deinde circinationis totius sumenda pars est XV, et circini centrum

conlocandum in linea circinationis quo loci secat eam lineam

aequinoctialis radius ubi erit littera F, et signandum dextra ac

sinistra ubi sunt litterae GH. deinde ab his lineae usque ad lineam

planitiae perducendae sunt, ubi erunt litterae TR. ita erit solis

radius unus hibernus alter aestivus contra autem E littera I erit quo

secat circinationem linea quae est traiecta per centrum ubi est littera

A, et contra G et H litterae erunt L et K, et contra C et F et A erit

littera N.

tunc perducendae sunt diametroe ab G ad L et ab H ad K. quae erit

superior, partis erit aestivae, inferior hibernae. eaeque diametroe

sunt aeque mediae dividendae ubi erunt litterae M et O, ibique centra

signanda, et per ea signa et centrum A linea ad extrema lineae

circinationis est perducenda ubi erunt litterae P Q. haec erit linea

προϲ ορθαϲ radio aequinoctiali, vocabitur autem haec linea mathematicis

rationibus axon. et ab eisdem centris diducto circino ad extremas

diametros describantur hemicyclia, quorum unum erit aestivum alterum

hibernum.

deinde in quibus locis secant lineae paralleloe lineam eam quae dicitur

horizon, in dexteriore parte erit littera S, in sinisteriore V, et ab

extremo hemicyclio ubi est littera G, ducatur linea parallelos axoni ad

sinistrum hemicyclium ubi est littera H. haec autem parallelos linea

vocitatur logotomus. et tum circini centrum conlocandum est eo loci

quo secat eam lineam aequinoctialis radius, ubi erit littera D, et

diducendum ad eum locum quo secat circinationem aestivus radius ubi est

littera H. e centro aequinoctiali intervallo aestivo circinatio circuli

menstrui agatur, qui menaeus dicitur.

ita habebitur analemmatos deformatio. cum hoc ita sit descriptum

et explicatum, sive per hibernas lineas sive per aestivas sive per

aequinoctiales aut etiam per menstruas in subiectionibus rationes

horarum erunt ex analemmatos describendae, subiciunturque in eo multae

varietates et genera horologiorum et describuntur rationibus his

artificiosis. omnium autem figurarum descriptionumque earum effectus

unus, uti dies aequinoctialis brumalisque itemque solstitialis in

duodecim partes aequaliter sit divisus. quas ob res non pigritia

deterritus praetermisi sed ne multa scribendo offendam, a quibusque

inventa sunt genera descriptionesque horologiorium exponam. neque

enim nunc nova genera invenire possum nec aliena pro meis praedicanda

videntur. itaque quae nobis tradita sunt et a quibus sint inventa dicam.

Hemicyclium excavatum ex quadrato ad enclimaque succisum Berosus

Chaldaeus dicitur invenisse. scaphen sive hemisphaerium Aristarchus

Samius, idem etiam discum in planitia. arachnen Eudoxus astrologus,

nonnulli dicunt Apollonium. plinthium sive lacunar, quod etiam in

circo Flaminio est positum, Scopinas Syracusius, προϲ τα ιϲτορουμενα

Parmenion, προϲ παν κλιμα Theodosius et Andreas, Patrocles pelecinum,

Dionysodorus conum, Apollonius pharetram, aliaque genera et qui supra

scripti sunt et alii plures inventa reliquerunt, uti conarachnen,

conicum plinthium, antiboreum. item ex his generibus viatoria pensilia

uti fierent plures scripta reliquerunt. ex quorum libris si qui velit

subiectiones invenire poterit, dummodo sciat analemmatos descriptiones.

Item sunt ex aqua conquisitae ab eisdem scriptoribus horologiorum

rationes, primumque a Ctesibio Alexandrino, qui et vim spiritus

naturalis pneumaticasque res invenit. sed uti fuerint ea exquisita,

dignum est studiosis agnoscere. Ctesibius enim fuerat Alexandriae

natus patre tonsore. is ingenio et industria magna praeter reliquos

excellens dictus est artificiosis rebus se delectare. namque cum

voluisset in taberna sui patris speculum ita pendere ut cum duceretur

sursumque reduceretur, linea latens pondus reduceret, ita conlocavit

machinationem.

canalem ligneum sub tigno fixit ibique trocleas conlocavit. per canalem

lineam in angulum deduxit ibique tubulos struxit. in eos pilam plumbeam

per lineam demittendam curavit. ita pondus cum decurrendo in angustias

tubulorum premeret caeli crebritatem, vehementi decursu per fauces

frequentiam caeli compressione solidatam extrudens in aerem patentem

offensione tactus sonitus expresserat claritatem.

ergo Ctesibius cum animadvertisset ex tactu caeli et expressionibus

spiritus <sonitus> vocesque nasci, his principiis usus hydraulicas

machinas primus instituit. item aquarum expressiones automatopoeetasque

machinas multaque deliciarum genera, in his etiam horologiorum ex aqua

comparationes explicuit. primumque constituit cavum ex auro perfectum

aut ex gemma terebrata. ea enim nec teruntur percursu aquae nec sordes

recipiunt ut obturentur.

namque aequaliter per id cavum influens aqua sublevat scaphium

inversum, quod ab artificibus phellos sive tympanum dicitur. in quo

conlocata est regula versatili tympano denticulis aequalibus perfecta.

qui denticuli alius alium inpellentes versationes modicas faciunt et

motiones. item aliae regulae aliaque tympana ad eundem modum dentata

una motione coacta versando faciunt effectus varietatesque motionum, in

quibus moventur sigilla, vertuntur metae, calculi aut ova proiciuntur,

bucinae canunt, reliquaque parerga.

in his etiam aut in columna aut parastatica horae describuntur,

quas sigillum egrediens ab imo virgula significat in diem totum.

quarum brevitates aut crescentias cuneorum adiectus aut exemptus in

singulis diebus et mensibus perficere cogit. praeclusiones aquarum

ad temperandum ita sunt constitutae. metae fiunt duae, una solida

una cava, ex torno ita perfectae ut alia in aliam inire convenireque

possit, et eadem regula laxatio earum aut coartatio efficiat aut

vehementem aut lenem in ea vasa aquae influentem cursum. ita his

rationibus et machinatione ex aqua componuntur horologiorum ad hibernum

usum conlocationes.

sin autem adiectionibus et detractionibus correptiones dierum aut

crescentiae ex cuneis non probabuntur fieri, quod cunei saepissime

vitia faciunt, sic erit explicandum. in columella horae ex analemmatos

transverse describantur, menstruaeque lineae columella signentur.

eaque columna versatilis perficiatur, uti ad sigillum virgulamque, qua

virgula egrediens sigillum ostendit horas, columna versando continenter

sui cuiusque mensis brevitates et crescentias faciat horarum.

Fiunt etiam alio genere horologia hiberna, quae anaphorica dicuntur

perficiunturque rationibus his. horae disponuntur ex virgulis aeneis ex

analemmatos descriptione ab centro dispositae in fronte. in ea circuli

sunt circumdati menstrua spatia finientes. post has virgulas tympanum,

in quo descriptus et depictus est mundus signiferque circulus,

descriptioque ex XII caelestium signorum fit figura, cuius ex centro

deformatur unum maius alterum minus. posteriori autem parti tympano

medio axis versatilis est inclusus inque eo axe aenea mollis catena est

involuta, ex qua pendet ex una parte phellos qui ab aqua sublevatur,

altera aequo pondere phelli sacoma saburrale.

ita quantum ab aqua phellos sublevatur, tantum saburrae pondus infra

deducens versat axem, axis autem tympanum. cuius tympani versatio alias

efficit uti maior pars circuli signiferi alias minor in versationibus

suis temporibus designet horarum proprietates. namque in singulis

signis sui cuiusque mensis dierum numeri cava sunt perfecta, cuius

bulla, quae solis imaginem horologiis tenere videtur, significat

horarum spatia. ea translata ex terebratione in terebrationem mensis

vertentis perficit cursum.

itaque quemadmodum sol per siderum spatia vadens dilatat contrahitque

dies et horas, sic bulla in horologiis ingrediens per puncta contra

centri tympani versationem, cotidie cum transfertur aliis temporibus

per latiora aliis per angustiora spatia, menstruis finitionibus

imagines efficit horarum et dierum. De administratione autem aquae

quemadmodum se temperet ad rationem, sic erit faciendum.

post frontem horologii intra conlocetur castellum in idque per fistulam

saliat aqua et in imo habeat cavum. ad id autem adfixum sit ex aere

tympanum habens foramen, per quod ex castello in id aqua influat. in eo

autem minus tympanum includatur cardinibus ex torno masculo et femina

inter se coartatis, ita uti minus tympanum quemadmodum epitonium in

maiore circumagendo arte leniterque versetur.

maioris autem tympani labrum aequis intervallis CCCLXV puncta habeat

signata, minor vero orbiculus in extrema circinatione fixam habeat

lingulam, cuius cacumen dirigat ad punctorum regiones, inque eo

orbiculo temperatum sit foramen, quia in tympanum aqua influit per

id et servat administrationem. cum autem in maioris tympani labro

fuerint signorum caelestium deformationes, id autem sit inmotum, in

summo habeat deformatum cancri signum, ad perpendiculum eius in imo

capricorni, ad dextram spectantis librae, ad sinistram arietis signum,

ceteraque inter eorum spatia designata sint, uti in caelo videntur.

igitur cum sol fuerit in capricorno, orbiculi lingula in maioris

tympani parte capricorni cotidie singula puncta tangens, ad

perpendiculum habens aquae currentis vehemens pondus, celeriter per

orbiculi foramen id extrudit ad vas, quod excipiens eam, cum brevi

spatio impletur, corripit et contrahit dierum spatia et horarum. cum

autem cotidiana versatione minoris tympani lingula ingreditur in

aquarii puncta, discedet foramen a perpendiculo et aqua e vehementi

cursu cogetur tardius emittere salientem. ita quo minus celeri cursu

vas excipit aquam, dilatat horarum spatia.

aquarii vero pisciumque punctis uti gradibus scandens orbiculi foramen

in ariete tangendo octavam partem aqua temperate salienti praestat

aequinoctiales horas. ab ariete per tauri et geminorum spatia ad summa

cancri puncta partis octavae foramen se tympani versationibus peragens

et in altitudinem eo rediens viribus extenuatur, et ita tardius fluendo

dilatat morando spatia et efficit horas in cancri signo solstitiales. a

cancro cum proclinat et peragit per leonem et virginem ad librae partis

octavae puncta revertendo et gradatim corripiendo spatia contrahit

horas, et ita perveniens ad puncta librae aequinoctiales rursus reddit

horas.

per scorpionis vero spatia et sagittarii proclivius deprimens se

foramen rediensque circumactione ad capricorni partem VIII, restituitur

celeritate salientis ad brumales horarum brevitates. Quae sunt

in horologiorum descriptionibus rationes et apparatus ut sint ad

usum expeditiores quam aptissime potui perscripsi. restat nunc de

machinationibus et de earum principiis ratiocinari. itaque de his,

ut corpus emendatum architecturae perficiatur, insequenti volumine

incipiam scribere.

LIBER DECIMUS.

Nobili Graecorum et ampla civitate Ephesi lex vetusta dicitur a

maioribus dura conditione sed iure esse non iniquo constituta. nam

architectus cum publicum opus curandum recipit, pollicetur quanto

sumptu id sit futurum. tradita aestimatione magistratui bona eius

obligantur, donec opus sit perfectum. absoluto autem, cum ad dictum

inpensa respondit, decretis et honoribus ornatur. item si non amplius

quam quarta ad aestimationem est adicienda, de publico praestatur,

neque ulla poena tenetur. cum vero amplius quam quarta in opere

consumitur, ex eius bonis ad perficiendum pecunia exigitur.

utinam dii inmortales fecissent ut ea lex etiam P. R. non modo publicis

sed etiam privatis aedificiis esset constituta. namque non sine poena

grassarentur inperiti, sed qui summa doctrinarum subtilitate essent

prudentes, sine dubitatione profiterentur architecturam, neque patres

familiarum inducerentur ad infinitas sumptuum profusiones ut et e

bonis eicerentur, ipsique architecti poenae timore coacti diligentius

modum inpensarum ratiocinantes explicarent, uti patres familiarum

ad id quod praeparavissent, seu paulo amplius adicientes, aedificia

expedirent. nam qui quadringenta ad opus possunt parare, si adicient

centum, habendo spem perfectionis delectationibus tenentur, qui autem

adiectione dimidia aut ampliore sumptu onerantur, amissa spe et inpensa

abiecta, fractis rebus et animis desistere coguntur.

nec solum id vitium in aedificiis sed etiam in muneribus quae a

magistratibus foro gladiatorum scaenisque ludorum dantur, quibus

nec mora neque expectatio conceditur sed necessitas finito tempore

perficere cogit, id est sedes spectaculorum velorumque inductiones

et ea omnia quae scaenicis moribus per machinationem ad spectationes

populo comparantur. in his vero opus est prudentia diligens et ingenii

doctissimi cogitatum, quod nihil eorum perficitur sine machinatione

studiorumque vario ac sollerti vigore.

igitur quoniam haec ita sunt tradita et constituta, non videtur

esse alienum uti caute summaque diligentia, antequam instituantur

opera, eorum expediantur rationes. ergo quoniam neque lex neque

morum institutio id potest cogere et quotannis et praetores et

aediles ludorum causa machinationes praeparare debent, visum mihi

est, imperator, non esse alienum, quoniam de aedificiis in prioribus

voluminibus exposui, in hoc quod finitionem summam corporis habet

constitutam, quae sint principia machinarum ordinata praeceptis

explicare.

Machina est continens e materia coniunctio maximas ad onerum motus

habens virtutes. ea movetur ex arte circulorum rotundationibus, quam

Graeci κυκλικην κινηϲιν appellant. est autem unum genus scansorium quod

graece ακροβατικον dicitur, alteram spirabile quod apud eos πνευματικον

appellatur, tertium tractorium, id autem Graeci βαρουλκον vocitant.

scansorium autem <est cum> machinae ita fuerunt conlocatae ut ad

altitudinem tignis statutis et transversariis conligatis sine periculo

scandatur ad apparatus spectationem. at spirabile, cum spiritus est

expressionibus inpulsus ut plagae vocesque οργανικωϲ exprimantur.

tractorium vero cum onera machinis pertrahuntur ut ad altitudinem

sublata conlocentur. scansoria ratio non arte sed audacia gloriatur.

ea catenationibus et transversariis et plexis conligationibus et

erismatorum fulturis continetur. quae autem spiritus potestate adsumit

ingressus, elegantes artis subtilitatibus consequetur effectus.

tractoria autem maiores et magnificentia plenas habet ad utilitatem

opportunitates et in agendo cum prudentia summas virtutes.

ex his sunt quae μηχανικωϲ alia οργανικωϲ moventur. inter machinas

et organa id videtur esse discrimen quod machinae pluribus operis ac

vi maiore coguntur effectus habere, uti ballistae torculariorumque

prela. organa autem unius operae prudenti tactu perficiunt quod est

propositum, uti scorpionis seu anisocyclorum versationes. ergo et

organa et machinarum ratio ad usum sunt necessaria, sine quibus nulla

res potest esse non inpedita.

omnis autem est machinatio rerum natura procreata ac praeceptrice et

magistra mundi versatione instituta. namque animadvertamus primum et

aspiciamus continentem solis lunae quinque etiam stellarum naturam,

<quae ni> machinata versarentur, non habuissemus interdum lucem nec

fructuum maturitates. cum ergo maiores haec ita esse animadvertissent,

e rerum natura sumpserunt exempla et ea imitantes inducti rebus divinis

commodas vitae perfecerunt explicationes. itaque comparaverunt, ut

essent expeditiora, alia machinis et earum versationibus, nonnulla

organis, et ita quae animadverterunt ad usum utilia esse studiis artium

institutis, gradatim augenda doctrinis curaverunt.

attendamus enim primum inventum de necessitate, ut vestitus,

quemadmodum telarum organicis administrationibus conexus staminis ad

subtemen non modo corpora tegendo tueatur sed etiam ornatus adiciat

honestatem. cibi vero non habuissemus abundantiam, nisi iuga et aratra

bubus iumentisque omnibus essent inventa. sucularumque et prelorum et

vectium si non fuisset torculariis praeparatio, neque olei nitorem

neque vitium fructum habere potuissemus ad iucunditatem, portationesque

eorum non essent nisi plostrorum seu serracorum per terram, navicularum

per aquam inventae essent machinationes.

trutinarum vero librarumque ponderibus examinatio reperta vindicat

ab iniquitate iustis moribus vitam. non minusque sunt innumerabili

modo rationes machinationum, de quibus non necesse videtur disputare,

quoniam sunt ad manum cotidianae, ut sunt molae folles fabrorum raedae

cisia torni ceteraque quae communes ad usum consuetudinibus habent

opportunitates. Itaque incipiemus de is quae raro veniunt ad manus ut

nota sint explicare.

primumque instituemus de is quae aedibus sacris ad operumque publicorum

perfectionem necessitate comparantur, quae fiunt ita. tigna duo ad

onerum magnitudinem ratione expediuntur. a capite ea fibula coniuncta

et in imo divaricata eriguntur, funibus in capitibus conlocatis et

circa dispositis erecta retinentur. alligatur in summo troclea, quem

etiam nonnulli rechamum dicunt. in trocleam induntur orbiculi <II>

per axiculos versationes habentes. per orbiculum <summum> traicitur

ductarius funis, deinde demittitur et traducitur circa orbiculum

trocleae inferioris. refertur autem ad orbiculum imum trocleae

superioris et ita descendit ad inferiorem et in foramine eius

religatur. altera pars funis refertur inter imas machinae partes.

in quadris autem tignorum posterioribus, quo loci sunt divaricata,

figuntur chelonia, in quae coiciuntur sucularum capita ut faciliter

axes versentur. eae suculae proxime capita habent foramina bina ita

temperata ut vectes in ea convenire possint. ad rechamum autem imum

ferrei forfices religantur, quorum dentes in saxa forata accommodantur.

cum autem funis habet caput ad suculam religatum et vectes ducentes eam

versant, funis se involvendo circum suculam extenditur et ita sublevat

onera ad altitudinem et operum conlocationes.

haec autem ratio machinationis quod per tres orbiculos circumvolvitur,

trispastos appellatur. cum vero in ima troclea duo orbiculi, in

superiore tres versantur, id pentaspaston dicitur. sin autem

maioribus oneribus erunt machinae comparandae, amplioribus tignorum

longitudinibus et crassitudinibus erit utendum et eadem ratione in

summo fibulationibus, in imo sucularum versationibus expediendum.

his explicatis antarii funes ante laxi conlocentur, retinacula super

scapulas machinae longe disponantur, et si non erit ubi religentur,

pali resupinati defodiantur et circum festucatione solidentur, quo

funes alligentur.

troclea in summo capite machinae rudenti contineatur, et ex eo funis

perducatur ad palum et quae est in palo troclea inligata. circa eius

orbiculum funis indatur et referatur ad eam trocleam quae erit ad

caput machinae religata. circum autem orbiculum ab summo traiectus

funis descendat et redeat ad suculam quae est in ima machina ibique

religetur. vectibus autem coacta sucula versabitur et eriget per se

machinam sine periculo. ita circa dispositis funibus et retinaculis

in palis haerentibus ampliore modo machina conlocabitur. trocleae et

ductarii funes uti supra scriptum est expediuntur.

Sin autem colossicotera amplitudinibus et ponderibus onera in operibus

fuerint, non erit suculae committendum, sed quemadmodum sucula

cheloniis retinetur, ita axis includatur habens in medio tympanum

amplum, quod nonnulli rotam appellant, Graeci autem αμφιεϲιν alii

περιθηκιον vocant.

in his autem machinis trocleae non eodem sed alio modo comparantur.

habent enim et in imo et in summo duplices ordines orbiculorum.

ita funis ductarius traicitur in inferioris trocleae foramen uti

aequalia duo capita sint funis cum erit extensus, ibique secundum

inferiorem trocleam resticula circumdata et contexta utraeque partes

funis continentur, ut neque <in dextram neque> in sinistram partem

possint prodire. deinde capita funis referuntur in summa troclea ab

exteriore parte et deiciuntur circa orbiculos imos et redeunt ad

imum coiciunturque infimae trocleae ad orbiculos ex interiore parte

et referuntur dextra ac sinistra et ad caput circa orbiculos summos

redeunt.

traiecti autem ab exteriore parte feruntur dextra ac sinistra tympanum

in axe ibique ut haereant conligantur. tum autem circa tympanum

involutus alter funis refertur ad ergatam, et is circumactus tympanum

et axem se involvendo pariter extendunt, et ita leniter levant onera

sine periculo. quodsi maius tympanum conlocatum aut in medio aut in una

parte extrema fuerit sine ergata, calcantes homines expeditiores habere

poterunt operis effectus.

Est autem aliud genus machinae satis artificiosum et ad usum

celeritatis expeditum, sed in eo dare operam non possunt nisi periti.

est enim tignum quod erigitur et distinetur retinaculis quadrifariam.

sub retinaculis chelonia duo figuntur, troclea funibus supra chelonia

religatur, sub troclea regula longa circiter pedes duos, lata digitos

sex, crassa quattuor supponitur. trocleae ternos ordines orbiculorum

in latitudine habentes conlocantur. ita tres ductarii funes in <summa>

machina religantur. deinde referuntur ad imam trocleam et traiciuntur

ex interiore parte per eius orbiculos summos. deinde referuntur ad

superiorem trocleam et traiciuntur ab exteriore parte in interiorem per

orbiculos imos.

cum descenderint ad imum, ex interiore parte et per secundos orbiculos

traducuntur in extremum et referuntur in summum ad orbiculos secundos,

traiecti redeunt ad imum, ex imo referuntur ad caput, traiecti per

summos redeunt ad machinam imam. in radice autem machinae conlocatur

tertia troclea. eam autem Graeci επαγοντα, nostri artemonem appellant.

ea troclea religatur ad machinae radicem habens orbiculos tres, per

quos traiecti funes traduntur hominibus ad ducendum. ita tres ordines

hominum ducentes sine ergata celeriter onus ad summum perducunt.

hoc genus machinae polyspaston appellatur, quod multis orbiculorum

circumitionibus et facilitatem summam praestat et celeritatem. una

autem statutio tigni hanc habet utilitatem quod ante quantum velit et

dextra ac sinistra ab latere proclinando onus deponere potest. Harum

machinationum omnium quae supra sunt scriptae rationes non modo ad has

res sed etiam ad onerandas et exonerandas naves sunt paratae, aliae

erectae, aliae planae in charchesiis versatilibus conlocatae. non minus

sine tignorum erectionibus in plano etiam eadem ratione et temperatis

funibus et trocleis subductiones navium efficiuntur.

Non est autem alienum etiam Chersiphronos ingeniosam rationem exponere.

is enim scapos columnarum e lapidicinis cum deportare vellet Ephesi

ad Dianae fanum, propter magnitudinem onerum et viarum campestrem

mollitudinem non confisus carris ne rotae devorarentur sic est conatus.

de materia trientales scapos duos, duobus transversariis interpositis,

quanta longitudo scapi fuerat complectit et compegit et ferreos

cnodacas uti subscudes in capitibus scaporum inplumbavit et armillas

in materia ad cnodacas circumdandos infixit, item bucculis stagneis

capita religavit. cnodaces autem in armillis inclusi liberam habuerant

versationem. trientes itaque cum boves ducerent subiuncti, scapum

versando cnodacibus et armillis sine fine volvebant.

Vitruvii De architectura libri decem · 第 47 / 51 段