quo qui biberint amittunt dentes. item in eo est scriptum epigramma
quo significant hanc sententiam, egregiam esse aquam ad lavandum, sed
ea si bibatur excutere e radicibus dentes. et huius epigrammatos sunt
versus graece ὕδατα κρανάεντα βλέπειϲ, ξένε, τῶν ἄπο χερϲὶν λουτρὰ μὲν
ἀνθρώποι<ϲ ἀβλαβῆ ἔϲτιν ἔχειν·> ἢν δὲ βάλῃϲ κοίληϲ ποτὶ νηδύοϲ ἀγλαὸν
ὕδωρ <ἄκρα μόνον δολιχοῦ χείλεοϲ ἁψάμενοϲ,> αὐτῆμαρ πριϲτῆρεϲ ἐ<πὶ
χθονὶ δαιτὸϲ ὀδόντεϲ> πίπτουϲιν, γενύων ὀρφανὰ θέντεϲ ἕδη.
Sunt etiam nonnullis locis fontium proprietates quae procreant qui ibi
nascuntur egregiis vocibus ad cantandum, uti Tarso Magnesiae aliis
eiusmodi regionibus. etiamque Zama est civitas Afrorum cuius moenia
rex Iuba duplici muro saepsit ibique regiam domum sibi constituit.
ab ea milia passuum XX est oppidum Ismuc, cuius agrorum regiones
incredibili finitae sunt terminatione. cum esset enim Africa parens
et nutrix ferarum bestiarum maxime serpentium, in eius agris oppidi
nulla nascitur et si quando adlata ibi ponatur statim moritur, neque id
solum, sed etiam terra ex his locis si alio translata fuerit, et ibi.
id genus terrae etiam Balearibus dicitur esse. sed aliam mirabiliorem
virtutem ea habet terra, quam ego sic accepi.
Gaius Iulius Masinissae filius, cuius erant totius oppidi agrorum
possessiones, cum patre Caesari militavit. is hospitio meo est usus.
ita cotidiano convictu necesse fuerat de philologia disputare. interim
cum esset inter nos de aquae potestate et eius virtutibus sermo,
exposuit esse in ea terra eiusmodi fontes ut qui ibi procrearentur
voces ad cantandum egregias haberent, ideoque semper transmarinos
catulastros emere formosos et puellas maturas eosque coniungere, ut qui
nascerentur ex his non solum voce egregia sed etiam forma essent non
invenusta.
Cum haec tanta varietas sit disparibus rebus natura distributa,
quod humanum corpus est ex aliqua parte terrenum, in eo autem multa
genera sunt umorum, uti sanguinis lactis sudoris urinae lacrimarum,
ergo si in parva particula terreni tanta discrepantia invenitur
saporum, non est mirandum si etiam in magnitudine terrae innumerabiles
sucorum reperientur varietates, per quarum venas aquae vis percurrens
tincta pervenit ad fontium egressus, et ita ex eo dispares variique
perficiuntur in propriis generibus fontes propter locorum discrepantiam
et regionum qualitates terrarumque dissimiles proprietates.
ex his autem rebus sunt nonnulla quae ego per me perspexi, cetera in
libris graecis scripta inveni, quorum scriptorum hi sunt auctores
Theophrastus Timaeus Posidonius Hegesias Herodotus Aristides
Metrodorus, qui magna vigilantia et infinito studio locorum
proprietates, aquarum virtutes, ab inclinatione caelique regionum
qualitates ita esse distributas scriptis dedicaverunt. quorum secutus
ingressus in hoc libro perscripsi quae satis esse putavi de aquae
varietatibus, quo facilius ex his praescriptionibus eligant homines
aquae fontes, e quibus ad usum salientes possint ad civitates
municipiaque perducere.
nulla enim ex omnibus rebus tantas habere videtur ad usum necessitates
quantas aqua, ideo quod omnium animalium natura si frumenti fructu
privata fuerit arbustive aut carne aut piscatu aut etiam qualibet ex
his, reliquis rebus escarum utendo poterit tueri vitam, sine aqua vero
nec corpus animalium nec ulla cibi virtus potest nasci nec tueri nec
parari. quare magna diligentia industriaque quaerendi sunt et eligendi
fontes ad humanae vitae salubritatem.
Expertiones autem et probationes eorum sic sunt providendae. si erunt
profluentes et aperti, antequam duci incipiantur, aspiciantur animoque
advertantur qua membratura sint qui circa eos fontes habitant homines,
et si erunt corporibus valentibus, coloribus nitidis, cruribus non
vitiosis, non lippis oculis, erunt probatissimi. item si fons novus
fossus fuerit et in vas corinthium sive alterius generis quod erit ex
aere bono ea aqua sparsa maculam non fecerit, optima est. itemque in
aeneo si ea aqua defervefacta et postea requieta et defusa fuerit neque
in eius aenei fundo harena aut limus invenietur, ea aqua erit item
probata.
item si legumina in vas cum ea aqua coniecta ad ignem posita celeriter
percocta fuerint, indicabunt aquam esse bonam et salubrem. non minus
etiam ipsa aqua quae erit in fonte si fuerit limpida et perlucida,
quoque pervenerit aut profluxerit muscus non nascetur neque iuncus,
neque inquinatus ab aliquo inquinamento is locus fuerit sed puram
habuerit speciem, innuitur his signis esse tenuis et in summa
salubritate.
Nunc de perductionibus ad habitationes moeniaque ut fieri oporteat
explicabo. cuius ratio est prima perlibratio. libratur autem dioptris
aut libris aquariis aut chorobate, sed diligentius efficitur per
chorobaten, quod dioptrae libraeque fallunt. chorobates autem est
regula longa circiter pedum viginti. ea habet ancones in capitibus
extremis aequali modo perfectos inque regulae capitibus ad normam
coagmentatos, et inter regulam et ancones a cardinibus compacta
transversaria, quae habent lineas ad perpendiculum recte descriptas
pendentiaque ex regula perpendicula in singulis partibus singula,
quae, cum regula est conlocata eaque tangent aeque ac pariter lineas
descriptionis, indicant libratam conlocationem.
sin autem ventus interpellaverit et motionibus lineae non potuerint
certam significationem facere, tunc habeat in superiore parte canalem
longum pedes V latum digitum altum sesquidigitum eoque aqua infundatur,
et si aequaliter aqua canalis summa labra tanget, scietur esse
libratum. item eo chorobate cum perlibratum ita fuerit, scietur quantum
habuerit fastigii.
fortasse qui Archimedis libros legit dicet non posse fieri veram
ex aqua librationem, quod ei placet aquam non esse libratam sed
sphaeroides habere schema et ibi habere centrum quo loci habet orbis
terrarum. hoc autem, sive plana est aqua seu sphaeroides, necesse est,
ad extrema capita dextra ac sinistra cum librata regula erit pariter
sustinere regulam aquam, sin autem proclinata erit ex una parte, qua
erit altior non habere regulae canalem in summis labris aquam. necesse
est enim quocumque aqua sit infusa in medio inflationem curvaturamque
habere, sed capita dextra ac sinistra inter se librata esse. exemplar
autem chorobatae erit in extremo volumine descriptum. et si erit
fastigium magnum, facilior erit decursus aquae. sin autem intervalla
erunt lacunosa, substructionibus erit succurrendum.
Ductus autem aquae fiunt generibus tribus, rivis per canales
structiles, aut fistulis plumbeis, seu tubulis fictilibus. quorum
hae sunt rationes. si canalibus, ut structura fiat quam solidissima
solumque rivi libramenta habeat fastigata ne minus in centenos pedes
sicilico, eaeque structurae confornicentur ut minime sol aquam tangat.
cumque venerit ad moenia, efficiatur castellum et castello coniunctum
ad recipiendam aquam triplex inmissarium, conlocenturque in castello
tres fistulae aequaliter divisae intra receptacula coniuncta, uti cum
abundaverit ab extremis, in medium receptaculum redundet.
item e medio ponentur fistulae in omnes lacus et salientes, ex altero
in balineas ut vectigal quotannis populo praestent, exque tertio in
domos privatas ne desit in publico. non enim poterunt avertere, cum
habuerint a capitibus proprias ductiones. haec autem quare divisa
constituerim, eae sunt causae et uti qui privatim ducent in domos
vectigalibus tueantur per publicanos aquarum ductus.
sin autem medii montes erunt inter moenia et caput fontis, sic erit
faciendum uti specus fodiantur sub terra librenturque ad fastigium quod
supra scriptum est, et si tofus erit aut saxum, in suo sibi canalis
excidatur, sin autem terrenum aut harenosum erit solum, parietes cum
camara in specu struantur et ita perducatur, puteique ita sint facti
uti inter binos sint actus.
Sin autem fistulis plumbeis ducetur, primum castellum ad caput
struatur, deinde ad copiam aquae lumen fistularum constituatur, eaeque
fistulae e castello conlocentur ad castellum quod erit in moenibus.
fistulae ne minus longae pedum denum fundantur. quae si centenariae
erunt, pondus habeant in singulas pondo MCC, si octogenariae
pondo DCCCCLX, si quinquagenariae pondo DC, quadragenariae pondo
CCCCLXXX, tricenariae pondo CCCLX, vicenariae pondo CCXL, quinum
denum pondo CLXXX, denum pondo CXX, octonum pondo C, quinariae pondo
LX. e latitudine autem lamnarum, quot digitos habuerint, antequam
in rotundationem flectantur, magnitudinum ita nomina concipiunt
fistulae. namque quae lamna fuerit digitorum quinquaginta, cum fistula
perficietur ex ea lamna, vocabitur quinquagenaria similiterque reliquae.
ea autem ductio quae per fistulas plumbeas est futura hanc habebit
expeditionem. quodsi caput habeat libramenta ad moenia, montesque medii
non fuerint altiores ut possint interpellare sed intervalla, necesse
est substruere ad libramenta quemadmodum in rivis et canalibus. sin
autem non longa erit circumitio, circumductionibus, sin autem valles
erunt perpetuae, in declinato loco cursus dirigentur. cum venerit ad
imum, non alte substruitur, ut sit libramentum quam longissimum. hoc
autem erit venter quod Graeci appellant κοιλιαν. deinde cum venerit
adversus clivum, ex longo spatio ventris leniter tumescit ut exprimatur
in altitudinem summi clivi.
quodsi non venter in vallibus factus fuerit nec substructum ad libram
factum sed geniculus erit, erumpet et dissolvet fistularum commissuras.
etiam in ventre colliviaria sunt facienda, per quae vis spiritus
relaxetur. ita per fistulas plumbeas aquam qui ducent, his rationibus
bellissime poterunt efficere, quod et decursus et circumductiones
et ventres et expressus hac ratione possunt fieri, cum habebunt a
capitibus ad moenia fastigii libramenta.
item inter actus ducenos non est inutile castella conlocari, ut si
quando vitium aliqui locus fecerit, non totum omneque opus contundatur
et in quibus locis sit factum facilius inveniatur, sed ea castella
neque in decursu neque in ventris planitia neque in expressionibus
neque omnino in vallibus sed in perpetua aequalitate.
Sin autem minore sumptu voluerimus, sic est faciendum. tubuli crasso
corio ne minus duorum digitorum fiant, sed ita hi tubuli ex una
parte sint lingulati, ut alius in alium inire convenireque possint.
coagmenta autem eorum calce viva ex oleo subacta sunt inlinienda,
et in declinationibus libramenti ventris lapis est ex saxo rubro in
ipso geniculo conlocandus isque perterebratus, uti ex decursu tubulus
novissimus in lapide coagmentetur et primus etiam librati ventris, ad
eundem modum adversus clivum et novissimus librati ventris in cavo saxi
rubri haereat et primus expressionis ad eundem modum coagmentetur.
ita librata planitia tubulorum ad decursus et expressiones non
extolletur. namque vehemens spiritus in aquae ductione solet nasci,
ita ut etiam saxa perrumpat, nisi primum leniter et parce a capite
aqua inmittatur et in geniculis aut versuris alligationibus aut
pondere saburra contineatur. reliqua omnia uti fistulis plumbeis
ita sunt conlocanda. item cum primo aqua a capite inmittitur, ante
favilla inmittetur, uti coagmenta si qua sunt non satis oblita favilla
oblinantur.
habent autem tubulorum ductiones ea commoda. primum in opere quod si
quod vitium factum fuerit, quilibet id potest reficere. etiamque multo
salubrior est ex tubulis aqua quam per fistulas, quod plumbum videtur
esse ideo vitiosum quod ex eo cerussa nascitur, haec autem dicitur esse
nocens corporibus humanis. itaque quod ex eo procreatur <si> id est
vitiosum, non est dubium quin ipsum quoque non sit salubre.
exemplar autem ab artificibus plumbariis possumus accipere, quod
palloribus occupatos habent corporis colores. namque cum fundendo
plumbum flatur, vapor ex eo insidens corporis artus et in diem exurens
eripit ex membris eorum sanguinis virtutes. itaque minime fistulis
plumbeis aqua duci videtur, si volumus eam habere salubrem. saporemque
meliorem ex tubulis esse cotidianus potest indicare victus, quod omnes
structas cum habeant vasorum argenteorum mensas, tamen propter saporis
integritatem fictilibus utuntur.
Sin autem fontes <non sunt> unde ductiones aquarum faciamus, necesse
est puteos fodere. in puteorum autem fossionibus non est contemnenda
ratio, sed acuminibus sollertiaque magna naturales rerum rationes
considerandae, quod habet multa variaque terra in se genera. est enim
uti reliquae res ex quattuor principiis composita. et primum est ipsa
terrena habetque ex umore aquae fontes, item calores unde etiam sulphur
alumen bitumen nascitur, aerisque spiritus inmanes, qui cum graves per
intervenia fistulosa terrae perveniunt ad fossionem puteorum et ibi
homines offendunt fodientes vi naturali vaporis obturant eorum naribus
spiritus animales, uti qui non celerius inde effugiunt ibi interemantur.
hoc autem quibus rationibus caveatur sic erit faciendum. lucerna
accensa demittatur, quae si permanserit ardens sine periculo
descendetur. sin autem eripietur lumen a vi vaporis, tunc secundum
puteum dextra ac sinistra defodiantur aestuaria. ita quemadmodum per
nares spiritus ex aestuariis dissipabuntur. cum haec sic explicata
fuerint et ad aquam erit perventum, tunc saepiatur astructura ne
obturetur vena.
sin autem loca dura erunt aut nimium venae penitus fuerint, tunc
signinis operibus ex tectis aut superioribus locis excipiendae sunt
copiae. in signinis autem operibus haec sunt facienda. uti harena
primum purissima asperrimaque paretur, caementum de silice frangatur ne
gravius quam librarium, calce quam vehementissima mortario mixta ita ut
quinque partes harenae ad duas respondeant. eorum fossa ad libramentum
altitudinis quod est futurum calcetur vectibus ligneis ferratis.
parietibus calcatis in medio quod erit terrenum exinaniatur ad
libramentum infimum parietum. hoc exaequato solum calcetur ad
crassitudinem quae constituta fuerit. ea autem si duplicia aut
triplicia facta fuerint uti percolationibus transmutari possit, multo
salubriorem et suaviorem aquae usum efficient. limus enim cum habuerit
quo subsidat, limpidior fiet et sine odoribus conservabit saporem,
si non, salem addi necesse erit et extenuari. Quae potui de aquae
virtute et varietate quasque habeat utilitates quibusque rationibus
ducatur et probetur in hoc volumine posui, de gnomonicis vero rebus et
horologiorum rationibus insequenti perscribam.
LIBER NONUS.
Nobilibus athletis qui Olympia Pythia Isthmia Nemea vicissent,
Graecorum maiores ita magnos honores constituerunt uti non modo in
conventu stantes cum palma et corona ferant laudes, sed etiam cum
revertantur in suas civitates cum victoria triumphantes quadrigis
in moenia et in patrias invehantur e reque publica perpetua vita
constitutis vectigalibus fruantur. cum ergo id animadvertam, admiror
quid ita non scriptoribus eidem honores etiamque maiores sint tributi,
qui infinitas utilitates aevo perpetuo omnibus gentibus praestant.
id enim magis erat institui dignum, quod athletae sua corpora
exercitationibus efficiunt fortiora, scriptores non solum suos sensus
sed etiam omnium, <cum> libris ad discendum et animos exacuendos
praeparant praecepta.
quid enim Milo Crotoniates quod fuit invictus prodest hominibus aut
ceteri qui eo genere fuerunt victores, nisi quod dum vixerunt ipsi
inter suos cives habuerunt nobilitatem. Pythagorae vero praecepta
Democriti Platonis Aristotelis ceterorumque sapientium cotidiana
perpetuis industriis culta non solum suis civibus sed etiam omnibus
gentibus recentes et floridos edunt fructus. e quibus qui a teneris
aetatibus doctrinarum abundantia satiantur, optimos habentes sapientiae
sensus instituunt civitatibus humanitatis mores aequa iura leges,
quibus absentibus nulla potest esse civitas incolumis.
cum ergo tanta munera ab scriptorum prudentia privatim publiceque
fuerint hominibus praeparata, non solum arbitror palmas et coronas
his tribui oportere sed etiam decerni triumphos et inter deorum sedes
eos dedicandos iudicari. Eorum autem cogitata utiliter hominibus ad
vitam explicandum e pluribus singula paucorum uti exempla ponam,
quae recognoscentes necessario his tribui honores oportere homines
confitebuntur.
et primum Platonis e multis ratiocinationibus utilissimis unam
quemadmodum ab eo explicata sit ponam. locus aut ager paribus lateribus
si erit quadratus eumque oportuerit duplicari, quod opus fuerit genere
numeri quod multiplicationibus non invenitur, ex descriptionibus
linearum emendatis reperitur. est autem eius rei haec demonstratio.
quadratus locus qui erit longus et latus pedes denos efficit areae
pedes C. si ergo opus fuerit eum duplicare et pedum CC item e paribus
lateribus facere, quaerendum erit quam magnum latus eius quadrati fiat
ut ex eo CC pedes duplicationibus areae respondeant. id autem numero
nemo potest invenire. namque si XIIII constituentur, erunt multiplicati
pedes CXCVI, si XV, pedes CCXXV.
ergo quoniam id non explicatur numero, in eo quadrato longo et lato
pedes X quod fuerit, linea ab angulo ad angulum diagonios perducatur,
uti dividantur duo trigona aequa magnitudine, singula areae pedum
quinquagenum, ad eiusque lineae diagonalis longitudinem locus quadratus
paribus lateribus describatur. ita quam magna duo trigona in minore
quadrato quinquagenum pedum linea diagonio fuerint designata, eadem
magnitudine et eodem pedum numero quattuor in maiore erunt effecta.
hac ratione duplicatio grammicis rationibus ab Platone, uti schema
subscriptum erit in ima pagina, explicata est.
Item Pythagoras normam sine artificis fabricationibus inventam
ostendit, et quod magno labore fabri normam facientes vix ad verum
perducere possunt, id rationibus et methodis emendatum ex eius
praeceptis explicatur. namque si sumantur regulae tres e quibus
una sit pedes III altera pedes IIII tertia pedes V, eaeque regulae
inter se compositae tangant alia aliam suis cacuminibus extremis
schema habentes trigoni, deformabunt normam emendatam. ad eas autem
regularum singularum longitudines si singula quadrata paribus lateribus
describantur, quod erit trium latus, areae habebit pedes VIIII, quod
IIII, XVI, quod V erit, XXV.
ita quantum areae pedum numerum duo quadrata ex tribus pedibus
longitudinis laterum et quattuor efficiunt, aeque tantum numerum
reddidit unum ex quinque descriptum. id Pythagoras cum invenisset,
non dubitans a Musis se in ea inventione monitum, maximas gratias
agens hostias dicitur his immolavisse. ea autem ratio quemadmodum in
multis rebus et mensuris est utilis, etiam in aedificiis scalarum
aedificationibus uti temperatas habeant graduum librationes est
expedita.
si enim altitudo contignationis ab summa coaxatione ad imum libramentum
divisa fuerit in partes tres, erit earam quinque in scalis scaporum
iusta longitudine inclinatio, <uti> quam magnae fuerint inter
contignationem et imum libramentum altitudinis partes tres, quattuor a
perpendiculo recedant et ibi conlocentur inferiores calces scaporum.
ita si erunt, temperatae et graduum et ipsarum scalarum erunt
conlocationes. item eius rei erit subscripta forma.
Archimedis vero cum multa miranda inventa et varia fuerint, ex omnibus
etiam infinita sollertia id quod exponam videtur esse expressum.
nimirum Hiero Syracusis auctus regia potestate, rebus bene gestis cum
auream coronam votivam diis inmortalibus in quodam fano constituisset
ponendam, manupretio locavit faciendam et aurum ad sacoma adpendit
redemptori. is ad tempus opus manu factum subtiliter regi adprobavit et
ad sacoma pondus coronae visus est praestitisse.
posteaquam indicium est factum dempto auro tantundem argenti in id
coronarium opus admixtum esse, indignatus Hiero se contemptum esse
neque inveniens qua ratione id furtum deprehenderet, rogavit Archimeden
uti insumeret sibi de eo cogitationem. tunc is cum haberet eius rei
curam, casu venit in balineum ibique cum in solium descenderet,
animadvertit quantum corporis sui in eo insideret tantum aquae extra
solium effluere. idque cum eius rei rationem explicationis ostendisset,
non est moratus sed exsiluit gaudio motus de solio et nudus vadens
domum versus significabat clara voce invenisse quod quaereret. nam
currens identidem graece clamabat ευρηκα ευρηκα.
tum vero ex eo inventionis ingressu duas fecisse dicitur massas aequo
pondere quo etiam fuerat corona, unam ex auro et alteram ex argento.
cum ita fecisset, vas amplum ad summa labra implevit aqua, in quo
demisit argenteam massam. cuius quanta magnitudo in vase depressa est,
tantum aquae effluxit. ita exempta massa quanto minus factum fuerat
refudit sextario mensus, ut eodem modo quo prius fuerat ad labra
aequaretur. ita ex eo invenit quantum pondus argenti ad certam aquae
mensuram responderet.
cum id expertus esset, tum auream massam similiter pleno vase demisit
et ea exempta eadem ratione mensura addita invenit deesse aquae non
tantum sed minus, quanto minus magno corpore eodem pondere auri massa
esset quam argenti. postea vero repleto vase in eadem aqua ipsa corona
demissa invenit plus aquae defluxisse in coronam quam in auream eodem
pondere massam, et ita ex eo quod defuerit plus aquae in corona quam in
massa, ratiocinatus deprehendit argenti in auro mixtionem et manifestum
furtum redemptoris.
Transferatur mens ad Archytae Tarentini et Eratosthenis Cyrenaei
cogitata. hi enim multa et grata a mathematicis rebus hominibus
invenerunt, itaque cum in ceteris inventionibus fuerint grati, in
eius rei cogitationibus maxime sunt suspecti. alius enim alia ratione
explicaverunt quod Delo imperaverat responsis Apollo, uti arae eius
quantum haberent pedum quadratorum id duplicaretur et ita fore ut i qui
essent in ea insula tunc religione liberarentur.
itaque Archytas hemicylindrorum descriptionibus, Eratosthenes
organica mesolabi ratione idem explicaverunt. cum haec sint tam
magnis doctrinarum iucunditatibus animadversa et cogamur naturaliter
inventionibus singularum rerum considerantes effectus moveri, multas
res attendens admiror etiam Democriti de rerum natura volumina et eius
commentarium quod inscribitur χειροκμητων, in quo etiam utebatur anulo
ut signaret cera molli quae esset expertus.
Ergo eorum virorum cogitata non solum ad mores corrigendos sed etiam
ad omnium utilitatem perpetuo sunt praeparata. athletarum autem
nobilitates brevi spatio cum suis corporibus senescunt. itaque neque
cum maxime sunt florentes neque posteritati hi, quemadmodum sapientium
cogitata homimum vitae, prodesse possunt.
cum vero neque moribus neque institutis scriptorum praestantibus
tribuantur honores, ipsae per se mentes aeris altiora prospicientes
memoriarum gradibus ad caelum elatae, aevi inmortalitate non modo
sententias sed etiam figuras eorum posteris cogunt esse notas. itaque
qui litterarum iucunditatibus intinctas habent mentes non possunt non
in suis pectoribus dedicatum habere sicuti deorum sic Ennii poetae
simulacrum. Accii autem carminibus qui studiose delectantur non
modo verborum virtutes sed etiam figuram eius videntur secum habere
praesentem.
item plures post nostram memoriam nascentes cum Lucretio videbuntur
velut coram de rerum natura disputare, de arte vero rhetorica cum
Cicerone, multi posterorum cum Varrone conferent sermonem de lingua
latina, non minus etiam plures philologi cum Graecorum sapientibus
multa deliberantes secretos cum his videbuntur habere sermones, et ad
summam sapientium scriptorum sententiae corporibus absentibus vetustate
florentes cum insunt inter consilia et disputationes, maiores habent
quam praesentium sunt auctoritates omnes.