tum vero Trypho Alexandrinus ibi fuerat architectus. is intra murum

plures specus designavit et fodiendo terram progrediebatur extra murum

dumtaxat extra sagittae missionem et in omnibus vasa aenea suspendit.

ex his in una fossura quae contra hostium specus fuerat vasa pendentia

ad plagas ferramentorum sonare coeperunt. ita ex eo intellectum est

qua regione adversarii specus agentes intra penetrare cogitabant. sic

lineatione cognita temperavit aenea aquae ferventis et picis de superno

contra capita hostium et stercoris humani et harenae coctae candentis.

dein noctu pertudit crebra foramina et per ea repente perrundendo qui

in eo opere fuerunt hostes omnes necavit.

item Massilia cum oppugnaretur et numero supra XXX specus tum agerent,

Massilitani suspicati totam quae fuerat ante murum fossam altiore

fossura depresserunt. ita specus omnes exitus in fossam habuerunt.

quibus autem locis fossa non potuerat fieri, intra murum barathrum

amplissima longitudine et amplitudine uti piscinam fecerunt contra eum

locum qua specus agebantur, eamque e puteis et e portu impleverunt.

itaque cum specus esset repente naribus apertis, vehemens aquae vis

inmissa supplantavit fulturas, quique intra fuerunt et ab aquae

multitudine et ab ruina specus omnes sunt oppressi.

etiam cum agger ad murum contra eos compararetur et arboribus excisis

eoque conlocatis locus operibus exaggeraretur, ballistis vectes ferreos

candentes in id mittendo totam munitionem coegerunt conflagrare.

testudo autem arietaria cum ad murum pulsandum accessisset, permiserunt

laqueum et eo ariete constricto, per tympanum ergata circumagentes

suspenso capite eius non sunt passi tangi murum, denique totam

machinam malleolis candentibus et ballistarum plagis dissipaverunt.

ita ea victoria civitates non machinis sed contra machinarum rationem

architectorum sollertia sunt liberatae. Quas potui de machinis expedire

rationes et pacis bellique temporibus utilissimas putavi, in hoc

volumine perfeci. in prioribus vero novem de singulis generibus et

partibus comparavi, uti totum corpus omnia architecturae membra in

decem voluminibus haberet explicata.

M. CETI FAVENTINI

LIBER ARTIS ARCHITECTONICAE

De artis architectonicae peritia multa oratione Vitruvius

Polio aliique auctores scientissime scripsere. verum ne

longa eorum disertaque facundia humilioribus ingeniis

alienum faceret studium, pauca ex his mediocri licet sermone

privatis usibus ordinare fuit consilium. quae partes

itaque caeli et regiones ventorum salubres aedificiis videantur

et qua subtilitate nocivi flatus avertantur aditusque

ianuarum et lumina fenestris utiliter tribuantur, quibusve

mensuris aedificiorum membra disponantur, quibus signis

tenuis abundansque aqua inveniatur, alia etiam quae

aedificandi gratia scire oportet brevi succinctaque narratione

cognosces.

Primo ergo quae principia ad architecturam pertinere

debeant studiose attendere convenit. omnia enim pulchro

decore ac venusta utilitate fieri poterunt, si ante huius

artis peritus ordo discatur. nam architecturae partes

sunt octo, quae sunt ordinatio, dispositio, venustas, mensura,

distributio, aedificatio, conlocatio, machinatio. ex

his Graeci quinque vocabulis studium architecturae esse

docuerunt, nam ordinationem ταξιν, dispositionem διαθεϲιν,

venustatem et decorem ευρυθμιαν, moduloram mensuras

ϲυμμετριαν, distributionem οικονομιαν appellaverunt.

ordinatio est ergo membrorum dispositio, et constat ex

quantitate, quam Graeci ποϲοτητα vocant. quantitas est

modus singulorum membrorum universo respondens operi.

dispositio est apta rebus conclavium institutio, et operis

futuri forma tribus figuris divisa, quae a Graecis ιδεα

appellatur. haec sunt ergo tres figurae, ichnographia,

orthographia, scenographia. ichnographia est areae vel

soli et fundamentorum descriptio. orthographia est laterum

et altitudinis extructio. scenographia est frontis et totius

operis per picturam ostensio.

Ferunt quidam philosophorum Eratosthenen mathematicis

rationibus et geometricis methodis aequinoctiali

tempore per gnomonicas umbras orbis terrae spatia esse

metitum et sic certos ventorum didicisse flatus. tenere ergo

orientem aequinoctialem <subsolanum, meridiem austrum,

occidentem aequinoctialem> favonium, <septentriones> septentrionem.

inter ceteros tamen Andronicus Cyrrestes cum

octo ventis orbem terrae regi adseverasset, exempli causa

Athenis turrim marmoream octagonam instituit, in qua

imagines ventorum scalptas contra suos quosque flatus

ordinavit, supraque ipsam turrim metam marmoream posuit

et Tritonem aeneum conlocavit et ita est modulatus ut

cum ventus aliquis adspirasset quodam momento in gyro

ageretur et supra caput eius resisteret et dextera manu

virgam tenens ipsum esse flantem monstraret. itaque esse

inter subsolanum et austrum ad orientem hibernum eurum,

inter austrum et favonium ad occidentem hibernum africum,

inter favonium et septentrionem caurum, quem quidam

corum vocant, inter septentrionem et subsolanum

aquilonem. hoc modo et nomina et partes et numeros

ventorum scire coeptum est. sed plerique duodecim ventos

esse adseverant, ut est in urbe Roma Triton aeneus cum

totidem thoracibus ventorum factus ad exempli Andronici

Cyrrestae similitudinem, supra caput venti virgam tenens

eundem esse flantem ostendit. observabis ergo ne ianuas

aut fenestras contra nocivos flatus facias. nocivi enim

sunt flatus ubi aut nimis incumbunt aut acerrima frigora

faciunt, ut et homines et animalia laedant. frigorosis

ergo regionibus a meridie aut ab occasu hiberno ianuas

et fenestras facies, aestuosis vero a borea et septentrione

fieri ordinabis.

Quoniam usibus omnium maxime necessariae aquae

videntur, primo quae genera terrae tenues aut abundantes

venas emittant, quibus etiam signis altius depressae

inveniantur, quomodo ex fontibus vel puteis ducantur, quae

nocivos aut salubres habeant liquores, studiose scire

oportet. aquae ergo fontanae aut sponte profluunt aut

saepe de puteis abundant. quodsi tales copiae non erunt,

signis infra scriptis quaerenda sunt sub terra capita aquarum

et proxima fontibus altiora puteis colligenda. ante

solis itaque ortum in locis quibus aqua quaeritur aequaliter

in terra procumbatur et mento deposito per eam prospiciatur.

mox videbis in quibuscumque locis aqua latebit

umores in aera supra terram crispantes et in modum

tenuis nebulae rorem spargentes, quod in siccis et aridis

locis fieri non potest. quaerentibus ergo aquam diligenter

erit considerandum quales terrae sint. certa enim genera

sunt in quibus aut abundans aut tenuis aqua nascatur.

in creta tenuis et exilis nec optimi saporis invenitur, in

sabulone soluto tenuis, limosa et insuavis, altioribus locis

mersa. in terra nigra stillarum umores exiles magis ex

hibernis liquoribus collecti saporis optimi spissis et solidis

locis subsidentes. glareae vero mediocres et incertas venas

habent sed egregia suavitate. in sabulone masculo et

harena carbunculo certiores et salubriores et abundantiores

sunt copiae aquarum. in rubro saxo et copiosae et bonae

inveniuntur, sed providendum erit ne inter rimas saxorum

quoniam suspensae sunt decurrant. sub radicibus montium

et in saxis silicibus uberiores et salubriores et frigidiores

aquae inveniuntur. campestribus autem fontibus salsae

et graves et tepidae et non suaves erunt, sed si sapor

bonus invenitur, scito eas de montibus sub terra venire

in medios campos, ibique umbris arborum contectae praestabunt

montanorum fontium suavitatem.

Signa autem investigandae aquae alia huiusmodi invenientur,

tenuis iuncus, salix erratica, alnus, vitex, harundo,

hedera, alia quoque quae sine umore nasci non possunt.

quoniam autem in lacunis similia nascuntur, facile his

credendum non est. itaque sic inventiones aquae probabis.

fodiatur ergo ubi haec signa fuerint inventa, ne minus in

latitudinem pedes III, in altitudinem pedes V, et circa solis

occasum vas plumbeum aut aeneum mundum intrinsecus

perunctum oleo in imam fossuram inversum conlocetur,

supraque fossuram frondibus vel harundinibus missis terra

inducatur. item alia die aperiatur, et si sudores aut

stillae in vaso invenientur, is locus sine dubitatione aquam

habebit. item si vas ex creta siccum non coctum eadem

ratione positum et opertum fuerit, si is locus aquam

habebit, alia die vas umore solutum invenietur. vellus

lanae similiter in eo loco positum si tantum umoris collegerit

ut alia die exprimi possit, magnam copiam aquae

locum habere significat. lucerna plena oleo incensa si in

eodem loco similiter adoperta in alia die lucens fuerit

inventa, indicabit eum locum aquam habere, propterea

quod omnis calor ad se trahit umorem. item in eodem

loco si focum feceris et vaporata terra umidum nebulosumque

fumum suscitaverit, ostendit locum aquam habere.

cum haec ita fuerint reperta certis signis, in altitudinem

putei defodiendi erunt quousque caput aquae inveniatur

aut si plura fuerint in unum colligantur. maxime tamen

sub radicibus montium in regione septentrionali signa

aquae sunt quaerenda. in his enim locis suaves et salubres

et abundantiores inveniuntur, quoniam naturae beneficio

a solis cursu separantur et arborum aut montium

umbris velatae frigida gratia aestate, hiberno tepida suavitate

profluent.

In puteorum autem fossionibus diligenter est cavendum

ne fodientibus periculum fiat, quoniam ex terra sulphur

alumen et bitumen nascitur, quae res cum in se convenerint

pestiferos spiritus emittunt. et primo occupatis

naribus tetro odore reprimunt animas corporibus, et si

non inde cito fugerint celerius moriuntur. hoc autem

malum ubicumque fuerit hac ratione vitabis. lucerna

accensa in eo loco demittatur. quae si ardens remanserit

sine periculo descendes. quod si ereptum ei lumen fuerit,

cavendum erit ne in eo loco descendatur. sed si alio

loco aqua non invenietur, dextra ac sinistra usque ad

libramentum aquae putei fodiantur et per structuram foramina

quasi nares intus in puteum demittantur, qua nocivus

spiritus evaporet. sed cum aqua inventa fuerit,

signinis operibus parietes struantur ita ne venarum capita

excludantur. in signinis autem operibus haec servare

debebis. primo ut harena aspera paretur et caementum

de silice vel lapide toficio calcisque proxime extinctae

duae partes ad quinque harenae mortario misceantur.

puteum ergo fodere debebis latum pedes octo, ut a binis

pedibus structura in circuitu surgat et quattuor cavo relinquat.

structuram vero cum facere coeperis, vectibus

ligneis densabis sic ut nitorem frontis non laedas. sic

enim solidata structura adversus umorem fortior erit.

quodsi limosa aqua fuerit, salem ei miscebis et insuavitatem

saporis mutabit. sed licet auctores ad quinque

partes harenae duas partes calcis mitti docuerint, isdem

mensuris et redivivas inpensas fieri monstraverint, melius

tamen inventum est ut ad duas harenae una calcis misceatur,

quo pinguior inpensa fortius caementa ligaret. similiter

et in testaceis operibus facies. puteum autem cum

fodere coeperis, si terra solida non fuerit aut harena

lubrica aut sabulo fluidus aut exsudans umor fossionem

resolvet, tabulas axium directas fodiendo submittes et eas

vectibus ligneis transversis distinebis, ne labens terra ruina

ponderis periculum fodientibus faciat.

Quoniam ergo ante omnia aquae usus necessarius habetur,

his experimentis utilitas eius probanda erit. itaque

si naturaliter fontes profluent, considerandum erit prius

quales homines et quam salubri corpore circa eos fontes

habitent. itaque si corporibus valentibus, cruribus non

vitiosis, coloribus nitidis, non lippientibus oculis, purgatos

salubresque fontes probabis. quodsi novi fontes aut putei

fossi fuerint, aquam eximes, in vas aeneum nitidum

sparges, et si maculam non fecerit optima et probabilis

erit. missa etiam in vaso aeneo nitido si decocta fuerit

et limum vel harenam in fundo non reliquerit, legumen

in ea si cito coquatur, bona erit. non minus si perlucidi

fontes fuerint et sine musco aut quibusdam

inquinamentis. his signis munitam salubrem perpetuamque

aquam futuram significabunt.

Ductus autem aquae quattuor generibus fiunt, aut

forma structili aut fistulis plumbeis aut tubis vel canalibus

ligneis aut tubis fictilibus. si per formam aqua ducetur,

structura eius diligenter solidari debet, ne per rimas pereat.

canaliculus formae iuxta magnitudinem aquae dirigatur.

si planus locus fuerit, infra caput aquae structura conlocetur

et, si longior planitia fuerit, pede semis inter

centenos vel LX pedes structura submittatur, ut animata

aqua non pigro impetu decurrat. nam si intervalla montium

fuerint, ad libramentum capitis aquae specus sub

terra erit structura aut roboreis canalibus aquae ductus

componatur. quodsi concavae vallium demissiones inpedient,

structura solida vel arcuatili ad libramentum

aquae occurratur, aut fistulis plumbeis aut canalibus librate

cursus dirigatur. verum si altior locus fuerit unde aqua

ducitur, aliquanto inferius planitia inflexa libretur, ut

veniens aqua fracto impetu lenius decurrat. aut si longius

de monte ducitur, saepius flexuosas planities facies. minori

etiam sumptu et utilius tubis fictilibus inducitur. cum a

figulo ergo fient, ne minus duorum digitorum grossitudine

corium habeant. sed ipsi tubuli ex una parte angustiores

fiant, ut alter in alterum per ordinem ad palmum ingrediatur.

iuncturae autem eorum calce viva oleo subacta

inliniantur. et antequam a capite aqua demittatur,

favilla per eos cum parvo liquore laxetur, ut si qua

vitia tubuli habuerint excludantur. salubrior etiam multo

tubulorum materia invenitur. ex plumbo enim cerussa

nascitur, quae corporibus humanis nociva est. exemplum

autem huius plumbariorum deformitas probat, qui tractando

plumbum exsucati sanguine foedo pallore mutantur. nam

cum fere omnes structas vasorum argenteorum vel aeneorum

habeant mensas, tamen propter saporis integritatem

fictilibus vasculis utuntur. non alienum videtur etiam

conceptacula locis oportunis facere, ut si aquae exhaustae

solis ardoribus fuerint aut venas sitiens terra consumpserit,

nihilominus de receptaculis aqua ministretur. canalium

vero et tubulorum ligneorum facilis et usitata aquae inductio

videtur.

Fistulae ergo plumbeae pro magnitudine aquae hanc

soliditatem et mensuram accipere debebunt. si centenariae

fundentur demum pedum, M et CC libras fusurae accipiant.

octogenariae denum pedum, DCCCCLX libras accipiant.

quinquagenariae denum pedum, DC liƀ. accipiant.

quadragenariae denum pedum, CCCCLXXX libras. tricenariae

X pedum, CCCLX libras. vicenariae X pedum, CCXL libras.

octonariae C libras.

Harenae fossiciae genera sunt tria, nigra, rubra, carbunculus.

ex his quae manu comprehensa stridorem fecerit,

optima et purgata erit. quae autem terrosa fuerit, <non

habebit asperitatem>. etiamque in vestimentum candidum

si miseris et effusa si nihil sordis reliquerit, idonea erit.

si vero non fuerit unde harenae fodiantur, tunc de fluminibus

aut de glareis excernenda erit aut de litore marino.

sed marina harena in structuris hoc vitium habet, tarde

siccat. unde onerari se continenter non patitur. nisi

intermissionibus requieverit opus, pondere gravata structura

rumpetur. cameris etiam salsum umorem remittendo

tectorium opus saepe resolvit. fossiciae vero celeriter

siccescunt et tectoria non laedunt et concamarationes utiliter

obligant. sed fossiciae recentes statim in structuras

mitti debent. fortius enim comprehendunt caementa. nam

si sub sole diutius fuerint aut imbribus pruinisque solutae,

et terrosae et evanidae fiunt. fossiciae itaque cum recentes

sunt, tectorio operi propter pinguedinem non conveniunt.

fluviaticae autem propter macritatem signino operi incongruentes

sunt, sed liaculorum subactionibus in tectorio

opere recipiunt solididatem. in caementicias autem structuras

pura harena mittatur.

Calx itaque de albo saxo vel tiburtino aut columbino

fluviatili coquatur aut rubro aut sfungia. quae enim erit

ex spisso et duro saxo, utiliter structuris conveniet. quae

autem ex fistuloso aut exiliore lapide fuerit, conveniet

operi tectorio. in commixtione ad duas partes harenae

una calcis mittatur. in fluviatili autem harena si tertiam

partem testae cretae addideris, miram soliditatem operis

praestabit.

Faciendi autem lateres sunt ex terra alba vel creta

vel rubrica aut sabulone masculo. haec genera terrae

propter levitatem fortiora sunt operi. cetera genera quoniam

aut gravia sunt aut paleas non continent aut umore

sparsa cito solvuntur, propterea fabricis inutilia videntur.

ducendi autem sunt lateres verno tempore, ut ex lento

siccescant. qui enim solstitiali tempore parantur, vitiosi

fiunt, quoniam calor solis torridus corium in summo cito

desiccat, et quasi integri videntur, postea umor interaneus

dum siccatur contrahit frontes et scissuris dividit et inutiles

operi lateres facit. maxime tamen tectorio operi

inutiles erunt, si ante biennium inducatur. non enim

possunt ante penitus siccari. fiunt autem laterum genera

tria. unum quod graece Lydium appellatur, longum sesquipede

latum pede, quo nostri utuntur. sunt et alia duo

laterum genera, unum πενταδωρον et alterum τετραδωρον.

δωρον autem Graeci palmum appellant. itaque artifices

quinque palmorum publica opera extruere consuerunt et

IIII privatorum. fieri debebunt et semilateria remissas

quae laterum iuncturas interposita reparent. ita enim

fiet ut cum alter alterius protegit coniunctionem, firma

structurae soliditas surgat.

Latericii parietes tribus inductionibus prius solidentur,

ut opus tectorium sine vitio accipiant. nam si recentes

structurae et inductiones fuerint et non ante siccaverint,

cum arescere coeperint, scissuris venustatem operis corrumpent.

in urbe autem propter multitudinem hominum

parietes caementicii altius struuntur, ne latius soli magnitudinem

occupent. merito ergo latericiam habere non

potuit, ne pondere cito corrupta fabrica laberetur. latericiis

ergo parietibus vitia quae solent accidere ne fiant, hoc

modo erit providendum. in summitate parietum structura

testacea cum prominentibus coronis altitudine sesquipedali

extruatur, ut si corruptae tegulae aut imbrices erunt,

parietes tamen solidi permaneant.

Materies arborum quae ad utilitatem fabricae parabitur,

autumni tempore antequam favonii flare incipiant

utiliter caeditur. prius tamen usque ad medullam securibus

circumcisae stantes intermittantur, ut inutilis umor

decurrat et venarum raritas exsiccata solidetur. sed

genera arborum has inter se vires et differentias habent.

abies ergo habens aeris plurimum et ignis, minimum terreni

et umoris, merito non est ponderosa et naturali rigore

non cito flectitur a pondere. laricis vero materia in omni

fabrica maximas habet utilitates, primo quod ex ea

adfixae tabulae subgrundis ignis violentiam prohibent, neque

enim flammam recipiunt neque carbonem faciunt.

larix vero a castello Laricino est dicta. quercus terrenis

satietatibus abundans parum habens umoris, cum in terrenis

operibus obruitur perpetuam servat utilitatem. aesculus

apta aedificiis materies, sed in umore posita <vitiatur>.

fagus quod aequalem habet mixtionem umoris et ignis, in

umore cito marcescit, siccis locis utilis est. populus alba

et nigra, salix et tilia ignis et aeris habent satietatem, in

fabrica utiles, in scalpturis gratae inveniuntur. alnus,

quae proxima aquae nascitur, tenera et mollis materia

extra aquam fabricae inutilis est, sed hoc mirum in se

habet quod in umore palationibus spisse defixa structuram

supra se factam sine vitio servat. ulmus et fraxinus in

omni opere cito flectuntur, sed cum aruerint rigidae sunt,

lentoris causa catenis utiles. carpinus in omni opere

tractabilis et utilis invenitur. cupressus et pinus admirandas

habent virtutes, quod non cito pondere curvantur,

durant enim integrae semper. cedrus si umore non corrumpetur,

eandem habet virtutem. sed quomodo de pinu

resina decurrit, sic et ex ea oleum quod cedria dicitur.

si libri aut clusa eo inungantur, numquam tineis aut carie

solventur. multis itaque templis propter aeternitatem ex

ea lacunaria sunt facta. nam folia eius cupresso similia

sunt. nascitur maxime in Creta et in Africa et in Syriae

regionibus. quaecumque ergo ex parte meridiana caeduntur

utiliores erunt, ex parte autem septentrionali proceriores

sunt arbores sed cito vitiantur.

Primo ita cortes et culinae calidis locis designentur.

bubilia in parte meridiana ita ut ad ortum aut ad focum

boves spectent. nitidiorem enim cultum recipiunt, si ad

lumen attendant. latitudo XV pedum disponatur et in

singulis paribus VIII pedes relinquantur. equilia calidis

locis ordinentur, et obscuriora fiant ut securi equi pabulentur.

ovilia et caprilia pro magnitudine agri disponantur.

cella vinaria contra frigidissimas caeli plagas conlocetur.

lumen fenestris a septentrione tribuatur, ut undique frigidus

aer vina incolumia servet. vapore enim omnia corrumpuntur.

torcular huius in septentrione ponatur. cella

autem olearis in meridie constituenda est. fenestrae ab

eadem parte tribuantur, ne frigore oleum cum sordibus

stringatur et suavitas saporis pereat. torcular huius in

meridie statuatur. magnitudo pro abundantia rei fiat.

granaria ad septentrionem vel aquilonem spectent, ut

aere gelidiori fruges tutius serventur. vaporatae enim

regiones curculiones et alia genera bestiolarum nutriunt

quae fruges corrumpunt. horrea fenilia pistrina extra

villam sunt constituenda, ut ab ignis periculo villae sint

tutiores. si quid vero melius et nitidius facere volueris,

exempla de urbanis fabricis sumes.

Urbani itaque operis gratiam luminosam esse oportet,

praesertim cum nulli vicini parietes inpediant. disponendum

erit tamen ante, ut certa genera aedificiorum caeli regiones

apte possint spectare. hiberna ergo triclinia hibernum

occidentem spectare debent, quoniam vespertino lumine

opus est. nam sol occidens non solum inluminat sed

propter vim caloris tepidas facit regiones. cubicula et

bibliothecae ad orientem spectare debent. usus enim matutinum

postulat lumen. nam quaecumque loca africum

spectant umore vitiantur, quoniam venti umidi spirantes

madidos flatus omnia pallore corrumpunt. triclinia verna

et autumnalia ad orientem spectare debent, ut gratiora

sint quando his uti solitum est. aestiva triclinia ad septentrionem

spectare debent, quod ea regio praeter ceteras

frigidior est et solstitiali tempore iocundam sanitatis

voluptatem corporibus praestat.

Tricliniorum et conclavium quanta latitudo et longitudo

fuerit in uno computata mensura, ex ea medietas

altitudini tribuatur. si autem exedrae aut oeci quadrati

fuerint, media pars mensurae in altitudinem struatur.

pinacothecae et plumariorum officinae in parte septentrionali

sunt constituendae, ut colores et purpurae sine

vitio reserventur. de vaporatis enim regionibus corruptelae

nascuntur.

Vitruvii De architectura libri decem · 第 50 / 51 段