Ulmensis, vir simplex et bonus, qui etiam ea viderat, quia cum pueris
anno supra dicto locum visitaverat ut arma videret. Sed illa sunt
puerilia conficta. Apparitio autem hic in Gilgal facta est verissima et
sancta, ideo hic[TR34] esset S. Michael quaerendus: certissimum est
enim, quod S. angelus hic Josuae apparuit armatus cum gladio evaginato,
non quod habuerit gladium artificialem, sicut nec corpus, in quo
apparuit, sibi connaturale fuit, sed tam corpus quam arma fuerunt aërea
nec usibus humanis apta, et post apparitionem in pristinum statum
resoluta. Qui ergo desiderat videre loca in quibus angeli veraciter
apparuerunt, hanc peregrinationem assumat, et haec et majora videbit.
De valle Achor furis, ubi fuit lapidatus.
A Galgalis autem consequenter processimus contra Jericho et juxta
vallem Achor venimus, in qua ipse cum omni sua supellectili et domo
lapidibus fuit obrutus propter furtum, quod commiserat in subversione
Jericho, ut patet Josuae 7. Juxta hanc vallem admirati divinae
justitiae severitatem, quae pro delicto unius totam communitatem punit,
et peccatum unius omnibus improperat, sicut dicit textus cap. 7., quod
filii Israel praevaricati sunt, et nemo, nisi Achor, peccaverat, qui
regulam auream et vestem et argentum furatus fuerat. Achor ille
exemplum mali religiosi praefert, qui furatur auream regulam S.
Augustini, quae idcirco aurea dicitur, quia pretiosa, splendida et
ponderosa, caritate est plena. Hanc furatur transgressor. Vestem etiam
injuste accipit, dum ad superfluos usus eleemosyna abutitur. Et
argentum humo operitur, dum gratias sibi datas ad quaestum humanae
laudis convertit. Pro ejus negligentia non solum ipse, sed et tota
communitas turbatur.
Ab hoc loco non longe ante civitatem venimus in eum locum, ubi coecus
sedebat secus viam mendicans, quando Dominus de Galilaea ascendit in
Jerusalem, et ibi eum Dominus illuminavit, ut habetur Luc. 18. In hoc
loco legenda de processionali solvimus et procidentes (#204 A#) in
terram vestigia Salvatoris nostri deosculati sumus et indulgentias
recepimus (†).
De domo Raab meretricis et de domo Zachaei et
tribulatione peregrinorum.
Post hoc ad Jericho venimus civitatem, et juxta civitatis ingressum
stat una domus testudinata, vetustissima, quam dicunt fuisse domum Raab
meretricis, de qua habetur Josuae 2. pulchra historia, et ponitur etiam
meretrix haec in evangelio Matth. 1. in Domini Jesu genealogia, Salmon
enim, princeps de tribu Juda, eam accepit in uxorem, et genuit ex ea
Boos. Et ita assumta est haec mulier de ignominioso prostibulo et
posita in glorioso evangelio. Et licet civitas haec sape fuerit
destructa, tamen, mirum dictu, sola domus Raab meretricis semper
remansit et hodie monstratur.
Ulterius domum Raab posttergantes venimus ad quandam magnam domum in
medio villae, cujus muri adhuc sunt alti et spissi, ac si fuisset
castrum. Et haec dicitur fuisse domus Zachaei, quam Dominus Jesus per
se sanctificare et consecrare dignatus est, cum dixit: hodie salus huic
domui facta est. In qua comedit et multos peccatores cum Zachaeo
convertit. Libenter ingressi fuissemus, sed non sumus permissi.
Stetimus tamen juxta murum, et quidam de peregrinis optabat Zachaeum
adhuc esse domus illius hospitem, ut nobis provisionem faceret, eramus
enim esurientes et sitientes, et ea, quae de Jerusalem in sacculis
nostris tuleramus, iam consumta paene erant. Speravimus tamen, quod in
Jericho panem et aquam reperiremus pro refectione nostra, his enim
optime contenti fuissemus. Sed alius cibus parabatur nobis, panis
angustiae et aqua tribulationis.
Nam nobis stantibus et conferentibus inceperunt ductores nostri
celeriter et cum horribili clamore nos propellere et stimulare ad
exitum de Jericho. Viri namque Jericho conglobati nos praeoccupare
nitebantur ad extorquendam pecuniam. Hoc considerantes nostri citius
exire nos impulerunt, et ipsi nostri armati in eorum cumulum cum equis
irruerunt eosque diviserunt, viam nobis per medium eorum parantes. Ad
hoc pueri et mulieres accurrerunt et cum lapidibus in exercitum
jactaverunt; inter haec multi fuerunt de asinis tracti, et pileis
spoliati, et aliqui lapidibus laesi. Et fuit tantus tumultus factus,
quod propter cursum bestiarum et hominum fuit terrae pulvis excitatus
in tantum, ac si tenebrosa nebula Jericho operuisset. Cum autem viri
Jericho vidissent, quod nihil in nos haberent, et quod paulatim manus
eorum evaderemus, converterunt se ad lapides, et nos cum ductoribus
nostris cum periculo magno a se ejecerunt, et omnes fugimus, ac si
gladiis nos persequerentur. Exivimus ergo non solum inanes de Jericho,
sed etiam castigati et confusi, de quo multi milites fuerunt turbati,
et optabant ignem de coelo descendere ad consumtionem Jericho (#B#) et
habitatorum ejus, moti eodem spiritu, quo Jacobus et Johannes Lucae
IX., quando in civitate quadam Samaritanorum Dominum Jesum et
discipulos ejus recipere nolebant, quam igne coelesti consumere
volebant. Sed reprehensi de hoc fuerunt, ut patet ibidem.
De civitate Jericho, qualis fuerit, et qualis nunc sit?
Jericho civitas alio nomine vocatur civitas palmarum, 2. Paral. 28., in
sorte tribus Benjamin sita. Fuit autem ab antiquo civitas abundans et
in bono loco, nisi quod aquis dulcibus caruit usque ad tempora Helizaei
prophetae, qui fontem satis amarum dulcoravit, ut patebit fol. 7 A.
Haec civitas prima fuit, quam filii Israel transito Jordane ceperunt,
et multa mirabilia in ejus captione contigerunt, ut patet Josuae VI.
Hanc Josua funditus evertit et maledictionem imprecatus est super
primogenitum filium et super novissimum eam reaedificantis. Unde post
multa annorum curricula quidam, dictus Aiel de Bethel, cum eam
reaedificaret et fundamenta jaceret, mortuus est Abyram, primogenitus
ejus, et cum portas muniret, mortuus fuit Segub, novissimus filius
ejus, juxta imprecationem Josuae, ibidem C. 6, et 3. Reg. 16. Haec
civitas fuit primo per Josuam destructa; secundo per Romanos; tertio
per Tataros. Et demum per alios, ita quod hodie est villa sine muris,
sine fossatis, et paucarum habitationum. Homines illius villae sunt
fusci et fortes, et mulieres sunt ibi robustae ut rustici, ita, quod
vix potest discerni inter virum et foeminam.
De hortis amoenissimis Jericho et de rosis ejus.
De Jericho autem egressi sumus et male ductores nostros respeximus
propter vexationem nobis factam, quia suspicabamur, quod ex practica
eorum nobis contigisset, et impatientes eramus pro jejunio, quia
dominica dies erat, et nihil manducandum habebamus, et in labore et
calore eramus. Promiserunt enim nobis, quod in Jericho panem et aquam
reperturi essemus et quietem habituri. Cum vidissent autem nos
turbatos, blandis verbis nos consolabantur, nos, dicentes, statim
venturi essemus ad fontem bonum, et pistores de Jericho nos sequerentur
cum panibus. Itaque de Jericho egressi contra montana Quarentanae
processimus et per macerias hortorum Jericho euntes pulcherrima
viridaria vidimus, quae irrigantur aquis venientibus de fonte Helizaei,
de quo suo loco dicam. In his hortis vidimus multas sicomoros, arbores
proceras, in quarum aspectu recordati sumus illius sicomori, in quam
ascendit Zachaeus, ut videret Jesum, Lucae XIX. Crescunt etiam ibi
aliae arbores fructiferae et aromaticae vites, et fici multae cum
dulcissimis fructibus, insuper diversorum florum et variarum rosarum
ibi vidimus species, et delectabiles et fragrantes sensimus odores,
virgulta etiam et arbusta spinosa singulares rosas et grana suavia
ferunt. Herbae etiam et olera videntur ibi esse magis delectabilia, et
quaequae plantae, et quidquid gignit humus in hoc loco est singulare.
Propter quod ipsa divina sapientia se comparat rosae, non cuilibet, sed
tantum rosae in Jericho, quae sunt pulcherrimae. Eccles. 24.: sum,
inquit, quasi (#205 A#) plantatio in planta rosae Iericho. Et beata
Virgo singulis diebus ex ore ecclesiae dicit se quasi rosam Iericho.
Sunt enim rosae illae venustissimae, et suo decore visum pascunt, odore
olfactum reficiunt, levitate tactum delectant, virtuositate aegrotos
sanant, colore tristes laetificant, specie mirabili prudentes in
admirationem vertunt, et sua pulchritudine paradysi amoenitatem devotis
praeostendunt. Habet namque una rosa plus quam centum folia. Iosephus
de his hortis loquens libr. V. de bello judaico cap. 8. dicit: quod
illa regio olim ferebat opobalsamum, qui omnium carissimus fructus est,
et cyprum, qui myrobalsamum gignit; palmarum etiam grana, tam sapore
quam nominibus varia, quae pressae calcibus plurimum mellis emittunt,
non multum alio melle deterius. Sed nec in aliis fructibus aliqua
facile toto orbe regio certaverit, adeo multiplicatum, quod satum
fuerit, reddit. Tantam autem fertilitatem mirabamur eo, quod regio
supra et infra sterilis est. Sed de fonte Helizaei advenit loco illa
fertilitas.
De montibus Garizim et Hebal, benedictionum et maledictionum.
Aquae decursum, quae hortos illos irrigat, ascendimus contra montana, a
quibus emanat, quae montana alta sunt. Porro duos montes se invicem
respicientes vidimus, e quibus unus Garizim, alter Gebal vel Hebal
nominatur. Samaritani autem dicunt, hos duos montes juxta Neapolim, i.
e. Sichem, esse, et hoc etiam quidam catholici dicunt, et in multis
descriptionibus terrae sanctae reperi. Sed beatus Ieronymus de
distantiis locorum dicit, quod illi vehementer errant, qui alios montes
assignant pro montibus Garizim et Hebal, quam prope Iericho, cum
Scriptura testetur, esse eos juxta Galgalas, et illi montes juxta
Sichem, quos dicunt esse Garizim et Hebal, sunt inter se distantes,
nec possunt invicem benedicentium aut maledicentium audiri voces. Alii
vero monticulos supra capellam S. Johannis et infra Galgalam volunt
dicere hos duos esse. Sed nec hoc mihi videtur, quia monticuli illi non
sunt nisi arenosi, comportati per ventos, nec possent capere tantum
populum et tot principes, et altaria de lapidibus impolitis non posset
arena portare, sicut praeceptum fuit 17.
Teneamus ergo cum beato Hieronymo, quod montes illi, quos ad latus
dextrum habuimus, Garizim et Hebal, in quibus poterant principes XII
tribuum stare et altaria aedificare et ad se invicem maledictiones et
benedictiones clamando pronuntiare, et populus in campo stans eos
poterat audire.
Ad illorum montium aspectum obstupuimus propter horribiles
maledictiones ibi in praevaricatores legis latas, quae habentur Deut.
27. et 28. Nec dicat Christianus, quod Judaeorum fuerint duntaxat hae
maledictiones et benedictiones. Sunt et Christianorum, unde Matth. V.:
nisi abundaverit justitia vestra, plus quam scribarum etc. Ex quibus
patet, quod abundanter nos tangant suo modo in illis, quae post
adventum Domini servanda erant. Contra istos ergo montes genua fleximus
et Dominum montium invocavimus.
(#B#) De loco, in quo pueri deriserunt Helizaeum
calvum[TR35] prophetam.
Avertimus consequenter nos a montibus benedictionum et maledictionum et
ad radices montium Quarentanae venimus, sequentes aquae decursum per
viam, qua itur a Jericho in Bethel, per quam etiam legimus adscendisse
Helizaeum prophetam 4. Reg. 2. Qui dum ibi adscenderet, egressi sunt
pueri parvi de Jericho post virum sanctum, et irridentes illudebant ei,
atque clamabant: adscende calve. Quos ut propheta vidit et audivit,
stetit, oravit et pueris illis maledixit. Et statim egressi sunt duo
ursi de saltu et devoraverunt XLII pueros. Ex quo patet, quod
periculosum sit, senes et calvos deridere, cum senes calvi et cani
potius sint honorandi. Designat enim calvities vitae et aetatis
maturitatem, exstinctionem libidinis et vitiorum puerilium
mortificationem, vitae praesentis et futurae instantis necessariam
novitatem. Est enim signum roboris et fortitudinis, quia dicit
Aristoteles de animalibus, quod inter animalia proprie viri calvi sint,
et non pueri, nec mulieres, nec castrati, sed viri animosi. Designat
enim prudentiam, ut patet in illo versu: Si non vis calvi fuge
consortia calvi. Hunc versum quidam non intelligentes utuntur eo ad
derisionem calvorum, cum tamen in eorum magnam laudem eos prudentes
esse ostendat. Statim enim, ut quis in calvi consortium venit, mox
perpendit calvus, an consortium illius sit honestum, utile aut
delectabile, vel non. Et dum calvus considerat consortium illius non
convenire, abjicit eum, fugit eum, cavet ab eo, et tales sic spreti
judicant calvos esse deceptores et callidos, et versus tales componunt.
Vel si quis est in consortio calvi et inhonesta agit, mox contra eum
calvus consurgit, corripit et carpit, et hoc tales deceptiones
nominant. Vel quia calvus, ut decet, semper sibi proximus esse studet,
et partem suam meliorem facit, quia scilicet hoc proverbium, quo
dicitur maledictus, qui deteriorem facit partem suam, ut ergo sibi
semper proximus sit, et faciat suam partem non deteriorem, conatum
omnem apponit calvus; quod dum improvidi et maledicti vident, qui
semper partes suas deteriores faciunt, invident calvis, et judicant,
eos esse deceptores, cum sint meliorum bonorum prudentes electores.
Calvities pertinet etiam ad ornatum hominis, non quidem per se, sed per
accidens. Multum enim calvi sunt communiter multum barbati, et multo
amplius decorat barba viri faciem, quam calvities dedecorat verticem.
Calvi etiam secundum Aristotelem abundant in omnibus aliis partibus
corporis, in quibus pili crescere consueverunt, pilis, ut in pectore,
barba, pudendis, quae omnia designant virum laboriosum, audacem,
veracem. Sed quantumcumque abundet quis pilis in capite, numquam ideo
judicatur vir audax vel imperterritus, sed potius ex pilorum
longitudine et multitudine judicatur muliebris, effoeminatus, et
pavidus vel puerilis. Solet autem de calvo communiter dici in laudem,
quod calvus numquam fugit de proelio, nec uxor ab eo, in quo a duplici
virtute laudatur miro modo reipublicae necessaria; tanta enim
fortitudine et audacia viget, ut in bellis et periculis mortis
imperterritus maneat; domi autem consistens rempublicam multiplicatione
liberorum sine defectu augmentat, nec invenit uxor, etiam iracunda,
rationem recedendi ab eo, conjuncta tam virtuoso supposito. In
derisionem calvorum recitant de Aeschine oratore calvo, qui die quodam
moenia egressus sedit in horto nudato capite; aquila autem in aere
volitans, praedam testudinem unguibus ferens, terramque respiciens, ut
illam super lapidem quempiam dimissam frangeret, super Aeschinis
caput, quod propter calvitium aquilae lapis videbatur, eam cadere
permisit, et hoc vulnere vitam amisit. Huic autem diffortunio Julius
Caesar obviare volens, vel calvitiae deformitatem arte ornare,
impetravit a senatu, uti perpetua laurea. E contrario nunc dii mundi,
monarcha orbis Papa, et totius [ecclesiae] principes et ministri,
calvitium capitibus suis natura negante, arte rasuram inducunt in
demonstrationem eminentiae, et quanto altior status, tanto latior
calvities. O quantum optasset superbus ille Absolon se de calvatis, dum
palpitaret pendens, coma suspensus in quercu, 2 Reg. 18. Quantum autem
calvi Deo placeant, patet ex dura et (#206 A#) insolita puerorum
Jerichontaeorum calvum deridentium punitione. Ideo in via et in loco
illo, in quo illa derisio contigit, stetimus, et sanctitatem
dignitatemque calvorum accurate considerantes eos consequenter honorare
et nequaquam deridere decrevimus, propter eum, qui non nisi in monte
calvorum vel decalvatorum redimere humanum genus sua morte voluit.
Cujus mortis insignia in vertice et ancipite calvi praeferunt, qui iam
mortui sint mundo et vivant Christo. Caput enim eorum manifeste mortis
speciem, mortis figuram habet, et tamen ratione, circumspectione et
sensu plenum est, ita, ut calvis bonis et honestis dici possit illud
Colossenses 3.: mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum
Christo in gloria. Quasi diceretur eis: mortuis similes estis, et vita
vestra abscondita est cum Christo in gloria. Sed quam separati et
abstinentes a rebus hujus mundi deberent esse calvi, ostendit
Apostolus, Coloss. 2, dicens: si mortui estis cum Christo ab elementis
mundi, quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis, ne attigeritis
neque contrectaveritis omnia, quae sunt in interitum ipso usu? Magis
ergo maturitas, ingens et infatigabilis devotio et gaudiosa mortis
exspectatio debent lucere in calvo, ut dicatur sibi, iam non a malis
pueris sed a beatis angelis: ascende calve, ascende, inquam, calve ad
montem meritorum tuis bonis et jugibus actis comportatum, coagulatum et
impinguatum. Ascende demum, calve, ad montem praemiorum et aeternorum
gaudiorum, et ibi erit tibi pro calvitie crispans crinis, sicut
peccatoribus erit pro crispanti crine calvitium. Esaiae 3.
De transitu peregrinorum ad fontem Helizaei prophetae.
A loco derisionis[TR36] S. calvi consequenter ascendimus per rivum
accurrentis aquae et in quandam paludem profundam incidimus, quam cum
multa difficultate pertransivimus. Aliqui enim cum asellis in luto
infixi manebant et cum deturpatione omnium vestimentorum suorum vix
exibant, et qui laterales vias et singulares quaerebant, profundius
incidebant, et qui juxta arbusta pertransire contendebant, duplici
incommodo laborabant, quia profunde incidebant et in acutissimas spinas
veniebant; omnia enim virgulta sponte nata in istis terris sunt spinosa
acutissimis spinis, quarum tenuis punctio vulnus dolorosum infligit, ac
si spinae essent in aculeis venenatae. In transitu illius paludis veni
ego in spinas cum bestia mea, de quibus exire non poteram cum cappa
integra, sed multis foraminibus laceratus cum labore et anxietate
pertransivi; quia monachus in cappa non bene stat in spina et lappa.
Transgresso palude ascendimus ad latus rivi et ad quoddam molendinum
venimus, ubi aqua rotas impellit, nec erat alia via ulterius
ascendendi, nisi per ipsum molendinum. Ad quod cum venissemus, stabat
molitor cum suis famulis cum fustibus et cuspidibus ante fores contra
nos, et transitum prohibebant. Post multam autem verborum
concertationem ductores nostri vi domum irruperunt et pertranseundi
nobis viam fecerunt. Ex alia autem parte molendinae (#B#) adhuc altius
ascendimus et venimus ad locum umbrosum, arboribus et virgultis plenum,
per quorum medium magno impetu decurrebat aqua. Ibi ergo de asinis
descendimus[TR37] et sub frondibus ad decursum rivi conscendimus divisi
per societates, et ea, quae adhuc supererant in sacculis[TR38] nostris,
produximus et manducavimus et de aqua bibimus, quae inter saxa decidens
erat clara, viva, recens et sana. Ego autem cum producerem reliquias
sacculi mei, inveni omnia contrita in minutas partes et commixta,
panem, ova dura et caseum, quod mihi accidit, cum volutarer in palude
cum asino, ibi enim in agitationem venit saccus sub me, quod super eum
sedi, et ita omnia in minutissimas micas contrivi. Quia tamen famelicus
eram, sedi et ipsas micas commixtas manducavi cum delectatione; nam
animae esurienti etiam amara dulcia esse videntur, Job c. 6.: et ideo
quae prius dedignabatur tangere anima mea, nunc prae angustia cibi mei
facti sunt. Fateor, quae in domo non aspexissem, imo horruissem, nunc
contrectavi et manducavi sine nausea, et non nisi exiguitatem illarum
micarum dolui, et de modicitate querelam habui. Subvenerunt tamen mihi
fratres minores, qui nobiscum peregrinabantur, qui practicas sciunt et
de sufficienti sibi pane et etiam vino provisionem faciunt. Interea
nobis sic sedentibus venerunt ad nos de Jericho viri et mulieres, et
sportas magnas plenas uvis asportaverunt et panes, de quibus emimus, et
bonum prandium fecimus sine coctis cibis.
Refectis nobis pro modulo cibariorum et non desideriorum, locavimus nos
ad quiescendum, unusquisque in loco suae sessionis, et saxa removimus
illa, in quibus jacere non poteramus. Tota enim humus plena saxis erat
acutissimis, inter quae jacuimus, et quamvis lectus durus fuerit, locus
tamen aptus quieti erat, tam ex parte nostri, quam ex parte loci. Nos
enim eramus lassi et sobrii, et praeteritam noctem quasi insomnem
duxeramus laborantes et balneati in Jordane, et cum hoc tempus meridiei
affuit, quo homines somno deprimi solent. Locus vero fuit umbrosus et
ab aestu protectus, et cum hoc aqua impetuose labens per saxa sonitum
faciebat, quo dormitio in lasso provocatur; collidebantur etiam ex
flatu venti folia arborum et virgultorum, quo sono suavis redditur
somnus. Nam inter arbusta virentia et olentes frutices levi murmure
serpit clarissimus rivus, et ventus molli sibilo palmites agitans ad
quietem impulit lassos. Interea quidam peregrini parvo somno habito
surrexerunt et contra rivi decursum transierunt, ut irent ad locum, ubi
emanat de monte. Quibus occurrit quidam Sarracenus et eos cum lapidibus
fugavit et in locum suum ire coegit.
Descriptio fontis Helizaei prophetae, qualis
fuerit et qualis nunc sit?
Fons, ex quo rivus fluit, dicitur fons Helizaei, cujus ortus non longe
erat a loco, in quo quievimus, quamvis ad eum accedere permissi non
fuimus. Eructuat enim de montis (#207 A#) crepidine; cum impetu
copiosas aquas emittit, quae de saltu descendunt [et] campestria circa
Jericho irrigant, a quibus defluens contra mare mortuum in illud
labitur. Porro aquae illius fontis ante tempora Helizaei erant semper
amarissimae, pestiferae, morbidae, steriles et mortiferae, sicut et
aqua maris mortui. Unde multis erat suspicio, quod per occultum
subterraneum gurgitem ascenderet aqua maris mortui usque huc et hic
erumpens iterum in suam originem reflueret. Sunt autem ab origine
illius fontis usque ad mare mortuum tria milliaria alemannica. Ante
Helizaeum nullo modo erat aqua illa potabilis, nec hominibus nec
bestiis, sed qui siti coactus bibere praesumsit, mox os, palatum,
lingua et guttur abominabili amaritudine inficiebatur, et si repente
sorbens imbibit, statim peste aut alio morbo mortifero inficiebatur, ad
quem mors sequebatur; sic et hodie aqua maris mortui facit. Insuper
mulier hac aqua utens sterilis prorsus reddebatur; et quae iam foetum
conceperat, ad gustum hujus aquae exstinguebatur. Sic et bestiis
similiter contigit. Terra aqua hac perfusa nihil virens producere
valuit, sed inutilis reddebatur, unde civitas Jericho multum gravabatur
hujus pessimae aquae decursu. Quodam autem tempore declinavit propheta
Helizaeus ad Jericho, quem viri Jericho cum honore et gaudio
susceperunt, et eo interrogante de statu civitatis dixerunt: ecce
habitatio hujus civitatis optima est, sed aquae ejus pessimae et
steriles. Hoc audiens propheta accepto vasculo pleno sale egressus est
ad fontis originem, et sal ipsum in aquam fudit, justam inde ad coelum
dexteram tendens fontique invergens blanda libamina ipsum quidem
precabatur, ut fluenta leniret ac dulciores aquarum venas aperiret,
Deum vero ut foecundioribus auris flumina temperaret, orabat, tamque
ubertatem fructuum quam successionem prolis daret indigenis. Ad has
preces sanatae sunt aquae et dulciores caeteris aquis et fontibus
factae, et fons, qui ante erat causa orbitatis et famis, jam victus et
foecunditatis actor effectus est. Denique rigationis ejus tanta
potentia est, ut si attigerit modo terram, foecundior sit, quam terra
alia, in qua diu stetit aqua. Deinde qui ea largius abutuntur, exiguum
emolumentum habent, qui vero parcius, plurimum. Amplius etiam, quam
caeteri fontes, rigat, et LXX quidem stadiis in longum et XX in latum
planiciem permeat et amoenissimos hortos facit, quos pertransit, ut
patuit supra. Aestivo tempore frigescit, hieme calescit. Mulieres
steriles et bestiae infoecundae usu hujus aquae pro potu et balneo
foecundantur. Adeo salubris est et frugifer aquae hujus transitus, ut
qui divinum illum dixerit esse tractum, non aberrabit, ubi larga et
optima generantur, quae sunt carissima. Haec Josephus libr. II. de
bello Judaico cap. 8.
Distat autem fons ille ab Hierosolymis centum quinquaginta stadiis, et
a Jordane LX, totumque habet a Jerusalem desertum atque saxosum
spatium; ad Jordanem vero et mare mortuum littus humilius, aeque tamen
incultum et sterile, demtis his, quae fons ille benedictus (#B#)
irrigat, quae ut paradisus virent. De hac aqua bibimus, sicut vaccae
sine modo, quia ad eam ariditate confecti venimus et sitibundi, et nemo
laesus fuit. Hujus aquae et ejus sanationis facit mentionem ecclesia in
aquae benedictae consecratione etc.
De periculoso ascensu in specum jejunii Christi
et de ipsius specus et montis dispositione.
Quievimus igitur juxta fluenta praefati fontis ad horam et ultra et
exspectavimus remissionem fervoris solaris, medio tamen tempore,
fervore non obstante, laborem grandem subivimus, non quidem omnes, sed
qui volebant, et qui poterant; major tamen pars peregrinorum labori et
sequenti periculo se exposuit. Surreximus enim et refrigerativas umbras
dereliquimus et de amoenis virgultis exivimus ad intensissimos solis
fervores et sine via clivum alti montis ascendere conati sumus,
reptando sursum per rupes et saxa. In illo ascensu multi debilitati et
aestu nimio accensi manserunt, nec procedere potuerunt, sed spiritu
resumto descenderunt ad umbras. In processu venimus ad locum, in quo
aliqui peregrini sederunt, et mulieres sociae nostrae peregrinae, quae
hora quietis ascenderant, nec progredi poterant nec audebant. Quas dum
interrogaveramus, cur non procederent, responderunt, quod non pro toto
mundo auderent procedere propter viae periculum. Ibi enim oportebat
procedentem ad latus sinistrum ire super oram altissimi saltus, per
viam adeo arctam, quod per eam nemo ire poterat, nisi eundo
lateraliter, quia transitus ille erat ad latus parietis petrae, ita,
quod ab una parte est profundissima vallis, ab alia vero est erectus et
altus paries rupis, ad quem transiens se vertere necesse est, ne ex
aspectu profunditatis horresceret, et ut ambabus manibus se ad parietem
teneret et reperto tenaculo ad pedes respectum haberet, ut videret, ubi
pedem post pedem et manum post manum locaret. Si enim semel duntaxat
pes positus a loco moveretur vel lubricitaret, non nisi casus et
praecipitatio in vallem sequeretur, quia a tergo vallis est, et ante
faciem paries petrae in altum protensae, et sub pedibus via arcta et
inaequalis, et nonnumquam per medium scissa ex ruptura petrae, per quas
scissuras in profundissimas et tenebrosas voragines est respectus.
Si transiens ad vallem respicit, mox inspecto praecipitio alto
contremiscit; si vero parietem, cui adhaeret, inspicit, superpendentes
moles pavescit. Animo ergo confortato artam illam viam adgressi sumus
eamque non sine timore pertransivimus. Et deinde ad ascensum valde
periculosum venimus, sub quo multi milites timentes stabant, qui
ascendere trepidabant, quia casus in illo ascensu et lubricitatio pedis
parvula mors fuisset; non enim erat alius ascendendi modus, nisi
manibus et pedibus loca quaerere, ubi ea posset figere. Et cum superius
venissemus, ad introitum cujusdam speluncae venimus; ibi stabat unus
paganus Arabs cum fuste (#208 A#) et nullum intromisit, nisi daret sibi
marcetum venetianum, quo soluto ingressi specum sumus, in quo specu
creditur Dominus Jesus XL diebus et noctibus jejunasse, ut tradunt
Evangelistae Matth. c. IV., Marc. c. 1. et Luc. cap. IV. Cantavimus
autem ibi: ductus est Jesus etc. cum aliis signatis in processionali
terrae sanctae. Et his peractis in orationem nos prostravimus et
indulgentias plenariae remissionis accepimus (††), et diutius in hac
sanctissima spelunca contemplationi et sacrae collocutioni institimus.
Sic quidem in ea Salvator noster solitarius manet, jejunat, orat,
vigilat, in terra nuda jacet et dormit, humiliter et pacifice cum
bestiis degit, cum diabolo pugnat, scripturas ruminat, angelorum
ministerio gaudet. O quam sancta solitudo! Ad quam Spiritus Sanctus
filium Dei induxit, quam Dominus Jesus sua inhabitatione sanctificavit,
quam suo dignissimo jejunio nobilitavit et aliis mirificis virtutum
exemplis glorificavit, in qua callidissimi inimici humani generis dolos
detexit, tentatis ab eo modum vincendi tradidit. Unde specus hic potius
dicendus est virtutum schola quam deserti caverna. Contemplatione
peracta ad loci sacri considerationem processimus curiosius
perlustrantes cavernam. Est enim spelunca satis magna in petra, non
arte humana excisa, sed a creatore in principio forata, ab una parte
lumen incidens desuper per aperturam habens, et fuit olim a Christianis
in capellam consecrata, et duo altaria in ea et picturae in parietibus,
quae adhuc videntur. Per foramen autem, per quod lumen immittitur, est
transitus sursum ad montis cacumen per abruptissimas petras, qui
transitus est nimis periculosus. Per hunc transitum duxit diabolus
Dominum Jesum in montis cacumen, et ostendit ei ibi omnia regna mundi,
ut patebit. Ego quidem in ipsam fenestram ascendi, sed procedere ad
ascensum ausus non fui, imo aspiciendo profunditatem voraginis et
altitudinem protensae rupis horrorem habui. Stabant autem alii
peregrini et videbant; si exivissem, multi me secuti fuissent. Cunctis
ergo visis, quae erant in ista spelunca sancta, eadem cautela et timore
exivimus, et alibi per rupes ascendimus in alia antra. Sunt enim
undique per circuitum speluncae in rupibus, et sub petris antra, et in
saxosis parietibus cavernae, partim naturaliter, partim artificialiter
factae, in quibus olim degebant Sancti christiani, totus enim mons
repletus erat viris religiosis, qui cum Domino ibi in poenitentiali
castigatione vivebant. Evagatus sum in utraque mea peregrinatione in
hoc sacro monte et inveni multas cellulas, saxis durissimis incisas, et
in abruptissimis petris speluncas, et in periculosis saltibus cavernas,
in quibus vidi horrenda sanctorum monachorum habitacula et deprehendi
in illis cavernis loca distincta pro oratione, pro dormitione, pro
cibariorum praeparatione, pro rerum necessariarum conservatione, et in
parietibus foramina quadrata pro librorum repositione. In oppositis
saltibus vidi cavernas, ad quas nemo potest venire nisi venatores
caprearum et ferarum, in quibus monachi olim habitavere, et per
occultos meatus (#B#) intrabant et exibant, et viam omnibus celabant,
ut non inquietarentur per frequentias hominum, Sed, heu! omnes hae
cavernae et cellulae sunt jam vacuae et ferarum foveae. Non sunt multi
elapsi anni, quod adhuc conventus monachorum orientalium ibi habitavit,
quos quidam dominus Gazarae, Sarracenus, inde expulit et viam ad specum
destruxit, ita, quod nemo adire potuit. Sed Soldanus per Christianos
interpellatus viam reparavit hoc modo, sicut hodie stat. Ad haec
montana conscenderunt duo exploratores, quos Josua in Jericho miserat,
et in speluncis illis latuerunt juxta consilium Raab meretricis, ut
habetur Josuae 2.
De ascensu alterius montis et difficultatibus ibi habitis.
Perlustratis habitaculis et cavernis Sanctorum optavimus nos esse
consequenter in summitate montis, ad quam longa via sursum erat per
eminentes rupes, et adeo asper et praeceps ascensus ille nobis
videbatur, quod nemo sperabat se posse ascendere. Quidam autem erat
nobiscum, qui alias etiam ascenderat, qui dixit nobis, quod non
possemus in illa parte ad cacumen venire, sed si vellemus ascendere,
oporteret nos quasi totaliter descendere, et in montis radice contra
aquilonem gyrare, et ab eodem latere possemus sine periculo praecipitii
ascendere, sed non sine grandi labore et sudore. Descendimus ergo paene
usque ad locum, in quo exercitum dimiseramus, et ibi stetimus et
deliberavimus, an gyrare montem et ascendere vellemus, non enim
habuimus nobiscum ductorem, qui nobis verum ascendendi locum
ostenderet. Casu autem transivit in clivo montis supra nos
grandiusculus Sarracenus, quem ad nos vocavimus et unum madinum ei
dedimus, ut nos in montis cacumen duceret. Juvenis ergo accepto argento
ad locum ascensionis ire coepit, et nos sequebamur eum, quod ut
viderunt nostri ductores, egressi de umbra magnis vocibus clamarunt
prohibentes nobis ascensum, dicentes, se iam velle a loco recedere. Sed
et peregrini reliqui, qui in umbra remanserant, stabant et nos revocare
conabantur et instare recessum simulabant. Sed nos juvenem secuti sumus
et clamores eorum non advertimus, imo male contenti fuimus de
clamoribus fratrum nostrorum peregrinorum. Audivi ab uno de militibus,
qui nobiscum erant, qui dixit: et, si non vererer Sarracenos, quorum
furorem timeo, ad peregrinos post nos clamantes me verterem eisque mala
verba dicerem; quod si adhuc perseverantes clamarent, nuda posteriora
eis ostenderem. Hoc dicens magnum inter nos risum concitavit. Interea
elongati sumus ab eis, ita, quod clamores eorum audire non poteramus.
Vidimus tamen eos ascendere equos et asinos, ac si recedere vellent
sine nobis, vidimus etiam quosdam peregrinos post nos currere, qui
obdurationem nostram videntes spreto clamore Sarracenorum nobiscum
manserunt. Processimus ergo et ab aspectu exercitus venimus ad locum,
ubi ascensus montis incipiebat, et sequentes exspectavimus, ut omnes
simul essemus. Incepimus ergo ascendere per clivum altum. Porro unus de
peregrinis contra montem genua flexit, et Deo invocato (#209 A#) sic
flexis genibus ascendere incoepit erecto corpore et extensis brachiis
in modum crucis et ita per totum horridum et asperrimum clivum
ascendit, quod nec pedibus nec manibus se juvabat, sed quando
necessitas eum coegit, cubitis innitebatur, ita, quod manus ad sui
supertractationem non apposuit, nisi aliter non esset possibile eum
ultra procedere, sicut quandoque in praecipitiis. Quantum laborem et
cruciatum hic peregrinus habuerit in illo ascensu, testabatur motus
vehemens de uno latere in aliud, dum passus genibus faceret. Si enim
passum sinistro genu fecit, in latus sinistrum totaliter inclinabatur;
si dextro, in dextrum; et inter hoc frequenter vel in latera ruebat vel
pronus in faciem cadebat, et fractis caligis in parte genuum rumpebatur
etiam pellis, et sanguine vestigia sua signabat singula. Manicae circa
cubitos ruptae erant et brachia vulnerata, facies tumefacta, et tota
hominis illius species immutata fuit. Ecce etiam quod nos reptando
manibus et pedibus difficulter ascendimus, ille geniculando et
cubiculando ascendit, viriliter pro nihilo ducens cruciatum; nam
poenitentia sancta amara facit dulcia, difficilia levia, dura mollia.
Quis quaeso non moveretur ad pietatem videns illius boni et probi
peregrini exercitium arduum, difficile, virtuosum? Quem non poeniteret
peccati, videns peccatorum tam duram punitionem? Ascendimus igitur in
altum et vidimus supra nos cacumen longe distans, ad quod altis et
brevibus et crebris respirationibus anhelavimus, putantes ibi finem
esse ascensionis. Sed dum cum labore hoc cacumen attigissemus, tunc
apparuit aliud altum cacumen in altum super omnia montana se tollens,
et quamvis jam altiores essemus cunctis montibus per circuitum, ab illa
tamen altitudine consurgebat alius mons rotundus, qui ab inferiori
latior successive ad superiora acuebatur, et quanto altior, tanto magis
praeceps erat et asperior, utpote acutissimis scopulis undique
vestitus, sed et ipse mons totus quaedam limpidissima petra est, a qua
scopuli et acuta saxa consurgunt. Fortificavimus ergo nos invicem, et
ipsum montem sanctum aggressi sumus et usque in cacumen pervenimus, et
illi, qui primi superius fuerunt, sequentibus manum porrexerunt sursum
eos de scopulis ad se trahentes. Omnes autem simul praefatum peregrinum
exspectavimus, eumque ad nos traximus debilem et paene exanimem. Ad
medium autem cacuminis perreximus, et ibi ad murum capellae nos
locavimus ad umbram pro respiratione, antequam ad orationem
procederemus. Valde enim attenuati et debilitati fueramus per illum
laboriosissimum ascensum, et nimio calore incensi, unde, dum aliqui
peregrini sedentes respirarent, corruerunt in terram aestuantes; aliqui
vix anhelatum habere poterant; caeteri sedebant et cum pileis ac
vestibus auram contra vultus suos concitabant. Porro magnos labores et
anxios habuimus cum quodam peregrino, cujus conditiones et statum
manifestare nolo piis respectibus. Hic peregrinus jacuit in monte quasi
mortuus et nec sensum nec rationis usum habebat et omnino exanimis
inter manus nostras trahebatur. Quidam autem frater Ordinis
Praedicatorum de Florentia eum refovit et refocillavit, quia secum
ferebat hujusmodi confortantia. Et credo omnino, si frater ille non
fuisset, in monte mortuus fuisset peregrinus ille. De illo peregrino
sic deficiente hoc secretum manifestare volo (#B#) pro nostra
aedificatione. Hic peregrinus erat de transmarinis partibus, sacerdos
et religiosus suae regulae observantialis. In exitu autem suo, quando
inchoavit hanc peregrinationem sanctam, vestivit se ad nudam carnem
ferrea lorica, quam per totum iter numquam exuit, et nocte dieque eam
occulte sub vestibus peregrinalibus portavit per mare, per terram, in
calore et frigore, et hoc modis omnibus nitebatur occultare, sed non
potuit. Haec et similia inter peregrinos considerata faciunt ipsam
peregrinationem magis devotam, quam quaecunque loca, exempla enim plus
movent, quam verba, et verba multo plus movent, quam loca. Aestimant
boni et simplices Christiani, quod si essent in locis, ubi Dominus
Jesus opera redemtionis nostrae exercuit, quod velint ibi magnam
devotionem haurire. Quibus pro vero dico, quod cogitatio et locutionis
auditio de illis locis plus afficit, quam ipsa inspectio vel
deosculatio. Et nisi peregrinus habeat aliqua devotionis exempla viva
ante se, locus parum facit ad rem verae devotionis. Illi enim fletus et
singultus, qui fluunt circa loca sancta, ut in plurimum contingunt ex
eo, quod uno flente alter non potest se continere, et ita quandoque
omnes simul lamentantur, vel aliqui artem habent concitandi se ad
fletum, etiam in rebus non divinis. Et tales in illis locis multas
inutiles lacrymas fundunt et ferme in omnibus locis ululatum faciunt,
non quod locus ille efficax sit, quamvis et ipsa loca devota sint, sed
earum facilitas. De hoc habeo nullum dubium, si X boni Christiani
essent mecum in cella nostra Ulmae, qui haberent desiderium[TR39]
videndi terram sanctam et loca Domini Jesu, ego locutionibus meis de
illis locis amplius vellem eos accendere et movere, ac si actu
prostrati in ipsis locis sanctis jacerent etc. Haec ad hoc propositum,
quia in illo monte valde devoti fuimus, quia opus difficile fecimus et
exempla magnarum virtutum vidimus. Postquam ergo refocillati spiritum
resumsimus, omnes pariter surreximus, et Officium in processionali
signatum cantavimus cum collectis et devotissime prostrati Deum
adoravimus et latriam Domino Jesu debitam exhibuimus in contumeliam
illius arrogantissimi sathanae, qui in hoc loco ausus fuit suum et
omnium creatorem tentare, et inducere falsis promissionibus, ut
procidens se adoraret, ostendens ei in momento temporis, ut dicitur
Lucae 4., omnia regna mundi et gloriam eorum dicens: haec omnia mea
sunt, at tibi ea do, si cadens adoraveris me. In hoc indulgentias
plenariae remissionis habuimus (††).
De regionibus, quas vidimus in illo monte.
Orationibus finitis ecce adhuc una turma militum peregrinorum adscendit
ad nos, et dixerunt, si nos non ascendissemus, dudum a loco
recessissent. Fuimus autem ex adventu eorum hilariores effecti, quia,
si sine nobis recessissent, profecto male stetissemus. Elevavimus autem
oculos nostros, et longe lateque per terram circumspeximus, et ad
oculum vidimus, verum esse, quod Matth. IV. dicitur, quod mons ille sit
excelsus valde. Non enim Evangelista valde diceret, nisi mons
excellenter altus esset. Ad omnem autem plagam vidimus loca frequenter
in Scriptura nominata (#210 A#). Nam ad orientem vidimus montana
Arabiae alta valde, quae per longum tractum ab aquilone in meridiem
vergunt. Ex eisdem montanis consurgit mons Nebo, Phasca et Abyrim, in
quo Moyses terram sanctam contemplabatur, quem diserte super omnes
praecellentem vidimus. Montem etiam Galaath et terram Galaath, quae
data est tribui Ruben, Gad et dimidiae tribus Manasse, terram et
campestria Moab et Ammon usque ad petram deserti trans Jordanem, haec
omnia, licet a longe, ante oculos habuimus, et Esebon et Basan. In
parte autem nostra Iordanis vidimus campum magnum Iericho, et alveum
Iordanis cum suis solitudinibus, et mare mortuum. Ad meridiem vidimus
supra mare mortuum vastam solitudinem beati Ieronymi, montes Enggadi,
montem Loth, et desertum Tecuae, et Idumaeae montes.
Ad aquilonem vero vidimus montes Armeniae, Libanon, Antilibanon, montem
Hermon, et montes Galilaeae, Thabor, Carmeli, Gelboae etc.
Ad occidentem autem vidimus montes Israel, in quibus et fuimus. Montes
vero circumstantes Ierusalem videre non poteramus, quia altiores nobis
erant, et in accubitu montis Oliveti sunt montes et desertum
Quarentanae. Omnia ante dicta loca etiam in monte Engadi magis
determinate vidimus, de quo monte et aliis vide fol. 283 B.
Porro sub monte, in quo eramus, est Iericho, a quo ad austrum
declinando est Haji. Ad occidentem vero est Bethel, quaedam nominata
civitas, ubi Iacob scalam in somnis vidit, et hodie monstratur ibi
lapis, quem capiti suo suppositum habuit, quando scalam vidit, eumque
evigilans oleo inunxit. Dicunt Hebraei, quod Iacob dormire volens tres
coacervavit lapides supponens capiti, quia dicit textus, accepit de
lapidibus regionis, et dum evigilaret post visionem scalae, fuit ex
tribus lapidibus unus lapis factus, ideo dicit textus, erexit lapidem
etc. Ibi Ieroboam rex Israel posuit unum de vitulis aureis, ne populus
ascenderet in Ierusalem. De scala Iacob habetur Genes. 28. De vitulo
aureo 3 Reg. 12. Deinde convertimus nos ad ipsius montis
considerationem, qui est valde excelsus; sed quia consurgit a
campestribus montes contra occidentem ei incumbunt et sunt eo altiores.
Et totus mons est saxosus, durus, sterilis, praeceps, in cujus
summitate stetit una capella, quae est modo destructa, cujus muri et
ruinae hodie patent, et videtur ibi fuisse olim monasterium. Et tantum
de illo.
De regressu peregrinorum contra civitatem sanctam Jerusalem.
Igitur cum per horam in sancto monte fuissemus, paravimus nos ad
descensum. Quidam autem juvenes milites nos praecesserunt per saltus et
cursus descendentes, nos vero mature sequebamur per scopulos et rupes,
per saltus et clivos. Cum in descensu supra praecipitium quoddam satis
altum venissemus, audivimus in crepidine montis sub principio clamores
et tumultus contendentium et litigantium et irascentium lingua arabica
et teutonica. Audivimus inter haec quendam inclamantem latrocinium
verbis teutonicis (#B#) Mordjo, Mordjo. His auditis statim intelleximus
, milites illos, qui ante nos descenderant, esse in tribulatione, et
festine per saltum cecidimus et per praecipitium nos submisimus et
usque ad locum certaminis venimus. Stabant autem quinque peregrini
nobiles in una crepidine et montis concavitate, habentes lapides in
manibus, parati ad jactandum, et quatuor Arabes stabant ante crepidinem
etiam cum lapidibus et collitigabant, quia Arabes petebant ab eis
pecuniam pro pedagio, quam illi dare nolebant. Nos autem tamquam
mediatores in medio stetimus, ne lapides contra se mitterent, quia, si
hoc factum fuisset, omnes peregrini tamquam salvi conductus fractores
habiti fuissent, et in tribulationem magnam venissemus. Vix autem
nostros socios induximus, quod lapides deponerent; postulabant etiam a
nobis pecuniam, sed diximus eis, quod ibi nihil vellemus solvere, sed
in exercitu coram ductoribus nostris. Et ita eduximus fratres nostros
de caverna, et eripuimus eos de manibus Arabum. Si autem fortiores
nobis fuissent, nullatenus nos cum pace dimisissent, nam quinque nostri
peregrini devorassent istos quatuor Arabes, si se defendere voluissent.
Cumque sic ab Arabibus illis descenderemus, minabantur nobis quod se
vindicare vellent de nobis, sicut et fecerunt, ut patebit. Venimus ergo
ad exercitum ad umbram et ad aquam, emimus panem et uvas et collationem
fecimus. Arabes autem praefati convocatis ad se complicibus suis cum
lanceis et armis locaverunt se e regione in medium, per quod transituri
eramus. Cum ergo sol occasum peteret, et fervor ejus remissus esset,
consurreximus de loco illo et asinis ascensis in campum processimus.
Occurrerunt autem Arabes nobis et transitum prohibuerunt, quousque
pedagium pro transitu in montem eis solveretur, et pro temerata
resistentia peregrinorum eis etiam satisfieret. Dicunt enim Arabes, se
esse dominos omnium solitudinum et desertorum, et ideo de salvo
conductu non curant, sed pedagia a transeuntibus per eremos exigunt.
Post longam ergo disceptationem coëgerunt Sarraceni ductores nostri
ipsos patronos ad dandum octo ducatos ipsis Arabibus pro pedagio montis
et pro violentia, quia peregrini lapides contra eos levaverant et ab
eis vi recesserant. Hanc pecuniam patroni dabant cum maxima
indignatione et nobis maledicebant, volentes scire, qui fuissent in
isto facto peccantes, sed nullus voluit eis dicere, quia, si scivissent
illos peregrinos, nova exactione pecuniae mulctassent. Expediti ergo et
dimissi per Arabes descendimus contra Jericho, eam tamen ad sinistram
dimisimus, et contra austrum ad radicem montium processimus, ut ad
regiam viam, per quam de Jerusalem descenderamus, veniremus. Supra
Jericho autem ad publicam stratam venimus ad unam testudinatam
domunculam in modum capellae, et ibi est locus, in quo Dominus Jesus
duos coecos illuminavit, ut habetur Matthaei 20. (#211 A#), quorum unus
erat notus multis, et dicebatur Bar Thimaeus, filius Thimaei, quem
solum nominat Marcus cap. X. In hoc loco de asinis cecidimus et Domini
Jesu vestigia deosculati sumus, et indulgentias percepimus (†). Ab illo
loco ad ascensum montanorum venimus, quae sunt montana deserti Adammim.
In eo enim erat quondam villa sita, cujus ruinas vidimus, nomine
Adammim, i. e. ascensus rubentium, propter sanguinem, qui illic crebro
a latronibus fundebatur, et ab illo castello totum desertum illud a
Iericho sursum usque ad Bethaniam dicitur Adammim, et ad auxilium
viatorum hujus sanguinarii et cruenti loci fuit castellum ibi
aedificatum, praedictum Adammim. De hoc loco habetur Josuae 18. Dominus
quoque in parabola hominis descendentis a Jerusalem in Iericho
recordatur hujus insecurissimae viae de homine spoliato et sauciato,
Lucae X. Unde hodie Teutonici castellum praedictum et desertum nominant
Rotbach, quasi rivus sanguinis. Ascendunt enim Arabes miseri et
latitant in illo deserto juxta viam et spoliant transeuntes, nec audent
Sarraceni nisi bene associati descendere vel ascendere. Cum ergo
desertum Adammin ascenderemus, sine intermissione agitabant et
stimulabant nos ductores nostri ad celerem processum, quod quidem in
peregrinatione mea secunda leve fuit omnibus. Sed in prima quantam
sustinentiam habuerimus per illam viam non facile dixerim. Audeo
dicere, quod in me ipso et in aliis sociis meis majores miserias et
defectiones expertus sum in peregrinatione Jordanis tantum in prima mea
pereginatione, quam in omnibus viis secundae peregrinationis. Igitur in
tenebris venimus ad saltus et clivos praecipites et in ascensum
praecipitiorum cogebant nos de asinis descendere, et pedestres ire, et
vix poteramus spirare prae inedia. Vidi multos peregrinos in asinis
sedentes, qui non poterant prae debilitate frenum aselli tenere, unde
aliqui de asinis cadebant et dimissis asinis in terra jacebant, quos
tamen Sarraceni cum indignatione procedere cogebant. Laborem illius
itineris intolerabilem reddebat noctis caligo et periculum
praecipitiorum et debilitas perigrinorum et importuna stimulatio
Sarracenorum; sicut enim aurigae ducentes gravia pondera in curribus
per praecipitia et clivos montium altos continuis clamoribus et
verberibus bestias minantur et stimulant, sic nostri ductores sine
intermissione nos et bestias nostras stimulabant per vias
periculosissimas, in quibus casus bestiae mors et praecipitatio fuisset
hominis. Adeo durus et gravis erat labor ille, quod si quis cum lumine
peregrinorum facies contemplatus fuisset, madentes maxillas prae
lacrimis vidisset et oculos prae fletu rubentes eorum, qui in nostris
partibus auro, argento et gemmis ornantur. Audivi in illa nocte
gementes et flentes et quosdam orantes, nonnullos vero maledicentes
sibi ipsis, viae, terrae, militiae suae et Sarracenis. Alios vero
audivi pro sui excitatione mussitantes in se ipsis. Sed in his omnibus
comperegrinae et sociae nostrae annosae vetulae antecedebant nos,
praeripientes loca militum, et nec gemebant, nec (#B#) conquerebantur
de labore, sed fortiores viris et militibus audaciores primae in acie
procedebant. Magnam verecundiam faciebant nobis istae vetulae sua
infatigabilitate, unde quidam miles dixit mihi: ecce, frater, non credo
has vetulas esse foeminas, sed daemones sunt, mulieres enim, praesertim
annosae, sunt fragiles, tenerae et delicatae, istae autem sunt ferreae,
cunctis militibus fortiores. Optabam Salomonem affuisse in nostro
exercitu, et invenisset non unam, sed plures mulieres fortes. Suo
namque tempore statuit pretium unius mulieris fortis de ultimis finibus
mundi, ut habetur Prov. 21., sed non unam invenit, unde Eccles. VII.
dixit: virum fortem unum ex mille reperi, mulieres ex omnibus non
inveni. Si autem fuisset in nostro exercitu, non invenisset unum virum
fortem, omnes erant fracti laboribus, et extenuati inedia, nulla vero
mulier erat infirma, nulla suspirabat, nulla prae labore gemebat. Sed
unde fragilibus fortitudo, mulieribus robur, nisi ab eo, qui infirma
mundi eligit, ut confundat fortia, qui praetulit eas viris, ne quis
glorietur de sexu, de fortitudine, pulchritudine, juventute et de
nobilitate. Siquidem nec ipsae erant viri, nec fortes, nec pulchrae,
nec nobiles, et tamen omnes labores peregerunt sine defectu, per quos
militia acquiritur. Et in hoc confudit Deus superbiam illorum militum,
qui eas dedignabantur habere socias, et qui perditionem unius illarum
parvi pendit in solitudine Jordanis, ut patet supra fol. 201 A. Et ibi
quaere plura de his. Sed rideas forsan, et muliercularum deliramenta
subsannes! Ad haec Jeronymus contra Vigilantium: non, inquit, erubesco
earum fidem, quae primae viderunt Dominum resurgentem, quae mittuntur
ad Apostolos, quae in matre Domini Salvatoris sanctis Apostolis
commendantur. Ut quid autem praeconio illarum vetularum tantum immoror!
Sufficiat ergo ad praesens.
Igitur circa medium noctis post fatigas multas et altum ascensum
venimus ad fontem de saltu emanantem, qui, ut opinor Josuae 18, fons
solis nominatur, ex eo forte, quod contra solis ortum stat et solis
radiis percussus calescit. Vel forte Spiritu Sancto praeordinante sic
dictus est fons ille, quia sol justitiae, Christus, Deus noster, ex eo
crebrius bibisse creditur, quia multotiens per illam viam descendit et
ascendit. Juxta hunc fontem jusserunt nos ductores nostri descendere,
quo audito prae gaudio non descendimus, sed de bestiis cecidimus. Est
etiam circa fontem domus antiqua et destructa, de qua quatuor muri
tantum manserunt, quae olim diversorium erat sive hospitium, et dicitur
domus Rubea, etiam a deserti nomine Adammim. Hanc domum ingressi sumus
et accensis luminibus locum aptavimus removentes hominum et bestiarum
stercora, quibus erat repleta, et lapides aptavimus pro sessione et
dormitione.
Cumque locum purgavissemus, consedimus et reliquias ultimas de sacculis
produximus et manducavimus. Major tamen pars prae lassitudine statim,
ut de asinis descenderunt, in terram se projecerunt, et nec comedere
nec bibere nec loqui poterant, sed quiescere optabant. Circa fontem
autem erat tumultuosa compressio tam hominum quam bestiarum pro aqua,
pro qua etiam infirmi clamabant, quia omnes eramus sitibundi et fluxus
fontis exiguus, et multa litigia fuerunt ibi exorta inter nos et
Sarracenos, quia ipsi stabant ante cannam et sicut vaccae bibebant, at
nobis dare locum nolebant. Finita autem qualicumque commestione et
potatione lumina exstinximus (#212 A#) omnia et dormire incepimus in
humo super lapides et magno ac gravi sopore oppressi sumus. Sicut enim
esuries dicitur bonus cocus, quia omnem cibum bene sapere facit; sic
labor dicitur esse bonus lectus, quia omnem locum dormitioni et quieti
facit aptum. Fuit enim periculosum dormire in loco isto, primo propter
murum ruinosum, de quo lapides resoluti a caemento dependebant super
capita nostra, ruinam minantes; secundo propter serpentes et
scorpiones, qui in antiquis muris et sub lapidibus latitant, praecipue
in locis, ubi aqua prope est; tertio propter pediculos ovium, asinorum
et aliarum bestiarum, et praecipue propter quosdam vermiculos, quos
nominant pediculos Pharaonis, quorum multitudo in humo deserti
decurrit, ut patebit fol. 247, qui etiam hic in terra serpebant; quarto
propter duritiem stratus; et quinto propter fures Sarracenos, qui
comitabantur nobiscum. His tamen omnibus non obstantibus omnibus curis
remotis fortissime dormivimus. Dixerunt autem nobis ductores nostri,
quod ante diluculum vellent nos excitare; sed aliter accidit, quia et
ipsi fessi erant, sicut nos, quamvis non tantum laboraverint, et tam
ipsi quam nos dormivimus usque ad ascensum solis. Juxta hunc fontem
refocillatus fuit David, cum lassus venisset de Jerusalem cum suis, ut
dicitur 2 Reg. 17.
De progressu peregrinorum et ascensu eorum contra Jerusalem.
Vicesima prima die, quae est Praxedis Virginis, orto sole, qui jam
cacumina et rupium prominentia culmina aureo splendore perfuderat,
inceperunt Sarraceni impatienter magnis clamoribus excitare nos: aliqui
clamabant in eorum lingua[TR40] roy, roy; aliqui trica, trica; aliqui
cabalca, cabalca; aliqui in nostra lingua, cujus aliqua verba
didicerant, clamabant uff, uff, rita, rita, quod etiam praecedentia
signant.[TR41] Surreximus ergo et elevatis oculis solis lumen vidimus
in altis culminibus, eramus enim in profundo et undique montibus
scopulosis cincti fuimus. Bene autem ex quiete confortati fuimus et
refocillati, et aquam hausimus in flascos nostros de fonte Salvatoris,
et a loco recessimus trahentes asinos ad manus, quia declivus praeceps
ibi erat ad longum spatium sursum, nec in bestiis sedentes manere
poteramus et incepimus mane sudare adhuc absente solis fervore. Interea
ad quandam petram venimus, quae stabat ut clibanus ad latus, de qua
dicunt, quod sit thaben Boen, i. e. lapis Boen, filii Ruben, qui facit
terminum terrae filiorum Juda, secundum Hieronymum de distantiis
locorum. De quo lapide habetur Josuae c. 18. Ex quo tamen textu
videtur, quod magis inferius ultra castellum Adammin sit lapis iste.
Sed parum refert, sive sit ille vel alius, nos antiquam rei memoriam
ibi mirati sumus.
De loco annuntiationis beatae Virginis ipsi Joachim[TR42] factae.
Boen lapidem posttergavimus et in ascensu clivi vidimus in dextro
latere domum vetustam inter scopulos et arbusta, quae in eo loco stat,
in quo pastores Joachim, patris beatissimae Mariae Virginis, greges
pascebant, (#B#) ad quos ipse Joachim confugit, quando opprobrium
sterilitatis sibi fuit publice objectum et munera ejus de altari
abjecta in templo, et ibi in tristitia degit, Deum devotis precibus
pulsans, ut sibi misereatur et patientiam ei dare dignaretur. Quodam
autem die, cum devotius et ardentius oraret, ecce angelus Gabriel cum
immenso lumine oranti astitit, quem ille, ut vidit, obstupuit et
turbatus fuit, cui angelus: noli timere, Joachim, quia exaudita oratio
tua, et lacrymae tuae adscenderunt ante Deum, et ecce, Anna uxor tua
pariet tibi filiam, et vocabis nomen ejus Maria, et Spiritu Sancto
replebitur adhuc ex utero matris suae. Haec erit major excelsior
omnibus mulieribus, et virgo in perpetuum manebit, et nihilo minus
filium altissimi concipiet et generabit et mater filii Dei vocabitur.
Et hoc tibi erit signum: dum veneris ad Jerusalem et per auream portam
ingredi volueris, Annam uxorem tuam obviam habebis, quae in tuo aspectu
jucundabitur corde. Et his dictis disparuit angelus. In hoc ergo loco
prostrati adoravimus, et indulgentias recepimus (†). Porro quidam
peregrinus inter collocutiones circa hunc locum hoc problema adduxit:
ecce, inquit, facimus festum de Sancta Anna, et non de S. Joachimo, qui
tamen aeque sanctus fuisse, ut Anna, deprehenditur ex illa legenda. Hoc
problema quidam solvere conati sunt inducentes mirabiles errores de
conceptione beatae Virginis; dicentes, eam ideo fuisse non in originali
peccato conceptam, quia antequam Joachim et Anna[TR43] convenirent sub
aurea porta, inventa est in utero habens de Spiritu S. Alii dicebant,
quod solo osculo Joachim conceperit sine virili semine Anna. Et multae
inconvenientiae fuerunt inductae ab eis, qui caussas assignare
contendebant, quare Annae festum potius quam Joachim celebraretur.
De Bacurim, ubi Semei maledixit David regem.
Ulterius ascendimus et per latus clivi montis Bahurim processimus, in
quo quondam fuit castrum, Baurim nomine, de quo habetur 2 Reg. 16.
Aliqui libri habent Bahurim. Via vero regia sub castro descenderat.
Stetimus ergo ibi et factum memoria dignissimum consideravimus.
Siquidem rex David pulsus de Jerusalem cum omni suo exercitu a suo
filio Absalon cum ad hunc locum venisset, egressus est de castris
quidam Semei dictus et stetit regemque et universos servos ejus
maledixit et lapides contra eos misit et terram in eos deorsum sparsit.
Cum eum quidam interficere vellet, prohibuit David nolens, quod sibi
pro illa injuria quidquam mali fieret hac vice. Mirabamur sancti illius
regis patientiam et miseriam, et nobis ipsis indignabamur, qui ad
unicum et leve verbum movemur contra proximos ad ultionem capiendam.
Ecce enim, hic rex David nudis pedibus transit cooperto capite, flens,
et omnes servi ejus cum eo amaricati, fugati de propriis domibus, et
servus unus, miles, accurrit et maledicit, lapides contra regem mittit,
terram contra eum spargit et maledictiones ingeminat et crimen laesae
majestatis utique puniendum committit. Ad haec tamen omnia rex mitis
non irascitur, non commovetur, humiliter pertransit et commotos
compescit, dicens: dimitte eum, ut maledicat nunc juxta praeceptum
Domini, si forte respiciat Dominus afflictionem meam et reddat mihi
bonum pro maledictione hac hodierna. In tota serie sacrae Scripturae
vix ita lamentabilis textus habetur, sicut ille de emigratione David et
de patientia ejus in sua maledictione (#213 A#). Cum enim homo textum
illum scit et locum hunc pertransit, a lacrimis vix se cohibere valet
recogitans tantam pietatem. O quantum in hoc loco flevisset beatus
Gregorius, cum eum legamus flevisse in foro Trajani imperatoris propter
misericordiam, quam ibi cuidam viduae se petenti praestitam legerat!
Incomparabiliter major misericordia est, misereri injurianti et
maledicenti, quam petenti et benedicenti. Ab hoc loco David usque ad
fontem solis descendit, et lassus juxta eum quievit. Nos vero a loco
ulterius sursum ascendimus, et montem Oliveti a longe vidimus cum
ecclesia ascensionis Domini in ejus cacumine locata, in cujus aspectu
gavisi sumus videntes, nos prope esse Jerusalem.
De planitie ante castellum Bethania.
Rursum consequenter processimus et in planitiem quandam venimus, a qua
consurgit mons Oliveti ab una et mons offensionis ab alia parte, In hac
planitie finitur desertum Adammin, nam ab ea deorsum usque ad Jordanem
est vasta solitudo, demto circulo, quem irrigat fons Helizaei; sed ab
ea contra montem Oliveti, in cujus accubitu est sita, horti et pomaria
et viridaria sunt pulcherrima. In hac planitie est castellum Bethania,
dependens ad montem Oliveti, a quo protenditur usque in planitiem, quae
planities est petrosa latissimis et planis petris, ac si esset
pavimentata arte. In locis vero, ubi non est humus petris obductus,
stant olivae et alia fructifera virgulta. Sunt etiam in ipsa planitie
multae cisternae in profundis per durissima saxa incisae. Processimus
ergo in planitie contra Bethaniam et ante castellum ad unum lapidem
erectum venimus ita positum, quod quis super eum sedere potest; est
tamen lapis immobilis, de profundo terrae consurgens, et est
durissimus. Super hunc lapidem dicitur Dominus Jesus sedisse, quando
mortuo Lazaro ascendit de regione Jordanis, et ante ingressum castelli
consedit, ubi Martha ad eum venit, et fidelissimum dialogum ibi habuit
cum Domino Jesu de fide, de resurrectione, de vita aeterna. Similiter
et Maria Magdalena ad hunc locum Christo occurrit obvia, flens, eum
absentem fuisse in morte Lazari fratris sui; de quibus habetur Johannis
XI. In hoc ergo loco sacro stetimus et Officium signatum in
processionali persolvimus et hoc facto in terram nos prostravimus et
locum deosculati sumus et indulgentias plenariae remissionis accepimus
(††). In hoc sacro loco Dominus lacrimas fudit, se ipsum turbavit ad
fletum duarum sororum, unde cantatur de eis: O felicis soror utraque
meriti, quarum lacrimis est motus fons ipse pietatis. Credo, quod in
hoc loco ante tempora steterit capella vel aliqua ecclesia.
De domo et apotheca S. Mariae Magdalenae.
Ab hoc loco processimus ad dextram partem ad jactum arcus et ad unam
antiquam destructam ecclesiam venimus, quae in loco stat, ubi erat
habitatio sanctae Mariae Magdalenae singulariter. Fuerunt enim divites,
Lazarus, Maria Magdalena et Martha, et habebant plures habitationes, in
castello et extra castellum, et in Jerusalem, et castrum Magdalum in
Galilaea. Haec autem domus erat Mariae Magdalenae, et post conversionem
suam (#B#) in ea fuit apotheca pro Domino comparans species aromaticas,
et ibi ex eis confectiones et unguenta confecit contra sudores et
calores, contra frigora et algores et lassitudinem, et ubicumque
sequebatur Dominum, aromata pretiosa haec confecta secum ferebat et
dominica membra ungebat. Illa enim, quae ante conversionem pro deliciis
sui corporis utebatur, postea convertit ea pro dominici corporis
consolidatione. In hac ergo destructa ecclesia Officium praescriptum
persolvimus, et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††).
De domo S. Marthae, quae fuit hospitium Domini.
Inde progressi ad partem sinistram praedicti lapidis venimus ad murorum
antiquorum ruinas cujusdam domus singularis, et dicitur fuisse domus
sanctae Marthae, in quam ipsa saepe Dominum invitavit, sicut dicitur
Lucae X.: et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam.
In hac domo accusabat Martha Mariam sororem suam apud Dominum, et
Dominus sententiam pro Maria protulit, dicens: Unum est necessarium,
Maria optimam partem elegit etc. In hoc loco terram deosculati sumus et
indulgentias accepimus (†) cantatis et lectis orationibus in
processionali praescriptis.
De ecclesia sepulchri S. Lazari, in quo jacuit quatriduanus.
Deinde convertimus nos ad castellum Bethania, et ingressi venimus ad
unam magnam ecclesiam et pulchram, sed clausam. Incolae autem Bethaniae
acceptis paucis denariis a patronis eam aperuerunt nobis, et ingressi
in dextra ecclesiae parte venimus ad sepulchrum Lazari, in quo
quatriduanus mortuus jacuerat, quando eum Dominus suscitavit, ut
habetur Joh. XI. Stetimus ergo ante sepulchrum Lazari, et Officium
signatum persolvimus, et ipsum sepulchrum deosculantes indulgentias
(††) plenariae remissionis accepimus. Et ascendimus de sepulchro ad
altare majus, ubi est locus, in quo Dominus Jesus stetit et clamavit:
Lazare veni foras etc. Haec ecclesia fuit quondam solemnis per sanctam
Helenam super sepulchrum Lazari aedificata, et ultimo tempore
Christianorum erat juxta eam monasterium monialium Ordinis S. Lazari
sub regula S. Benedicti. Vestitus earum fuit tunica alba et pallium
nigrum, sicut Johannitae, cum cruce viridis coloris. In alia Bethania
trans Jordanem, ubi erat Johannes babtizans, ut habetur Joh. 1., erat
simile monasterium ejusdem Ordinis, et erant moniales illae valde
divites et religiosae. Unde monasterium illud fuit septum olivis, ita,
quod non poterat videri a descendentibus de monte Oliveti. Ab hoc
monasterio fuerunt missae sorores etiam ad alias mundi partes ad
aedificandum similia monasteria. Unde in comitatu dominorum de Kyburg
prope Thuregum est hodie unum de illis monasteriis et dicitur ad
sanctum Lazarum Imgfren. Post perditionem terrae sanctae fuerunt
moniales dispersae et monasterium destructum et oppidum, demta ecclesia
cum sepulchro, quod adhuc stat, et est marmorea tumba elevata, et sub
ea est spelunca, quae est obstructa. Sarraceni etiam nobiscum
sepulchrum hoc honorant, quia omnia loca, in (#214 A#) quibus aliquid
gloriosum est per Dominum actum, honorant, sed in quibus aliquam
ignominiam sustinuit, detestantur. Ecclesia illa est exsecrata et
altaria ejus diruta, et quando nos in ea eramus, erat plena manipulis
frumenti, sicut horreum rusticorum.
De domo Simonis leprosi, hospitio Domini.
Ab illa ecclesia consequenter adscendimus in quandam aliam destructam
ecclesiam, cujus ruinae magnae ibidem jacent, et unus murus de ea
remansit, in quo videtur, fuisse ecclesiam pretiosam, et habuit
pavimentum, vario marmore stratum, cujus reliquias deprehendimus. Haec
ecclesia in eo loco fuit constructa, in quo stetit domus Simonis
leprosi. De qua loquuntur Evangelistae Matth. 26. Marcus 14.
In hanc domum venit Dominus Jesus invitatus sabbatho palmarum, et ibi
M. Magdalena effudit unguentum super caput discumbentis, et ibi
murmurabant discipuli de perditione, ut habetur, ubi supra, et Joh. XII.
Et est alia domus Simonis, sed non illius, qui fuit in Jerusalem, in
quam venit Maria Magdalena, quando primum conversa fuit, ut habetur
Luc. 7., de qua dictum est fol. 139. A. Haec autem dicitur domus
Simonis leprosi, non quod fuerit leprosus, quando coenam illam
notabilem ibi fecit, sed prius fuerat leprosus et a Domino mundatus, et
nomen tamen leprosi retinuit In hoc ergo loco orationibus praescriptis,
peractis indulgentias recepimus (†).
De castello Bethaniae, et ejus descriptio.
Bethania castellum quando sit constructum, vel a quo, non inveni, non
etiam in tota veteris testamenti scriptura fit mentio, nisi forte sub
alio nomine, quod tamen non inveni, nisi Bahurim fuerit, de quo
superius fuit mentio habita. Omnes autem Evangelistae non solum de illa
Bethania mentionem, sed etiam de ea, quae est trans Jordanem, faciunt.
Credo, novum castellum fuisse tempore Christi. Ruinae ejus ostendunt
fuisse munitum et gloriosum, sed non magnum. Hodie est villa populosa,
in qua insidiosi Sarraceni sunt; ad montem Oliveti adhaeret in ejus
orientali parte, nec de ea potest videri Jerusalem civitas propter
montem Oliveti obstantem, ad latus tamen montis Oliveti per medium ejus
et montis ascensionis est respectus ad vallum Gehenna et ad montem
Gyon. Erat autem Bethania castellum Mariae, Marthae et Lazari, ut
dicitur Joh. XI., et distat a Jerusalem XV stadiis, quae faciunt IV
milliaria italica, et unum non magnum alemannicum. Et de illo castello
loquitur pulchre Bernhardus in sermone ad milites templi, cap. 13.; cui
placet, videat ibidem.
Recessus peregrinorum a Bethania contra montem Oliveti.
Postquam igitur in Bethania loca sancta vidimus, ad Jerusalem nos
convertimus. Licentiavimus autem asinarios nostros, ut via regia et
propinquiori redirent in Jerusalem, per quam egressi fueramus, ut patet
fol. 193 A. Nos vero redire intendebamus per illam sanctam viam
ambulando cum devotione per pedes, per quam Dominus Jesus in die
palmarum e Bethania venit in Jerusalem, sedendo in asino. Reversi sunt
ergo asinarii in (#B#) Jerusalem descendentes per viam inferiorem, cum
quibus multi peregrini redierunt, qui festinabant ad cibum coctum et ad
loca quietis. Siquidem ab egressu nostro de Jerusalem usque ad reditum
non gustavimus cibum calidum; major tamen pars mansit in Bethania, cum
quibus et ego mansi, et forte nulli remansissent, si ego eos non
induxissem. Cum ergo illi a nobis recessissent, exivimus et nos de
Bethania et ante viculum inscii venimus in unum Sarracenorum
coemeterium, per quod transire necesse erat, vel circuire; transivimus
ergo. Et ecce mulier sarracena a longe stans et videns accurrit ad nos
et cum clamoribus magnis nos inclamavit et cum lapidibus contra nos
jecit, ejiciens nos de coemeterio. Cum festinantia ergo aufugimus, ne
ad clamores alii Sarraceni accurrerent et nos vexarent; non enim
possunt sustinere, quod supra sepulchrum suorum mortuorum calcemus, ut
patet fol. 82 in artic. 3. Venimus ergo ad viam, quae ducit super
montem Oliveti, per quam Dominus Jesus in die palmarum sursum ascendit.
Cum devotione ergo, silentio et oratione[TR44] ascendimus per hortos
ficorum. Ad unum autem hortum venimus, in quo vidimus maturas ficus
magnas, blavii coloris. Duo autem hortum ingressi cum arbores
ascendissent, advenit una vetula eosque cum lapidibus et clamoribus de
horto expulit, portaverunt tamen nobis de fructibus illis, de quibus
jejuni manducavimus, et progressi sumus adscendentes per clivum sursum.
In hac via invenimus multos sparsos lapillos quadratos, de polito
marmore et vario, et quidam frater extra viam modernam nos duxit, et
ibi reperimus pavimentum campi stratum polito marmore et vario.
Siquidem S. Helena omnes vias, per quas noverat Dominum Jesum
transivisse in hebdomade poenosa, marmore stratas decoravit a Bethania
sursum usque ad montem Oliveti, et ab alia parte deorsum usque ad
portam auream, et illius structurae manifesta vestigia multotiens
reperi, et praesertim, quando quis extra viam ad latus ascendit. Est
enim via moderna profunda ex frequentia itinerantium facta, et dum quis
ad latus adscendit, et manibus superius terram ejicit, et foramen
facit, invenit marmore polito antiquam viam stratam. Haec ego ipse
experientia didici ita esse etc.
De regressu peregrinorum in Jerusalem per viculum
Bethphage sacerdotum.
Consequenter ulterius progressi sumus et in locum venimus, ubi quondam
stetit viculus sacerdotum Bethphage, de quo habetur Matthaei 21. Ab hoc
viculo misit Dominus duos discipulos in Jerusalem, ut adducerent asinum
sibi, ibique eos exspectavit. In hoc loco cantavimus cantum: Cum
appropinquaret Dominus etc., et vestigia Redemtoris nostri deosculati
sumus et indulgentias percepimus (†). De Bethphage loquitur beatus
Bernhardus commendabilia in sermone ad milites templi cap. 12. A
Bethphage non potest adhuc videri civitas sancta, progressi ergo
consequenter clivum montis Oliveti adscendimus et ad unum districtum
venimus, per quem est ascensus praeceps ad IX gradus, et ibi est
positus lapis longus ad mensuram ipsius clivi et latus ad latitudinem
(#215 A#) viae, et arte latomorum sunt gradus per incisionem facti in
lapide, per quos possunt homines et bestiae ascendere clivum. Hic lapis
in longum est per medium divisus, ac si esset cultello incisus, et
dicunt, quod Sanctorum antiqua traditio habeat, saxum hoc fuisse
scissum in passione Domini in testimonium omnium ibi transeuntium et in
perpetuam memoriam. Hos gradus deosculati sumus propter miraculum et
propter Domini vestigia, quod non dubitamus, [eum] saepe ibi
transivisse. Cumque ab hoc loco ascendissemus altius, inceperunt
culmina turrium civitatis sanctae apparere, primum autem culmen, quod
vidimus, fuit ipsius campanilis et turris ecclesiae sancti sepulchri,
de quo etiam vide fol. 132 A. Et hoc hodie praeeminet cunctis
aedificiis et statim post vidimus totam civitatem sanctam jocundissime
resplendentem, in cujus aspectu exhilarati et laetificati fuimus, habet
enim haec dulcissima civitas quendam delectabilem aspectum valde, qua
mens intuentis jocundatur. Hoc enim pro certo scio, quod aspectu illius
civitatis numquam potui satiari, quanto enim quis diutius eam aspicit,
tanto magis sibi dulcescit, et quodammodo hominis affectum ad se rapit.
Dominus enim Jesus hac via vadens civitatemque videns flevit super eam,
motus compassione ex corporali ejus inspectione; non enim sine caussa
dicitur Jerusalem Visio pacis. Ab alia ergo parte montis Oliveti
descendimus per viam descriptam fol. 152 B. et transito torrente Cedron
in montem Syon adscendimus et cum gaudio suscepti a fratribus et
comestione peracta ad quiescendum nos locavimus, quia statim ad alios
labores transituri eramus.
[Transcriber's Note: Image designating a nocturnal vigil.]
(#B#) De tertio ingressu peregrinorum in
dominicum sepulchrum, de abusionibus in eo fieri
consuetis.
Die qua supra, videlicet XXI., meridie transacta cum advesperasset,
vocati sunt peregrini in ecclesiam sancti sepulchri, et cum in atrio
essemus, venerunt domini Mauri et eodem modo nos in ecclesiam
intromiserunt per omnia, sicut dictum est fol. 108. A. Et ingressi
fecimus sicut dictum est ibidem, cum majori tamen studio discurrebant
peregrini illi per loca sancta, quae sciebant se amplius non
ingressuros, et clenodia sua ad loca sancta applicabant, sicut prius
saepe fecerant, eodem modo, quo dictum est fol. 36. B. Cum minori autem
serio et majori distractione deduxerunt milites noctem illam, quam duas
alias noctes, quibus vigilias ad sanctum sepulchrum celebraverant. In
prima enim nocte occupati erant ad disponendum se ad sacram
eucharistiae communionem cum confessionibus, et adhuc magis affecti
erant ad loca sancta, ut patet fol. 119. B. In secunda nocte
sollicitabantur pro militia sua, et cum illa nocte eam deduxerunt sic,
ut patet fol. 183. B. Sed per noctem illam , quia nihil singulare prae
manibus habebant, otiosis operibus et vanis vacabant, non quidem omnes,
sed illi duntaxat, qui minus affectuosi erant, quorum, heu! major pars
erat. Videamus ergo, in quibus occupati fuerint illi indevoti, ingrati,
sine affectione et sine disciplina peregrini. Quidam perfunctorie locis
sanctis transcursis sedebant et manducabant ac bibebant de sacculis
suis, quos repletos cibis intulerant, et in longum cavillationes
protrahebant, et mox somno pressi loca solitaria et angulos quietos
petebant, in quibus dormiebant tota nocte, ad VI vel VII horas, ac si
in cameris suis jacerent. Alii magis crapulosi quam pigri provisionem
sibi fecerunt de bono et forti vino, et de allectivis cibis ad
potandum. Et illi post locorum sanctorum cursoriam visitationem
consederunt, ingurgitantes se, ac si illa sanctissima ecclesia esset
taberna, nec finem faciebant, nisi vasa omnium sociorum suorum essent
evacuata.
Alii minus provisi, cum sua vascula evacuassent, sedebant et caussas
mundi inutiles tractabant, de principibus, de litibus, de stipendiis
militiae suae, de comparatione bellatorum, in quibus omnibus
detractiones, litigia, mendacia propriae jactantiae variae fuerunt in
medium sine cura sancti loci deducta.
(#216 A#) Alii saturati diuturnis cavillationibus cum risibus in
ecclesia spatiabantur et capellas locorum sanctorum intrabant, et post
brevem orationem simulatam stabant et colloquebantur sine reverentia
sancti loci, omnia quae incidebant, et loca sancta sine utilitate
inasservabant. Tali modo se habuit ante aliquos annos quidam miles
alemannus, quem aliis in exemplum Deus punivit. Nam dum cum sociis
dissolute circumiret, ingressus est cum eis in dominicum monumentum et
stans ex stolida quadam temeritate dixit: ecce, socii mei, ut non
haesitem me fuisse in sepulchro Domini, et ut vos de hoc possitis
testimonium perhibere, recipiatur hoc, quod facturus sum pro signo
certitudinis. Et hoc dicto ascendit super sanctam tumbam et se super
eam supinus posuit in longum se extendens, et dum sic jaceret ridens,
ecce, manus Domini affuit eumque paralysi percussit et corpus ejus
rigescere coepit, nec se erigere quovis modo valuit, et dum manum
Domini sensisset aggravatam super se, humiliter et cum multis lacrymis
se deportari petiit, sed membrorum suorum naturalem usum et liberum
numquam posthac recuperavit, et claudus et invalidus repatriavit et
paralyticus obiit. Mirum est, quod non in continenti exstinctus fuit.
Alii tota nocte negotiabantur cum mercatoribus. Ad omnia enim loca, ad
quae pergunt peregrini dum sunt in terra sancta, concomitantur eos
mercatores christiani, de genitura orientales, haeretici callidissimi
et avarissimi, nec somnum capiunt interim, quod peregrini in terra
sancta sunt. Et quotiens[TR45] in ecclesiam sancti sepulchri intrant,
illi mercatores cum suis mercibus etiam cum eis intromittuntur, quam
intromissionem pecunia magna comparant, et se directe ante ostiolum
sancti sepulchri locant et expanso panno super pavimentum sua negotia
ibi exponunt. Quidam ergo peregrini, ex quo recessus eorum instabat,
tota nocte illa negotiando vigilabant et diversa emebant. Non enim
solum Pater noster et lapides pretiosos, sed pannos de Damasco, de
Scamolato, et de serico venalia ibi habebant. Et circa hos mercatores
erat magna inquietudo et clamor, sicut in foro. Vidi ibi quosdam
peregrinos nobiles et honorabiles, qui in terris suis negotiationem cum
mercatoribus, etiam in publicis nundinis, tamquam rem inhonestam et suo
statui non convenientem vitabant; hic vero in loco sanctissimo continue
negotiis insistebant, et pannos pretiosos et jocalia comparabant. Et
qui pure propter Deum vel propter militiam de terris suis fuerant
egressi, iam lucri affectu vel cupiditate allecti negotiatores sunt
effecti, insistentes mendaciis, fallaciis, perjuriis, et execrabilibus
juramentis, quae etiam schismatici et haeretici illi, cum quibus
tractabant, facere horrebant, conabantur enim res bono foro emere, ut
(#B#) easdem aliis carius venderent in suis partibus, sicut faciunt
veri mercatores, qui se talibus nutriunt; vel ut jocalibus et clenodiis
amicitias carnales emerent (et) amores multorum, vel ad ostentationem
emtis uterentur. Et in hac mercantia non erat cura de sacro loco nec de
sacro die et festo instante S. Mariae Magdalenae. Nec hoc saeculares
soli faciebant, sed quidam monachi irreligiosi et clerici his
vacabant. Quantum autem scandalum sit apud infideles, quando vident
illos mercatores in ecclesia sedere et vendere, et lucris insistere,
patet ex munditia muschearum suarum, in quibus pro nulla re mundi
aliquid vendere aut emere aut certe de his tractare licet. Nos autem
facimus de domo orationis domum negotiationis et ecclesiam sacram
speluncam latronum constituimus, quod infideles cernentes fidem nostram
rem fatuam et stultam reputant.
Alii non minus praedictis exorbitant et scandalizant tam fideles quam
infideles. Quidam enim nobiles vanitate ducti nomina sua cum signis
progeniei et ingenuitatis suae parietibus templi inscribebant et arma
suae nobilitatis depingebant, vel chartas depictas cum hujusmodi
affigebant in illa et in aliis ecclesiis. Et quidam eorum cum ferreis
instrumentis et malleolis columnis et tabulis marmoreis sua nomina
insculpebant, et omnes inquietabant et scandalizabant. Vidi quosdam
vanos nobiles ad tantam fatuitatem deductos, quod, quando in capellam
montis Calvariae adscendebant et procumbentes supra sanctam rupem, in
qua foramen crucis est, orare se simulabant, et circumpositis brachiis
occulte acutissimis instrumentis insculpebant scuta cum signis, non
dico nobilitatis sed stultitiae suae in perpetuam suae fatuitatis
memoriam. Oportebat autem eos hoc occulte facere, quia, si custos
sanctae rupis, qui est Georicus, vidisset, cum crinibus eos
detraxisset. Eadem insania moti quidam supra tabulam tumbae sanctissimi
sepulchri Domini aculeis sua nomina, scuta et signa infixerunt, Dei
timorem et reverentiam postponentes, ut memoria insaniae et vanitatis
eorum non deleatur, sed jugiter perseveret ad hoc, ut per singulos dies
recipiant maledictionem, tam in monte Calvariae coram cruce dominica,
quam in monumento ante Domini sepulchrum. Quilibet enim devotus et
sincerus peregrinus, qui magnis sumtibus et laboribus et per mille
pericula ad ista sancta loca devenit, dum in praefatis locis se ad
orandum ponit et vanitatem istam inspicit, statim sub oratione fatuo
illi maledicit, qui hanc irreverentiam istis sanctissimis locis facere
praesumsit, et ei mortem aut manus ariditatem, contractionem vel
abscissionem imprecatur, vel Deum exorat, ut suum honorem in illo
vindicet, qui in saxum, positum in titulum divini honoris, praesumsit
insculpere signum sui honoris. Putant enim tales, quod omnes arma eorum
mirentur, et libenter videant: sed hoc dico, quod inter decem mille
peregrinos non unus venit, cui placeant. Si sunt peregrini alieni, qui
ejus signa non agnoscunt, videntes abominantur et praesumtionem
mirantur, (#217 A#) et fatuum eum praedicant, quem numquam viderunt. Si
vero sunt compatriotae, ea detestantur, despiciunt et detrahunt, nisi
forte filius ejus venerit, qui imitator paternae stultitiae factus
complacentiam habebit. Soli nostri teutonici nobiles hac vanitate
utuntur, ac si mundus non haberet nobiles, nisi ipsos. Quantas autem
irrisiones ex hoc sustineant tam a fidelibus quam ab infidelibus, ego
scio et dolens suffusione vultus et verecundia expertus sum aliquoties
inter Christianos et paganos. Longum nimis esset scribere experientias.
Novi quendam, qui habuit semper in bursa sua lapidem rubeum, cum quo ad
omnia loca, ad omnes parietes nomen suum inscribebat, ascendit hic
fatuus nonnumquam altaria et literas nominis sui tabulis altarium vel
lapide rubeo vel pugione aut stilo hoc faciebat, et nomen suum
antiphonariis, gradualibus, missalibus, psalteriis supra in marginibus
vacuis inscribebat, ac si esset auctor libri, cum tamen non unam
latinam propositionem intelligeret, quia purus laicus erat. Studebat
tamen nomen suum et arma in eis locis depingere singulariter, quae
aspectui intrantis vel transeuntis erant patentia. Sed quid accidit
huic? dicere pudet et taedet, nec evagatorio nostro inserere ea digna
judicavi. Hoc tamen dico, quod praedicti peregrini amici et
consanguinei multo auro si possent tollere nomen suum de terra,
facerent; sed et hiimet optarent numquam novisse nomen ejus, qui tanto
studio ubique id depinxit. Tolerabile esset et ad aliquid utile, quod
nobiles nomina sua cum scutis et armis in hospitiis et tabernis, in
praetoriis et in curiis, in turribus, castris, portis et moeniis, in
theatrorum locis, in foris et in torneamentorum et hastiludiorum
plateis et in aliis saecularium locis depingerent et conscriberent, sed
in ecclesiis et in locis sanctis hoc facere est injustum et
irrationabile et criminosum. Tantum enim quidam studium ad hoc
adhibent, et orationem et locorum sanctorum visitationem, imo propriam
dormitionem negligunt. Et exemplo horum aliqui simplices mechanici
acceptis carbonibus sua ignota nomina et suae rusticitatis signa
parietibus apponunt. Sed et clerici et religiosi quidam symea fatuitate
depravati idem faciebant et cum incausto, quod ad sancta loca
consignanda secum tulerunt, parietes deturpabant. De omnibus his miror,
quod non considerarunt vulgare dictum, quod etiam pueri suis
coaequalibus objiciunt, dicentes: _Narrenhend beschisen den liuten die
wend;_ Stultorum manus deturpant latera domus. Si ergo stulti sunt
secundum illud proverbium populare, qui maculant hominum parietes, vere
stultiores aestimandi sunt, qui parietes domus Dei et loca dominica
maculare praesumunt; stultissimi vero dicendi sunt, qui scuta et arma
sua imaginibus Dei et beatae Virginis Mariae, sanctae crucis et
electorum Dei superdepingunt vel affigunt; cum tamen frequenter
nobilium insignia sint figurae aliquarum animalium, vel larvatae
facies, aut monstruosae species, aut inanis colorum aut figurarum ordo,
quae omnia ab antiquis idololatris et gentilium stultissimis diis
plenis daemoniis sunt accepta. Sicut legimus, quod duo filii[TR46]
Osiridis, Anubis et Macedo, peragrantes et vexantes orbem, quorum
primus canem, alter lupum suis armis expressos ferebant, et undique
templis constructis affigebant in caeterorum deorum contumeliam: sic
etiam per nostros nobiles factum est in ecclesia dominici sepulchri,
cujus (#B#) parietes jam confusi stant propter scuta appensa super
picturas. Per circuitum enim rotunditatis erant olim parietes musaico
opere decorati, sed milites et nobiles imaginibus et pretiosis picturis
non parcentes sua scuta appenderunt, quibus Christi et beatae Virginis
imagines velaverunt et clavis perforaverunt. Hujus despectus suscitavit
Dominus ultorem, quadam namque vice venit rex Egypti, Soldanus,
Jerosolymam, adorare in templo suo, quod nominant Salomonis, et
oratione finita ascendit in Anastasim i. e, in ecclesiam dominicae
resurrectionis, ut et ibi oraret; et cum circumspiceret et ecclesiae
magnitudinem et ornatum miraretur, vidit scuta nobilium parietibus
affixa et picturis super inducta, et cum cognovisset, cujus rei gratia
ibi penderent, iratus est valde et cogitavit istam Anastasim totam ad
solum deducere, nisi Deus immutasset mentem ejus. Jussit tamen omnia
scuta dejici et avelli et a parietibus abradi, et in unum congesta
cumulum ignem fecit supponi eaque combussit. Sic ergo iam nec scuta ibi
sunt, nec integrae picturae, sed corrosae et confusae.
Alii per templum circumiverunt cum occultis ferreis instrumentis, et ad
loca sancta accedentes lapides sacros radebant. et rodebant de eis
particulas descindentes et discerpentes, ut ad suas partes deferrent
pro reliquiis. Hoc quamvis speciem pietatis habeat, impietate tamen et
vitiosa curiositate minime caret; privare enim loca sancta suo decore,
et truncare artificiose laboribus et expensis ornata et deformare, quae
ratio dictat nisi errans, vitio obfuscata? Ex hac stulta corrosione
lapidum devenimus in magnas angustias, non semel, sed plus. Quadam
namque vice post peregrinorum recessum cum per noctem in Anastasi
mansissemus, inventum est mane, quod rupes Calvariae corrosa fuit et
tabula monumenti et lapis inunctionis Domini. Quod dum alii Christiani
orientales vidissent, clamaverunt in ecclesia contra nos sicut contra
fures et raptores, et excitata est seditio in nos periculosa, et
comminati sunt nobis, quod vellent conqueri de nobis dominis Mauris et
Sarracenis. Hoc audiens Pater Gardianus expavit, considerans, grande
nobis imminere periculum, et omnes nos ad capellam beatae Virginis
convocavit et auctoritate apostolica excommunicavit corrosores nec de
ecclesia exire permisit, quousque petiae decisae fuerunt sibi
praesentatae. Et ita cum ignominiosa confusione stetimus, et omnes in
nos tamquam in sacrilegos fremebant. Venimus etiam propter similem
causam in magnam tribulationem ad sanctam Catharinam in Arabia, et
profecto horrore et tremore concutior, quando recordor. Fuimus enim
traditi a Calogeris ipsis Arabibus, quousque amara necessitate coacti
fuimus ablata reponere. Has corrosiones non faciunt devotionis causa,
sed aliqui nobiles curiosi, aliquarum ecclesiarum vel altarium patroni
hoc faciunt, ut illis rebus suis ecclesiis concursum hominum excitent
et quaestum habeant, et ita avaritia eos instigat, ut talia (#218 A#)
attentent contra prohibitiones peregrinis factas, fol. 89 B in quinto
et XVI. artic., et fol. 110 B, in IV. et XII. art. Secus autem est de
illis, qui colligunt lapillos de sanctis locis et tollunt reliquias de
eis sine locorum sanctorum decalvatione. Hoc sanctum et devotum est, ut
patet fol. 253 A. His noctem illam quidam deduxerunt, alii divinis
vacabant, et a media nocte usque ad claram diem Missas celebravimus.
De exitu peregrinorum a dominico sepulchro et de
conventu eorum in montem Syon ad tractandum de
recessu eorum a Jerusalem.
Vicesima secunda, quae est festum S. Mariae Magdalenae, cantavimus
Missam in dominico sepulchro de dominica resurrectione, in qua solemnis
mentio fit S. Mariae Magdalenae. Missa autem finita currebant peregrini
recessuri per loca sancta eaque cum lacrimis deosculabantur eis
valedicentes cum moerore propter instantem separationem. Habent enim
pro certo loca sancta vim quandam attractivam, qua in fine magis
attrahebantur peregrini, et in dominicum sepulchrum convolabant,
exibant et intrabant tamquam apes in alvearium. Interea venerunt
Sarraceni nosque de ecclesia ejecerunt, praecipientes nobis, ut omnes
simul ascenderemus in montem Syon, quia ibi aliquid nobiscum tractare
vellent. Exeuntes autem ecclesiam ingressi sumus capellam sanctae
Mariae Magdalenae, quae est in atrio ecclesiae, de qua habetur fol. 122
A, et ejus patrocinia ibi postulavimus, cantantes hymnum: Lauda mater
ecclesia etc. cum antiphona: O mundi lampas etc. Et his peractis
ascendimus in montem Syon et invenimus fratres jam inchoasse Officium
de sancta Maria Magdalena, cui et interfuimus usque ad finem, erat enim
adhuc mane, necdum hora prandii affuit.
De separatione peregrinorum montis Synai ab
aliis, et de conventione eorum.
Post Missam venit dominus praefectus de Jerusalem, Naydan, cum
quibusdam senibus Sarracenis, et dominus Sabathytanco, Calinus major,
id est, magister hospitalis major, Sarracenus Trutschelmannus, et
Elphahallo, Calinus minor, ductor peregrinorum per desertum, et multi
alii de potentioribus. Qui omnes conventum ingressi consederunt in
infirmaria fratrum in magna camera, quam fratres nominant cameram
Venetorum, cum patre Gardiano et fratre Johanne de Prussia et aliis
patribus senioribus, quibus etiam consederunt peregrini notabiliores,
ut dominus Johannes Wernherus de Zimbern, baro, et dominus Johannes
Truchses, et dominus Bernhardus de Braitenbach, camerarius ecclesiae
majoris Moguntinensis, et dominus Fernandus (#B#) de Wernawe, et
dominus Maximus de Roppolstein. Insuper et duo patroni nostri tamquam
principales cum eorum consiliariis ibi praesentes erant, ad quorum
omnium conspectum jussi sunt peregrini ingredi. Et cum omnes praesentes
essemus, intimaverunt nobis per unum eloquentem, quod peregrinatio
hierosolymitana jam esset finita, et nihil amplius restaret, nisi
recessus et repatriatio, ad quam omnes celerrime deberent se disponere.
Si autem aliqui inter peregrinos essent, qui vellent in Jerusalem
manere et ad montem Synai proficisci, illi deberent se modo
manifestare, et in camera manere cum dominis. Alii vero deberent exire
de camera et se ad recessum disponere, quia peracto prandio vellent eos
de Jerusalem educere ad mare. Exierunt ergo omnes peregrini de camera,
demtis duntaxat XVIII, qui remanserunt cum dominis, quorum nomina
ponuntur fol. 221 B. Incepimus ergo tractare de peregrinatione montis
Synai cum dominis, qui quidem tractatus fieri necesse est ante recessum
patronorum et comperegrinorum in praesentia patronorum et aliquorum
expertorum peregrinorum et patris Gardiani, eo, quod post recessum
confratrum pagani remanentes peregrinos pro voto et libitu suo
circumvenientes nimis gravarent et angariarent in pecunia solvenda,
patronis autem adhuc praesentibus discretius procedunt, quia si
indiscretum pretium exposcerent, cum suis confratribus ad mare redirent
et peregrinationi montis Synai resignarent. Reduximus autem formam
contractus super salva guardia nobis praestanda salvoque conductu dando
a Jerusalem Judaeae usque ad Gazaram Palaestinae et a Gazara per
desertum Arabiae usque ad montem Synai, a monte Synai per Madian usque
in Egyptum ad Mathaream, ubi est hortus balsami. Nam usque ad eundem
locum et non ultra durat salvus conductus Trutschelmanni[TR47] de
Jerusalem ad sequentes articulos, quos nos cum ipsis et ipsi nobiscum
confecimus.
Primus articulus. Quod ipse dominus Sabathytanco, Calinus major,
permitteret nobis, quod salvos nos ducere disponeret ab hinc usque in
Egyptum per loca praefata, et quod ipse[TR48] in propria persona suis
expensis et sumtibus nos comitari deberet a Jerusalem usque in Gazaram.
Et hoc fide data promisit.
Secundus. Quod de theloneis sive vectigalibus et exactionibus
praestandis ab Jerusalem usque Gazaram ipse pro nobis de suis
satisfaceret sumtibus et pecuniis. Et hoc exegimus ab eo, quia
scivimus, nos nimis alias per Sarracenos gravari per illam viam.
Tertius. Quod unicuique peregrino pro equitatu asinum disponeret cum
ductoribus eorumdem, qui ductores mucreli nominantur, et quod iidem
asinarii nostri essent Christiani, et ab hinc usque ad Mathaream Egypti
nos ducerent et servirent, et asinis et sibi ipsis in victualibus
provisionem facerent, nisi forte sponte propria peregrini eis quippiam
ministrarent.
(#219 A#) Quarto, quod omnes res nostras, puta vestimenta et cibaria,
suis expensis deferri facerent a Jerusalem, et ad saepe dictam Gazaram,
excepto solo vino, quod ipsi nos nostris sumtibus nobiscum ducebamus.
Quinto, quod in Gazara nobis provideret ipsius expensis de camelis, qui
omnes res nostras portarent usque ad montem Synai et inde in Egyptum ad
Mathaream, et hospitium honestum et competens in Gaza disponeret.
Sexto, quod nobis unum de suis familiaribus deputaret, qui nos loco sui
comitaretur a Gaza usque ad Chayrum Egypti. Et petivimus, ut mitteret
nobiscum Elphahallo,[TR49] qui dicitur Calinus minor, qui saepe numero,
ut patebit, cum peregrinis per desertum profectus [erat], eique
teneremur facere provisionem de cibo ex annona nostra.
Septimo, quod cuilibet peregrinorum utrem unum disponeret pro aqua
devehenda per desertum, nam ad plures saepe dies nusquam aqua in via
illa reperitur.
Octavo, quod concederent nobis licentiam comparandi vina in Jerusalem a
Christianis orientalibus, et quod in camelis vel asinis sine insultibus
Sarracenorum ducere possemus. Nisi enim singularis diligentia
adhibeatur erga emtionem et ductionem vini, cum pace non stabunt
peregrini.
Nono, quod disponat nobis tres papiliones sive tria parva tentoria,
quae per mansiones singulas figere possemus in locis deserti contra
aestum solis.
Decimo, quod quilibet nostrum ipsi Trutschelmanno pro salvo conductu,
teloneis et omnibus atque singulis supra memoratis XXIII persolveret
ducatos, mediam quidem partem ejusdem summae in Jerusalem dans,
reliquam vero in Gazara, postquam ibi de camelis et aliis supra tactis
nobis providisset juxta condictum et tenorem conventionis.
Undecimo, quod totus ille contractus in scriptis redactus sigillis
domini praefecti de Jerusalem et majoris Calini in cancellaria
signaretur et muniretur.
Duodecimo et ultimo, quod, quamdiu mansuri essemus in Jerusalem,
liceret nobis circuire extra urbem et intra ad loca sancta, et quod
intromitterent nos in Anastasim, quando peteremus, et in exitu contra
montem Synai duceret nos in Bethlehem ibique per aliquos dies nos
dimitteret et de Bethlehem in Ebron, ad videndum locum plasmationis
Adae et speluncam duplicem.
Hi sunt articuli conventionis, quos composuimus, et multa litigia et
difficultates habuimus, antequam concordes fieri possemus, et concordia
facta fuit, littera eadem die sigillata, antequam peregrini confratres
nostri recederent, et duos ducatos pro sigillo exposuimus.
De recessu peregrinorum a Jerusalem et repatriatione.
Eodem die, scilicet in festo sanctae Mariae Magdalenae, transacta
meridie, venerunt domini Mauri et Sarraceni cum exercitu non modico, et
omnes asinarii cum asinis in montem Syon, ut inde peregrinos tollerent
et ad mare reducerent. Venerunt autem cum forti et valida manu, ut eos
ab insidiis (#B#) protegerent in via. Sciebant enim insidias esse
paratas peregrinis in via, quia divulgatum jam fuit in patria,
peregrinos multos in Jerusalem esse, ad quorum turbationem omnes
faciliter conspirant et conjurant.
Interea cunctis currentibus et se disponentibus vocaverunt me domini
mei quatuor, cum quibus de patria exivi, scilicet dominus Johannes de
Zimbern, baro, miles, dominus Ursus de Rechberg miles, dn. Heinricus de
Stöffel, baro, miles, dns. Johannes Truchsas, miles, et ultra omnia
bona, quae prius ab eis acceperam, hoc addiderunt, et dederunt mihi
aliquos non paucos ducatos in subsidium expensarum ad montem Synai, et
rogaverunt, ut Deum pro ipsis orarem in locis sanctis existens et quod
loca illa diligenter considerarem et conscriberem. Quibus ego
regratiatus fui et uni eorum litteras tradidi deferendas reverendo
magistro Ludovico Fuchss ad Ulmam, cui scripsi, insinuans ei fortunam
meam per omnia desiderabilem etc. Et his peractis adjuvi servos
dominorum meorum eportare ad asinos res eorum. Porro aliqui milites
recessuri erant valde infirmi, ita, quod non poterant in asinis sedere,
et pro illis fuerunt adducti cameli cum sportis magnis, ab utroque
latere dependentibus, in quibus sportis fuerunt infirmi ad mare ducti,
unus vero juvenis peregrinus adeo infirmus fuit, quod nec in asino nec
in sporta deportari valuit, et illum post se reliquerunt, qui statim
post eorum recessum obiit et in coemeterio fratrum montis Syon sepultus
fuit. Igitur cum cuncti parati asinos adscendissent et recedere
inciperent, multi flebant propter affectum ad loca sancta, a quibus
invite recedebant. Alii vero flebant propter separationem a suis sociis
et fratribus, quos post se relinquebant, inter quos erant domini mei et
aliqui de servis dominorum meorum, qui videntes me flentem se continere
non poterant, sed mecum flebant. Magnam enim cordis amaritudinem habui
in separatione a benignissimis dominis meis, quia non fuerant mihi
domini, sed jocundi socii et fratres. Magis autem flevi calamitatem
eorum, quam suspicabar eis superventuram per mare, quam meam propriam
derelictionem et miseriam, quam passurus eram per vastissimam
solitudinem et per mare in hiemali navigatione, quae semper periculis
plena sunt. Recordabar enim miseriarum et calamitatum, quas in prima
mea peregrinatione in reditu habuerunt peregrini, ut patet fol. 16 per
totum, usque Venetias, et vehementer timui, ne forte et ipsi in has
miserias inciderent.
Recesserunt ergo in nomine Domini a Jerusalem domini patroni ambo cum
dominis peregrinis, cum quibus misimus duos de nostris, ut de galeis
res nostras, quas in ipsis reliquimus, adducerent in Jerusalem.
Venerunt ergo in Ramulam, quae communiter Rama dicitur, et ibi multis
diebus fuerunt detenti et multum vexati. Sunt enim in eadem civitate
pessimi nequam, ut patet fol. 85 B. Semper enim recedentes plus vexant
quam advenientes. Post illos dies descenderunt in Joppen, et in isto
descensu Sarraceni duos peregrinos valde tribulaverunt, et in speluncis
foetidis Joppe etiam aliquos dies jacere permiserunt, de quibus dictum
est fol. 75 A. In illis speluncis fuerunt plures (#220 A#) peregrini
debiles effecti, tum propter loci foetorem, tum propter defectum
necessariorum, tum et maxime propter vexationes et tribulationes
Sarracenorum et juvenum Maurorum, ut patet fol. 77 B. Importunius autem
eos in reditu vexaverunt, unde in tantum exasperati et amaricati
fuerunt peregrini contra paganos juxta mare, quod conspiraverunt et
conjuraverunt, quod in ingressu navis jugulare et interficere vellent,
quotquot ad manus eorum occurrerent Sarraceni, juvenes et senes. Ab hoc
tamen proposito fuerunt revocati propter nos, qui mansimus in
Jerusalem. Nam si unum hominem interfecissent, nos omnes captivassent
et forte aliquos ex nobis occidissent in ultionem effusi sanguinis.
Frequenter enim contingit, quod in recessu peregrinorum a paganis male
se salutant, et quam boni amici fuerint per terram sibi ipsis
antedicunt. Unde non sunt multi anni elapsi, quod peregrini concitati a
Sarraceni et Sarraceni contra ipsos in portu Joppe acies ordinaverunt
ad invicem, et congressionem fecerunt cum eis. In prima mea
peregrinatione quatuor diebus mansimus in portu Joppe, vexati et
tribulati usque ad ultimum. Sic etiam modo peregrinos vexaverunt, et
sicut praemisi, si illorum peregrinorum, qui in Jerusalem remanserunt,
periculum non timuissent, sine sanguinis effusione galeas non
intrassent. Cum pace ergo propter pacem nostram, qui in Jerusalem
fuimus, peregrini barcas ingressi in galeas navigaverunt, quae usque
huc immobiles stabant in locis, ubi eas primo posueramus, et galeis
solutis a tonsillis et levatis ancoris erexerunt nostri vexilla
galearum et cum bombardis contra turres Joppe lapides miserunt et cum
magnis clamoribus contra Sarracenos a portu recesserunt. Venientes
autem in Cyprum multi ibi infirmati fuerunt, et quidam nobiles milites
ibi obierunt. Deinde processerunt a Cypro contra Rhodum, sed tarda erat
eorum navigatio, ita, quod aquae defectum patiebantur magnum; unde
contra Napuliam [Natoliam?], quae proxima regio erat, in qua Turci
degunt, navem direxerunt, ut inde aquam tollerent. Sed dum portum
quendam ingressi fuissent, et auditum fuisset a Turcis, quod essent
galeae peregrinorum Jerosolymitanorum, nequaquam volebant eis dare nec
aquam nec panem, nec salvum conductum ad exeundum praestare volebant,
sed recedere de eorum finibus citius compulerunt. Recesserunt ergo
tristes propter defectum aquarum. Deus tamen quam statim misit eis
ventum bonum, qui eos tulit usque insulas Cycladum, in quibus ad Rhodum
applicuerunt, et ibi refocillationem acceperunt multos dies ibi
agentes. De Rhodo autem navigantes, cum (in) altum maris venissent,
ecce navis piratica armata, ad invadendum galeas parata, eis occurrit,
quod videntes gubernatores verterunt galeas contra Rhodum, quas navis
piratica velocissime sequebatur, et nisi Deus vento (#B#) novo et
singulari eis adjutorium praestitisset, profecto piratarum manus non
evasissent. Cum enim piratae iam prope essent, venit ventus et ambas
galeas repente rejecit in portum Rhodianum. In crastinum ulterius
navigaverunt et prospera navigatione percursis provinciis orientalibus,
Graecia, Achaja et caeteris, usque in Parentiam Histriae Dalmatiae
advecti sunt. Est autem Parentia ultimus portus, a quo incipit mare
Venetum, per quod galeae et naves magnae non possunt transire, nisi sit
singularis quidam ventus, quo non flante oportet in illo portu diu
manere, quam diu non flaverit. Unde semper sunt in portu illo barcarii
cum magnis barcis, et quando aliqui festinant venire Venetias,
conducunt barcam et in ea navigant Venetias. Sic etiam fecerunt multi
peregrini in mea prima peregrinatione. Cum ergo nec jam venti utiles
essent ad navigandum gulfum Veneticum, conduxerunt peregrini barcas, et
contra Venetias navigaverunt. Sed ecce, motus factus est in mari, et
naviculae jactabantur magnis fluctibus, ita, quod nec spes evadendi
mortem esset. In his enim angustiis[TR50] ruptum fuit gubernaculum
barcae, in qua erant domini mei, et in maximo erant periculo, et aquae
vento agitatae incidebant undique. In alia vero barca eis collaterali
fractus fuit malus, et velum cum antenna per ventum ejecta fuerat, et
isti erant in majori periculo, et omnino erant desperati, confitebantur
sibi invicem et vota vovebant, sicut moris est periclitantium, Deo
autem eis in tribulatione assistente evaserunt et integro numero portum
Venetianum ingressi sunt, licet madidi, trementes et miseri. Per
aliquot autem dies manserunt Venetiis, et inde egressi repatriaverunt
et circa festum S. Galli in propriis terris fuerunt. Obierunt multi
nobiles et servi, sed de dominis meis et de servis eorum non remansit
nec unus in via, nisi ego, qui remansi in Jerusalem juxta votum
dominorum meorum, ipsi vero et servi eorum omnes sani et integro numero
in propria venerunt recepti cum ingenti laetitia et gaudio suorum
parentum, uxorum, filiorum et amicorum.