aut partem meridianam, ut sole decedente vaporetur usque
ad vesperum quod tempus ad lavandum tributum est.
suspensurae calidarum cellarum ita sunt faciendae ut primum
area sesquipedalibus tegulis consternatur, inclinata
ad fornacem ut pila missa intro resistere non possit sed
redeat ad praefurnium. flamma enim sursum adsurgens
calidiores efficit cellas. supraque laterculis bessalibus et
rotundis pilae instruantur ex capillo argilla subacta, in
privato pedibus binis semis, in publico ternis. tegulae
bipedales super constituantur quae pavimentum dirigant.
plumbeum vas quod patenam aeream habet, supra fornacem
conlocetur, alterum simile frigidarium secus, ut
quantum caldae ex eo in solio admittatur tantum frigidae
infundatur. magnitudines autem balnearum pro hominum
copia aut voluntatis gratia fieri debebunt, dummodo cellae
sic disponantur ut quanta longitudo fuerit tertia dempta
latitudo disponatur. melius enim ignis per angustiora latitudinis
cellarum operabitur. lumen fenestris ab hibernis aut
meridianis partibus tribuatur. aestivis balneis hypocausteria
pro loci magnitudine cum piscinis in septentrione vel aquilone
constituantur, et ab eadem parte maxime lumen fenestris
admittatur, ut salubriorem et corporibus iocundiorem
gratiam praestet. in villa rustica balneum culinae coniungatur,
ut facilius a rusticis ministerium exhiberi possit.
Camerae structiles fortiores erunt. figulinae autem ad
contignationem suspendantur ita ut catenis ancoratis fixae
tegulae velut palliola quae cameram circinent sustineant.
eadem ratione et planas cameras facies. utilius autem
disponetur, si regulae vel arcus ferrei fiant, ut uncis ferreis
ad contignationem suspendantur ita ut tegularum iuncturae
super regulas vel arcus recumbant. superiores ergo iuncturae
ex capillo argilla subacta linantur. inferior autem
pars iuncturae quae ad pavimentum spectabit primo calce
cum testa temperata trullizetur, deinde albario sive tectorio
opere inducatur. maior tamen et diligentiae et utilitatis
ratio videtur, si duplices balnearum camerae fiant, inferior
caementicia et superior suspensa. inter duas enim cameras
umor retentus numquam vitiabit contignationes. sudationes
etiam praestabuntur meliores.
Considerandum erit ut solum firmum sit et aequale,
tunc rudus inducatur et vectibus ligneis contusum calcetur.
supra inpensa testacea crassior inducatur et iterum vectibus
contusa solidetur. tertio nucleus id est inpensa mollior
inducatur, et politionibus insistas. ne rimas inutiles operi
relinquat.
In contignationibus diligenter respiciendum est ut
aequalitas soli dirigatur. item danda est opera ne axes
quercei cum aesculinis commisceantur. nam quercus cum
accepto umore siccescere coeperit arcuatur et rimas inutiles
operi efficiet, aesculus diligenter composita ad perpetuitatem
durabit. verum si inopia loci aesculus defuerit, in tenuissimos
axes quercus secetur, et primum in directo iactatis
axibus, sequentibus in transverso stratis, bini clavis crebro
ad contignationem confixis utiliter operi subicientur. de
cerro aut fago seu farno coaxationes haut ad vetustatem
poterunt permanere. iactatis in ordinem et compositis
axibus filix aut paleae aequaliter supersternantur, ut
calcis umor ad axes pervenire non possit. tunc insuper
statuminetur saxo ne minori quam qui possit manum
implere. statuminibus <inductis> ruderi seu novo sive
redivivo ad duas partes una calcis misceatur. rudus [est
maiores lapides contusi cum calce mixti] inpensa crassiori
induci debebit ne minus crassitudine digitorum VI.
exacto pavimento ad regulam et libellam supra inpensa
testacea mollior inducatur, et siccet. tum aut marmor
sectile aut tesserae aut scutula aut trigona aut favi
superinponantur, et usque eo fricetur ut iuncturae vel anguli
inter se conveniant, tunc erit perfecta fricatura. quodsi
facultas non erit unde superfigantur, ne aut lacunae aut
tumuli sint, ad regulam fricatura extendatur et supra
marmor tunsum incernatur aut harena cum calce inducta
poliatur. sub divo maxime vitanda sunt finita pavimenta,
quoniam frigore et umore saepe corrumpuntur. sed si
necessitas aut voluntas facere hortatur, hanc operis subtilitatem
servabis. missis in ordinem tabulis et alias in
transversum, sicut supra monstratum est, ad tignationem
configes et paleam aut filicem super aequaliter sternes et
loricabis de saxo qui manum possit implere. super rudus
pedaneum induces et vectibus ligneis frequenter densabis,
et antequam rudus siccescat, tegulas quadratas bipedales,
quae per omnia latera canaliculos habent digitales, calce
viva ex oleo temperata frontibus tegularum qua canaliculi
erunt implebis et sic iunctas supra rudus compones,
ut margines tegularum cum calce comprehendi possint.
quae res cum siccaverit quasi unum corpus facit et
nullum umorem ad inferiora admittet. postea nucleum
sex digitorum induces, et frequenter fricabis ne setas
faciat, et tesseram duorum aut trium digitorum latam
supra inprimes aut tabulas quammagnascumque marmoreas,
ut nullo modo fabrica vitiari possit. si quis autem diligentius
facere volet, omnibus annis ante hiemem iuncturas
axium faecibus perungui faciat. testacea spicata tiburtina
pari modo fricaturis et politionibus exerceantur.
In albario opere calcem sic probare debebis. in fossa
calcem, quae multo ante tempore fuerit macerata, de ascia
quasi lignum dolabis, et aciem si nusquam inpegerit atque
adhaerens asciae viscosa videbitur, optima erit operi albario.
recenter extincta et calculosa si fuerit, dum siccescere
coeperit calculi crepant et inutiles rimae operi efficientur.
unde proxime extinctam in opus albarium mittere non
oportet.
Camerae ergo canniciae sic erunt disponendae. asseres
abiegnei ad lineam aut regulam aequaliter dirigantur, ne
plus habeant grossitudinis quam digitos tres. hos inter
se sesquipedali mensura divisos ordinabis et catenis ad
contignationem suspendes ita ut binae perticae graciliores
inter eos sint missae. his faciant tomices ligaturas, catenae
autem parentur aut de iunipero aut oliva aut buxo aut
cupresso. camerae ex harundine graeca vel palustri vel
grossiori rasa et contusa sic contexantur ut fasciculi
aequalis admodum grossitudinis et longitudinis ante ligentur,
qui possint aequalem nitorem ostendere, aut si quam
cultiorem gratiam emutare volueris, fasciculi mollioris
cannae facilius flexi ducantur. postea primo manu inducatur
inpensa pumicea, et trullizetur ut canna subigatur,
deinde harena et calce dirigatur. tertio marmor tunsum
super calce inducatur et poliatur. sic et nitore gratiam
et virtutem solidam facies. si quid autem urbanius cameris
addere volueris, fasciculos de canna facies et laquearis
operis delicate aut arcuatilis camerae exemplis uteris.
Parietes uno corio tenui et alio grossiori si fuerint
inducti et politi, macritate inpensae cito corrumpentur.
exemplum huius ex speculis sumere debemus, quorum
tenues lamminae falsas et deformes exprimunt imagines,
solidae autem lamminae veras et suae pulchritudinis formas
designant. prima ergo inductione trullizata, cum arescere
coeperit, iterum ac tertio loricationes dirigantur. cum
tribus coriis opus fuerit deformatum, tunc ex marmore
granio trullizationes sunt subigendae. sed ipsa species sic
paretur ut ante inductiones tamdiu subigatur ut rutrum
ex ea mundum levetur. inarescente inductione alterum
corium subtilius inducatur, ut marmoris candore et politionibus
fundata soliditas nitidum culturae faciat decorem.
omnia ergo quae diligenti studio componuntur, neque
vetustatibus obsolescunt neque cum purgari coeperint gratiam
coloris amittunt. umidi enim parietes cum picturis
ornantur desudescent, et operi obligatus color elui non potest.
Operi coronario subtilior inpensa necessaria est, ut
amplius fricata mollius nitore gratiam faciat. observandum
tamen erit ne gypsum inpensae adiungatur. siticulosa
enim materia dum cito arescit, vicina coronarium opus
politionibus parietum et camerarum cum superinducitur
ruina corrumpit.
Parietes vero umidis locis sic erunt solidandi. si perpetuus
umor manabit, tribus pedibus ab imo, testaceo
paries vestiatur et vestitura calcetur et poliatur, ne umorem
admittere possit. quodsi maior umor perpetuus
manabit, canaliculum brevem extrues aliquantum a pavimento
altius, qua collectus umor sine vitio parietis exeat.
si autem affluens umor abundabit, tegulas bipedales ex
ea parte qua umor inriguus erumpet diligenter picabis, ne
vis umoris ad parietem transeat. ex altera parte, qua
structurae iungentur, tegula calce liquida linietur, ut facilius
operi adhaerere possit.
Triclinia hiberna non convenit grandibus picturis ornari,
quoniam hibernis temporibus frequenti lumine cereorum
aut lucernarum fumante obsolescunt. propterea et
camerae eorum planae fiunt, ut detersa fuligine statim
inluminatus splendor appareat.
Etiam pavimentorum utilis dispositio inventa videtur.
itaque excavatis in altum duobus pedibus, festucato solo
inducatur aut rudus aut testaceum pavimentum, deinde
congestis et calcatis spisse carbonibus inducatur ex sabulone
et favilla et calce mixta inpensa crassitudine unciarum
VI. ad regulam exaequata planities reddit speciem
nigri pavimenti. hieme ergo non recipit frigus et ministros
licet nudis pedibus vapore delectabit. sic enim erit
pavimentum ut etiam bibentium pocula si fusa fuerint
momento siccescant.
Colores vero alii certis locis procreantur, alii ex commixtionibus
componuntur. rubricae itaque multis locis
generantur, sed optimae in Ponto et in Hispania nascuntur.
paraetonium ex ipso loco unde foditur habet nomen. eadem
ratione et melinum, quod eius metallum per insulas cycladas
Melo dicitur. creta viridis pluribus locis nascitur,
sed optima creta Smyrnae tantum procreatur, quae graece
θεοδοτειον dicitur a Theodoto quodam in cuius solo primum
est inventa. auripigmentum, quod αρϲενικον graece
appellatur, in Ponto nascitur. sandaraca plurimis locis
generatur, sed optima in Ponto et iuxta flumen Hypanim.
minii autem natura primum a Graecis Ephesiorum solo
reperta memoratur, deinceps in Hispania. cuius natura
has admirationes habet. glebae itaque cum ex metallis
primum exciduntur, argenti vivi guttas exprimunt, quas
artifices ad plures usus colligunt. neque enim argentum
neque aes sine his inaurari potest. nam confusae in unum
ita ut quattuor sextariorum mensuram habeant, centum
librarum pondus efficient. supra cuius liquorem centenarium
saxi pondus si posueris, sustinebit, scripulum auri
super si posueris, in liquore descendet. unde intelleges
non ponderis sed naturae esse discretionem. itaque si
aurifex pannis textilibus adustum rudi vaso fictili solidi
auri pulverem prius lavaverit, postea mixtum argento vivo
vel in panno vel in linteolo comprimes ut liquor argenti
expressus emanet et auram solidum intrinsecus remaneat.
verum probatio minii sic erit observanda. in lammina
ferrea mittatur et super ignem ponatur tamdiu donec
lammina rubescat. tunc retractum refrigescat. si colorem
non mutaverit, optimum erit, si mutaverit, vitiatum erit.
colores autem omnes calcis mixtione corrumpi manifestum
est. chrysocolla a Macedonia venit, foditur autem ex
metallis aerariis. armenium et indicum ab ipsis ostenditur
quibus in locis nascitur. atramenti vero compositio sic
erit observanda, quae non solum ad usum picturae necessaria
videtur sed etiam ad cotidianas scripturas. lacusculus
curva camera struatur. huic fornacula sic componitur
ut nares in lacusculo habeat qua fumus possit
intrare. taedae in eadem fornace incendantur, super taedas
ardentes resina mittatur, ut omnem fumum et fuliginem
per nares in lacusculum exprimat. postea fuliginem diligenter
conteres et aquam ad modum mittes et atramentum
facies nitidum. pictores autem glutinum miscent, ut nitidius
esse videatur. sed ad celeritatem operis etiam taedarum
carbones cum glutino attriti parietibus praestabunt
atramenti suavitatem, nec minus sarmenta exusta et contrita
atramenti colorem imitabuntur. sed et sarmenta
uvae nigrioris si in optimo vino mersa aruerint et postea
exusta fuerint, addito glutino imitata indici suavitatem
monstrabunt. usta vero, quae plurimum necessaria in
operibus picturae videtur, sic temperatur. glebae silis
boni in igne coquuntur, tunc acerrimo aceto perfuso extinguuntur,
et reddunt purpureum colorem. caerulei temperationes
Alexandriae primo sunt inventae, nunc autem
Puteolis ex harenae pulvere et nitri flore temperatur. sed
cyprium adustum <addes>. cerussa et quam nostri aerucam
vocant sic erit conficienda. sarmenta vitis amineae
infuso aceto in dolio coiciantur, super tabulae plumbeae
deponantur et dolium eludatur, et pluribus mensibus transactis
aperiatur. sed cerussa in fornace coquatur, quae
mutato colore meliorem efficiet sandaracam. ostrum autem
quod pro colore purpurae temperatur plurimis locis nascitur,
sed optimum insula Cypro et ceteris quae proxime
sub solis cursu habentur. conchylia itaque cum circumcisa
ferro fuerint lacrimas purpurei coloris emittunt, quibus
collectis purpureus color temperatur. ideo autem ostrum
est appellatum quod ex testis umor elicitur. qui cito ex
salsugine inarescit, nisi temperatus umor melle circumfusus
habeatur. fiunt etiam purpurei colores infecta creta
rubiae radice. similiter ex floribus alii colores inficiuntur.
itaque pictores cum voluerint sil atticum imitari, violam
aridam in vaso cum aqua ad ignem adponunt ut ferveat,
et decoctam in linteolo exprimunt et in mortario cum
creta conterunt et faciunt silis attici colorem. eadem
ratione vaccinium cum lacte temperantes purpuram faciunt
elegantem. qui non possunt chrysocolla propter caritatem
uti, herbae quae lutear appellatur sucum caeruleo inficiunt
et utuntur viridissimo colore. haec autem infectiva appellantur.
propter inopiam coloris simili modo cretam selinusiam
sive anulariam vitro miscentes, quod Graeci ιϲατιν
vocant, imitationibus efficiunt indici colorem.
Quoniam ad omnes usus normae ratio subtiliter inventa
videtur, sine qua nihil utiliter fieri potest, hoc modo
erit disponenda. sumantur itaque tres regulae, ita ut duae
sint pedum binum et tertia habeat pedes duos uncias X.
eae regulae aequali crassitudine compositae extremis cacuminibus
iungantur schema facientes trigoni. sic fiet perite
norma composita.
Multa variaque genera sunt horologiorum, sed pelecini
et hemicyclii magis aperta et sequenda ratio videtur. pelecinum
enim horologium dicitur quod ex duabus tabulis
marmoreis vel lapideis superiore parte latioribus inferiore
angustioribus componitur, sed haec tabulae aequali mensura
fiunt et quinis lineis directis notantur, ut angulum
faciant qui sextam horam signabit. semis ergo ante primam
et semis post undecimam supplebunt XII numeros
horarum. sed iunctis aequaliter ante et extensis tabulis,
in angulo summo iuncturae circinum figes et angulo proximum
circulum facies, a quo primum lineae horarum partitae
aequaliter notantur. item alium maiorem circulum
ab eodem puncto angulari facies, qui prope oram tabularum
attingat, ad quem aestivis temporibus gnomonis umbra
pervenit. subtilitas ergo disparis mensurae de spatio
horarum expectanda non est, quando aliud maius et aliud
minus horologium poni solitum videatur, et non amplius
paene ab omnibus nisi quota sit solum inquiri festinetur.
gnomon itaque in angulo summo iuncturae paululum inclinis
ponitur, qui umbra sua horas designet. constitues
autem horologii partem qua decimam horam notabit contra
orientem aequinoctialem, sicut de exemplis multifariam
cognoscitur. horologium autem quod hemicyclion appellatur
simili modo de lapide vel de marmore uno, quattuor
partibus sursum latioribus infra angustioribus componatur,
ita ut ab ante et a tergo latiores partes habeat, sed frons
aliquantum promineat atque umbram faciat maiorem. sub
hac fronte rotunditas ad circinum notatur, quae cavata
introrsus hemicyclium faciat schema. in hac cavatura
tres circuli fiant, unus prope summitatem horologii, alius
per mediam cavaturam, tertius prope oram signetur.
a minore ergo circulo usque ad maiorem circulum horalem
una et X lineae directae aequali partitione ducantur, quae
horas demonstrent. per medium vero hemicyclium supra
minorem circulum planitia aequalis subtiliori crassitudine
fiat, ut aperta rotunditate digitali facilius solis radius
infusus per numeros linearum horas demonstret. hiemis
ergo tempore per minorem circulum horarum numeros
servabit, aequinoctiali tempore medium circulum sequetur,
aestivo tempore per maioris circuli spatia gradietur. sed
ne error in construendo horologio cuiquam videatur, libero
loco alto vel plano sic ponatur ut angulus huius qui
occiduas horas notabit contra aequinoctialem vernum spectet,
unde sol nono kal. apriles oriatur. fit etiam in
uno horologio duplex elegantiae subtilitas. nam dextra
ac sinistra extrinsecus in lateribus eius quinae lineae
directae notantur, et ternae partes circulorum aequali
intervallo sic fiunt ut una proxima sit angulis posterioribus,
ubi stili ponentur qui umbra sua horas designent,
altera mediam planitiem detineat, tertia prope oram contingat.
has enim partes circulorum hieme vere et aestate
sic ut interius gnomonis umbra sequitur. in angulis
ergo posterioribus stilos modice obliquos figes, qui umbra
sua horas designent. oriens enim sol in primo
latere sex horas notabit, occidens alias sex in sinistro
latere percurret. legitur etiam horas sic comparari debere,
primam sextam septimam et duodecimam uno spatio mensuraque
disponendas, secundam quintam octavam et undecimam
pari aequalitate ordinandas, tertiam quartam
nonam et decimam simili ratione edendas. est et alia
de modo et mensuris horarum comparatio, quam prolixitatis
causa praetereundam aestimavi, quoniam haec
diligentia ad paucos prudentes pertinet. nam omnes
fere, sicut supra memoratum est, quota sit solum requirunt.
Quantum ergo ad privatum usum spectat, necessaria
huic libello ordinavimus. civitatum sane et ceterarum
rerum institutiones praestanti sapientiae memorandas reliquimus.
End of Project Gutenberg's De Architectura, by Marcus Vitruvius Pollo