XXII. Nostra militia est justior. Nam omnes aliae militiae habent
aliquas injustitias annexas et improbitates, haec autem divinae et
humanae justitiae innititur et legibus imperialibus et papalibus
regulatur.
XXIII. Est militia nostra magis approbata et roborata. Saepe enim
contingit, quod milites in uno loco facti non tenentur ab aliis pro
militibus, sed deridentur, et milites muliebres vel milites cattarum
nuncupantur, nec adversa pars pro militibus tenet contra se factos.
Quod totum non est in hac militia, sed omnes pro militibus tenentur.
XXIV. Nostra militia est antiquior. Semper enim a passione Christi
transmeantes propter loca sacra pro militibus habiti sunt.
XXV. Haec militia est magis desiderabilis. Quod ex hoc patet, quia
illi, qui alibi facti sunt milites, non stant contenti, sed ultra
acceptam militiam desiderant nostram. Insuper tanto desiderio miles
sancti sepulchri accenditur, quod ad locum, ubi acceperit militiam,
regredi desiderat. Communiter enim illi, qui in terra sancta fuerunt,
iterum redire vellent, etiam nullis obstantibus periculis. Sic non de
aliis.
XXVI. Est nostra militia ordinatior. Nam antiquus ritus illius militiae
fuit, quod nullus ad eam acciperetur, nisi ingenuus a quatuor
progenitoribus et spectabilis genere esset in tota parentela (#B#).
Quamvis ritus ille non exacte servetur jam, quia etiam ignobiles in
milites percutiuntur, sicut et in alia militia.
XXVII. Militia nostra est humilior et patientior. Alii milites
dedignantur cum aliis simplicibus, qui non sunt nobiles, habere
consortium, et invident fortunae minorum se. Sed non sic milites sancti
sepulchri, qui nullum spernunt, omnes secum patiuntur proficisci et
neminem abjiciunt. Transfretant enim in Jerusalem cum monachis,
presbyteris, mercatoribus, mechanicis, mendicis pauperibus, imo
transeunt cum mulieribus et vetulis, cum Beginis et monialibus, nec
curant fatuas oblocutiones derisorum, qui dicunt, militiam sancti
sepulchri esse muliebrem propter vetularum concomitantiam. De quarum
societate non solum non verecundantur, imo gaudent, et inde quaerunt
sibi laudem, quod militiam suam temporalem in tali loco accipiunt, in
quo moniales Beginae et vetulae, et monachi et sacerdotes, et quique
devoti fideles quaerunt confortationem in sua militia spirituali, et
gratiae Dei augmentationem.
XXVIII. Nostra militia est difficilior. Nam apud reges et principes et
in proeliis confertur militia cum quodam triumpho et gaudio et cum
solatiis, haec autem est tota seriosa et poenalis, nulla gaudia et
solatia habens, sed plurimas miserias.
XXIX. Militia haec est majoris audaciae. Ille enim, qui mare transit
audacter, vitam suam morti exponit magis quam ille, qui ad bellandum
vadit, vadit enim armis munitus, et cavere potest pericula, et omnino
fugere praesidium quaerens. Sed haec omnia non prosunt militi sancti
sepulchri contra sua pericula tam in mari quam in terra sibi
imminentia, oportet enim eum sic esse inter paganos, ac si esset
insensibilis, et percutienti non resistere, ut vere illud possit dicere
Prov. 4. 23: percusserunt me, et non sensi, vulneraverunt me, et non
dolui. Sicut patet fol. 77. B.
XXX. Militia illa est remotior, in medio mundi. Et illi milites, qui
vadunt ad sanctam Catharinam, attingunt tres principales partes mundi:
Europam, de qua exeunt; Asiam, quam pertranseunt; Africam, quam circa
Alexandriam attingunt. Alii milites prope manent pro sua militia.
XXXI. Nostra militia similior est et uniformior. Nam milites alii,
etiam in eodem bello percussi, jactant se, et unus alteri se praefert,
et ab aliis quidam aliis praeferuntur, meliores esse milites, et
militiae gloriam melius meruisse, et nonnumquam in curiis regum graves
inimicitias contra se ob id habent: his frascis omnibus et sordidis
laudibus caret nostra hierosolymitana militia, quia omnes aequaliter
eam merentur, et nobilis miles factus non minus est miles, quam rex ibi
percussus.
XXXII. Illa nostra militia est communis, sic, quod omnes nobiles ibi
percutiuntur de oriente et occidente, senes et juvenes.
XXXIII. Haec nostra militia est securior, quia omnia, quae ibi aguntur,
sunt virtuosa et divina, quod longe abest aliis.
XXXIV. Est honorabilis omnibus hominibus. Nam hos milites Imperator
honorat, reges, principes, comites et barones, similiter Papa,
cardinales, episcopi, et omnis clerus et religiosi, plebeji et
vulgares, senes et juvenes.
XXXV. Militia nostra pretiosior est, quia majori pretio et pluribus
expensis acquiritur, praesertim si miles peregrinatur ad sanctam
Catharinam. Etsi in alia militia major expenditur pecunia, hoc fit vel
inutiliter, vel ad saecularem pompam, vel ex prodigalitate, quod totum
non habet locum in nostra militia.
XXXVI. Nostra militia est magis disciplinativa. Videmus enim
communiter, quod milites sancti sepulchri sunt magis modesti et
disciplinati, seriosi et melius morigerati, quam illi milites bellorum.
XXXVII. Est nostra militia fructuosior multis viis et modis. In militia
enim nostra miles absque libris studet multa veteris et novi testamenti
facta, cum per loca sancta circumducitur. Inde est, quod milites illi
ut communiter plus et clarius et certius sciunt loqui de historiis
Bibliae, de passione Domini, et de aliis, quam multi sacerdotes. Ut
patet fol. 9. A. Ibi miles multis experientiis prudens efficitur, ut
patet in 27 articulo. Et praeter haec ibi conteritur, confitetur,
indulgentias copiosissimas consequitur, ex quibus omnibus multus
fructus crescit in omnia. Vide fol. 8. A.
XXXVIII. Militia nostra est fidelior, quia valde firmi et boni
catholici sunt communiter milites sancti sepulchri, vident enim ad
oculum, quod nostra fides est ratiocinabilior et virtuosior quam
quorumcunque aliorum, de qua fide nulla habetur cura in alia militia.
XXXIX. Patet ex omnibus praefatis, quod nostra militia est magis
meritoria vitae aeternae, quam vitam alii milites non solum non
merentur, sed demerentur, cum communiter vitiosi actus ad eam
requirantur.
XL et ultimo. Militia nostra hierosolymitana est felix militia. Miles
enim sancti sepulchri in peregrinatione existens felix profecto est,
quia, si in via moritur, statim evolat, nec purgatorium intrabit. Vide
de hoc sanctum Thomam in Qu. V. Qu. VII. 7. ar. 2. Insuper, sicut felix
est, qui in superna coelesti Jerusalem Deum contemplatur, sic suo modo
felix est, qui in terrestri Jerusalem mysteria coelestia imitatur. Et
sicut felix est, qui Christum in gloria videt, et beatissimam Virginem
Mariam, patriarchas, prophetas et apostolos: sic felix est, qui Christi
vestigia et beatae Virginis, prophetarum et apostolorum imitatur et
deosculatur. Insuper, sicut felix dicitur, qui felicitatem certa spe
habet: sic qui Jerusalem terrestrem vidit, felix est, quia dicitur,
quod illi, qui civitatem sanctam Jerusalem ad Dei laudem adierunt et
viderunt, indubitanter etiam et pro certo[TR5] in coelestem Jerusalem
intrabunt, et ibi regem in suo decore videbunt, quem in terrestri
Jerusalem in praesepi, in cruce et in sepulchro quaesiverunt. Quid hoc
dictum veritatis habeat, nescio, sed spero. Ex his patet praeeminentia
militum sancti sepulchri supra alios milites. Ad hos milites
hierosolymitanos scribit S. Bernhardus sermonem longum, in quo eorum
conversationem et vitam militarem describit et vitia reprehendit
militum carnalium in IV capitulis.
De divino Officio illius noctis in S. sepulchro peracto.
Militum creatio sive percussio in dominico sepulchro fit modo dicto,
fol. 184 B. Longam autem accepit moram, antequam omnes percuterentur,
nec potueramus Missas celebrare ante finem percussionis. Vigilavimus
tamen omnes et loca sancta cum luminibus perlustravimus. Porro vigiliam
illius noctis et peregrinationis per loca sancta templi et jejunium et
orationes meas ac devotiones, quae, pro dolor! tepidae, taediosae et
paene inutiles erant, ordinavi pro his, quibus promiseram, quod in
locis sanctis memoriam eorum habere vellem, et pro meis dilectissimis
fratribus, et benefactoribus, qui mihi manum adjutricem porrexerant,
contribuentes impensas ad illa sanctissima loca. Medio enim tempore,
quo milites percutiebantur, ascendi ad sanctum montem Calvariae, et
accenso lumine et atramento posito ante me, sedi juxta rupem
sanctissimam, in qua sancta crux cum Crucifixo steterat, et omnium
conscripsi nomina, pro quibus orare in singulari promiseram,[TR6] et
pro quibus tenebar. Et nominibus signatis, sicut in litaniis, accessi
cum charta ad ipsam rupem sanctam, et ibi genu flexo ipsam chartam
super rupem sanctam posui, et pro quolibet signato et pro aliis, qui
memoriae occurrebant, orationem singularem fudi cum devotione tantilla,
quantam Deus sua benignitate mihi miserrimo dignatus est dare,
supplicans Deo, ut in virtute efficacissimae orationis, ibi in cruce
factae, hanc meam exilem orationem acceptare dignaretur, et si non
propter mea merita, tamen propter merita eorum, pro quibus orationem
fundere decreveram vivorum et defunctorum. Deinde ad alia loca sancta
descendi cum charta, et eam super sanctissima loca expandi, commendans
inscriptos generaliter et singulariter.
Iam autem medium noctis transerat, et militibus expeditis Missas legere
incepimus in quatuor locis signatis fol. 110 in 6 art. Et habui locum
in loco unctionis corporis Domini illo mane, et in Missa habui chartam
cum nominibus carorum meorum ante me, et ipsam Missam pro eis ordinavi.
Die autem facto cantavimus summam Missam in dominico sepulchro de
resurrectione Domini, ut patet infra fol. 180 B. Et ita finitum fuit
Officium.
Postquam autem omnia completa fuissent, et dominos Mauros
exspectaremus, ut nos emitterent, ecce, subito orta est concertatio et
corrixatio inter nobiles milites novellos, et tumultus gravis, ex eo,
quod quidam de peregrinis se ingesserat, et miles factus fuerat, qui
tamen multis rationibus (in-)habilis erat. Erat quidem bonus et
jocundus socius, sed dignitati militiae disproportionatus. Hunc
peregrini milites, comites et barones, pro temeritate increpabant, alii
vero milites sibi consocii eum defensabant, et ita contra se in sancta
ecclesia stabant et conclamabant. Cum autem ad Fratrem Johannem
memoratum fol. 183 B caussa devoluta fuisset, convocavit omnes milites
in ecclesiam golgathanam ante altare majus, et illum, propter quem
litigium ortum fuerat, per nomen Dei adjuravit, et omnes suos socios,
ut dicerent conditiones illius viri. Quibus auditis, declaravit dictus
Frater Johannes, illum nullo modo esse militem, nec pro tali habendum.
Et ita res illa fuit (#188 A#) quietata et pacificata. Et ille bonus
socius a militia fuit absolutus. Statim autem adhuc nobis de hac re
loquentibus venerunt Mauri et nos de templo ejecerunt, et ad loca
nostra transivimus ad manducandum et quiescendum. Illa vice non ascendi
cum fratribus ad montem Syon, sed rogatus a dominis meis novellis
militibus, ut cum eis illo die in hospitali manerem et aliquem sermonem
pro commendatione militiae[TR7] sacrae eis facerem, quod et feci in
hunc modum, licet vulgari et teutonico sermone, cum latino sermone
ignari fuerint, dum illi saeculares.
Exhortatio militum, ut exsequantur ea, ad quae se
obligaverunt in susceptione militiae in S.
sepulchro.
Zelus devotionis et Dei magni amoris, milites optimi, in vobis spiritum
excitavit, quo tamquam viri magnanimi sic allecti estis ad obsequia
Redemtoris, ut vobis delectabile putaretis, velle rem propriam exponere
derelicto solo natalis regionis, quaerentes has peregrinas et sanctas,
pio quidem moti proposito, ut scilicet loca haec sanctissima venerantes
deoscularemini et indulgentias consecuti militiae sacramentis
informaremini, in qua sacra militia usque ad mortem fideli certamine
contra hostes fidei et crucis aemulos et ecclesiae Dei inimicos
luctaremini, In hac itaque pia vestra intentione, precor et hortor,
perseverate, et animas vestras, quas pro militiae consecutione in
multiplici periculo posuistis, nunc ad exsecutionem ejus viriliter
extendite et singula, quae spopondistis[TR8] in militiae susceptione,
totis viribus adimplere conamini, et hoc spiritu mentis vestrae
renovemini de die in diem, ut semper induti novo homine, qui secundum
Deum creatus est, protecti sitis armatura Dei, qua possitis stare
adversus insidias diaboli. Accendantur, oro, ut ignis, corda vestra ad
zelandum ea, quae Dei sunt, praecipue tamen ad dominici sepulchri et
terrae hujus sanctae necessitatibus succurrendum, et affectus auctis
piae considerationis ardoribus inflammetur, et sub spe coelestis
auxilii proelium Domini proeliate. Accendatur unus quisque gladio suo
potentissimo super femur suum ad ulciscendas Dei injurias. En, vident
in praesentiarum oculi vestri, quod praeclara nostri Salvatoris
haereditas, proh dolor! versa est in alienos; et locus ille
sanctissimus, ubi coeli regem Virgo puerpera genuit, locus Redemtoris
nostri pretiosissimo cruore perfusus, locus, ubi poni meruit dominici
sepulchri fundamentum, et locus, quem resurgens Christus a mortuis suae
resurrectionis gloria multipliciter illustravit, alienarum subvertitur
imperio nationum. Quis igitur, nisi ferreum pectus habens, vel
adamantis durissimi cor gerens, terrae illi non aperiat viscera
pietatis? Quis non provocetur ex intimis, quis non accendatur ad iram,
et animetur audacter ad actum debitae ultionis? Absit, ut miles sancti
sepulchri relinquat arma rubigini. Absit, (#B#) ut animum neget
victoriae, cum non desit victoribus corona gloriae. Milites enim
Christi, qui contra infideles arma sumunt, quam secure, quam sancte
proelia Domini sui et sponsae ejus ecclesiae proeliantur, quibus
metuendum nequaquam sit aut de hostium caede peccatum aut de sua nece
periculum, quando quidem mors pro Christo ferenda sit vel inferenda.
Miles inquam talis et securus interimit, aut interit securior, quia et
sibi praestat obsequium cum interit, et Christo cum interimit, neque
dum occidit malefactorem homicida, sed ut ita dixerim malicida, et
plane vindex et defensor reputatur Christianorum. In morte enim pagani
Christianus merito gloriatur, quia Christus glorificatur.
Expergiscimini ergo, milites strenuissimi, et ad ulciscendam Dei nostri
injuriam et populi christiani opprobrium consurgite ad instar quondam
robustissimorum Machabaeorum, et occisis aut profligatis perfidis in
christianae reipublicae haereditatem Domini reducere studete. Et quidem
illatis quisque suis subditis injurias ulciscitur, et Dei sui non
vindicabit injurias tam atroces? Ad haereditatem quilibet suorum manus
invasorum extendi non sustinet, et patienter haereditatis dominicae
tanto tempore detentores sustinebit? Ne igitur, qui crucem adorant, in
Crucifixo dissimulent, quod juste non tolerarent in homine. Pungat ergo
mentes et animas vestras contumelia Redemtoris, et zelus fidei ejus
corda accendat, et nequaquam formido retrahat ab hac[TR9] gloriosa
pugna, in qua semper est victoria et perpetuae gloriae corona.
Orationis finis. Oratione hac finita regratiabantur mihi milites
plurimum, et se ad terrae sanctae redemtionem paratissimos esse
dicebant, dummodo reges, principes et duces christiani populi eodem
zelo accensi praecederent, sine quorum motu nemo ad proposita utiliter
movetur, cum res haec grandis non nisi per populos totius occidentis
agi valeat, sicut anno Domini octingentesimo secundo Carolus Magnus
Imperator vocatus a patriarcha hierosolymino Zacharia et ab Imperatore
Constantinopolitano cum toto occidentali populo orientem ingressus
civitatem sanctam et totam terram de manibus infidelium Sarracenorum
eripuit. Quibus iterum amissis et per Sarracenos possessis expulsis
Christianis exules fuerunt a terra sancta ultra CC annos. Post quos
surrexit infatigabilis et illustrissimus dux Lotharingiae, Gottfredus
do Bullion, anno Domini 1099, et collectis electis bellatoribus totius
occidentis intrepide terra marique transgresso post plurimam infidelium
stragem, usque Jerosolymam devenit, in qua erant XL millia Sarracenorum
armatorum, demto communi populo, et urbem nostri milites 39 diebus
obsederunt, et capta civitate in templo, quod nominant Salomonis, et in
ejus atriis Christiani cum paganis bello conserto tanta in eos
caede[TR10] debachati sunt, ut in sanguine occisorum equitarent usque
ad genua equorum, et ita iterum (#189 A#) dominicum sepulchrum per
illos illustrissimos milites ad suos possessores devenit, et mansit
apud eos nonaginta octo annos, et deficientibus tandem auxiliis
occidentalium regionum et Deo populo christiano irato propter eorum
peccata, ut fol. 189 B. [dictum est], Jerusalem iterum capta est ab
infidelibus, et tenta manet usque in hodiernum diem, jam per trecentos
annos usque ad infelix hoc tempus nostrum. Et bene infelix tempus
nostrum dixerim, in quo fidei vespera mundo advenit, nocturnumque[TR11]
chaos fraudis abundat. Languet justitiae lucifer, hujus vix umbrae
remanet umbra superstes. Nam lex recessit a sacerdotibus, a principibus
justitia, consilium a senioribus, a populo fides, amor a parentibus, a
subditis reverentia, charitas a praelatis, religio a monachis, a
juvenibus honestas, disciplina a clericis, a magistris doctrina,
studium a saecularibus, a judicibus aequitas, protectio a militibus, a
civibus concordia, timor a servitoribus, a rusticis communitas, veritas
a mercatoribus, a nobilibus virtus, castitas a virginibus, a viduis
humilitas, dilectio a conjugatis, a mulieribus verecundia, patientia a
pauperibus etc. Ita agmine praecipites per antra criminum et mundi
aream tetra caligine coeci aberramus. O infidus rerum mortalium status,
et sine te, Deus bone, calamitosum omne quod vivimus! O tempora et
mores! Tempora turbatissima! Tempora calamitosa! Mores reprobi! Mores
perditi et cleri et populi! Tempus, de quo tandem dicitur: venit summa
dies et ineluctabile tempus. Tempus, in quo juxta vetustum prophetae
vaticinium omne caput languidum, et omne cor moerens, a planta pedis
usque ad verticem non est in eo ulla sanitas. Propter peccata ergo
nostra et iniquitates parentum nostrorum Jerusalem et terra illa et
sancta loca in opprobrium nostrum subjecta gentibus dehonestantur et
conculcantur a canibus, atque a perfidis jam ecce CCC annis
profanantur, et in sanctissimi nominis Christi dedecus maledictis illis
Sarracenis et blasphemis manet subjecta, neglecta adeo a [TR12] nostris
et inculta, tantisque repleta haeresibus et malis, nostrorum haud dubio
culpis et negligentiis. Nec modo lugendum devoto cuique Christiano
hisce pensatis aerumnis, sed et recurrendum assiduis ad Deum precibus,
clamandumque ad Deum in fortitudine, incessanterque orandum, quatenus
vel reliquae parti sortis suae misereatur, illuminet vultum suum super
nos, et misereatur nostri, gentemque auferat perfidam credentium de
finibus, ut sibi laudes debitas persolvamus alacriter, Amen.
Si cui placet legere luctuosam orationem super desolationem terrae
sanctae et civitatis Jerusalem, et lamentabilem deplorationem ecclesiae
orientalis, et miserabilem planctum ecclesiae occidentalis super ejus
vitioso et miserrimo statu, et fidelem exhortationem regum, principum
et nobilium occidentalium, videat peregrinatorium domini Bernhardi de
Braitenbach, decani ecclesiae Moguntinensis, compositum ornate per
egregium sacrae theologiae magistrum Martinum Roth, studii
Heidelbergensis regentem, Ordinis[TR13] Praedicatorum; et ibi videbitur
clare de omnibus antedictis, videbit etiam brevibus verba alia, quae
ego multis expressi, et concordantiam ipsius peregrinatorii et mei
evagatorii inveniet, demto, quod ego ex industria, coactus ratione,
quandoque mutavi dies, dicens: hoc factum tali die, quod ipse alia die
factum dicit, in quo nulla vis aut discordantia, cum etiam apud
evengelistas hoc factum fuisse constet legenti scripturas.
De Officio divino et expulsione peregrinorum ab
ecclesia dominici sepulchri.
(#B#) Interim militibus creatis incepimus celebrare et peragere Officia
divina, et in loco inunctionis[TR14] Domini habui, ibique de S. Alexio,
cujus instabat festivitas, celebravi, quia verus peregrinus fuerat, et
clara jam facta die laetissimum cantavimus Officium in dominico
sepulchro de resurrectione Domini, sicut cantatur in die paschae. Post
quod venerunt Sarraceni, nosque ejecerunt modo dicto fol. 121 B. Et
unusquisque contulit se ad locum suum, et noctem sequentem egimus in
monte Oliveti, occulte tamen, orantes et quiescentes in specu agoniae
Mariae, ante autem lucem claram in montem Syon reascendimus ad Missas.
De transitu peregrinorum a Jerusalem in montana
Judaeae ad domum Zachariae, ubi Maria salutavit
cognatam Elisabeth.
Decima octava die mane venerunt ductores nostri cum asinariis et asinis
in montem, et convocatis peregrinis omnibus sedimus super bestias
nostras et de Jerusalem egressi sumus ad australem plagam cum magna
festinatione, et in montana Judaeae processimus per vias asperas. Sunt
enim montana illa aspera quidem et petrosa, sed fructuosa, fructibus et
ficibus et olivis plena. In his pervenimus ad domum quandam, in alto
situatam, magnam et altam, destructam, quam tamen dicunt fuisse domum
sancti senis Simeonis, qui Christum in ulnis suscepit in templo Domini,
Luc. 2. Haec domus multa habet testudinata habitacula, et in ejus
summitate est respectus ad Jerusalem et ad Bethlehem. Juxta hanc domum
hymnum Simeonis decantavimus: Nunc dimittis etc., et indulgentias
recepimus (†). Et inde progressi in vallem valde fertilem descendimus
et ad locum declivem inter macerias processimus. In illo monte
aedificaverunt Macchabaei fortissimi fortalitium valde munitum contra
incursum gentium, dictum Bethsura, id est, domus acerba, sive domus
fortitudinis. De quo habetur 1 Maccab. 4 et 6 cap. Hoc fortalitium dolo
cepit Antiochus junior et multas molestias ex eo intulit Judaeis, ut
dicitur 2 Maccab. 11 et 13.
Ab alia parte montis est fons ille, in quo Philippus baptizavit
eunuchum, ut suo loco patebit.
De Bethsura est respectus usque in Jerusalem, et poterant hi, qui in
Bethsura habitabant, dare signa his, qui in arce Syon erant, et e
converso, tempore bellorum. Consequenter autem Bethsuram posttergavimus
et per vallem descendimus.
De fonte beatissimae Virginis Mariae.
Post descensum satis longum venimus inter duos monticulos ad unum
fontem in medio monticulorum emanantem, rigidas, claras et sanas aquas
habentem, qui effluens vallem pertransit ipsamque irrigat et foecundat,
et perutilis est illi patriae. Hunc fontem dicunt meritis beatissimae
Mariae Virginis primitus ad ejus praesentiam emanasse, quando de
Nazareth ascendit et Elisabeth tribus mensibus servivit. Volebat enim
beata Virgo aquam recipere, et puerperae Elisabeth portare tam ad domum
inferiorem quam ad superiorem; siquidem Zacharias dives erat sacerdos,
et in eodem loco villam habuit, hortos olivarum, ficeta et vineta, et
in utroque monticulo habuit domum, et familiam pro se, et pro bestiis
alendis, et alternatis vicibus mansit nunc in (#190 A#) illa, nunc in
ista, secundum temporis qualitatem, et fons in medio stabat et utrique
domui deserviebat. Illo vero tempore, quando beata Virgo venit ad
salutandum et serviendum Elisabeth, habitabant in domo, quae humiliori
loco stat, sed quum tempus pariendi Johannem baptistam appropinquabat,
in superiorem domum ascendebat ipsa Elisabeth cum beata Maria Virgine,
et obstetricibus et famulabus. Zacharias vero cum viris et servis
inferius manebat. Olim enim non manserunt viri in domibus puerperarum,
quamdiu[TR15] tempus puerperii durabat.
De loco, in quo Elisabeth a beata Virgine salutata fuit.
Cum ergo de fonte beatae Virginis bibissemus, etiam jejuno[TR16]
stomacho processimus ad latus sinistrum contra primam domum Zachariae,
inferiorem, et cum ad eam venissemus, firmiter clausam reperimus, ad
quam lapidibus et fustibus et baculis pulsavimus, sed nemo respondit
nobis. Circuibant autem juvenes Sarraceni domum, quaerentes locum, per
quem muro ascenso intrarent, et nobis aperirent. Erat autem in ea
Sarracenus quidam, homo bestia, qui dissimulavit nos se audire, sed cum
videret juvenes Sarracenorum, qui currebant nobiscum, ut alium
quaererent locum intrandi, descendit ad ostium et eo patefacto stabat
cum fuste in ostio, et uxor ejus cum titione, et observabant, ne quis
intraret, quousque sibi aliqua pecunia daretur; quae cum sibi data
fuisset, remisit furorem, et ingressum indulsit. Statim autem ut
ingredi incepimus, inchoavit cantor alta voce canticum beatissimae
Virginis Mariae: Magnificat anima mea etc. Et cum illo cantu ad locum
venimus, in quo Maria Virgo Elisabeth salutavit, Johannes in utero
exultavit, Elisabeth resalutavit et prophetavit, Maria carmen
dulcissimum decantavit maximo mysterio repletum, cujus quodlibet verbum
aliquo magno sensu est impraegnatum. In illo ergo loco in orationem
procidimus et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††).
Singularem namque laetitiam in hoc loco habuimus cum beatissima Virgine
Maria, quae hoc ineffabile gaudium, quod per angeli salutationem in
secreto cordis sui reclusum et absconditum gerebat, hic in publicum
amicabili salutatione et dulci cantico promebat. Sed et pueri ambo in
maternis uteris ad matrum conventionem resultabant et gaudebant, sicut
et ambae matres insolita laetitia affectae erant. In beatissima Virgine
Maria omne gaudium, quod in angelica salutatione receperat, hic
renovatum fuit, et quodammodo completum. Et si fas est dicere, majus
gaudium hic videtur habuisse. Angelus enim in Nazareth ipsam salutans
dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus.
Sed Elisabeth voce magna clamavit: Benedicta tu inter mulieres, et
benedictus fructus ventris tui. Notum (#B#) est autem, quod beatissima
Virgo Maria plus dilexit incomparabiliter fructum ventris sui, quam se
ipsam; et ad ejus honorem plus gaudebat, quam ad proprium. Angelus
autem solum benedictam dixit, sed Elisabeth eam benedictam proclamat et
fructum ventris sui, et in hoc gaudium Virginis augmentat. Unde ad
angeli salutationem non legimus beatam Virginem laetitiae canticum
depromsisse, sed ad salutationem Elisabeth jocundissime dixit:
Magnificat anima mea Dominum, et exultavit spiritus meus etc. In hoc
ergo loco angelica salutatio fuit completa et perfecta. Ideo omne
gaudium, quod nos peregrini habuissemus in Nazareth, ad quam venire non
potuimus, hic nobis accepimus, et tam cum angelo, quam cum Elisabeth
repetitis vicibus: Ave Maria diximus, oscula dantes Virgini, sicut
Elisabeth et salutavit et osculum dedit. Dicit enim devotus Bernhardus:
Est tibi, o Maria, quasi osculum, audire hunc versiculum angelicum: Ave
Maria. Et totiens oscularis, quotiens per Ave salutaris. Ad hanc enim
salutationem coeli melliflui sunt, stellae rident, angeli jubilant,
mundus exultat, daemones contremiscunt, inferna tabescunt, justi
gaudent, peccatores sperant. Quapropter apud plurimos consuetudo
inolevit, quod ad quamlibet orationem dominicam addunt semper Ave
Maria, etiam in horis canonicis; quod tamen nonnulli dicunt non debere
fieri, cum in ordinariis et notulis et rubricis de horis dicendis nulla
fiat mentio de Ave Maria, cum Pater noster dicere praescribitur.
De hac re orta fuit disceptatio, ut a quodam accepi, inter praepositos
et canonicos ecclesiae Bataviensis. Praepositus volebat, quod ad Pater
noster adderent semper Ave Maria; canonici vero et clerus nolebant,
dicentes, sibi non esse praescriptum in rubricis. Tandem autem pro pace
et concordia facienda causa fuit ad Papam devoluta, qui ad partem
affirmativam pro praeposito diffinivit, et bulla confirmavit, dicendum
esse Ave Maria post Pater noster.
Denique nostris temporibus innovata est antiqua Sanctorum consuetudo,
qui solebant cum quinque Pater noster Deum orare, et cum quinquaginta
Ave Maria beatissimam Mariam Virginem salutare frequentius in gratiarum
actionem pro operibus redemtionis nostrae. Hanc salubrem consuetudinem
paene abolitam in nostris partibus renovavit magnis laboribus egregius
sacrae theologiae professor M. Jacobus Sprenger, Ordinis
Praedicatorum,[TR17] Conventus Coloniensis. Hic Magister et ego fuimus,
ut ita dicam, collactanei, ambo in Conventu Basileensi induti eodem
anno, et anno revoluto professi in eisdem scholis, sub eisdem magistris
disciplinati, et hodie familiaritate sumus juncti. Hoc pro tanto
recitare volui, quia magistrum illum venerabilem a juventute novi
devotum Virgini Mariae, et a juventute usque nunc non desistit laudes
gloriosissimae Virginis Mariae promovere et augmentare (#191 A#).
Laboravit enim apud sedem apostolicam pro bulla indulgentiarum eamque
obtinuit, in qua S. D. Papa Sixtus IV. magnas indulgentias concedit
omnibus praefatum numerum Pater noster et Ave Maria ter in septimana
dicentibus. Quam orationem rosarium beatae Virginis nuncupant. Hanc
bullam ego vidi, perlegi et rescripsi. Quidam autem praefatam orationem
omni die ter dicunt, et nominant eam psalterium beatae Mariae, et pro
illis sunt impetratae plurimae indulgentiae, semel in vita, et semel in
morte. Dicitur autem psalterium, quia sicut psalterium davidicum habet
tres quinquagenas, ita et illud. Et primam quinquagenam ordinant in
gratiarum actionem pro incarnatione et pueritia Christi. Secundam ad
ejus passionem. Tertiam ad ejus glorificationem. Alii adhuc unam
quinquagenam addunt, et XX Pater noster et CC Ave Maria dicunt singulis
diebus, dicentes, quod liber psalmorum imperfectus est, nisi post[TR18]
Laudate dominum de coelis, apponantur cantica veteris et novi
testamenti, et hymni, et ideo quartam quinquagenam dicunt pro canticis
et hymnis, ut sit psalterium perfectum. Aliam rationem, quare quatuor
quinquagenas dicunt, assignant, quia non minus decens est, beatam
Virginem et fructum ventris ejus benedicere pro virtuosissima et
perfectissima vita Christi, quam pro incarnatione et pro ejus morte et
glorificatione. Et ideo in prima quinquagena contemplantur
incarnationem et Christi pueritiam. In II. actionem ejus et vitam. In
III. passionem ejus et mortem. In IV. resurrectionem ejus, et suam,
matris et nostram glorificationem. Et ut oratio illa magis esset
ordinata, et minus taediosa, ordinaverunt unumquodque Pater noster cum
annexis X Ave Maria ad gratiarum actionem pro aliquo singulari
beneficio, quod contemplantur. Ut puta, primum Pater noster cum suis X
Ave Maria dicunt pro gratiarum actione pro beneficio incarnationis. II.
Pater noster cum suis X Ave Maria pro beneficio nativitatis. III. pro
beneficio circumcisionis et nominis Jesu honore. IV. pro regum
oblatione. V. pro beneficio exinanitionis, quia oblatus in templo
tamquam peccator, et mater purificata tamquam immunda. Et de fuga ac
reversione de Aegypto, et de humili in schola residentia, et obedientia
parentum. Et haec est prima quinquagena. Secundam sic ordinant: primum
Pater noster cum suis decem Ave Maria dicunt pro beneficio baptismatis;
secundum pro sustinentia tentationis in deserto, tertium pro electione
et vocatione discipulorum; quartum pro virtuosa vita, doctrina clara et
miraculis; quintum pro institutione sacramentorum et praecipue pro
beneficio eucharistiae etc. Tertiam sic ordinant: primum pro omnibus
intrinsecis Christi passionibus, fletibus et agonia in monte Oliveti;
secundum pro captatione et castigatione per totam noctem; tertium pro
accusatione, circumductione, flagellatione et coronatione, quartum pro
sermocinatione, eductione, et crucifixione et omnibus, quae Christus
vivens egit in cruce; quintum pro exspiratione, lateris apertione et
sepelitione. Quartam quinquagenam sic (#B#) ordinant: primum Pater
noster cum suis decem Ave Maria dicunt pro gloria resurrectionis; 2m
pro excellentia ascensionis; 3m pro gratiosa Spiritus S. missione; 4m
pro honore beatae Virginis assumtionis; 5m pro potestate judiciaria et
pro pio judicio. Et est oratio illa devota et solatiosa, dum homo
assuescit.
Insuper praefatus magister Jacobus contra aemulos beatissimae Virginis
Mariae, qui detrahebant orationibus praefatis, ordinavit, quod materia
illa de rosario et indulgentiis fuit disputata publice in universitate
Coloniensi in quodlibetis, et inventum est, eam esse puram et utilem,
et beatissimae Virgini acceptissimam. Et tantum pro hoc sufficiat
evagatum me fuisse.
De loco, ubi Zacharias hymnum: Benedictus dictavit.
Post moram in loco praedicto habitam ascendimus de inferiori ecclesia
per gradus lapideos supra testudinem, ubi quondam fuit pulchra capella,
et in ascensu cantavimus hymnum: Benedictus Dominus, Deus Israel, quia
etc. Quam fecit Zacharias repletus Spiritu S. in circumcisione pueri,
ut habetur Lucae 1. Cum illo ergo cantu ad superiora venimus, ubi erat
habitaculum, in quo mutus Zacharias sedit, ibique postulato pugillari
scripsit: Johannes est nomem ejus. Ibi etiam apertum est illico os
ejus, et prophetavit dicens et cantans: Benedictus Dominus etc. Ibi
ergo in oratione nos prostravimus et indulgentias recepimus (†). Demum,
cum surrexissemus ab oratione, convertimus nos ad loci considerationem,
et in sinistro pariete vidimus magnam ecclesiam afenestram [?],[TR19]
factam pro reservaculo. In hoc reservaculum intrusit Elisabeth suum
infantulum, sanctum Johannem Baptistam, et abscondit, quando servi
Herodis discurrerunt per fines illos ad quaerendum et occidendum
infantes. Creditur enim, quod etiam in illam domum ascenderunt ad
quaerendum infantes. Sed cum viderent duos senes homines, Zachariam et
Elisabeth, non suspicabantur apud eos infantem aliquem et citius
recesserunt, et puer Johannes mansit. Albertus tamen scribit super Luc.
c. 1., Zachariam ibi ab Herodianis occisum, quia noluit prodere puerum,
ut infra patebit. In illa capella sunt altaria diruta, et testudines
ruinosae, et in parietibus antiquae picturae, et crescunt tam superius
quam inferius arbusta et gramina super testudines, Quaedam autem grana
blavei coloris ibi crescunt, sicut fabae, quae nullibi, nisi ibi,
reperiuntur. Olim fuit ibi pulchra et gratiosa ecclesia, et habitabant
juxta eam in cellulis monachi, sed jam, heu! facta est habitatio
deserta unius miserrimi Sarraceni.
De loco, in quo Johannes fuit natus in hunc mundum.
Ab hoc loco consequenter descendimus et exeuntes ad fontem praedictum
regressi sumus, et de fonte in collem per clivum ascendimus, et cum in
sublimi essemus, ad ecclesiam unam magnam venimus, et in ea hymnum ut
quantum laxis altis vocibus cantavimus. Est enim ecclesia illa in eo
loco instructa, in quo natus est Johannes B. praecursor Domini. Porro
proprius (#192 A#) locus nativitatis praecursoris est ad sinistram
partem in chori capella, cujus ostium propter murorum ruinas est
obturatum. Per murum ergo ascendimus, et unus peregrinus se alteri
subjecit, ut per eum scanderet super murum, et ab alia parte super
caput vel collum alterius peregrini descenderet, et omnes murum
transgressi sumus, et in unam obscuram capellam venimus, in qua nihil
videre potuimus, nisi cum luminibus. In capite capellae est unus specus
sub rupe, in qua creditur sanctissimus Baptista natus fuisse. Ad hanc
erga specum inclinavimus nos, et deosculato loco indulgentias (††)
plenariae remissionis accepimus, et non modicum consolati et recreati
et quodammodo in fide consolidati fuimus. Ex illa enim desolata specu
ob merita praecursoris suavis et bonus odor spirat, quo sanctus
praecursor terram osculatam suae nativitatis reosculatur et resalutat
quodammodo, et nisi hoc remedio Deus nos consolatus fuisset, cum non
modica tristitia in illo loco fuissemus propter sancti loci magnum
despectum. Ecclesia enim, licet alta sit, et testudinata, et adhuc
depicta, tamen stabat plena bestiis, asinis et camelis, et non erat ibi
nisi fimus et stercus, et magnus foetor, ita, quod ex ecclesia sancta
factum est stabulum bestiarum. Per circuitum ecclesiae erant ruinae
multae domorum, in quibus olim clerici et Dei servi residebant, jam
vero est una misera rusticalis habitatio in loco.
Desertum Johannis Baptistae.
Ultra vallem dicitur esse desertum S. Johannis Baptistae, in quo
habitavit adhuc puer existens, ut dicitur Lucae 1.: Puer autem
crescebat et confortabatur spiritu, et erat in desertis usque ad diem
ostensionis suae ad Israel. Unde Hieronymus Serm.: Illo vero: Ecce ego
mitto angelum meum. Plane angelum, qui post materni ventris hospitium
eremi secreta sectatus, ubi parvulus cum serpentibus lusit. Haec contra
Luciferianum haereticum. Nam anno aetatis suae V. vel VII. corruptelam
mundi fugiens desertum petiit, et vitam eremiticam duxit XXV annis.
Unde canitur de eo: Antra deserti teneris sub annis civium turmas
fugiens petisti, ne levi saltem maculare vitam fama posses. Quia
secundum Bernhardum ratio urget, justitia dictat, ut homo se totum illi
tradat, a quo totum se habet. Et sic Johannes, ut servaret mundas
manus, quibus Christum tangeret, et oculos, quibus Spiritum Sanctum in
specie columbae videret, et aures, quibus Patris vocem audiret, mundum
reliquit, desertum intravit, antra petiit.
Venerabilis Albertus Magnus Serm. Luc. c. 1. circa illum locum: Puer
erat in desertis etc., sic inquit: Beda dicit, quod Johannes decem
annis fuit in deserto, et cum desertum intravit X annos habens, et
exivit habens XXX annos, sicut patet Lucae 3. Dicit tamen evangelium
Nazaraeorum, quod Herode quaerente pueros ad perdendum pater quidem
Zacharias eo, quod noluit prodere puerum, interfectus est, mater autem
accepto puero paene de abdito praedicto fugit in desertum, et cum a
prosequentibus angustiaretur de puero abscondendo, aperuit se lapis
montis scissus, et eam in se cum puero conclusit, et sic evacuata est
sollicitudo quaerentium. Et ex tunc mater post alios paulos annos
mortua, puer in solitudine remansit, et ex usu puerilis aetatis
locustas comedere didicit, et mel silvestre, quod sicut formica in
desertis invenit. Dicitur etiam, quod sanguis patris in vasis a
sacerdotibus receptus, et in templo servatus, continuo bullivit,
quotiens aliquis de familia Herodis in templo apparuit. Haec Albertus.
Duo autem deserta habuit S. Johannes Baptista, primum non longe a domo
paterna, in quo adhuc monstrantur antra, in quibus juvenis habitabat;
secundum juxta Jordanem, in quo populo praedicabat et baptizabat. De
primo habetur Luc. 1. de secundo Luc. 3.
De loco, in quo stips ligni crucis crevit, ut dicitur.
Recessimus ergo a loco nativitatis S. Johannis et dimissa valle, per
quam in locum venimus, in alta conscendimus contra Jerusalem, inde in
vallem deliciosam et fertilem descendimus, in qua quondam stetit
civitas Nobe sacerdotalis, ubi David panes propositionis comedit, et
gladium Goliathi (#B#) accepit, ut habetur 1. Reg. 21. et Matth. 12.
Hanc civitatem Saul, rex, subvertit et omnem hominem ex ea occidit, et
pueros lactentes, et 85 sacerdotes ex ea interfecit in ore gladii, quia
civitas sacerdotum erat, ut habetur 1. Reg. 22. Et hoc fecit ex eo,
quia dederant David panem et gladium. Inde autem venimus ad quandam
ecclesiam pulchram, cui monasterium parvum est annexum, in quo habitant
Georgici monachi cum uxoribus suis. Ingressi autem ecclesiam ducti
fuimus ad altare majus, quod altare dicitur in eo loco situm, in quo
stips sanctae crucis crevit. Ideo etiam ecclesia in honorem sanctae
crucis est consecrata et dicitur ad sanctam crucem. Porro sub altari
est fovea, in quam nos inclinavimus, et terram deosculati sumus et
indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus.
De ipsa autem fovea recreavimus, [nam ex ea] respirat odor, quo allecti
diutius in loci deosculatione mansimus. Apportaverunt etiam nobis
brachium S. Barbarae, quod deosculati sumus. Hic est locus ille
benedictus, ex quo crevit illud dulce lignum, honore divinitatis
dignum, quod nescientes veteres idololatrae figurate praefigurarunt.
Nam cum apud eos decretum esset Deo facere simulacrum, accurate ratione
hoc simulacrum debere fieri non ex auro, nec argento, nec de lapide,
sed ex ligno, tamquam ex convenientissima materia, ut habet Eusebius de
Evangel. Praeparat. l. 3. c. 3.
Post orationem in atrio ecclesiae consedimus ad pausandum paululum,
eramus enim adhuc jejuni, et calor incepit fervescere, aliqui autem de
peregrinis ingressi tuguria illorum monachorum petebant, si haberent
aliquid coctum? Sed nec coquinas nec ollas vidimus in istis domunculis,
sunt enim pauperrimi homines. Interea venit quidam Sarracenus, sportam
portans cum botris, de quibus emimus et manducavimus cum pane, quem in
sacculis nobiscum portavimus, et de cisterna monachorum aquas hausimus.
Juxta hunc locum stant multae olivae, et est quasi silva olivarum et
ficorum. Dicunt autem, quod etiam in hoc loco Salomon viridarium
habuerit, ad quod quandoque de Jerusalem vectus aureo curru pro solatio
venerit. Cum ergo respirassemus, ascensis asinis per clivum in altum
ascendimus, viam saxosam et asperam, et in superioribus vidimus
civitatem sanctam a nobis distantem, et domum Simeonis pertransivimus
per vias inter hortorum macerias. In progressu vero appropinquantibus
nobis Jerusalem intravimus vicum quendam inter macerias, latum
praebentem iter, nescio autem, qua de causa quidam Sarracenus niger et
seminudus in media via se posuit, et lapides in cumulum congessit, et
elevatis lapidibus in peregrinorum agmen jactare minabatur, si aliquis
per viam illam processerit. Ad suos autem clamores et minas totus
exercitus substitit quasi ad dimidiam horam, ductores vero nostri cum
eo contendebant, et contra eum clamabant, sed eos minime advertit, et
contra eos, qui progredi contendebant, fortiter lapides mittebat cum
magna furia. O, cogitavi, si in nostris partibus uni de minimis
nobilibus istis te sic nudum in via opponeres, quam cito gladium vel
sagittam in latere haberes! Sed non ita est in orientalibus illis
partibus. Sunt enim orientales alterius conditionis, quam nos, vel,
alia sunt apud nos regimina, aliae in eis passiones, (#193 A#) alii
respectus rationis, alii conceptus, corpora eorum aliter sunt
complexionata, et sunt ibi alii influxus siderum et alia climata, ideo
pauper, inermis et nudus homo ille coegit totum exercitum redire, et
reversi sumus ad longum spatium, dorsum vertentes monti Syon, quousque
ad aliam viam venimus, et tunc conversi ex opposito Jerusalem venimus,
habentes vallem inter nos et civitatem sanctam. Gyravimus tamen vallem,
per agrum fullonis ingressi sumus in Jerusalem, et ad officium Missae
venimus in montem Syon. Protraxerant autem Fratres Officium propter
nos, ut et nos interessemus divinis hoc die. Officio autem finito
quilibet ad suum locum se contulit ad sumendum cibum.
Tractatus de descensu peregrinorum ad Jordanem.
Prandio peracto auditum fuit a peregrinis, quod patroni galearum
disponerent se ad reducendum peregrinos ad mare in galeis, quasi
peregrinatio jam esset finita. Statim autem intellexi mysterium, quia
practica patronorum esset, ne nos ad Jordanem ducerent. Semper enim
difficultatem et multa media excogitant, quibus peregrinos ab ista
peregrinatione Jordanis avertant. Congregatis autem omnibus peregrinis
in monte Syon convenimus ad patronos, rogantes, ut nos ad Jordanem
ducere non recusarent, praecipue, cum contractus conventionis nostrae
hoc expresse contineat in articulo X quod sine contradictione nos ad
Jordanem ducere teneantur, ut patet fol. 34. A. Ad hoc patroni
dicebant, se non negare posse conventionem factam Venetiis. Sed si ista
pericula imminentia Venetiis agnovissent, nequaquam illum articulum
acceptassent. Inceperunt autem referre pericula tria. I. quia de hoc
certi essent, quod Arabes nos in via contra Jordanem exspectarent, et
in solitudinibus Jordanis latitarent ad invadendum nos. II. dicebant,
quod in locis illis nulla esset ecclesia, nulla devotio, nullae
indulgentiae. III. dicebant, quod per illam viam non inveniremus nec
aquam, nec panem, nec locum quieti aptum, et esset tempus calidissimum,
et labor in tantis caloribus esset periculosus, et vitae humanae
gravis. IV. difficultabant pro eo, quod expensae crescerent eis ex hoc
magnae, quia oportet, ut patroni solvant pretium cottidianum ductoribus
et asinariis, quamdiu sumus in terra sancta, et praecipue expensas
multas pro laboribus petunt, quando ad Jordanem nobiscum
proficiscuntur. Hanc tamen quartam caussam non allegabant, sed nos
suspicabamur, quod propter eam alias excogitarent. Primum impedimentum
et secundum, et quartum, parum curavimus, sed tertium impedimentum
rationabile et verum est. Est enim peregrinatio gravis propter defectus
necessariorum et immensitatem calorum, et teneri milites nobiles
debilitantur, et debiles Jerosolymam reducuntur, et inde in galeam
infirmi redeunt (#B#), et dum ad mare veniunt, moriuntur, nec
debilitati istis laboribus possunt maris agitationes sustinere. Hoc
enim certum est, quod peregrinatio Jordanis plures peregrinos
interimit, qui quidem non moriuntur circa Jordanem, sed reversi debiles
in galea deficiunt, qui numquam defecissent, si in Jerusalem
mansissent. Numquam suaderem alicui peregrino, quantumcumque forti, in
cujus oculis vita sua pretiosa est, ut Jordanem visitaret, quia vidi
plures in utraque peregrinatione deficere et mori, nobiles et fortes.
In prima mea peregrinatione deduximus unum integrum diem litigando cum
patrono et Trutschelmanno, pro eo, quod nolebant nos ad Jordanem
ducere, et adeo dure contra se stabant invicem, peregrini et patronus,
quod dentibus in se fremebant, et verbis pessimis se lacerabant, et
opprobria et objectiones turpium et contumelias invicem jaculabant,
astantibus Sarracenis etiam audientibus cum ingenti scandalo. Fuerunt
ibi quidam de Francia, viri passionatissimi, qui minabantur patrono
interfectionem, et quod regem Franciae vellent contra Venetos
concitare. Victus ergo patronus importunitatibus peregrinorum dimisit
eos, nec nobiscum descendere voluit, sed nos solos cum Sarracenis abire
permisit. In quo facto infidelissime egit, non sicut protector, sed
sicut proditor. Tamen Deo nos custodiente integro numero reversi sumus
in Jerusalem, quamvis multi infirmi facti fuerint, quorum major numerus
in mari obiit. Sic in secunda mea peregrinatione rem per duas horas
difficultabant, sed cum viderent nos pertinaces et eorum suasionibus
non acquiescentes, condescenderunt, dicentes: quod provideremus nobis
de cibo et potu, et in crastinum proficisci vellemus nobis paratis.
Itaque omnes pecuniam reposuimus ad cellam Fratris Johannis de Prussia,
et paravimus nos ad iter.
De recessu peregrinorum a Jerusalem contra
Jordanem fluvium sanctum.
Decima nona die mane ante lucem surreximus, et ad ecclesiam beatae
Virginis vallis Josaphat transivimus, et ibi, quia sabbathina dies
erat, de beata Virgine officiavimus, et post hoc in montem Syon
ascendimus ad Officium Conventus. Post prandium et post meridiem
acceptis sacculis nostris in atrio ecclesiae Syon exspectavimus
ductores nostros et asinarios cum asinis. Tandem autem post taediosam
exspectationem, cum jam hora vesperarum adesset, venerunt cum bestiis,
ut ducerent nos ad Jordanem. Cumque venissent, accurrerunt peregrini ad
bestias ad providendum sibi. Orta autem fuit contentio inter quendam
militem et quendam religiosum sacerdotem, litigantes pro asino uno,
quem quilibet dicebat se prius habuisse. Et percussit miles religiosum
multis ictibus pugno, et si gladium habuisset vulnerasset eum, et eum
ab asino repulisset, et miles excommunicationem incurrit, quem tamen
statim ante nostrum recessum Pater (#194 A#) Gardianus absolvit.
Cunctis ergo peractis descendimus de monte Syon in vallem Josaphat et
transito torrente ab alia parte per crepidinem ascendimus, qui dividit
montem Oliveti a monte offensionis. In via autem monstraverunt nobis
unam antiquam domum arcuato opere factam, desolatam, quam dicebant
fuisse domum Judae Iscariotis proditoris. Domum hanc quidem respeximus
et despeximus, tamquam domum discalceati, qui despectus fuit in Israel.
Nam Deut. 25. praecipitur: si frater fratris defuncti sine liberis
noluerit suscitare semen, debet uxor defuncti eum discalceare, et
spuere in faciem ejus, et illo facto domus ejus dicebatur domus
discalceati. Hoc impletum est in apostolis, quia quilibet eorum
insolitum accepit officium generandi filios in ecclesia, non sibi sed
Christo, ex ejus nomine nominandos. Hoc autem fecerunt apostoli Christo
mortuo, Judas vero, quia noluit suscitare semen fratris sui, privatus
est omni bono, et ecclesia, uxor Christi, spuit sibi in faciem, eum
abjiciens et Matthiam eligens. Unde nihil reliquit, nisi domum
discalceati confusam et ignominiosam. Unde benedicitur Proverb. 17:
Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam. Cum displicentia autem
domum hanc maledictam pertransivimus, quia domus exasperans est, Ezech.
9.
De loco, ubi Dominus maledixit ficum arborem pro
eo, quod non invenit in ea fructus.
Relicta post nos domo praefata in crepidine processimus inter macerias
hortorum et viridariorum, in imo autem crepidinis, a quo ulterius est
ascensus, venimus ad unum voluptuosum viridarium, in quo multitudo
ficorum stabat, ex quo arbores ficuum dependebant super maceriam in
viam. Hic est hortus, in quo vidit Jesus ficum a longe, cum hic per
viam a Bethania iret in Jerusalem, et esuriret. Et ingressus hortum
venit, quaerens fructum, sed dum non inveniret nisi folia, maledixit
arbori, et continuo aruit, ut habetur[TR20] Math. 21. De quo dum
discipuli mirarentur, dixit eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem,
non solum de ficu illa facietis, sed et huic monti dicetis, tolle te,
et jacta te in mare, ita fiat. Haec autem Dominus dicens, digito
demonstravit montem Oliveti, ad cujus radices haec fiebant. In hoc ergo
loco ad orationem genufleximus et adorato Domino indulgentias recepimus
et spirituali disciplina instructi sumus, pensantes, quam periculosum
sit, nomen Christiani vel religionis habere sine fructu, in quos utique
maledictio divina desaeviet, qua arescentes aeternis ignibus parentur
cremandi. Inde progressi ascendimus in Bethaniam, castellum Mariae,
Marthae et Lazari, per quod concitato gradu transivimus. De quo habetur
fol. 213 A. Et de castello descendimus in desertum Monstat per vias
asperas et per clivos periculosos. Incepit autem fieri nox, quia sol
occubuerat, et optavimus in aliquo (#B#) loco manere propter viae
asperitatem usque ad ortum lunae, et cum profundius descendissemus,
factae sunt tenebrae, et venimus ad unam grandem domum testudinatam,
per circuitum habentem (in) internis ambitum sicut monasterium, et erat
desolata et vacua, et juxta illam domum de asinis descendimus, ut ibi
paululum quiesceremus. Et accensis luminibus domum ingressi sumus ad
quaerendum locum quietis, sed minime invenimus, quia domus erat ruinosa
et immunditiis ac vermibus repleta, et exeuntes ante domum nos
locavimus in terram divisi per societates. Sarraceni autem ductores
nostri seorsum etiam simul manebant supra nos altius. Porro ductoribus
adhaerebant quidam mali juvenes nobis infesti, ut patebit. Cum ergo
collationem simul fecissemus, lumina exstinximus, et capita super
sacculos nostros ponentes dormire coepimus. Interea quidam juvenis
Sarracenus occulte et furtive descendit in tenebris in agmen
peregrinorum et saccum unius peregrini, quem putabat dormire ,
arripuit, et cum eo ad suos cucurrit; post quem peregrinus ille cum
suis sociis sequebatur clamans et saccum rehabuit. Modico intervallo
facto alius occulte descendit et furatum saccum cum pane, caseo et
fumigatis carnibus et duris ovis ad suos confugit, quod ut
peregrino[TR21] innotuit, clamare coepit et peregrinos in sui
adjutorium invocavit. Ad hoc peregrini surrexerunt, et multi cum impetu
contra Sarracenos cucurrerunt, et fuit factus tantus tumultus et
insultus, quod Sarraceni cum gladiis et baculis peregrinos a se
repellere coacti sunt, et lapides contra se levabant, nullus tamen
adhuc jacere inceperat, quia, si unus lapis missus fuisset, absque
dubio periculosissimum[TR22] bellum factum fuisset, quia infiniti ibi
lapides erant, limpidissimi, ad jaciendum apti. Ita ergo stabant illi
contra istos et conclamabant. Patroni et Trutschelmannus multis
laboribus pacem fecerunt, et nunc hic nunc ibi tumultum sedabant, quia
multos vexare coeperant. Cum autem tumultus sedatus esset et cuncti
silerent, quidam Sarracenus occulte jactare coepit cum lapidibus in
exercitum peregrinorum. Ad hoc resuscitati omnes ad lapides cucurrimus
et cum magnis clamoribus Trutschelmannum invocavimus et patronos, ut
protegerent nos ab istis latronibus. Et quidam de nostris in Sarracenos
lapides miserunt, propter quod irati cum exemtis gladiis descenderunt,
cogentes nos, lapides levatos deponere. Videns autem Trutschelmannus
Sabathytanco,[TR23] Calinus major, quod ambo partes (#195 A#)
exardescerent in invicem et dentibus fremerent, desperatus de pace
jussit surgere totum exercitum ad recessum. Et ita asinos ascendimus et
de loco illo maledicto recessimus. Hujus loci insecuritatem Dominus
Jesus memorat Lucae X. de eo, qui descendit de Jerusalem in Jericho,
qui incidit in latrones. De quo patebit fol. 211 A. Et quodammodo in
majori periculo nos fuimus, quia latrones nobiscum in nostris expensis
duximus. Tolerabiles fuissent latrones ignoti, quia dicitur: inimici
domestici pessimi. Porro domus illa, juxta quam manere volebamus,
fuerat quondam hospitium, more orientalium. Aedificant enim in viis
publicis magnas domus cum multis stabulis inferius et cellulis
superius, pro quiete bestiarum et hominum, et stat domus sine
inhabitatore et sine supellectili cum porta aperta, et dum alieni ibi
transeunt, intrare possunt et in umbra quiescere, et ea, quae
important, possunt manducare; ibi nec cocus nec coca est. Habent enim
cameli onerarii suos certos terminos, quos non transgrediuntur, sed ibi
quiescunt, et communiter in illis terminis stant talia hospitia pro
quiete bestiarum et hominum. Nec reperiuntur in oriente alia hospitia,
nisi talia diversoria vacua, in quibus nihil est, nisi quod homo
importat. Et videtur, quod semper talia diversoria fuerint hospitia
orientalium. Unde dicitur Genes. 42. de fratribus Joseph, quod in
diversorio existentes unus aperuit saccum, ut daret bestiae pabulum. Et
Exodi IV.: volebat Dominus occidere Moysen in diversorio manentem. Et
Dominus natus est in diversorio tali, Lucae II. Igitur a diversorio
illo recessimus et laeti fuimus, quod a loco moti fuimus, quia
habuissemus noctem insecuram propter offensionem Sarracenorum. Interea
luna orta est, et cum magna festinantia descendimus per viam
periculosam per saltus et per abruptas petras, in quibus viis aselli
secure et sine casu transire sciunt, et se submittere de petris cum
anterioribus pedibus mira industria, quod equo facere esset
impossibile. Viae enim illius deserti sunt petrosae, plerumque altae et
strictae, et ex utraque parte valles profundae, et si bestia ocyus
cecidisset per abrupta petrarum, in aliquam profundam voraginem
incidisset, et [homo] simul cum bestia perditus fuisset. Mirabar de
mulieribus, sociabus nostris, cum tamen mulieres naturaliter sint
timidae, quod ita audacter incedebant. Quaedam autem mulier Sarracena
equitavit nobiscum usque in Jericho, juvenis et ornata suo modo, cujus
tamen vultum nullus videre potuit, quia erat panno nigro perspicuo
tecta, ipsa tamen nos inspicere potuit. Tandem autem ad finem descensus
venimus in campestria Jericho, quae incipiunt in pede montium Israel,
et cursim per Jericho transivimus, et per locum Galgalae descendimus
per planitiem quasi tribus horis (#B#) et in solitudinem Jordanis
venimus per quam descendentes usque ad Jordanis alveum pervenimus. Ibi
ergo[TR24] asinos asinariis resignavimus et a Sarracenis recessimus,
qui se inter arbusta ad quiescendum locabant, nos vero in ipsum alveum
sancti fluminis descendimus usque ad aquam, et refrigeratis manibus in
sabulo nos ad quiescendum posuimus, et ibi cum pace quievimus paululum,
quia non longe aberat dies.
De Officio divino juxta sanctum flumen peracto in ejus littore.
Vicesima die, quae fuit dominica octava post festum sanctae Trinitatis,
cum iam clara lux esset, surreximus nos sacerdotes primo et Officium
nostrum sic in littore sacri fluminis legimus. Et cum matutinas et
primas legissemus, descendimus nos clerici usque ad aquam sanctam, et
incepit cantor alta voce versum illum: Lavacra puri gurgitis coelestis
agnus attigit etc. Deinde cantavimus: Christum hodie in Jordane
baptizatum etc. Sic tamen ad verbum: hodie non cantavimus, sed loco
ejus cantavimus: hoc loco in Jordane baptizato Domino etc. Creditur
enim, hoc in loco Dominum baptizatum fuisse a Johanne. Ad cantum autem
nostrum omnes peregrini, qui dormiebant in arundinibus, excitati
fuerunt et accurrerunt ad nos. Sed et Sarraceni excitati stabant supra
et deorsum [et] ad nos respiciebant. Postquam autem cantavimus ea, quae
in processionali praescripta erant, in terram cecidimus et sacram
humidam humum deosculati sumus et indulgentias plenariae remissionis
accepimus (††). Et aliquamdiu in oratione permansimus, quia dominica
dies erat, nec Missam audituri eramus, non ex negligentia, sed ex
impossibilitate, quae etiam excusat a peccato transgressionis.
De balneatione peregrinorum in Jordane, et de
tribus prohibitionibus eis datis.
Finitis orationibus deposuimus vestimenta nostra, ut in sacro flumine
lavaremur. Hoc cum vidissent nostri ductores, admiserunt quidem
lotionem, sed tria prohibuerunt nobis: I. quod nullus deberet
transnatare ad aliud littus; II. quod nullus sub aquis deberet se
immergere; III. quod nullus deberet sumere de aqua illa in vasculo ad
portandum secum per mare in terram suam. Ratio primae prohibitionis
fuit, quia communiter transnatantes vel aliquis de ipsis periclitatur
et nunquam omnes transnatantes redeunt sine aliqua perturbatione. Ratio
secundae est, quia fundus Jordanis est limosus, et submittens se posset
infigi limo et necari. Et cum hoc venenosae bestiae in fundo serpunt, a
quibus homo posset retineri vel laedi vel veneno infici. Ratio tertiae
prohibitionis est, quia navigatio illarum navium improspera est, in
quibus aqua Jordanis transducitur, ut marinarii saepe experti sunt.
Quid veritatis jam dicta habeant (#196 A#) in processu patebit. Igitur
cum nudati essemus, flumen sanctum ingressi sumus, et in nomine Domini
sacrae undae nos immersimus. Aliqui autem milites nihil de omnibus suis
vestimentis deposuerunt, sed sicut in asinis sedebant, ita in aquam se
immergebant, dicentes, se semper in illis vestimentis magis fortunatos
futuros. Unde postquam domi revertuntur, eadem vestimenta tamquam
thesauros conservant et ad proelia euntes eis induuntur, credentes se
nihil mali passuros. Aliqui pannos, tam de lino quam de lana emerunt,
quos in aquam illam intingebant, ut in domum reportantes vestimenta ad
placitum sibi ex eis fieri facerent, quibus induti fortuna clementius
eos arrideret. Aliqui emerant Venetiis parvas campanas, quas ad
Jordanem secum duxerunt, et in nomine Trinitatis eas in flumine
baptizaverunt, easque in patriam suam duxerunt. Dicunt enim, quod
instanti tempestate, tempore fulgurum, corruscationum et tonitruum, si
campana in Jordane baptizata pulsata fuerit, nec fulmina nec grando
nocere potest per totum spatium, in quo sonus ille audiri potest. Sed
quid haec tam de campanis quam de vestimentis in Jordane baptizatis
veritatis habeant, et an vulgi opinio, quae haec, quae dicta sunt,
affirmat, vera sit vel superstitiosa, videat vir prudens.
Stabamus ergo in aqua cum jucunditate magna, et unus alterum baptizabat
joco. Quamvis autem adhuc mane fuerit, aqua tamen frigida non erat, sed
tepida, balneationi apta, de qua etiam ex devotione jejuni bibimus,
licet non multum delectabilis esset, quia erat tepida et turbida, sicut
palus.
Porro primam prohibitionem Sarracenorum transgressi sunt peregrini et
transnataverunt ad aliam partem fluminis multi. In prima mea
peregrinatione transnatavi etiam, sed in secunda mansi et sedi in
tunicilla et scapulari in sabulo in aqua usque ad collum. Nolui enim in
secunda peregrinatione transnatare, quia in prima magno timore fui in
alia parte fluminis existens perterritus propter illum casum. Cum ergo
cum multis aliis militibus transnatassemus, et in alia parte jocunde in
aqua luderemus, ecce subito ingens clamor et grandis ac gravis tumultus
ortus est, et lamentabiles voces dabant illi, qui in opposito littore
erant. Sed et Sarraceni, ductores nostri et alii, currebant super
alveum, et horribilibus ac iracundis gestibus contra nos clamabant et
nobis minabantur et maledicebant. Stabamus ad haec attoniti, et prae
multitudine clamantium quid accidisset, non poteramus discernere, donec
quidam peregrinus de alia parte ad nos transnatabat, et cum jam prope
nos esset, clamavit, heu, heu, inquit, unus peregrinus de fratribus
nostris in medio fluminis submersus non comparet. Statim ut hoc
audivimus, natavimus ad locum, ubi immersus fuerat, et ita
circumnatantes praestolabamur eum prodire. Tandem post moram satis
longam prodiit, quem statim per capillos sursum traximus et ad littus
aliud eduximus eum, ad quod transnataveramus, quia propinquius erat.
Erat autem quasi mortuus, gravis, nec poterat nobis [loqui] (#B#),
quousque aquam, quae eum intraverat, evomitando ejiceret. Qua ejecta
increpavimus[TR25] eum, qua stultitia sine arte natandi aquam
intrasset? Qui respondit: a juventute mea semper artem illam scivi,
utpote juxta aquas nutritus. Sed postquam in medium Jordanis veni,
aliquid sub aqua existens me tetigit, quo tactu adeo territus fui, quod
omne robur membrorum perdidi, nec brachiis nec cruribus me juvare
valui. Haec autem loquens per tremorem stare non potuit. Porro
Sarraceni ex opposito stabant, et clamabant, ut finem faceremus et
transnataremus, Confortavimus ergo illum peregrinum, et secum aquam
ingressi sumus, sed dum paululum natando processisset, iterum mergi
coepit, quem per capillos tenentes foras eduximus cum difficultate, et
inter haec stabant Sarraceni contra nos impatientissimi et clamabant.
Duo autem fortes peregrini bene natare scientes eo assumto in medium
eorum, ut utroque brachio utrumque stringeret et ad colla eorum
penderet, et ipsi natando sic eum reducerent. Sed cum natare
inciperent, omnes tres immersi sunt, et illi duo sub aquis vix se ab eo
evellere potuerunt, et avulsi ab eo prodierunt. Ille autem diutius
mansit, et iterum prodiit, quem sicut prius ad littus reduximus paene
mortuum et omnibus viribus destitutum. Porro, ductores nostri[TR26]
mandaverunt nobis, quod omnes transnataremus ad vestimenta nostra et
peregrinum illum stare permitteremus, et ipsi videre vellent de ejus
reductione, et transnataverunt. Cumque et ego transnatare vellem, ex
periculo viso invasit me timor, et tremere coepi et sic cogitavi: ecce,
ex levitate transnatavi et elongatus sum ab habitu ordinis mei, et
contra prohibitionem dominorum ductorum huc veni. Si absorptus fuero a
profundo illius aquae absorbebit me profundum inferni propter
dissolutam levitatem et irreligiosam nuditatem, propter quam etiam
forte excommunicationem incidi et mandati transgressionem. O, quam bene
est illis peregrinis, qui in alio littore sunt, quam secure stant? O
Domine Deus, non me quaeso demergat tempestas aquae, neque absorbeat me
profundum, neque urgeat super me puteus os suum. Et hoc dicto crucis
signo me munivi et in aquam resilii fortissime, manibus et pedibus
trahens per medium fluminis, et sine impedimento ad aliud littus
perveni. Et statim assumto scapulari habitu ordinis mei, singulare
votum feci, quod numquam amplius, quamdiu in humanis ero, volo me
elongare ad tantum spatium ab habitu ordinis mei, quia ista elongatio
fuit mihi molestissima, et ipsa submersio intolerabilis mihi videbatur
sine habitu, in habitu vero multo minus curassem. Si ante
transnatationem deliberassem et factum considerassem, pro nulla re
mundi transnatassem. Scio bene, quod doctores, tam theologi quam
juristae, dicunt, quod religiosus debet tenere habitum suae religionis,
sive in lecto quiescens, sivi alibi consistens, nisi sit adeo urgens
necessitas, vel gravis infirmitas, quae habitum non pateretur. XX. q.
1.; alias peccat mortaliter. Et si religiosus temere sine habitu
appareat in conspectu (#197 A#) saecularium, ipso facto
excommunicationem incurrit, ut in cap. Periculosa. et ne de. vel mo.
lib. VI. In hoc grande periculum incidi indeliberate. Porro praefatus
peregrinus solus jam stabat, nudus, timore plenus, turbatus, facie
pallida; quidam autem Sarracenus in equo forti ascendit longe sursum ad
vadum Jordanis, et reduxit illum ad nos, cui aurum non modicum dedit
pro pretio. Ante casum illum fuit peregrinus ille pulcher facie,
robustus, et praesumtiosus, et litigiosus, et multis odiosus; sed
reductus fuit nobis totaliter alteratus, facie pallida, tremulus,
humilis, obsequiosus, et mansit semper deinceps tristis, et quasi
dejectus; vix credo eum multos annos vixisse.
Alium casum referam, cui quidem non interfui, sed a fide dignis audivi.
In anno intermedio inter meam primam peregrinationem et secundam
navigaverunt ad terram sanctam multi nobiles de Alemannia; quidam autem
de majoribus coquum secum duxit, qui nescius praesensit suum periculum,
per totum enim iter solebat dicere, quod nihil in illa peregrinatione
timeret, nisi Jordanem. Cumque ad Jordanem venisset cum aliis, noluit
transnatare aliis transnatantibus, exuit tamen se vestibus et aquam
intravit, ut se refrigeraret et lavaret, et ingressus vix usque ad
umbilicum mergi coepit, et subtractus in aquam nusquam comparuit.
Insuper in illa mea secunda peregrinatione, quam nunc describo,
transnataverunt multi, nec curaverunt prohibitionem Sarracenorum, qui
prohibent, et periculum aliquod futurum praedicunt et transnatantes
inclamant. Inter illos fuit unus sacerdos, qui etiam, sicut ego
feceram, transnatavit, qui in alia parte exsistens omnes vires corporis
amisit et nequaquam amplius natare aut potuit aut scivit, et stabat
tremens, quem cum magnis laboribus socii reduxerunt sui, infirmum et
fractum, cum tamen ante fuisset robustissimus, et mihi singulariter
familiaris. Saepe eum interrogavi, quid sibi acciderit? Qui dixit, se
subito privatum viribus. Interrogavi peregrinos, qui ante me et post me
circa Jordanem fuerant, et semper inveni, quod aliqua turbatio accidit
alicui.
Ex jam dictis surgit quaestio, unde hoc accidit, quod frequenter
periculum et turbatio in illa balneatione contingit, cum tamen fluvius
non sit latus, nec rapidum cursum habeat, sed satis lentum? Ad hoc
primum dicunt, quod quaedam belluae insidiosae in illa aqua latitant,
quae, dum motum sentiunt natantis, ascendunt et natantem conantur
rapere. Alii dicunt, quod quia locus ille est prope faucibus, per quas
Jordanes in mare mortuum illabitur, ideo fit ibi quaedam commixtio
aquarum de mari mortuo, et propter malitiam illarum aquarum
debilitentur vires transnatantium. Alii dicunt, quod in mari mortuo
nihil vivit, nisi quaedam inhumanae et infernales bestiae, quae
ascendunt de mari sursum ad hominum necem. Alii dicunt, quod periculum
contingit ex forti imaginatione, audiunt enim peregrini de istis
periculis (#B#), et quilibet timet et cavet, ne sibi aliquid contingat,
et in illo timore omnes transnatant, quorum quidam ex forti
imaginatione putant se tangi, vel subtus trahi. Caeteri dicunt, et
forte rationabilius, quod, quia transnatatio est signum petulantiae et
dissolutionis, quae non expedit in tam sancto loco fieri, ideo
permittit Deus tribulationem alicui evenire, ut caeteri seriosi, maturi
et timorati fiant. Locus enim ille propter mira ibi gesta est locus
serii, et non gaudii, fletus et non risus, orationis et non clamoris,
prostrationis et non luctationis, poenitentiae et non petulantiae. Sed
peregrini stilum vertunt, et in loco tam terribili timore deposito
frena debitae maturitatis laxant, et ideo puniuntur aliqui in exemplum
aliorum. Nihil autem molestum accidere solet mature et devote se
baptizantibus, sicut patet in mulieribus peregrinis, quae supra nos in
arundinibus etiam balneantur cum pudore, silentio, devotione et cum
maturitate, multo magis quam nos. Optassem pro illis vetulis, vulgi
famam sortiri in eis effectum. Refert enim vulgus, quod qui in Jordane
balneatur, ulterius non senescit, et cum hoc, quamdiu in flumine manet,
tam diu juvenescit, ut pote, si una hora balneatur, una hora junior
efficitur, si duabus duabus, si tribus tribus, si annum annum. Indiguae
fuissent nostrae sociae hoc balneo LX annis ad recuperandam juventutem,
quia fuerunt octogenariae et ultra. Si balneantes in Jordane non
senescerent, profecto malum balneum esset, cum Dominus per prophetam
Esaiam Cap. 65. dicat: puer centum annorum morietur, et maledictus
erit. Optabile per omnia balneum esset, si invaletudinem, deformitatem
et senectutem corporis tolleret, et mentis canitiem afferret.
Porro hanc fatuitatem vel simplicitatem multi saeculares habent, quod
credunt, si in Jordane baptizentur, quod post hoc non senescant, et
ideo tanto conamine laborant, ut ad Jordanem perveniant, et se invicem
baptizant, scilicet qui in profundum immergunt contra secundam
prohibitionem Sarracenorum.
Cum autem finis balneationis advenisset, quidam peregrini in amphoris,
in flasconibus, in vitris hauserunt aquam de Jordane, ut secum ad
patriam ferrent, contra tertiam prohibitionem Sarracenorum, qui ad
instinctum patronorum hoc prohibuerunt, non enim sustinent navium
gubernatores aquam hanc in navibus, quia credunt firmiter, quod naves
illae, in quibus aliquid de aqua Jordanis est, sint infortunatae, nec
habeant expeditam navigationem et stent in periculo, quam diu aqua
Jordanis etiam in minima quantitate habeatur in navi. Nam hoc saepe
vidi, quod instante periculo in mari propter contrarios ventos, vel
propter ventorum (#198 A#) absentiam, gubernatores currebant per
galeam, et omnia reservacula peregrinorum perquirebant, et singulos
angulos lustrabant, quaerentes aquam Jordanis, cui omne diffortunium
adscribebant, et si non invenerunt una vice, alia vice, durante
impedimento navigationis, curiosius perquirebant et minabantur, quod
apud quemcunque de hac aqua repertum fuerit, ipsum eum suis rebus in
mare mittere vellent.
In mea prima peregrinatione sustinuimus multa et saepe ignominiose
visitati fuimus per marinarios propter aquam illam. Quid ergo veritatis
habeat, non immerito venit in dubium, utrum aqua Jordanis reservata in
vasculo, et illata navi maritimae valida sit ipsam navigationem
impedire et maris inquietudinem concitare, vel ventos secundos a suo
flatu cohibere, vel aliquam immutationem aeris aut maris causare, sicut
inculpant eam rectores navium? Pro quo sciendum, quod audivi a veridico
et docto viro, qui vidit Romae bullam Papae sub plumbo, in qua sub
anathemate Papa prohibet, ne quis de aqua Jordanis ad partes
transmarinas portet. Dicunt etiam, quod domini Veneti habeant
prohibitionem, ne aliquem transducant ad nostram partem maris cum aqua
praedicta, et quod frequenter venientes visitent in navibus et repertam
aquam effundant. Si quis ergo dicere vult, quod propter censuras Papae
fiat impeditio navigationis, ille non aquam, sed censuras impedire
navigationem [asserit]. Et si censurae Papae navigationem impediunt,
miraculose fit propter excommunicatos, et non propter aquam, sicut
saepe legimus excommunicatos pluribus infortuniis expositos, ut quod
talium corpora sepulta extra ecclesiam sunt nocte projecta et bestiis
devoranda tradita. Sic etiam propheta Jonas inobediens. Tempestas fuit
valida excitata, et eo ejecto cessavit tempestas, ut habetur Jonae
primo. Hoc tamen non omnibus excommunicatis contingit, sed illis
duntaxat, quos Deus miraculo prodere vult. Quod non omnibus contingit,
patet de illis peregrinis, qui sine licentia Papae naves ascendunt, et
in excommunicatione usque in Jerusalem pacifice veniunt. Ex his nunc
dubium novum oritur: cur Papa prohibeat aquae Jordanis transductionem?
Videtur dicendum, quod hoc fecit ad tollendum superstitiones, quae
ortae fuerunt occasione illius aquae.
Quidam enim simplices sacerdotes non aestimabant se verum baptisma
habere, nisi aliquid de aqua Jordanis apponerent, vel putabant baptisma
majoris sanctitatis et efficaciae esse cum illa aqua quam sine illa.
fed et mulieres superstitiosae nolebant parvulos suos baptizari, nisi
baptismo, cui admixta esset aqua de Jordane, et etiamsi credebant aliam
aquam sufficere, tamen illam, cui admixtum erat aliquid de aqua
Jordanis, aestimabant sanctiorem. Quae omnia sunt erronea.
Insuper incantatores et incantatrices hac aqua singulariter utebantur,
et hodie ea utuntur, quando possunt habere, ad suas superstitiones
exercendas. Et ut illa tollerentur, prohibuit Papa ejus (#B#)
transductionem. Si autem ideo navigatio impeditur, miraculum novum Deus
operatur. Alii dicunt, quod aqua Jordanis, licet in suo fluxu sit aqua
viva, tamen vasculo recepta moritur et putrescit. Et quia mare non
potest sustinere mortuum et putredinem, ut dicunt, ideo impeditur
navigatio. Sed hoc nihil est, quia vidi magna vasa, in quibus
computruerant aquae, quae ductae fuerant per magna maris spatia, ut
esset in navi dulcis aqua, licet foetida. Vidi etiam corpus hominis,
recenter defuncti, deferri in navi ab insulis Cycladum usque ad
Venetias, ut dicetur folio 165. Part. 2.
Alii aliam rationem assignant et dicunt, quod mare mortuum est
mirabilibus qualitatibus infectum, et quia hujus maris aquae sunt aquis
Jordanis commixtae in hoc loco, ideo mare magnum non potest eas
sustinere propter contrarietatem, quam habent illa duo maria ad
invicem. Sed nec hoc credo, quia de aqua Jordanis bibimus, et in ea
nullam sensimus amaritudinem, aqua autem maris mortui est amarissima;
ideo dicitur in scriptura mare salsissimum. Non ergo est commixtio
unius ad alteram ibi. Alii verius dicunt et melius, quod superstitiosum
sit credere, quod aqua Jordanis habeat [vim] navigationem impedire, vel
ventos aut aerem aut maris motum immutare. Tamen propter infidelitatem
hominum christianorum Deo permittente ita fit. Et si aqua Jordanis in
navi non esset, non fieret; non quidem propter ipsam aquam, sed propter
malam fidem. Sicut videmus, quod propter malam fidem aliqua ad
sanitatem alicujus languoris faciunt, quae nulla naturali ratione nec
aliqua arte ad sanandum languores apta sunt: sicut,[TR27] si equus meus
claudicat in dextro[TR28] pede, statim cum ligaturis dextrum pedem
vaccae meae non claudicantis involvo, et sanatur equus; non propter
ligaturam vaccae, sed propter perfidiam meam, qua haec credo. Sic est
in proposito. Ex quo gubernator navis credit, quod aqua Jordanis
paucula totum aerem et mare magnum immutet et ventos arceat, ideo in
poenam peccati sui permittit Deus navigationis impedimentum, ut
perfidia sua incrementum capiat. Quod autem sit superstitiosum, patet
etiam ex eo, quod multi inveniuntur aquam hanc transduxisse, licet
minus bene fecerint, quia Papa prohibuit etc. Et tantum me evagatum
fuisse sufficiat a Jordanis balneatione usque ad maris magni
navigationem. Igitur ad vocationem Sarracenorum egressi sumus de sancto
Jordane, et induti vestibus de alveo sursum ascendimus, et stantes
locum consideravimus. Consedimus tum ibi inter arbusta, et panem et
alia, quae de Jerusalem portavimus, manducavimus, et non curavimus
Sarracenos, qui stabant et continue nos ad recessum vocabant.
De Jordanis descriptione, et primo de ejus origine.
Jordanem fluvium descripturus tria de eo dicam. 1) Ejus originem. 2)
Ejus qualitatem. 3) Ejus commendationem.
In descriptione Jordanis necesse habeo facere mentionem locorum, quae
oculis meis non vidi, quia peregrinatio se extendit usque ad Jordanem,
sed non usque ad ejus principium. De ortu igitur Jordanis communiter
dicitur, et verum est, quod oritur sub monte Libanon a duobus fontibus
confluentibus, Jor scilicet et Dan, et ab utroque nomen sortitur, et
Jordan vocatur. Altius tamen quidam ejus originem indagarunt; dicunt
enim, quod Euphrates, fluvius (#199 A#) paradisi, emittat per occultum
subterraneum meatum rivulum, qui congregatur in fontem profundum et
semper plenum, sed non effluentem, quem nominant Phyala. Sarraceni
nominant eum Maydan, et Matth. 15. dicitur Megedan, et Marci 8.
nominatur Dalmanucha. Hic fons, ut dixi, non effluit supernis, sed per
occultum terrae meatum Draconitidem regionem pertransit et in pede
Libani montis fontem emanantem facit, qui fons dicitur Dan. Et quod de
fonte Megedan oriatur Dan, probant per paleas, quas in fontem Megedan
effundunt, quae effluunt per fontem Dan. Et sunt illi duo fontes a se
distantes sex millibus stadiorum. Fontem vero Jor dicunt originaliter
per gurgitem subterraneum habere aquas ex fluvio alio paradisi, qui
dicitur Tygris. Hi duo fontes, Jor et Dan, procul ab invicem emanant in
pede montis Libani, et confluunt in unum ante portam civitatis, quae
antiquo nomine dicebatur Lachis, et fit unus fluvius Jordan. De
hac[TR29] civitate Lachis habemus Joh. 10. et Judicum 18., quod filii
Dan invenientes quietam et opulentam ceperunt eam et combusserunt, et
post haec eam reaedificaverunt, dantes ei nomen patris sui Dan. Et erat
civitas ultima terrae sanctae ad aquilonem. Ad hanc civitatem fuit
positum idolum Micheae, ut habetur Judicum 18. per totum. Sed et
Jeroboam, rex Israel, posuit in eam unum de vitulis aureis, et jussit,
ut populus eum adoraret, ut habetur 3. Reg. 12. Post multum temporis
Philippus Ituraeae et Draconiticae tetrarcha, nominavit eam Caesarea,
ob reverentiam Caesaris. Et ideo Matth. 16. dicitur Caesarea Philippi.
Hanc postea Graeci nominabant Paneas. Sed hodie nec Lachis, nec Dan,
nec Caesarea, nec Paneas dicitur, sed Balenas appellatur.
Jor igitur cum Dan ante portam hujus civitatis coeuntes fluvium
Jordanem faciunt, qui consequenter recedens per longum et obliquum
circuitum dividit Ituream et Draconitidem regiones, et deinde quandam
vallem incidit, in qua stagnum colligitur, quod stagnum dicitur ad
aquas Merom, ubi Josua prostravit XIV reges, ut habetur Josuae XL. Hoc
stagnum tempore hiemali fit magnum, sed tempore aestivo exsiccatur
aqua, et crescunt ibi arbusta et frutices densae, in quibus latitant
leones et ursi et aliae silvestres bestiae.
Demum ulterius decurrens inter duas civitates Capharnaum et Chorazim
facit lacum ingentem, mare Galilaeae vel mare Tyberiadis, sicut Rhenus
facit lacum Constantiensem. In extremitate autem maris exit ab eo et
inter montes Israel et montes Arabiae minoris pertransit, in campum
Jericho pervenit et ibi faucibus maris mortui illabitur et ab eo
excipitur. Sunt autem ab eo loco, quo de mari Galilaeae egreditur, ad
locum usque, ubi mare mortuum ingreditur, VIII dietae. Ipsum autem mare
mortuum habet in longitudine quinque dietas, et conjungitur hoc mare
cum aquis, quae Exodi XV vocantur aquae Marath, et aquae Marath mari
rubro copulantur. Mare vero rubrum continuatur cum mari Indico, quod
affluit de oceano. Et hic est decursus Jordanis et suo principio usque
ad finem longus valde.
De qualitatibus Jordanis.
Jordanis qualis sit videre jam oportet. Fluvius ille sanctus non est
multum latus, vix enim habet LX passus in latum, et licet sit parvus
latitudine, est tamen profundus valde, signanter tamen in loco nostrae
balneationis, fundum habet arenosum et littora lutosa, pro tempore
crescit et decrescit, praecipue tamen tempore messis tritici
intumescit, hoc est, vernali tempore, quia in Palaestinae partibus illo
tempore triticum maturescere solet, ut habetur Josuae 3. Quamquam adeo
redundat, quod extra alveum suum per campos se diffundat, quia multa et
flumina et torrentes in eum labuntur, ut est Jaboth, fluvius, ultra
quem luctabatur Jacob cum angelo. Habet ergo alveum satis profundum, et
alta littora. Aquae ejus dulces sunt et ad potandum habiles, potissime
in hieme tempore frigido, in aestate sunt nimis tepidae, turbidas habet
aquas, nescio si semper sic sint, piscibus bonis et dulcibus abundat.
Cursum non habet impetuosum, sed cum silentio venit. Veruntamen
transnatans sentit in medio ejus impetum contravenientis aquae.
Ab ortu suo hoc a Caesarea Philippi usque ad finem maris mortui fere
per centum milliaria habet ab utraque parte latos campos, qui altis
montibus terminantur. Solitudines sunt juxta Jordanem, ut habetur
etiam Esaiae 12., in quibus erant olim multa monasteria et religiosorum
habitacula,[TR30] quorum hodie cernuntur ruinae. In solitudinibus et
campestribus Jordanis currunt multae silvestres ferae, et tempore
serotino quasi greges ovium procedunt ad aquam pro potu, in aestu enim
diei habitant in cavernis petrarum. Ibi sunt leones, ursi, vulpes,
caprioli, cervi, lepores, onagri, et hujusmodi, quae ibi incedunt sicut
animalia domestica, nec homines fugiunt, nisi quando eis nimis
appropinquare contendunt. Ante aliquot annos leo ingens ibi morabatur,
et nec hominibus nec bestiis molestus erat, sed ad hominem ibi
transeuntem aspiciebat, et motu caudae suae mansuetudinem ostendebat:
quidam autem Christianus cum arcu iter agens contra leonem sagittam
misit, leo vero ad sagittam cucurrit, et eam odorabat; iterum ille
aliam sagittam contra eum misit, ad ejus cursum se leo erexit, quasi
eam petiturus, et post hoc factum in loco suo consueto non est amplius
visus, sed evagabatur per campestria et per solitudines Jordanis, et
cum rugitu circuit, quaerens quem devoraret, et tam hominibus quam
jumentis multa intulit deinceps damna.
Dignitas et commendatio sancti Jordanis.
Dignitas sancti Jordanis est inaestimabilis, separat enim regionem
fidelium a regione infidelium: nam ultra Jordanem erant Ammonitae,
Moabitae et Edom et Arabes; in hac autem parte habitabant filii Israel.
Filiis Israel iter praebuit, seque mirabiliter in altum elevavit, ut
habetur Josuae 3. Lepram Naaman, principis militiae Assyriorum sanavit,
3 Reg. 5. Helyae ac Helisaei praeceptis paruit, et viam per medium eis
praebuit, 4 Reg. 2. Ferrum securis in illa aqua supernatavit
mirabiliter, 4 Reg. VI. (#200 A#) Sanctissimus Johannes Baptista
populum in hoc flumine baptizavit, ut habetur Lucae 3. et Joh. 1. et
Marci 1. Sed quod omnibus his eminentius est, Christus Jesus, filius
Dei, in hoc flumine baptizari voluit, ut tactu suae mundissimae carnis
vim regenerativam conferret aquis. Unde haec aqua est mater omnium in
Christo regeneratorum. Ideo dicit Bernhardus: laeto sinu recipit
Jordanes Christianos, qui Christi se gloriantur consecratos baptismate.
Idem: Quid in fluminibus isto eminentius, quod ipsa sacra Trinitas sibi
quadam evidenti praesentia dedicavit? Pater auditus, visus Spiritus
Sanctus, Filius baptizatus. De quibus habetur Matth. 3., Johannis 1.,
Lucae 3. Ex omnibus plane intelligimus, inquit Bernhardus, quod
mentitus est Syrus ille leprosus, qui nescio quas Damasci aquas aquis
praetulit Israelis, cum Jordanis noster devote Deo famulatus totiens
probatus exstiterit.
Sed hic oritur dubium, cum tanto sit sanctitas et dignitas Jordanis,
quare aqua illa benedicta, munda, sancta, dulcis, salubris, influit in
aquam maledictam, immundam, diabolicam, salsissimam et pestiferam,
scilicet in mare mortuum, in lacum Sodomiticum? Ad hoc quidam dicunt,
quod Jordanes quidem suum cursum habeat contra mare mortuum, sed quando
ad litus ejus pervenit, terram penetrat et intrat, antequam ad mare
perveniat. Sed hoc non est verum, quia longo tramite in mare incidens
discernitur ab aqua maris, quae crassa est et quodammodo nigra, illa
autem alba et tenuis. Alii dicunt, quod hoc ideo fit, ut maledictio
illius temperetur per benedictionem istius. Alii vero sublimius
sentiunt, dicentes, quod in hoc facto latet mysterium magnum: quamvis
enim Jordanes sanctus sit, quia tamen se non erigit, sed deorsum currit
contra mare mortuum, sanctitas ejus nihil ei prodest, quin absorbeatur
a mari mortuo et maledictionibus ejus involvatur; sic homo, Christi
baptismate consecratus si non erigit se sursum, sed per viam lubricae
carnis festinat deorsum, tandem non obstante sanctitate damnationem
incidit et maledictionibus inferni involvitur, sicut alii homines non
baptizati. Sicut enim mari mortuo alia flumina et torrentes non
benedicta incidunt et ejus maledictionem participant; sic et homo
baptizatus peccator et non benedictus similis etc.
In loco, ubi balneati sumus, creduntur filii Israel sicco pede
transivisse, et Helyas et Helisaeus et Christus ibi fuit baptizatus:
unde in vetustissimo quodam peregrinali legi, quod in loco Jordanis,
ubi Dominus in aqua stetit, stabat longa crux, ad quam peregrini se
exuentes intrabant, et in littore, ubi Dominus vestimenta sua deposuit,
aedificata erat magna ecclesia testudinata, novem marmoreis columnis
sustentata. Haec omnia dudum per Jordanis redundantiam sunt abducta et
consumta, ita, quod hodie non[TR31] patet horum vestigium. De Jordane
loquitur beatus Bernhardus in sermone ad milites templi cap. 9
commendabilia.
De recessu peregrinorum a Jordane contra S. Johannis capellam.
De solitudine Jordanis et de deserto S. Johannis Baptistae.
Balneatione peracta mox asinos reascendimus et a sancto flumine
recessimus per viam, qua veneramus. Cum magno ergo gaudio revertebantur
illi peregrini, qui montem Sinai non intendebant visitare, quia jam
peregrinationis suae terminum attigerant; Jordanis enim ultimus
terminus est peregrinationis hierosolymitanae. Ascendimus ergo per
solitudinem Jordanis cum festinantia in desertum Johannis Baptistae,
qui in illis desertis locis supra Jordanem habitare coepit, postquam
factum est verbum Domini super eum in deserto prope domum patris sui.
Ideo dicitur Luc. 3., quod venit in regionem Jordanis praedicans et
baptizans. Habitavit etiam ad tempus in Bethania, quae est trans
Jordanem, ut habetur Joh. 1., et pertransivit regiones Jordanis de loco
ad locum propter praedicationem. In hoc vero deserto, per quod
ascendimus, quondam Dominus Jesus ad eum venit petens baptismum. Sunt
autem supra Jordanem solitudines asperae, in quibus deguit beatissimus
Baptista et post eum multi sancti patres, qui ad instar Baptistae zonis
pelliceis contenti edebant locustas et mel silvestre, sicut Matth. 3.
de Johanne legitur. Sed videamus, quid sit locusta illa et mel
silvestre? Quidam dicunt, quod locustae sint minuta animalia volitantia
per modum saltus, et habeant serras inter crura, unde etiam serratae
dicuntur, habent autem corpus ad modum digiti manus exile et breve, et
faciliter inter herbas capiuntur et capite amputato frixantur in oleo
et manducantur, et est cibus pauperum, unde hodie in deserto Judaeae
reperiuntur illae locustae. De his dicunt S. Johannem pastum fuisse.
Alii vero sublimius de S. Johanne sentientes dicunt: non esse
verisimile, quod beatissimus Baptista locustarum carnes manducaverit in
deserto, qui etiam panem manducare renuit in prima domo. Et illi
dicunt, quod quaedam herba crescit in illo deserto, quae vocatur
longusta, quam vulgares latini corrupte nominant locustam. De hac herba
colligunt pauperes eamque manducant; et sanctus Johannes de ea pastus
fuit. Unde antiqui monachi juxta Jordanem habitantes cottidie in
refectoriis suis eo utebantur. Mel autem silvestre quidam dicunt illud
esse, quod reperitur in truncis arborum per apes comportatum. Alii
dicunt, quod sint quaedam arundines, in quibus dulcis succus nascitur,
quae crescunt juxta Jordanem, quas nos nominamus cannas mellis, de
quibus non mel, sed pretiosior liquor, zucharum, exprimitur. De his
mellis dicunt Johannem manducasse. Sed alii pensantes verbum Domini,
dicentis Matth.[TR32] XI: venit Johannes, inquit, non manducans, neque
bibens etc., ibi dicunt doctores, ille dicitur non manducare neque
bibere, qui non communi cibo et potu hominum utitur, et hoc, quod
sumit, parcissime sumit, et in solitudine solus existens. Mella autem
praedicta tam de truncis collecta, quam de cannis aut arundinibus
expressa, veniunt in cibum non communem hominum, sed nobilium et (#201
A#) delicatorum et crapulosorum, et cibi alii, ut sint delicabiles et
saporosi, condiuntur et melle et zucharo, de quibus S. Johannem
manducasse dicere fas non est, si enim in domo paterna noluit comedere
cibum coctum, fructus, legumina, quomodo in deserto manducaret
expressum zucharum, favos et mella? Dicunt ergo, quod sint certae
quaedam radices herbarum, quae nominantur mel silvestre. Alii dicunt,
quod mel silvestre sint quaedam folia quarundam arbustarum, alba,
tenera et rotunda, quae manibus contrita habent quendam mellis saporem.
Alii vero dicunt, quod ibi crescunt in quibusdam arbusculis folliculi,
in quibus grana sunt sicut fabae, de quibus dicitur S. Johannes
manducasse. De his campus totus fuit repletus, quando ego fui in illo
deserto, sed fabae in illis folliculis erant durae, ut lapides, nec
poteram dentibus aliquam dividere. Alii dicunt, quod in illo deserto
sint arbores, quarum fructum carrobi nominant, sicut patet superius
fol. 66 B, et sunt oblongi folliculi, nigri, qui excorticati boni sunt
ad manducandum, et hos fructus ubique nominant panem S. Johannis, et
mercatores specierum in suis pategis vendunt, et in oriente nullius
pretii sunt, et pauperes homines colligunt, et dentibus corticem
deponunt, et dulcem succum cum materia inter se parant et manducant. De
his pro deductione temporis saepe manducavi, nec saturatus fui. Et
possibile est, etiam S. Johannem de his succum suxisse.
Per hoc ergo sancti Johannis desertum cum festinantia ascendimus, et
cum quasi per unum milliare venissemus, ecce clamor et ululatus oritur
inter mulieres socias nostras peregrinas, et totus exercitus turbatur.
Solitae enim erant valde quiete et devote ac silenter procedere cum
patientia magna, et tumultus earum erat omnibus stupori. Omnes ergo ad
plorantes festinavimus, inquirentes de causa lamenti earum. Dicebant
autem, quod una de sociabus earum, quaesita in exercitu, inveniri non
posset, cujus perditionem lamentarentur, et deprecabantur nos, ut
subsisteremus et procedentes Sarracenos, qui valde festinabant, non
sequeremur, quousque socia inventa esset. Sic ergo mansimus cum
dominabus illis, nec progredi volebamus, quamvis Sarraceni multis
clamoribus et minis nos vocarent ad progressum. Cum ergo vidissent,
quod eos sequi non vellemus, redierunt ad nos; et auditis quaerimoniis
multis statim miserunt aliquos de suis velocissimis equis et cum eis
aliquos peregrinos robustos, ut vetulam quaererent. Qui rapido cursu
per viam solitudinis descenderunt ad Jordanem; timuimus enim, quod
forte in Jordane submersa fuisset, aut ex inedia deficiens in
solitudine jaceret, vel forte luto juxta flumen infixa exire non
posset, aut forte ab aliquo Sarraceno oppressa esset aut spoliata aut
(#B#) rapta, et commota sunt viscera peregrinorum super sorore eorum,
quamvis aliqui milites rudes et crudeles murmurarent, quod propter unam
vetulam totus exercitus inquietaretur, et si quis secutus fuisset eorum
consilium, vetulam illam omnino dimisissemus in perditione. Et in hoc
crudeliores Sarracenis fuerunt, qui anxii de perditione mulieris
timebant eam ab aliquo Arabe aut Madianita pastore sublatam, vel a
leone vel ab alia bestia devoratam et patienter nobiscum exspectabant
in ferventissimo calore solis. Verum actor illorum murmuratorum, qui
parvum aestimabat damnum perditionem vetulae et forte optabat, in manus
incidit vetularum, et quas ante spreverat, cum lacrimis exorabat. De
his vide fol. 12 B. et fol. 16 A. et fol. 58 B. et fol. 211. Fuit enim
miserabilior omnium miserorum factus. Igitur qui missi fuerant ad
quaerendum nostram sociam et devotam matronam, vagabantur cum
clamoribus per viam deserti, et usque ad Jordanis alveum descenderunt
ad locum, ubi foeminae balneatae fuerant, et ibi eam in arundineto
invenerunt jacentem et dormientem. Quam excitatam susceperunt equo
imponentes, et cum laetis clamoribus ad nos ascenderunt, ac si feram
silvestrem cepissent.
De eo, quod in ecclesiam S. Johannis peregrini venerunt.
Accepta autem cum gaudio est matrona, et congratulabantur ei boni viri,
tamquam ovi perditae, ut contingit Lucae XV., et ulterius progressi
sumus, et extra arbusta et spineta in decalvatam terram venimus, in qua
nec herbae nec arbusta stabant, sed colles arenosi et tumores eam
inaequalem reddebant. In processu ergo venimus ad unam ecclesiam satis
magnam, quae est ecclesia S. Johannis Baptistae, et ibi prosiluimus de
asinis, et ingressi ecclesiam et in terram ad orationem nos
prostravimus et Officium signatum in peregrinali processionali
persolvimus, et indulgentias plenariae remissionis accepimus, et in
umbra paululum respiravimus et consedimus (††). Dixi autem peregrinis
vexationem, quam passi circa hunc locum fuimus in mea prima
peregrinatione, quam et hic inserere curavi. Cum enim de solitudine
ascendissemus, antequam ad ecclesiam veniremus, truserunt nos ductores
nostri de asinis cogentes nos ducere asinos ad manus, et obstiterunt,
ne quis ad ecclesiam ascenderet, quae supra viam stat, sed cum
festinatione et cum silentio pertransire ecclesiam mandabant. Durus
autem nobis fuit transitus ille, quia invite ecclesiam dimisimus, et
non libenter indulgentias negleximus, et cum hoc arenosa fuit via, et
quolibet passu profundae arenae incidimus quasi usque ad genua, et erat
adhuc calidissima [dies,] et solis fervor intensissimus, et valde
cruciati et debilitati fuimus per istum durum transitum. Caussa autem
erat ista (#202 A#): quidam maledictus Arabs et saevus filius Belial
accepit illam ecclesiam et domicilium suum eam sibi constituit, et ex
ea rapinas exercebat et pertranseuntes spoliabat, singulariter tamen
omnibus Christianis speciales inimicitias addixerat. Est autem in
oriente consuetudo, quando duo in campo sibi obviant, et unus alterum
timet, ille, qui desperat se posse alterum vincere, cadit de bestia, et
pedes contra obviantem venit, in signum reverentiae, ut sic reverentiam
ei faciat. Sic etiam quando exercitus exercitui deferre vult, omnes de
bestiis descendunt. Sic quando rex vel princeps et Sarraceni aut
Mamalucci nobiles procedunt, eis obviam venientes de asinis prosiliunt,
et stant, quousque pertranseunt. Quod si de bestiis[TR33] non
descenderint in praedictis casibus, vi ab aliis dejiciuntur de jumentis
cum magna contumelia et molestia. Timebant ergo ductores nostri Arabem
illum, ne forte cum complicibus suis in ecclesia latitaret, et
erumpentes nos invaderent, praecipue si sine reverentia domum suam
pertransivissemus, et ob hanc causam praeceperunt nobis de asinis
descendere, et domum istam cum humilitate pertransire, quod et fecimus,
licet milites impatientissimi fuerint et cani illi pessimis
maledictionibus maledixerint. Ita tamen transivimus, quod neminem in
loco vidimus, et hoc pro nobis fuit, quia tam ductores nostri quam nos
valde illum Arabem timuimus, ne forte insequeretur nos.
De praedicta ecclesia S. Johannis et loci illius sanctitate.
Ecclesia praedicta S. Johannis est satis magna, sed jam profanata per
inhabitationem Arabum, qui in praedatione existentes in ea tamquam in
loco munito manent. Altaria ejus sunt diruta, et quodammodo forma
ecclesiae ablata. In hoc loco dicunt S. Johannem Baptistam populis
praedicasse, et cunctis regulas vivendi tradidisse, ut habetur Lucae
3., et ibi Domino Jesu testimonium perhibuisse dicitur, ut dicitur
Matth. 1. Insuper in hoc loco stabat Johannes, quando Dominus Jesus
venit ad eum, et videns eum digito monstrabat dicens: ecce, agnus Dei,
qui tollit peccata mundi, Joh. 1. Aliqui dicunt, quod de hoc loco Elias
in curru igneo raptus sit in coelum; sed hoc non bene concordat 4. Reg.
2. Raptus enim fuit trans Jordanem. Huic ecclesiae fuit quondam annexum
monasterium, in quo S. Zozima abbas praeerat multis monachis, et juxta
monasterium erat hospitale pro peregrinis, in quo mansit prima nocte
Maria Egyptiaca, quando de Jerusalem descendit, ut in desertum trans
Jordanem pergeret. In hanc ecclesiam venit S. Maria Egyptiaca quinta
feria in epiphan. Domini de deserto, et in ea eucharistiae sacramentum
a beato Zozima accepit, et tam veniendo (#B#) de deserto, quam redeundo
in desertum transivit Jordanem sicco pede. Olim fiebat magnum festum in
hac ecclesia in die epiphaniae, quando adhuc erant aurea tempora. Nam
patriarcha hierosolymitanus et episcopus bethlehemitanus cum abbatibus,
monachis, clero et populo descendebant huc, et Officio hic celebrato
omnes simul cum vexillis [et] crucibus descendebant ad Jordanem, et
juxta flumen sanctum psallebant. Abbas vero monasterii S. Johannis
crucem, quam portabat, in aquam intinxit, qua intincta omnes infirmi,
qui aderant, in flumen se ipsos injiciebant et sanabantur. Sani vero se
devote baptizabant et robustiores reddebantur. Haec autem miracula
creduntur ibi facta, non tam propter sanctitatem fluminis, quam propter
observantiam religionis, tam in communibus Christianis, quam in
monachis et religiosis. Officiis finitis singuli redierunt ad propria.
Adhaeret huic deserto beati Jeronymi vasta solitudo, et postea mare
mortuum, et supra id montes Engaddi, de quibus omnibus venit dicendum
sub die XI. Augusti, fol. 242.
De sancto loco Galgalae et de ejus dignitate.
Cum ergo bene fuissemus refrigerati in ecclesia S. Johannis, iterum
asinos adscendimus et cum festinantia processimus et in locum collibus
arenosis elevatum venimus, per medium autem duorum monticulorum via
regia erat. De quibus monticulis quidam mihi dixit, quod unus esset
Garizim, alter Hebal, montes benedictionis et maledictionis, de quibus
habetur Deuteron. 27., sed non est ita. Ubi autem duo isti montes sint,
patebit fol. 205. B. In processu autem venimus ad campestria Jericho
adusta solis ardoribus, in locum Galgala, de quo loco multoties sacra
Scriptura facit mentionem. In hoc loco filii Israel castra metati sunt
transito Jordane et primam mansionem ibi acceperunt terrae sanctae et
circumcisi ibi secundario fuerunt et celebraverunt ibi pascha et de
fructibus terrae sanctae manducare coeperunt, nec amplius manna de
coelo eis pluit gustatis fructibus terrae sanctae, ut habetur Josuae 4.
et 5. Aestimo autem, quod illo in tempore, quo Josua cum filiis Israel
in Galgalas venit, nullum ibi fuerit aedificium, nec villa, nec
civitas, sed super nudam humum exercitus se diffudit in campestribus
Jericho. Sed postquam filii Israel tentoria ibi fixerunt, aedificia
aliqua ibi exstruxerunt pro tabernaculo Domini et arca testamenti, quae
multis temporibus ibi mansit, et pro XII lapidibus, quos Josua jusserat
filios Israel de Jordane tollere, quando per medium alvei transiverunt
sicco pede, quos etiam posuit in Galgalis, ut dicitur Josuae 4.
Legi in uno vetustissimo peregrinali, quod in Galgalis in eo loco, ubi
arca Domini steterat et in quo illi XII lapides jacebant, Christiani
quondam solennem ecclesiam aedificaverunt, in qua repositi erant
praedicti lapides, et erant impoliti, et tam magni, ut duo viri non
poterant faciliter unum de terra levare. De quibus unus aliquo casu in
duas partes confractus est, et iterum ferro artificialiter junctus. De
ista tamen ecclesia nos ruinas non poteramus considerare, locum tamen
libentissime vidimus, et procidentes humum sanctum deosculati (#203 A#)
sumus, qui profecto sanctus est, in quo Josua jussus est calceamenta
pedum exuere. Nam cum vir sanctus et fortis, Josua, ibi esset in agro,
vidit virum stantem cum evaginato gladio ante se, ad quem accedens
intrepide Josua dixit: noster es, an adversariorum? Respondit:
nequaquam, sed sum scilicet Michael princeps exercitus Domini, et nunc
venio tibi in adjutorium, Josuae V. Locus ille ab antiquo sanctus fuit
reputatus, et propter sanctitatem ejus cuneus prophetarum hic
habitavit, tamquam conventus religiosorum, ut habetur 4 Reg. 4. Et fuit
primus locus, in quo devoti homines simul cohabitare coeperunt sicut
religiosi in conventibus, propter loci sanctitatem, quem archangelus
Michael sua apparitione singulariter sanctificavit, sicut sanctificavit
montem Garganum, de quo dicetur fol. 186 Part. 2., ad quem homines de
longinquis partibus currunt. Sed sanctificatio hujus loci per angelum
multo solennior est, cum canonicae Scripturae testimonio approbetur et
verissima et indubitata Michaelis apparitio in hoc loco est facta.
Currunt homines et peregrinantur in partes occidentales, usque in mare
Britannicum ad quendam S. Michaelis montem, ad videndum quasdam S.
Michaelis, ut pueriliter loquar, reliquias et arma, dicentes, sanctum
Michaelem arma sua, quibus draconem debellavit, et quibus Josuae in
agro Jericho praesidium praestitit, ad eundem montem deposuisse. Et hoc
ludibrio non solum pueri, qui in maxima multitudine de omnibus partibus
Alemanniae anno 1457 ad eum locum peregrinabantur, decipiuntur, sed
etiam senes et sine literis prudentes. De hoc placet mihi quandam
experientiam recitare. Quadam vice Ulmam cum socio exivi ad
praedicandum in oppido Güntzburg, et in itinere venimus ad quendam
peregrinum, qui eadem via descendit, ad quem cum industria me adjunxi
et eum, unde peregrinaretur, interrogavi addens, me ipsum fuisse
peregrinum in terris alienis, ideo peregrinis magis affectum. Erat enim
peregrinus ille vir personatus et industrius, et eloquens de Wienna,
sed saecularis indoctus. Respondit mihi: venio, inquit, de longinquis
partibus ab oceano, de monte S. Michaelis. Et ego: et quid quaeso ibi
quaesivistis et vidistis? Mihi dixit: quae quaesivi, inveni et oculis
contemplatus sum, vidi enim in loco gloriosi archangeli Michaelis
scutum et gladium, quibus cum dracone Satana in coelo bellum gessit,
quibus Luciferum et omnes ejus complices e coelo pepulit, quibus
armatus ante Jesum, filium Nave, in agro Jericho apparuit. Ad quem ego:
o Frater, illa sunt magna. Quis vobis haec ostendit? Respondit:
monachi, albis induti, viri religiosi, haec cunctis ostendunt cum
solemnitate, et inde: emolumenta pinguia habent. Cui dixi: quis tantas
reliquias ad locum illum posuit? Respondit: Sanctus, inquit, Michael,
postquam diabolum devicit et bellare cessavit, per se ad hunc montem
descendit et armamentarium ibi esse constituit, et tempore Antichristi
descendet et arma ista reassumet (#B#) et cum iis Antichristum
expugnabit et daemones effugabit. Post haec interrogavi eum de
quantitate et qualitate istorum armorum. Qui ad singula eleganter
respondit, et multa mihi dixit, quae monachi ibi publice praedicant
satis errorem implicantia. Ego autem multis verbis virum informavi,
quod S. Michael in expugnatione draconis nec scuto nec gladio corporali
indiguit, et quod avaritia monachorum illorum mendose illa confinxit,
et arma, quibus S. Michael pugnavit, numquam deposuit, nec pugnare
aliquando cessavit. Sicut enim in coelo contra malos angelos proelium
gessit, sic in veteri testamento princeps populi Israel fuit et pro eis
pugnavit, ut patet Josuae V. In novo etiam Testamento semper pro
Christianis pugnat, ut patet Dan. X. Ideo arma sua non deponit, cum non
sint corporalia. His saecularis ille instructus regratiabatur mihi.