partis quartae. anguli quattuor, qui sunt circa, in lateribus et
frontibus lamnis ferreis aut stylis aereis et clavis configantur.
canaliculi, qui graece ϲυριγξ dicitur, longitudo foraminum XVIIII.
regularum, quas nonnulli bucculas appellant, quae dextra ac sinistra
canalem figuntur, foraminum XVIIII <longitudo,> altitudo foraminis
unius et crassitudo. et adfiguntur regulae duae, in quas inditur
sucula, habentes longitudinem foraminum trium, latitudinem dimidii
foraminis. crassitudo bucculae quae adfigitur, et vocitatur scamillum
seu quemadmodum nonnulli loculamentum, securiculatis cardinibus fixa,
foraminis I, altitudo foraminis S‾. suculae longitudo foraminum ,
crassitudo suculae foraminis VIIII.
epitoxitidos longitudo foraminis S‾, crassitudo ÷. item chelonii.
cheles, sive manucula dicitur, longitudo foraminum trium, latitudo
et crassitudo S÷ canalis fundi longitudo foraminum XVI, crassitudo
foraminis , altitudo S÷. columellae basis in solo foraminum VIII,
latitudo in plinthide, in qua statuitur columella, foraminis S.̅.̅,
crassitudo FZ, columellae longitudo ad cardinem foraminum XII, latitudo
foraminis S÷, crassitudo CC9. eius capreoli tres, quorum longitudo
foraminum VIIII, latitudo dimidii foraminis, crassitudo Z. cardinis
longitudo foraminis, columellae capitis longitudo ISK.
antefixi latitudo foraminis ΑS9, crassitudo I. posterior minor columna,
quae graece dicitur αντιβαϲιϲ, foraminum VIII, latitudo foraminis SI,
crassitudo FZ. subiectio foraminum XII, latitudinis et crassitudinis
eiusdem cuius minor columna illa. supra minorem columnam chelonium,
sive pulvinus dicitur, foraminum IIS altitudinis IIS latitudinis
SI‾. cherolabae scutularum foraminum II S I, crassitudo foraminis
SII, latitudo IS. transversariis cum cardinibus longitudo foraminum
, latitudo IS et crassitudo bracchii longitudo IS foraminum VII,
crassitudo ab radice foraminis FZ, in summo foraminis CCZ, curvatura
foraminis VIII.
haec his proportionibus aut adiectionibus aut detractionibus
comparantur. nam si capitula altiora quam erit latitudo facta fuerint,
quae anatona dicuntur, de bracchiis demetur, ut quo mollior est
tonus propter altitudinem capituli, bracchii brevitas faciat plagam
vehementiorem. si minus altum capitulum fuerit, quod catatonum dicitur,
propter vehementiam bracchia paulo longiora constituentur, uti facile
ducantur. namque quemadmodum vectis cum est longitudine pedum V, quod
onus IIII hominibus extollit, id cum est X duobus elevat, eodem modo
bracchia quo longiora sunt mollius, quo breviora durius ducuntur.
Catapultarum rationes e quibus membris et proportionibus componantur
dixi.
ballistarum autem rationes variae sunt et differentes unius effectus
causa comparatae. aliae enim vectibus et suculis, nonnullae
polyspastis, aliae ergatis, quaedam etiam tympanorum torquentur
rationibus. sed tamen nulla ballista perficitur nisi ad propositam
magnitudinem ponderis saxi, quod in organum mittere debet. igitur de
ratione earum non est omnibus expeditum nisi qui geometricis rationibus
numeros et multiplicationes habent notas.
nam quae fiunt in capitibus foramina, per quorum spatia contenduntur
capillo maxime muliebri vel nervo <torti> funes, magnitudine ponderis
lapidis quem debet ea ballista mittere et ratione gravitatis
proportione sumuntur, quemadmodum catapultis de longitudinibus
sagittarum. itaque ut etiam qui geometriam non noverunt habeant
expeditum, ne in periculo bellico cogitationibus detineantur, quae
ipse faciundo certa cognovi quaeque ex parte accepi a praeceptoribus
finita exponam, et quibus rebus Graecorum pensiones ad modulos habeant
rationem, ad eam ut etiam nostris ponderibus respondeant tradam
explicata.
nam quae ballista II pondo saxum mittere debet, foramen erit in eius
capitulo digitorum V, si pondo IIII digitorum sex et digitorum VII,
decem pondo digitorum VIII, viginti pondo digitorum X, XL pondo
digitorum XII S K, LX pondo digitorum XIII et digiti octavae partis,
LXXX pondo digitorum XV, CXX pondo I S et sesquidigiti, C et LX pedis
II, C et LXXX pedis et digitorum V, CC pondo pedis et digitorum VI, CC
et X pedis I S et digitorum VI, CCCLX pedis I S.
cum ergo foraminis magnitudo fuerit instituta, describatur scutula,
quae graece περιτρητοϲ appellatur, cuius longitudo foraminum , latitudo
II et sextae partis. dividatur medium lineae descriptae, et cum
divisum erit contrahantur extremae partes eius formae, ut obliquam
deformationem habeat longitudinis sexta parte, latitudinis ubi est
versura quarta parte. in qua parte autem sunt curvaturae in quibus
procurrent cacumina angulorum, et foramina convertantur, et contractura
latitudinis redeat introrsus sexta parte, foramen autem oblongius sit
tanto quantam epizygis habet crassitudinem. cum deformatum fuerit,
circum delinatur extremum, ut habeat curvaturam molliter circumactam.
crassitudo eius foraminis SI constituatur. modioli foraminum II,
latitudo IS9, crassitudo praeterquam quod in foramine inditur foraminis
SⱵ, ad extremum autem latitudo foraminis IΓ. parastatarum longitudo
foraminis VSF, curvatura foraminis partis dimidiae, crassitudo
foraminis CC et partis LX. adicitur autem ad mediam latitudinem quantum
est prope foramen factum in descriptione, latitudine et crassitudine
foraminis V, altitudo parte IIII.
regulae quae est in mensa longitudo foraminum VIII, latitudo et
crassitudo dimidii foraminis. cardines II Z, crassitudo foraminis
I99. curvatura regulae ⱵↅK. exterioris regulae latitudo et crassitudo
tantundem, longitudo quam dederit ipsa versura deformationis et
parastaticae latitudo ad suam curvaturam K. superiores autem regulae
aequales erunt inferioribus K.
mensae transversarii foraminis CCC K. climacidos scaporum longitudo
foraminum XIII, crassitudo I K, intervalli medii latitudo foraminis
et partis quartae, crassitudo partis VIII K. climacidos superior pars
quae est proxima bracchiis atque coniuncta est mensae, tota longitudine
dividatur in partes V. ex his dentur duae partes ei membro quod Graeci
χελωνιον vocant, latitudo Ⱶ, crassitudo 9, longitudo foraminum III et S
K, extantia cheles foraminis S, plentigomatos foraminis Z et sicilici.
quod autem est ad axona quod appellatur frons transversarii foraminum
trium.
interiorum regularum latitudo foraminis Γ, crassitudo ξK. chelonii
replum, quod est operimentum, securicula includitur K scapis
climacidos, latitudo ≈C, crassitudo foraminis XII K. crassitudo
quadrati quod est ad climacida foraminis FC, in extremis K, rotundi
autem axis diametros aequaliter erit cheles, ad claviculas autem minus
parte sexta decuma K.
anteridon longitudo foraminum , latitudo in imo foraminis Γ, in summo
crassitudo ⱵK. basis, quae appellatur εϲχαρα, longitudo foraminum,
antibasis foraminum IIII, utriusque crassitudo et latitudo foraminis.
compingitur autem dimidia altitudinis K columna, latitudo et crassitudo
IS. altitudo autem non habet foraminis proportionem, sed erit quod opus
erit ad usum. bracchii longitudo foraminum VI, crassitudo in radice
foraminis, in extremis F. De ballistis et catapultis symmetrias quas
maxime expeditas putavi exposui. quemadmodum autem contentionibus eae
temperentur e nervo capilloque tortis rudentibus, quantum comprehendere
scriptis potero non praetermittam.
sumuntur tigna amplissima longitudine, supra figuntur chelonia, in
quibus includuntur suculae. per media autem spatia tignorum insecantur
et exciduntur formae, in quibus excisionibus includuntur capitula
catapultarum, cuneisque distinentur ne in contentionibus moveantur. tum
vero modioli aerei in ea capitula includuntur et in eos cuneoli ferrei,
quas επιζυγιδαϲ Graeci vocant, conlocantur.
deinde ansae rudentium induntur per foramina capitulorum et in alteram
partem traiciuntur, deinde in suculas coiciuntur et involvuntur, uti
vectibus per eas extenti rudentes, cum manibus sunt tacti, aequalem
in utraque sonitus habeant responsum. tunc autem cuneis ad foramina
concluduntur, ut non possint se remittere. ita traiecti in alteram
partem eadem ratione vectibus per suculas extenduntur, donec aequaliter
sonent. ita cuneorum conclusionibus ad sonitum musicis auditionibus
catapultae temperantur. De his rebus quae potui dixi. restat mihi de
oppugnatoriis rebus quemadmodum machinationibus et duces victores et
civitates defensae esse possint.
primum ad oppugnationes aries sic inventus memoratur esse.
Carthaginienses ad Gades oppugnandas castra posuerunt. cum autem
castellum ante cepissent, id demoliri sunt conati. posteaquam non
habuerunt ad demolitionem ferramenta, sumpserunt tignum idque manibus
sustinentes capiteque eius summum murum continenter pulsantes
summos lapidum ordines deiciebant, et ita gradatim ex ordine totam
communitionem dissipaverunt.
postea quidam faber Tyrius, nomine Pephrasmenos ac ratione, ea
inventione inductus malo statuto ex eo alterum transversum uti trutinam
suspendit et ita reducendo et inpellendo vementibus plagis deiecit
Gaditanorum murum. Geras autem Chalcedonius de materia primum basim
subiectis rotis fecit supraque compegit arrectariis et iugis varas et
in his suspendit arietem coriisque bubulis texit, uti tutiores essent
qui in ea machinatione ad pulsandum murum essent conlocati. ideo autem
quod tardos conatus habuerat, testudinem arietariam appellare coepit.
his tunc primis gradibus positis ad id genus machinationis, postea
cum Philippus Amyntae filius Byzantios oppugnaret, Polyidos Thettalos
pluribus generibus et facilioribus explicavit. a quo receperunt
doctrinam Diades et Charias qui cum Alexandro militaverunt. Itaque
Diades scriptis suis ostendit se invenisse turres ambulatorias, quas
etiam dissolutas in exercitu circumferre solebat, praeterea terebram
et ascendentem machinam qua ad murum plano pede transitus esse posset,
etiam corvum demolitorem, quem nonnulli gruem appellant.
non minus utebatur ariete subrotato, cuius rationes scriptas reliquit.
turrim autem minimam ait oportere fieri ne minus altam cubitorum LX,
latitudinem XVII, contracturam autem summam imae partis quintam,
arrectaria in turris imo dodrantalia, in summo semipedalia. fieri autem
ait oportere eam turrim tabulatorum decem, singulis partibus in ea
fenestratis.
maiorem vero turrim altam cubitorum CXX, latam cubitorum XXIII S,
contracturam item quinta parte, arrectaria pedalia in imo, in summo
sedigitalia. hanc magnitudinem turris faciebat tabulatorum XX, cum
haberent singula tabulata circumitionem cubitorum ternum, tegebat autem
coriis crudis, ut ab omni plaga essent tutae.
testudinis arietariae comparatio eadem ratione perficiebatur. habuerat
autem intervallum cubitorum XXX, altitudinem praeter fastigium XIII,
fastigii autem altitudo ab strato ad summum cubita XVI. exibat autem
in altum et supra medium tectum fastigium non minus cubita duo, et
supra extollebatur turricula trium tabulatorum, in qua tabulato summo
statuebantur scorpiones et catapultae, inferioribus congerebatur
aquae magna multitudo ad extinguendum si qua vis ignis inmitteretur.
constituebatur autem in ea arietaria machina, quae graece dicitur
κριοδοχη, in qua conlocabatur torus perfectus in torno, in quo insuper
constitutus aries rudentium ductionibus et reductionibus efficiebat
magnos operis effectus. tegebatur autem is coriis crudis quemadmodum
turris.
de terebra has explicuit scriptis rationes. ipsam machinam uti
testudinem in medio habentem conlocatum in orthostatis canalem,
quemadmodum in catapultis aut ballistis fieri solet, longitudine
cubitorum L, altitudine cubiti, in quo constituebatur transversa
sucula. in capite autem dextra ac sinistra trocleae duae, per quas
movebatur quod inerat in eo canali capite ferrato tignum. sub eo
autem in ipso canali inclusi tubi crebri celeriores et vehementiores
efficiebant eius motus. supra autem id tignum quod inibi erat arcus
erigebantur ad canalem crebriter, uti sustinerent corium crudum quo ea
machina erat involuta.
de corace nihil putavit scribendum, quod animadverteret eam machinam
nullam habere virtutem. de ascensu, quae επιβαθρα graece dicitur, et de
marinis machinationibus qua per navium aditus <accessus> haberi posse
scripsit, tantum pollicitum esse vehementer animadverti neque rationes
earum eum explicavisse. Quae sunt ab Diade de machinis scripta quibus
sint comparationibus exposui. nunc quemadmodum a praeceptoribus accepi
et utilia mihi videntur exponam.
Testudo, quae ad congestionem fossarum paratur et qua etiam accessus ad
murum potest haberi, sic erit facienda. basis compingatur, quae graece
εϲχαρα dicitur, quadrata habens quoqueversus latera singula pedum
XXI et transversaria IIII. haec autem contineantur ab alteris duobus
crassis FZ latis S÷, distent autem transversaria inter se circiter
pedes III et S supponanturque in singulis intervallis eorum arbusculae,
quae graece αμαξοποδεϲ dicuntur, in quibus versantur rotaram axes
conclusi lamnis ferreis. eaeque arbusculae ita sint temperatae ut
habeant cardines et foramina, quo vectes traiecti versationes earum
expediant, uti ante et post et ad dextrum seu sinistrum latus, sive
oblique ad angulos opus fuerit, ad id per arbusculas versatas progredi
possit.
conlocentur autem insuper basim tigna duo in utramque partem proiecta
pedes senos, quorum circa proiecturas figantur altera proiecta duo
tigna ante frontes pedes XII, crassa et lata uti in basi sunt scripta.
insuper hanc compactionem erigantur postes compactiles praeter cardines
pedum VIIII, crassitudine quoquoversus palmipedales, intervalla
habentes inter se sesquipedis. ei concludantur superne intercardinatis
trabibus. supra trabes conlocentur capreoli cardinibus alius in alium
conclusi, in altitudine excitati pedes XII. supra capreolos conlocetur
quadratum tignum, quo capreoli coniungantur.
ipsi autem laterariis circa fixis contineantur teganturque tabulis
maxime prininis, si non, ex cetera materia quae maxime habere potest
virtutem, praeter pinum aut alnum. haec enim sunt fragilia et faciliter
recipiunt ignem. circum tabulata conlocentur crates ex tenuibus virgis
creberrime textae maximeque recentibus. percrudis coriis duplicibus
consutis fartis alga aut paleis in aceto maceratis circa tegatur
machina tota. ita ab his reicientur plagae ballistarum et impetus
incendiorum.
Est autem et aliud genus testudinis, quod reliqua omnia habet
quemadmodum quae supra scripta sunt, praeter capreolos, sed habet circa
pluteum et pinnas ex tabulis superne subgrundas proclinatas, supraque
tabulis et coriis firmiter fixis continetur. insuper vero argilla cum
capillo subacta ad eam crassitudinem inducatur ut ignis omnino non
possit ei machinae nocere. possunt autem si opus fuerit eae machinae
ex VIII rotis esse, si ad loci naturam ita opus fuerit temperare. quae
autem testudines ad fodiendum comparantur, ορυκτιδεϲ graece dicuntur,
cetera omnia habent uti supra scriptum est, frontes vero earum fiunt
quemadmodum anguli trigonorum, uti a muro tela cum in eas mittantur,
non planis frontibus excipiant plagas sed ab lateribus labentes, sine
periculoque fodientes qui intus sunt tueantur.
Non mihi etiam videtur esse alienum de testudine quam Hegetor
Byzantius fecit quibus rationibus sit facta exponere. fuerat enim eius
baseos longitudo pedum LXIII, latitudo XLII. arrectaria quae supra
compactionem erant quattuor conlocata ex binis tignis fuerant compacta,
in altitudinibus singula pedum XXXVI, crassitudine palmipedali,
latitudine sesquipedali. basis eius habuerat rotas VIII quibus
agebatur. fuerat autem earum altitudo pedum VI S÷, crassitudo pedum
III. ita fabricatae triplici e materia alternis se contra subscudibus
inter se coagmentata lamnisque ferreis ex frigido ductis alligata, eae
in arbusculis, sive amaxopodes dicuntur, habuerant versationes.
item supra transtrorum planitiem quae supra basim fuerat postes erant
erecti pedum XVIII, latitudine S÷, crassitudine FZ, distantes inter
se IS÷, supra eos trabes circumclusae continebant totam compactionem
latae pedem I, crassae S÷, supra eam capreoli extollebantur altitudine
pedum XII, supra capreolos tignum conlocatum coniungebat capreolorum
compactiones. item fixa habuerant lateraria in transverso, quibus
insuper contabulatio circumdata contegebat inferiora.
habuerat autem mediam contabulationem supra trabeculas, ubi scorpiones
et catapultae conlocabantur. erigebantur et arrectaria duo compacta
pedum XXXXV, crassitudine sesquipedali, latitudine S÷, coniuncta
capitibus transversario cardinato tigno et altero mediano inter duos
scapos cardinato et lamnis ferreis religato. quo insuper conlocata erat
alternis materies inter scapos et transversaria traiecta cheloniis
et anconibus firmiter inclusa. in ea materia fuerant ex torno facti
axiculi duo, e quibus funes alligati retinebant arietem.
supra caput eorum qui continebant arietem, conlocatum erat pluteum
turriculae similitudine ornatum, uti sine periculo duo milites
tuto stantes prospicere possent et renuntiare quas res adversarii
conarentur. aries autem omnis habuerat longitudinem pedum CLXXX,
latitudine in imo palmipedali, crassitudine pedali, contractu a capite
in latitudine pedis, crassitudine S⨪.
is autem aries habuerat de ferro duro rostrum ita uti naves longae
solent habere, et ex ipso rostro lamminae ferreae IIII circiter
pedum XV fixae fuerant in materia. a capite autem ad imam calcem
tigni contenti fuerant funes III crassitudine digitorum VIII, ita
religati quemadmodum navi a puppi ad proram continenter, eique funes
praecinctura transversa erant ligati habente inter se palmipedalia
spatia. insuper coriis crudis totus aries erat involutus. ex quibus
autem funibus pendebat, eorum capita fuerant ex ferro factae
quadruplices catenae, et ipsae coriis crudis erant involutae.
item habuerat proiectura eius ex tabulis arcam compactam et confixam,
in qua <rete> rudentibus maioribus extentis, per quorum asperitates non
labentibus pedibus faciliter ad murum perveniebatur. atque ea machina
sex modis movebatur, progressu, <regressu,> item latere dextra et
sinistra, porrectione non minus in altitudinem extollebatur et in imum
inclinatione demittebatur. erigebatur autem machina in altitudinem ad
disiciendum murum circiter pedes C, item a latere dextra ac sinistra
procurrendo praestringebat non minus pedes C. gubernabant eam homines C
habentem pondus talentum quattuor milium, quod fit CCCCLX̅X̅X̅ pondo.
De scorpionibus et catapultis et ballistis etiamque testudinibus et
turribus quae maxime mihi videbantur idonea et a quibus essent inventa
et quemadmodum fieri deberent explicui. scalarum autem et carchesiorum
et eorum quorum rationes sunt inbecilliores non necesse habui scribere.
haec etiam milites per se solent facere. neque ea ipsa omnibus
locis neque eisdem rationibus possunt utilia esse, quod differentes
sunt munitiones munitionibus nationumque fortitudines. namque alia
ratione ad audaces et temerarios alia ad diligentes aliter ad timidos
machinationes debent comparari.
itaque his praescriptionibus si qui attendere voluerit et varietatem
earum eligendo in unam comparationem conferre, non indigebit auxiliis,
sed quascumque res ex rationibus aut locis opus fuerit sine dubitatione
poterit explicare. de repugnatoriis vero non est scriptis explicandum.
non enim ad nostra scripta hostes comparant res oppugnatorias, sed
machinationes eorum ex tempore sollerti consiliorum celeritate sine
machinis saepius evertuntur. quod etiam Rhodiensibus memoratur usu
venisse.
Diognetus enim fuerat Rhodius architectus, et ei de publico quotannis
certa merces pro artis dignitate tribuebatur ad honorem. eo tempore
quidam architectus ab Arado nomine Callias Rhodum cum venisset,
acroasin fecit exemplarque protulit muri et supra id machinam in
carchesio versatili constituit, qua helepolim ad moenia accedentem
corripuit et transtulit intra murum. hoc exemplar Rhodii cum vidissent,
admirati ademerunt Diogneto quod fuerat quotannis ei constitutum et eum
honorem ad Calliam transtulerunt.
interea rex Demetrius, qui propter animi pertinaciem Poliorcetes est
apellatus, contra Rhodum bellum comparando Epimachum Atheniensem
nobilem architectum secum adduxit. is autem comparavit helepolim
sumptibus inmanibus industria laboreque summo, cuius altitudo fuerat
pedum CXXXV, latitudo pedum LX. eam ciliciis et coriis crudis
confirmavit, ut posset pati plagam lapidis ballista inmissi pondo
CCCLX, ipsa autem machina fuerat milia pondo CCCLX. cum autem Callias
rogaretur ab Rhodiis ut contra eam helepolim machinam pararet et ut
illam uti pollicitus erat transferret intra murum, negavit posse.
non enim omnia eisdem rationibus agi possunt, sed sunt alia quae
exemplaribus non magnis similiter magna facta habent effectus, alia
autem exemplaria non possunt habere sed per se constituuntur, nonnulla
vero sunt quae in exemplaribus videntur veri similia, cum autem
crescere coeperunt dilabuntur. ut etiam possumus hic animo advertere.
terebratur terebra foramen semidigitale digitale sesquidigitale. si
eadem ratione voluerimus palmare facere, non habet explicationem,
semipedale aut maius nec cogitandum quidem videtur omnino. sic item in
nonnullis exemplaribus videtur.
quemadmodum in minimis fieri videntur, <non> aeque eodem modo in
maioribus. ideo eodem modo Rhodii eadem ratione decepti iniuriam
cum contumelia Diogneto fecerunt. itaque posteaquam viderunt hostem
pertinaciter infestum, periculum servitutis machinatione ad capiendam
urbem comparata, vastitatem civitatis expectandam, procubuerunt
Diogneto rogantes ut auxiliaretur patriae. is primo negavit se facturum.
posteaquam ingenuae virgines et ephebi cum sacerdotibus venerunt ad
deprecandum, tunc est pollicitus, his legibus uti si eam machinam
cepisset sua esset. is ita constitutis qua machina accessura erat
ea regione murum pertudit et iussit omnes publice et privatim quod
quisque habuisset aquae stercoris luti per eam fenestram per canales
progredientes effundere ante murum. cum ibi magna vis aquae luti
stercoris nocte profusa fuisset, postero die helepolis accedens
antequam adpropinquaret ad murum, in umido voragine facta consedit
nec progredi nec regredi postea potuit. itaque Demetrius cum vidisset
sapientia Diogneti se deceptum esse, cum classe sua discessit.
tunc Rhodii Diogneti sollertia liberati bello publice gratias egerunt
honoribusque omnibus eum et ornamentis exornaverunt. Diognetus eam
helepolim reduxit in urbem et in publico conlocavit et inscripsit
‘Diognetus e manubiis id populo dedit munus’. ita in repugnatoriis
rebus non tantum machinae sed etiam maxime consilia sunt comparanda.
Non minus Chio cum supra naves sambucarum machinas hostes
comparavissent, noctu Chii terram harenam lapides progesserunt in mare
ante murum. ita illi postero die cum accedere voluissent, naves supra
aggerationem quae fuerat sub aqua sederunt nec ad murum accedere nec
retrorsus se recipere potuerunt, sed ibi malleolis confixae incendio
sunt conflagratae. Apollonia quoque cum circumsederetur et specus
hostes fodiendo cogitarent sine suspicione intra moenia penetrare, id
autem a speculatoribus esset Apolloniatibus renuntiatum, perturbati
nuntio propter timorem consiliis indigentes animis deficiebant, quod
neque tempus neque certum locum scire poterant quo emersum facturi
fuissent hostes.