III.

Deus uero a deo nullo differt, ne uel accidentibus uel substantialibus

differentiis in subiecto positis distent. Vbi uero nulla est differentia,

nulla est omnino pluralitas, quare nec numerus; igitur unitas tantum. Nam

quod tertio repetitur deus, cum pater ac filius et spiritus sanctus

nuncupatur, tres unitates non faciunt pluralitatem numeri in eo quod ipsae

sunt, si aduertamus ad res numerabiles ac non ad ipsum numerum. Illic enim

unitatum repetitio numerum facit. In eo autem numero qui in rebus

numerabilibus constat, repetitio unitatum atque pluralitas minime facit

numerabilium rerum numerosam diuersitatem. Numerus enim duplex est, unus

quidem quo numeramus, alter uero qui in rebus numerabilibus constat. Etenim

unum res est; unitas, quo unum dicimus. Duo rursus in rebus sunt ut homines

uel lapides; dualitas nihil, sed tantum dualitas qua duo homines uel duo

lapides fiunt. Et in ceteris eodem modo. Ergo in numero quo numeramus

repetitio unitatum facit pluralitatem; in rerum uero numero non facit

pluralitatem unitatum repetitio, uel si de eodem dicam "gladius unus mucro

unus ensis unus." Potest enim unus tot uocabulis gladius agnosci; haec enim

unitatum iteratio potius est non numeratio, uelut si ita dicamus "ensis

mucro gladius," repetitio quaedam est eiusdem non numeratio diuersorum,

uelut si dicam "sol sol sol," non tres soles effecerim, sed de uno totiens

praedicauerim.

Non igitur si de patre ac filio et spiritu sancto tertio praedicatur deus,

idcirco trina praedicatio numerum facit. Hoc enim illis ut dictum est

imminet qui inter eos distantiam faciunt meritorum. Catholicis uero nihil

in differentia constituentibus ipsamque formam ut est esse ponentibus neque

aliud esse quam est ipsum quod est opinantibus recte repetitio de eodem

quam enumeratio diuersi uidetur esse cum dicitur "deus pater deus filius

deus spiritus sanctus atque haec trinitas unus deus," uelut "ensis atque

mucro unus gladius," uelut "sol sol sol unus sol."

Sed hoc interim ad eam dictum sit significationem demonstrationemque qua

ostenditur non omnem unitatum repetitionem numerum pluralitatemque

perficere. Non uero ita dicitur "pater ac filius et spiritus sanctus" quasi

multiuocum quiddam; nam mucro et ensis et ipse est et idem, pater uero ac

filius et spiritus sanctus idem equidem est, non uero ipse. In qua re

paulisper considerandum est. Requirentibus enim: "Ipse est pater qui

filius?" "Minime," inquiunt. Rursus: "Idem alter qui alter?" Negatur. Non

est igitur inter eos in re omni indifferentia; quare subintrat numerus quem

ex subiectorum diuersitate confici superius explanatum est. De qua re

breuite*r considerabimus, si prius illud, quem ad modum de deo unum quodque

praedicatur, praemiserimus.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 28 / 252 题