de occidente. Pelagius ergo congregatis majoribus

judicabat, contra Soldanum esse procedendum, qui castra sua posuerat

super Nilum, itinere unius diei a Damiata. Militaris autem magister

legato contradicebat, nec tamen poterat, ut se movere vellet absque

rege. Unde legatus videns, quod sine praesentia regis negotium

procedere non valebat, solennes ad eum misit nuntios, deprecans, ut

comparendo exercitui christiano et se filium ecclesiae Romanae

demonstraret et rediret ad exercitum, qui tanto cum desiderio

affectabat redire. Rex ergo prudens collecto exercitu ex Syria

descendit et, ut audivit legati propositum de aggrediendo, bellum

omnino dissuadebat dicens, quod si eo tempore populus christianus

procederet, nec per terram nec per aquam populo a Damiata poterit

subveniri, maxime cum tempus instaret, quo Nilus fluvius inundaret.

Legatus autem moleste nimis ferens ea, quae a domino rege prudenter et

consulte dicebantur, excommunicabat omnes generaliter illius negotii

turbatores. Videns autem rex animum legati ab eo proposito removeri non

posse, licet invitissime faceret, obtulit se pro obedientia ecclesiae

ad bellum contra Soldanum procedere. Sed sicut regi visum fuerat, sic

accidit et populus christianus seductus in tantam[TR112] miseriam

devenit propter famem et Nili inundantiam et Soldani instantiam, quod

coacti fuerunt facere pacem cum Soldano et reddere Damiatam et cum

confusione recedere ab Aegypto et redire in Syriam.

Sunt ergo datae treugae octo annis inter Christianos et Sarracenos et

nostri derelicta Damiata recesserunt cum ignominia unusquisque in locum

suum. Ecce, quam utile fuisset, si primam compositionem acceptassent,

quam rex Jerusalem et omnes Gallici et Theutonici libentissimi

fecissent, sed superbia ista maledicta legati regnum Jerosolymitanum

perdidit et Damiatam Sarracenis restituit et populum (#286 A#)

dispersit et perdidit. Mirum est, quod iste Pelagius, vel potius

perditionis pelagus, non fuit in mille frusta discerptus. Si enim tunc

Jerosolymam accepissemus cum istis conditionibus, quibus eam Soldanus

tradere voluit, hodie in manu nostra esset et sanctum sepulchrum

liberum.

Anno Domini 1223. rex Jerusalem Johannes, dolens ex amissione Damiatae

et plus ex amissione totius regni Jerosolymitani, quod habitum in manu

renuerunt accipere, composito statu, prout poterat, civitatum in Syria,

transfretavit ad partes occidentales a Romana ecclesia et principibus

Christianorum petiturus auxilium. Veniens autem ad Papam Gregorium,

hujus nominis nonum, invenit eum satis afflictum et molestatum a

Frederico II. imperatore. Rex ergo Jerusalem ambos, Papam et

imperatorem, concordavit et ad confirmandam reconciliationem ipse

Gregorius dedit Friderico in uxorem filiam unicam saepe dicti Johannis

regis Jerusalem et imperator promisit ipse, in propria persona

transfretare in Syriam ad recuperandam terram sanctam. Nuptiis ergo in

urbe solennissime celebratis rogavit rex Jerusalem imperatorem, ut

exercitus suos medio tempore aptaret, quousque ab occidente remaneret.

Et profectus rex in Hispaniam limina S. Jacobi apostoli visitavit et

ibi filiam regis Galiciae uxorem duxit et transfretavit in Angliam, ubi

a rege et a baronibus multa donaria in subsidium terrae sanctae

accepit. Eodem tempore Philippus rex Franciae ad extremum vitae veniens

inter caetera condens testamentum regi Jerosolymitano Johanni centum

millia thalerorum Parisiensium in subsidium terrae sanctae legavit et

totidem Templariis et totidem Hospitalariis.

Successit autem Philippo in regno Ludovicus filius ejus, qui Rhemis

coronatus, in qua coronatione interfuit Johannes rex Jerusalem.

Aliquibus autem annis transactis, cum jam per Papam Gregorium esset

praeparata classis ex multis nationibus hominum, dirigenda in Syriam

contra hostes crucis, requisivit imperatorem super promissione facta de

transfretando in subsidium terrae sanctae, qui cum grandi exercitu

junctus est exercitui Papae et ex Brundusio Apuliae per mare iter

assumserunt imperator et legatus Papae.

Sed dum paululum per mare processissent jussit imperator reverti

classem suam in Apuliam, cum qua reversus scandalum magnum et damnum

Christianitati fecit, propter quod Papa indignatus contra eum ut

perjurum et proditorem iterum eum excommunicavit. Causam autem

reversionis hanc fuisse dicunt, quia audivit, quod in sua absentia Papa

Johanni regi Jerusalem dare voluit Siciliam et Apuliam contra

Fridericum. Alii dicunt, quod ideo intermisit, quia Soldanus nuntios

cum litteris et magnis muneribus Friderico miserat et ei regnum

Jerosolymitanum promiserat sine bello et sanguinis effusione, si

transitum illum Christianorum impediret.

Post haec Fridericus praefatus praeparatis magnis copiis iter arripuit

per se ad terram sanctam, sine requisitione Papae et magis, ut

creditur, ad capiendum regnum Jerosolymitanum sibi promissum a Soldano,

quam ob zelum fidei vel utilitatis Christianorum. Misit ergo imperator

(#B#) ad Soldanum postulans regnum Jerosolymitanum. Quo ei dato

ascendit cum suis Theutonicis[TR113] et aliis sibi adhaerentibus

baronibus militibus in Jerusalem, fecitque se coronari in regem

Jerusalem in medio XL. anno Domini 1225. et sine omni contradictione

possedit totum regnum et civitatem sanctam, dimissis tamen Sarracenis

in suis habitationibus, quibus etiam dimisit templum Domini, quod

nominant Salomonis, ut in eo clamarent Machometi praeconia. Huic paci

et concordiae non assensit cardinalis legatus Papae, nec patriarcha

Jerosolymitanus, nec Templarii, nec Hospitalarii, nec alii barones,

demtis Theutonicis et Siculis, nec capitanei peregrinorum, quia omnibus

his visa est pax fraudulenta in damnum et confusionem Christianorum et

impedimentum conquestus terrae sanctae. Singulariter tamen Templarii

concitaverunt fideles contra imperatorem, ne ejus facta justa et vera

aestimarent. Erat enim imperator valde inimicus Templariis et in eorum

odium dimisit templum Domini Sarracenis, ne ipsis subjiceretur.

Capta autem sic Jerosolyma misit imperator ad Papam Gregorium oratores

suos postulans absolutionem ab excommunicatione, cum implesset

juramentum cum Deo in Syria. Sed Papa eum absolvere noluit, cum

percepisset eum confoederatum Soldano et regni Jerosolymitani

possessionem esse solum simulatam. Misit etiam imperator oratores suos

ad regem Franciae et Angliae et ad alios occidentis principes,

denuntians dominici sepulchri liberationem et suam coronationem.

Denique Papa ultra summam excommunicationis latam contra eum ordinavit,

ut rex Jerusalem Johannes, qui tunc in Lombardia erat, cum exercitu

ecclesiae armato in regnum Apuliae intraret et homines ad sui favorem

inclinaret ad rebellandum imperatori. Unde Johannes multas civitates et

loca Apuliae cepit. Quod ut imperator percepit, praefectum in Jerusalem

et in regno dereliquit suum sinisallum et in Apuliam rediit et

recuperavit perdita.

Porro terrae sanctae praefectus sinisallus concitabat multa mala contra

Christianos et eorum castra expugnabat, et quia ipse gubernare non

potuit, ea Sarracenis dedit et ita propter dissensiones ipse sinisallus

superatus interiit et totum regnum Jerosolymitanum in potestatem

Sarracenorum revenit.

Videns autem Papa terrae sanctae negotium pejoratum ex imperatoris

ficta concordia, convocavit fratres Praedicatores et Minores injungens

eis crucis praedicationem per occidentem pro terrae sanctae subsidio.

Collecto ergo maximo exercitu anno Domini 1230. iter marinum adgressi

sunt et in Achon applicuerunt. Erant autem in illo exercitu multi

nobiles et insignes viri. Cum autem per aliquot dies quievissent in

Achon, deliberaverunt invadere aliquam Sarracenorum munitionem. Comes

Vorbricaniae sine consilio cum sibi adhaerentibus exivit et expugnatis

aliquibus municipiis maximam praedam hominum et animalium secum traxit.

Hoc videntes caeteri provocati similia attentaverunt; igitur ordinatis

copiis de mane urbem egredientes et per Palaestinam ambulantes in

sabulo tota die et nocte altera die viderunt, se esse juxta Gazam

civitatem, in qua erat tunc magna Sarracenorum congregatio, qui

praescientes nostrorum adventum insidiis positis, cum nostri non

timerent, eruperunt et magnam stragem fecerunt in nostrates, ita, ut

omnes aut occisi aut capti essent et pauci in Achon revenirent. Interea

frater regis (#287 A#) Angliae Richardus cum magna comitiva

superveniens Achon inveniensque turbatum exercitum et considerans, se

nihil posse agere contra Sarracenos, treugam fecit cum eis per VIII

annos.

Concilium.

Anno Domini 1242. factus est Papa Innocentius IV. Hic apud Lugdunum

concilium generale celebravit et tractatum habuit de terrae sanctae

recuperatione et imperatorem inobedientem citavit, ut personaliter

compareret.

Qui misit suas excusationes et veniam petivit promittens, quod intra

annum operaretur cum Soldano, ut restitueretur terra sancta

Christianis. Sed cum hoc promissum et alia minime servasset,

excommunicatus, condemnatus et depositus ab imperio per Papam fuit, in

excommunicatione mortuus et suffocatus per proprium filium suum.

Postea anno MCCXLIV. pontificante Innocentio IV facta est contentio

diabolica inter Christianos in Syria et Achon civitate, inter Genuenses

et Venetos, quia quaelibet harum civitatum quaerebat esse major et in

tantum saevierunt partes contra se invicem, ut cum classibus

congressiones facerent in aspectu Sarracenorum et mare insecurissimum

fieret, ita ut jam nulli peregrini loca sancta visitare auderent, erant

enim ambae partes fortes terra et mari et formidabiles Christianis et

Sarracenis. Unde Soldanus videns, suis terris ex illis bellis

Christianorum inter se imminere periculum, Grossonios Tartaros, gentem

Arabicam, invitavit, qui in regnum Jerosolymitanum venientes

Christianos debellaverunt et ante Gazam civitatem plures prostraverunt,

tandem autem Jerosolymam ingressi et in Templarios, Hospitalarios, ibi

de consensu Soldani habitantes, congressi, multos relictos occiderunt

et cum hoc gloriosum Domini sepulchrum destruxerunt et ecclesiam

Christi quovis turpitudinis genere foedaverunt.

Deinde anno Domini 1248. sanctus Ludovicus, rex Franciae, in gravi

existens infirmitate rogavit Deum pro sanitate, votum faciens

transmarinae peregrinationis. Sanitati ergo restitutus crucem cum

multis baronibus regni accepit et cum copioso exercitu contra Syriam

per mare profectus est. Suadebant autem multi regi, ut terrestri

itinere per Turciam Asiam minorem intraret et ipsam Turciam caperet,

siquidem anno praeterito Tartari ipsam Turciam devastaverant et

debilitaverant ita, quod si rex per eam transivisset, sine

contradictione ei terras tradidissent. Sed aliorum sententia praevaluit

et per mare intravit et in Cyprum venit. Quod ut Soldanus Aegypti

audivit, timuit; unde plures filios christianos pecunia corruptos ad

regem misit, ut regem et principes ejus veneni maleficio enecarent, sed

Deo volente ipsi capti fuerunt et necati. Concordiam autem fecit inter

Venetos, Genuenses et Pisanos, et ita ad pugnam contra infideles

processit.

Anno ergo Domini 1249., dum se classes regis ad procedendum

disponerent, venerunt cum multitudine navium dux Burgundiae et princeps

Achayae regi in adjutorium et congregatis exercitibus publicatum fuit,

quod versus Aegyptum dirigerent gressum suum ad Damiatam urbem Dei

adjutorio obsessuram [obsidendam]. Dantes igitur vela ventis prospero

usi vento die sequenti apparuit illis terra Aegypti et post paululum

civitas Damiatae. Anchorantes igitur viderunt littora tam equitum quam

peditum plena Sarracenorum, insuper et Nili ostium navibus refertum ad

nostrorum transitum impediendum. (#B#) Sequenti igitur mane nostri in

parvis naviculis ad litus applicuerunt et praesidium navium in ostio

Nili ceperunt multis Sarracenis interfectis. Sarraceni ergo, qui in

urbe erant, hoc viso perterriti sunt et desperantes, se posse civitatem

defendere, clam nocte relicta civitate fugerunt, eamque in multis locis

incenderunt, ut eam Christianis inutilem redderent. Sicque capta est

civitas Damiata iterum et mansit exercitus in ea cum rege tota aestate,

quia propter Nili effluentiam pugnare cum infidelibus non poterant.

Transacta autem aestate dominus rex instructo exercitu ad bellum

processit et omnes turmas infidelium occurrentes prostravit et casalia

cepit. Cum autem nostri crederent, plenam victoriam de hostibus se

habere, acies nostrorum se inconsulte dividentes per universam regionem

diffusi sunt, quod hostes videntes resumtis viribus irruerunt in

nostros[TR114] tanta instantia, ut paene in fugam verterentur, et cum

undique ab hostibus premerentur et decas fieret strages horribilis,

maxime eorum nobilium, qui vexillum regis sequebantur, et ingravatum

est bellum contra nostros adeo, ut de illorum multitudine vix pauci

evaderent, qui non occiderentur gladiis, aut impiorum vinculis

alligarentur. Sed et pius ille et illustrissimus rex Ludovicus

Francorum cum duobus fratribus suis, Carolo et Alphonso, captus in

manus hostium devenit. Captis ergo Christianis cum rege Soldanus de

treugis et pactis regem requiri fecit. Et post plura colloquia

conclusum fuit, quod dominus rex Soldano restitueret Damiatam cum rebus

ibi inventis et octo millia sarracenicos aureos et omnes captivos,

Soldanus vero debebat regem et omnes captivos Christianos nunc et ante

captos in Aegypto et in Syria dimittere cum omnibus attinentiis eorum.

Treugis ergo compositis rediit rex in Syriam et adhuc quinquennio ibi

mansit pro tuitione fidelium. Audita autem morte dominae Blanchae,

piissimae matris suae, compositis rebus in Syria in suum regnum

reversus est.

Post decursum aliquorum annorum dolens rex de oppressione civitatis

sanctae Jerusalem et de novo affectus locis sanctis, oblitus omnis

calamitatis suae et miseriarum, quas in illis partibus perpessus

fuerat, iterato cum duobus filiis suis, adjuncto rege Navarrae et

legato apostolico et quam pluribus aliis praelatis, sacerdotibus et

spiritualibus, pro recuperatione terrae sanctae iter est aggressus. De

consilio autem procerum navigaverunt in Africam, ut caperent Tunisium,

qua obtenta aptius Aegyptum et terram sanctam capere possent. Sed

superveniente peste maxima in exercitu Christianorum mortui ibi sunt

filii regis Ludovicus et praefecti exercituum, sicque peste grassante

supervenit frater Ludovici regis, Carolus cum magna classe et Tunisium

obsedit. Sed peste afflictus exercitus firmatis treugis cum rege

Tunisii remeaverunt ad propria.

Mortuo autem sancto Ludovico omnes fere pecorum pastores scriptis et

ludibrio decepti de Francia et Alemannia ad invicem congregantur ac

duce quodam, quem magistrum eorum vocabant, regebantur. Dicebant autem,

quod per angelum eis esset revelatum, quod promissionis terram et

Jerusalem non per reges et principes, non per nobiles et divites, nec

per armatos Deus vellet Christianis dare, sed per humiles abjectos

pastores, qui baculis suis et terram sanctam recuperare deberent et

injurias et mortem sancti Ludovici regis vindicare.

Porro actor illius tumultus erat frater Jacobus apostata, monachus

ordinis Cistertiensis, qui finxit sibi stellam ad se inclinatam

dixisse, illo modo liberandam esse terram sanctam. In tantum autem

numerum concurrerunt, ut ultra XX millia hominum simplicium (#288 A#)

essent, nec aliquem religiosum aut clericum, aut sacerdotem, aut doctum

inter se sustinebant. Unde ad tantam praesumtionem devenerunt, ut

magistri eorum more episcoporum aquam benedicerent et matrimonia

jungerent et praedicarent suis. Cum autem ad portus maris venirent, in

nihilum versum est negotium eorum et vacui redierunt. Multi autem

eorum, qui prius fuerunt simplices pastores, facti sunt raptores, fures

et latrones, et multi de eis diversis in locis propter furta facta

mortis suppliciis sunt peremti, et ita conventiculum hoc cessavit.

De litigiis principum christianorum pro titulo regni Jerusalem.

Post haec tempora cessatum fuit a transitu maris ita, quod occidentales

populi non amplius congregabantur contra orientales ita communiter,

mansit tamen litigium inter principes de titulo regni Jerosolymitani

ita, quod hodie titulus ille apud plures reges manet, sicut apud regem

Angliae, sicut superius patuit; et reges Franciae aliquando se reges

Jerusalem jactant esse; similiter rex Cypri; et rex Siciliae; et reges

Hispaniorum; et duces Suevorum hunc titulum suum esse justo jure

affirmabant, dum adhuc essent; nam ut ex dictis patet, Fridericus dux

Suevorum, imperator factus hujus nominis secundus, uxorem habuit Jolam,

filiam Johannis regis Jerusalem, et cum hac ipsemet transfretavit et in

Jerusalem rex Jerosolymorum declaratus et coronatus fuit. Quapropter

Manfredus, filius ejus et successor in regno Siciliae, se regem

Siciliae et Jerusalem gerebat, et consequenter alii illius generationis

Suevorum duces.

Porro anno Domini 1264., cum dictus Manfredus et Corradinus, Suevi, rem

ecclesiae perturbarent, Papa Clemens hujus nominis IV Carolum fratrem

sancti Ludovici regis Francorum invocavit contra Manfredum et

Corradinum, et contra Gibellinos, quos cum Carolus devicisset et ambos

diversis proeliis occidisset et ita victor Romam venisset, a Clemente

Papa in ecclesia Lateranensi rex Jerusalem et Siciliae declaratus, et

in usque hoc reges Siciliae titulum regni Jerosolymitani retinent.

Deinde anno Domini 1273. Gregorius X concilium in Lugduno celebravit,

in quo patres longum tractatum habuerunt de terrae sanctae

recuperatione, et Rudolphum Caesarem et Philippum Francorum regem

impulerunt contra Mauros, pro recuperanda Jerosolyma, et pro expensis

hujus transitus imposuit decimam per VI annos per totam Christianitatem

solvendam, ordinans praedicationem crucis et concedens indulgentiam

plurimam assumentibus crucem ad transfretandum et euntibus in bellum,

ac etiam mittentibus unum vel plures suo pretio ad bellandum.

In hoc etiam concilio reprobavit Papa et prohibuit omnes religiones

mendicantium, exceptis ordinibus Praedicatorum et Minorum, ut ultimis

ecclesiae Dei et permansuris. Eremitas autem fratres sancti agni et

Carmelitas dimisit in suspenso, donec aliud declararetur. Hoc autem

ideo fecit, ne pluralitas mendicantium impediret pretium

transfretantium. Sed an expeditio ad terram sanctam facta fuerit vel

quomodo impedita fuerit, non invenio. Hoc autem scio, quod tota Italia

per Gibellinos et Guelfos turbata erat, et Alemannia, Anglia et Francia

intestinis bellis gravabantur, igitur ad succurrendum terrae sanctae

non erant dispositi. Carolus igitur rex Siciliae et Jerusalem, frater

regis Franciae, triplici jure rex Jerusalem appellari voluit: I. quia

eum Papa coronavit; II. quia Siciliam, quae regum Jerusalem fuit,

possedit; III. quia Maria, principis Antiocheni filia, cui regnum

Jerusalem debebatur, quod Hugo ejus nepos occupaverat, (#B#) donavit

sibi illud.

Ille ergo Carolus magnanimus dedignabatur nominari rex Jerusalem sine

regni possessione, nolens esse rex nomine et non re, et deliberabat,

quomodo et qua via posset regnum Jerosolymitanum obtinere. Habebat

autem generum Balduinum, qui anno Domini 1240. imperator

Constantinopolitanus fuerat factus, sed per Graecos, Latinis semper

infestos, ignominiose fuerat ejectus et loco ejus Michael Palaeologus,

Graecus, intrusus. Hic ergo Balduinus Caroli regi Jerusalem suasit, ut

imperium Constantinopolitanum invaderet, et eo adepto faciliter regnum

Jerosolymitanum habere posset. Erat quippe Carolus potens, nec grande

sibi videbatur, Constantinopolin premere. Dispositis ergo multis

armatis navibus et magna classe parata cum adjutorio ecclesiae et regis

Franciae et Venetorum ad expellendum Palaeologum de Constantinopoli

proficisci paratus erat. Sed odio quorumdam Latinorum, qui ei non

favebant, mirabili practica impeditus fuit; itaque nec imperium

Constantinopolitanum accepit nec reguum Jerosolymitanum possedit.

Post haec anno Domini 1282. rex Armenorum, qui sunt Christiani,

confoederatus fuit regi Tartarorum contra Soldanum, et ingressi Syriam

multas civitates abstulerunt Soldano Aegypti, inter quas Jerosolyma

fuit capta et iterum Christianis orientalibus tum subjecta, sed

proditione cujusdam quasi statim a Sarracenis reaccepta.

*)[1] Rex ille Tartarorum fratrem habuit Christianum, Tandagar nomine,

et filium baptizatum, Argon dictum. Todagar autem abnegata fide Christi

Sarracenus factus est et saevissimus Christianorum persecutor. Hunc

Argon filius fratris sui interfecit et Christianorum ritum valde

ampliavit et Sarracenos ubique impugnavit conabaturque liberare

Jerusalem.

Anno Domini 1288. fuit factus imperator Tartarorum quidam dictus

Casanus, parvus quidem corpore, sed animo magnus, despicabilis vultu,

sed mente venerandus, quia virtutibus ornatus, sapiens in bellis et

sagax, et amicissimus Christianis et civitati sanctae et dominico

sepulchro devotissimus, sicut rei ostendit eventus. Hic in principio,

quando factus fuit imperator, erat paganus, sed jucundo modo factus

fuit Christianus. Nam factus imperator fecit quasi alter Ahasverus

inquiri per universa loca orientis de speciosiori puella, non attendens

nec ad nobilitatem nec divitias, sed solam speciem, ut placitam duceret

uxorem. Et inventa est filia regis Armeniae, quam cum postularet,

assensit pater et puella sub hac conditione, ut dimitteretur servire

Deo suo, Domino Jesu Christo, et non cogeretur subire ritum Tartarorum.

Accepta autem conditione imperatori, cum adducta fuisset, optime

placuit, et nuptias celebravit, et statim concepit et peperit filium,

ita tamen deformem, ut vix in eo humanitas appareret. Casanus autem

turbatus consilium habuit cum suis prudentibus, quid faceret de illo

turpissimo puero? Cui responderunt, quod puer ille non esset conceptus

ab homine, ideo tam mater quam infans igni tradi deberent. Cum autem

rogus ad hoc pararetur et mortis sententia significata esset, juvencula

postulavit illa, hanc sibi gratiam fieri, ut more Christianorum liceret

sibi sacramenta sumere et filium baptizari. Quibus peractis et (#289

A#) filio baptizato, cum de aqua levaretur, subito puer mutatus est in

alterum et apparuit ita pulcher et generosus, sicut quicumque alius in

orbe reperiri posset. Ex tam evidenti signo nimis laetificatus Casanus

non solum immunem esse voluit uxorem suam cum prole a morte, sed eam

imperatricem decrevit et cum magna solennitate ipse et populus suus

baptismum suscepit. Instructus autem in fide cum accepisset, quod

Sarraceni infideles loca redemtionis nostrae possiderent, immane

sacrilegium judicavit esse et plurimum ammirabatur de Christianis, quod

hoc sustinerent, statimque Soldano Aegypti inimicitias denuntiavit et

ad capiendam terram sanctam et Jerusalem se paravit. Venit ergo ducens

secum in Syriam contra Soldanum Aegypti copias CC. millium Tartarorum,

et cum istis secum traxit exercitus regis Armeniae et regis Georgiae,

qui etiam inimici erant Sarracenorum. Ingressus ergo terram sanctam

omnia devastare coepit. Cui Soldanus cum ingenti exercitu occurrit et

horribile bellum gestum est cessitque victoria Casano et fugatus

Soldanus dereliquit Syriam et in Aegyptum descendit. Casanus autem

civitates Syriae cepit, inter quas civitas sancta Jerusalem capta est a

Christianis anno Domini 1299., anno octavo post expulsionem Latinorum a

civitate Achonensi. Casanus autem intrans civitatem sanctam devotissime

loca sancta visitavit et aliquam moram ibi traxit. Audiens autem in

regno suo discordiam concitatam, destinavit oratores suos in partes

occidentis ad Papam Bonifacium VIII et ad regem Romanorum Rudolphum et

ad alios reges occidentis, ut mitterent copias christicolas in Syriam

ad recipiendum et retinendum civitates, de quibus paulo ante pulsi

fuerant, et ad possidendum Jerusalem civitatem sanctam. Quae cum

exposuissent praefati oratores et omnibus placuisset, remiserunt

oratores quasi illico cum exercitibus secuturi, sed nihil exsecutioni

mandatum est, quia intestina occidentalium principum bella magis eis

erant cordi, quam bellum Domini, et propria commoda, ut part. II. fol.

347 B. dicetur. Et ubi tunc cum modicis expensis et sine magnis copiis

captam Syriam et Jerusalem a Casano retinere potuissent, nulla

promissione facta super hoc cum erubescentia fidelium et non levi

crimine incuriae et omissionis postmodum amissa est, nec adhuc postea

recuperata, nec hodie est via recuperandi. Nam recedente Casano cum

suis ex Syria de facili Sarraceni nullo sibi resistente totam Syriam in

deditionem receperunt et Christianos orientales, quos Casanus per

civitates locaverat, occiderunt et ejecerunt, sicut prius fecerant

Christianis latinis occidentalibus. Unde anno Domini 1291. cum Soldanus

jam cepisset Antiochiam, Tyrum, Tripolim et alias civitates

Christianorum latinorum, convertit se ad finalem exterminationem

Christianorum de terra sancta. Siquidem in tota Syria non habebant

Christiani latini nisi adhuc unam civitatem, Ptolemaidam, quae aliter

Achon vel Acron dicitur. Erat autem civitas ista opulentissima et

populosissima, ibi etiam residebat rex Jerusalem cum curia sua et

magister templi et prior hospitalis, et dominus patriarcha cum clero,

et omnes, qui fugerant a civitatibus captis per Soldanum, in eam cum

omnibus suis bonis se receperant, et stipendiarii regis Angliae et

regis Franciae et aliorum regum et principum, et circa XVIII millia

peregrinorum cruce signatorum de diversis nationibus et regnis. Unde

erant XVII judicia super sanguinem ibi propter distincta dominia, et

inde oriebatur saepe confusio in dictandis sententiis. Ibi fratres

Praedicatorum et Minores habebant conventus solennes tam fratrum quam

monialium, unde cum venerabilis magister (#B#) Jordanus, successor

beati Dominici, proficisceretur per mare ad visitandum conventum

Achonensem, naufragium passus feliciter obiit, mira † coruscus. Sita

est autem civitas illa in fronte nostri maris et in medio Syriae

distatque a Jerusalem non plus quam per XL milliaria italica, in loco

optimo et valde apto; hinc inquam plena erat mercatoribus

occidentalibus et orientalibus, quia fuit quasi fons omnium

mercimoniorum maris, et tam gloriosa facta fuit haec civitas, quod in

orbe non reputabatur ditior.

Sed neque in vitiis et malis ei erat similis. Cum ergo in flore esset,

accidit, ut quidam armigeri de nostris peregrinis quosdam sarracenos

caperent mercatores treugarum tempore. Hoc ut Soldanus audivit,

collegit maximum exercitum et civitatem obsedit. Quidam autem

Sarracenus in incertum sagittam jaciens interfecit capitaneum belli in

civitate, ad cujus nutum omnia gerebantur. Quo interfecto non fuit

amplius ordo et inceperunt fugere in naviculis per mare. Sarraceni

autem non habentes amplius repugnantiam intraverunt et omnes

Christianos jugulaverunt, et omnia depraedati sunt, in quo excidio LX

millia Christianorum referuntur a Sarracenis in ore gladii percussa,

anno Domini 1291. Sicque totus populus latinus a terra sancta est

deletus, praeter illos, qui se servitio Sarracenorum manciparunt, quos

ecclesia excommunicavit.

Cum autem haec nota fierent occiduis partibus, in curia Romana

contristati sunt valde, et summus pontifex Nicolaus Papa quartus

publicari fecit magnas indulgentias crucem assumentibus vel mittentibus

in terrae sanctae subsidium, ac reges et principes exhortatus porrigere

manus adjutrices, fecitque processiones solennes et excommunicationes

contra omnes christicolas mercatores et alios, qui non solum arma et

lignamina, quod jam diu prius fuerat prohibitum, sed qui differrent in

Alexandriam et alias terras Soldano subjectas quaecumque mercimonia.

Insuper post haec fuerunt etiam loca sancta interdicta, et prohibitum

sub poena excommunicationis, ne quis etiam causa devotionis mare

transiret ad visitandum loca sancta sine Papae licentia. Et haec

habentur in quodam extravaganti. **

Post istam ergo emigrationem Christianorum a terra sancta octo annis

venit praefatus Tartarorum imperator Casanus, bonus Christianus, et

cepit terram sanctam et Jerusalem et tradidit eam nostris praelatis et

principibus, sed non fuit, qui levaret manum ad transeundum, ut supra

dictum est. Unde propter istam ingratitudinem alienata est terra sancta

a nobis adeo, ut non sit amplius quasi cogitatus de rehabendo eam, nec

est amplius via, nisi Deus aliquo miraculo velit operari ad hoc. In hac

ergo ultima emigratione Christianorum a terra sancta non remanserunt in

Syria Latini aliqui, nisi fratres Praedicatores; Minores et Carmelitae

acceperant etiam quaedam loca per Syriam, in quibus jussu Papae

manserunt ad tempus, quousque per Sarracenos profligati, occisi et

exterminati fuerunt.

Quomodo civitas sancta Jerusalem stetit post

Christianorum latinorum expulsionem, et qualiter

in eam fratres Minores sunt locati, et [de]

passagiis Christianorum pro redemtione terrae

sanctae.

Multis annis stetit civitas sancta Jerusalem post expulsionem Latinorum

sine latinis sive romanis Christianis, nam ut dictum est supra,

emigrantibus Latinis de Jerusalem subintraverunt Christiani orientales,

monstruosi haeretici et schismatici, in locum Latinorum, et ecclesias a

Latinis aedificatas possederunt, nec fuit admissum Latinis, ut aliquem

locum in urbe sancta haberent, nec permittebantur terram sanctam et

civitatem Jerusalem intrare, nisi cum cautissima deductione

Sarracenorum et cum salvo conductu et cum gravissimo thelonio, et

quando veniebant peregrini Jerosolymam, non habebant divina Officia,

nisi schismaticorum et haereticorum, nec aliquam habebant

consolationem. Hoc autem intolerabile erat ecclesiae latinae et

occidentalibus, qui ferventissimo zelo afficiuntur locis sanctis. Unde

post emigrationem Christianorum a terra sancta res illa devenit ad

aures Papae Nicolai hujus nominis IV, qui erat ordinis Minorum, et

electus fuerat in Papam anno Domini 1287. ante perditionem Acconensem.

Misit ergo nuntios ad Soldanum cum muneribus post perditionem Achon et

emigrationem Christianorum, petens ab eo, quatenus in Jerusalem

habitare permitteret aliquos latinos clericos pro custodia sepulchri

Christi, et si hoc ob amorem Christi facere non vellet vel ob precum

suarum instantias, saltim tamen facere deberet ob sui nominis

divulgationem et gloriam, quia per intromissionem aliquorum Latinorum

non solum per orientem sed per occidentem nota ejus magnificentia

fieret. Annuit ergo precibus Papae Soldanus, et clericos religiosos ac

pacificos mitti jussit Jerosolymam, et praeter hoc ordinavit

cottidianas eleemosynas ad Christianorum hospitale in Jerusalem. Papa

ergo elegit de fratribus sui Ordinis, Minoribus, aliquos maturos,

doctos et constantes, misitque eos Jerosolymam, ut loco omnium de

Romana ecclesia in ecclesia dominicae resurrectionis Officia divina

perficerent, ne illa sanctissima ecclesia omnino Latinis orbata staret.

Venientes autem dicti patres in Jerusalem, cum nondum haberent ibi

domum, declinaverunt ad hospitale commune peregrinorum et in magna

miseria et defectione ibi aliquibus annis sine domo deguerunt et non

nisi de exiguis eleemosynis peregrinorum vixerunt.

Porro anno Domini MCCC. fuerat sanctus Ludovicus Ordinis fratrum

Minorum episcopus Tolosanus per Bonifacium VIII factus. Et hic sanctus

Ludovicus erat nepos sancti Ludovici regis Franciae, filius Caroli et

frater Ruperti, regis Apuliae, Calabriae, Siciliae et Jerusalem. Hic

sanctus praesul, cum calamitatem fratrum Minorum audivisset et miserias

in Jerusalem, quas patiebantur, venit in Siciliam ad fratrem suum

Rupertum, regem Jerusalem, pro salute fratrum et cor regis in amorem

Ordinis convertit exponens ei, quomodo in Jerusalem, civitate sua, in

defectu degerent, loco totius ecclesiae latinae, et nec domum ibi

haberent, sed in hospitali manerent. Rex ergo his auditis, compositis

regni sui negotiis et assumtis aliquibus fratribus Minoribus secum in

Syriam, loca sancta tamquam humilis peregrinus visitaturus, navigavit.

Ascendit autem in Jerusalem in salvo conductu Soldani et visitatis,

visis et deosculatis locis sanctis descendit in Aegyptum ad Soldanum,

(#B#) petens ab eo, dari sibi pro fratribus Minoribus, quos alias in

Jerusalem habitare consenserat, ecclesiam montis Syon cum annexa

habitatione, capellam beatae Mariae Virginis in ecclesia dominicae

resurrectionis cum adjunctis habitaculis, et dominici sepulchri

tugurium, ecclesiam beatae Mariae Virginis in valle Josophat et specum

dominicae nativitatis in ecclesia beatae Mariae Virginis in Bethlehem

cum habitatione annexa ecclesiae. Pro his facta conventione inter regem

Rupertum et Soldanum dedit Soldano Rupertus in promta pecunia triginta

duo millia ducatorum et soluto pretio ascendit rex in Jerusalem et loca

praefata fratribus Minoribus resignavit perpetuo possidenda loco sui et

suorum successorum. Receptis ergo locis istis tres ibi fecerunt fratres

Minores conventus: primum in monte Syon, ubi ante eos fuerat conventus

canonicorum regularium; secundum in templo dominicae resurrectionis, ad

latus capellae beatae Virginis, pro custodibus dominici sepulchri;

tertium in Bethlehem. Sunt tamen isti tres conventus tamquam unus.

Videntes autem fratres Praedicatores, quod Soldanus reciperet pecuniam

et loca sancta venderet, collectis non modicis eleemosynis emerunt

agrum Acheldamah super vallem Syloe in latere Gyon, ex opposito Syon,

et specum sancti Jacobi in pede montis Oliveti supra torrentem Cedron

in valle Josaphat. Ad tempus autem deguerunt fratres ibi, sed quia loca

illa in propatulo erant et nullo muro conclusa, sine intermissione

patiebantur insultus a Sarracenis et Arabibus, et non erat possibile

ibi manere, sicque locis illis derelictis migraverunt fratres

Praedicatores ad terram Christianorum. Quamvis autem ipsi fratres

Minores in muris firmis conventus habebant et Soldanus pro se et

sequentibus suis liberavit eos praefata recepta pecunia, multa tamen

sustinuerunt incommoda et graviter saepe a Sarracenis turbati fuerunt

et cottidie quasi turbantur. Unde anno Domini 1368. venerunt Sarraceni

in conventum montis Syon et XII fratres occiderunt; post hoc iterum

ingressi aedificia testudinata dormitorii dejecerunt et cellas

destruxerunt. Alia vice de post procurantibus Judaeis recepit Soldanus

eis locum sepulchri David et aliorum regum Juda et destruxit coenaculum

loci, ubi Spiritus sanctus missus est Apostolis in die Pentecostes,

quod pretiose aedificatum fuerat a rege Franciae de consensu Soldani,

nec reaedificare permittunt. Alia etiam loca destruxerunt in

circumferentia ecclesiae eorum, quae tamen emta eis fuerat. Et praeter

illa sunt plures ibi occisi a paganis et hodie verberantur et

tribulantur et nunquam securi sunt nec de locis, quae habent, nec de

vita.

Auno autem Domini MCCC., dum adhuc non erant reformati, tantum

exorbitabant fratres illi, ut et pagani et Christiani offenderentur.

Sed Ordo succurrit conventui illi et notabiles viros ac maturos ibi

posuerunt, et ita servant usque in hanc diem observantiam sinceram et

peregrinis advenientibus fideliter serviunt et ministrant eis

necessaria infirmosque de hospitali in suum recipiunt infirmitorium

curam eorum agentes magna charitate, quod et ego ipse expertus apud eos

manens. Quapropter omnium christianorum principum, baronum et nobilium

ad se converterunt affectum, unde eorum largissimis eleemosynis

sustentant fratres illos. Singuli enim reges singulis annis mittunt

suas eleemosynas eis, ille quingentos ducatos, alius quadringentos,

alter (#291 A#) plus, alter minus, secundum consuetudinem vel secundum

affectus ad loca sancta sinceritatem et magnitudinem. Nihilominus

dantur eis etiam multae eleemosynae a cottidianis peregrinis et ab eis,

qui in dominico sepulchro insignia militiae accipiunt; et haec omnia

sunt eis necessaria: nullas enim colligunt eleemosynas ab orientalibus,

nec a paganis nec a Christianis, sed ea, quibus sustentantur et vivunt,

ab occidentalibus recipiunt. Ideo summe providendum esset, ne egestate

inhumana fratres illi affligerentur, et quod structurae relictarum

ecclesiarum eleemosynis fidelium fulcirentur, et hospitale pro advenis

et peregrinis ibi restitueretur, et quod libertas visitandi loca sancta

a paganis ecclesiae stipendiis procuraretur. Ab exordio enim fidei et

in veteri Testamento gentilium reges et principes pecunias et donaria

miserunt Jerosolymam his, qui ibi divinis servitiis insistebant, sicut

manifeste patet in libris Esdrae 1. cap. 1. et cap. VI. et VII. et

Nehemiae c. 2. et 3. Esdr. 4. et 2. Maccab. 3. Sed et in novo

Testamento erat beatis Apostolis singularis cura, ut facerent in

nationibus aliis collectas pro his, qui erant in Jerusalem, in quo

legimus sanctum Paulum singulariter fuisse occupatum, et sanctum

Barnabam, ut patet 1. ad Corinth. c. 16. et ibi vide S. Thomam et

Petrum de Tharentasia et Nicol. Lyra., et ad Galat. VI. et 2. Corinth.

8. et Rom. XV. Proficiscor, inquit Apostolus, nunc in Jerusalem,

ministrare sanctis, dando eis collecta ex Achaja et Macedonia etc.

Semper enim erant in Jerusalem viri et mulieres viventes in evangelica

paupertate, pro quibus sollicitabantur etiam ipsi Apostoli. Unde cum

primae columnae ecclesiae, Petrus, Jacobus et Johannes dextras

dedissent Paullo et Barnabae, eosque gentium ordinassent Apostolos,

miserunt eos ad praedicandum hac conditione, ut memores tamen essent

pauperum in Jerusalem colligendo pro eis et mittendo, ut habetur ad

Galat. 2. Quare quasi in omnibus epistolis suis Paullus admonet fieri

collectas sabbatis cunctis in Jerusalem, et diligenter providit de

secura transmissione. Unde et ipsemet per se ipsum aliquando ideo

ascendit Jerusalem ad praesentandum collecta, ut patet Rom. XV. et

Actuum XXIV., ubi Felici praesidi de hoc facit mentionem.[TR115] Mansit

autem haec consuetudo in ecclesia, ut mitterentur collecta in Jerusalem

multis temporibus. Surrexit autem quidam haereticus, Vigilantius, qui

inter alios suos errores etiam hunc habuit, dicens, illam collectam et

transmissionem esse vanam et inutilem; contra quem malleus ecclesiae,

Jeronymus, stetit eumque super hoc errore gravissime repercussit et

exstinxit, ut in epistola contra Vigilantium. Sed et Licinium quendam,

perdivitem Romanum, qui multas eleemosynas miserat Jerosolymam et

tantum aurum dederat, ut multorum posset inopiae subveniri, plurimum

commendat, ut patet in epist. ad Theodoram viduam. Insuper S. Gregorius

legitur specialem curam habuisse de religiosis in Jerusalem, quibus et

monasterium aedificavit et sumtus transmisit. In hunc insuper finem

institutae fuerunt in ecclesia tres Ordines, scilicet Templarii,

Hospitalarii, et sanctae Mariae Theutonicorum, et inductum eis fuit

aedificare domus per loca, et possessiones ac alias acervare divitias,

ut eas transmitterent in Jerusalem. Unde primi in tantum profecerunt in

rebus temporalibus, ut ecclesia occidentalis eos ferre non posset

fueruntque deleti, et pars etiam eorum data fuit Hospitalariis, qui

nunc Johannitae nuncupantur, quorum omnia bona pertinent ad

Hierosolymam. Cessante autem causa transmissionis cessare debet

possessio et divitiarum collectio. Illa pauci considerant et gravatur

ecclesia sine causa inutilibus religionibus, nec est alicui cura de

eleemosynis mittendis custodibus sancti sepulchri in Jerusalem, ut et

ipsi emolumenta vitae habeant, et sancta loca et ecclesiae Christi

manuteneantur, ad quod principaliter deceret fidelibus esse cura, cum

ibi sint fidei nostrae initia inchoata et sacramenta omnia consummata.

Hae gentes hodie habitant in Jerusalem, quae sequuntur.

Civitas sancta Jerusalem hodie habitatio est

diversarum gentium mundi et collectio quodammodo

omnium spurcitiarum.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum · 第 21 / 44 题